Foxall, John BREV TIL: Gyldenstierne, Mogens FRA: Foxall, John (1566-03-18)

London, 18. Marts 1566. 1)
John Foxall til Mogens Gyldenstjerne.
Han erfarer, at der er sendt 3000 Dlr. til hans Faktor i Lübeck. Han har 30 Stkr. stort Skyts parat til Afsendelse samt 4 Dykkere og 30 Bøsseskytter. Om Transporten af Skytset til Danmark. Han har sendt et Bud til Hull for at forhandle om Købet af et Skib til Kongen. Han beder om Pas for 4 hamburgske Lastskibe og et engelsk ballastet. Han vil sende dem til Narva med Salt og ansøger om at faa dem ekspederet fra Sundet, inden den svenske Flaade løber ud. Han har sendt sin Tjener Robert Palmer til Danmark med Fuldmagt til at handle paa sine Vegne.

Tertio abhinc die, amplissime vir, regiæ Danorum maie- statis literas tradidit mihi nuncius eius Johannes Baptista, e quibus intelligo adnumerata iam Simoni Suerbecke tria dalerorum millia eaque etiam factori meo Lubeci depensa esse, quæ ad meas breui manus peruentura confido. Quum enim apparata iam habeam triginta illa tormenta maiora 2) cum quatuor vrinatoribus et triginta bombardarum magi- stris, opus erit ingenti pecunia, cum præter cætera com- meatus ipse, vt liceret hine auehere, octoginta supra tercentum daleris constiterit. Postridie, quam hæc scribe- rem, iter suscepi, vt delata iam ad littus tormenta displo- dendo explorarem et quam celerrime in naues imponerem, quæ omnia confido ante tertiam abhinc hebdomadam magna itineris parte confecta prope Daniam appulsura. Deus faxit, vt incolumia eo omnia deferantur; hoc pro ipsis tormentis s. 32audeo dicere meliora illis ferrea Daniam nunquam vidisse. Statim post acceptas regiæ maiestatis literas cursorem ad portum Hullensem misi, qui conueniret mercatorem, nauis illius dominum, quam rex sibi a me emptam per literas cupit. Js cum redierit, sic administrabo omnia, vt in studio, industria, fide mea nihil desideretur, quod tam optime de me meriti regis voluntati gratum esse poterit. Tot enim ab illo partim in ipsum me, partim in meos collata beneficia meminisse profecto debeo, obliuisci certe nunquam potero. Quamquam doleo quendam Robartum Kinge, qui eadem fraude ante biennium regiæ maiestati imposuit et in eo mihi ad quinque dalerorum millia obfuit, iterum iam eadem via ingressum duabus nauibus, quas Neruam meo nomine et in meum vsum nauigare dicit commeatum liberum impetrasse commeatusque literas Antonio Wassello datas esse, qua quidem in re vt regiam ex ipsius literis erga me beneficentiam intelligo, quam cum omni humi- litate deueneror, ita cuperem profecto ipsum impostorem aliquo modo posse erudiri, ne fas putet, vt tam temerarie posthac regibus illudatur. Et quamquam illius impudentia effecit, vt uix audeam a tam parato ad meas commoditates animo quicquam postulare, ita tarnen res habet, vt tuam amplitudinem pro me ipso apud regiam maiestatem depre- catricem adhibere compellar (itaque vt facias, humillime contendo) pro comeatu quatuor nauium onerariarum Ham- burgensium (quas holcadas nominamus) et vnius Anglicæ præter saburram omnino vacuæ, in qua conuehuntur ex regijs tormentorum magistris aliquot. Nauis Anglicæ magister est Johannes Michel, Hamburgensium Nicolaus van Pyne, Henricus Stroue, Hermannus Corse, Hermannus Pe- dike. Has ego sale onustas Neruam mitto, et quumprimum fretum vestrum attigerint, dimitti cupio, vt iter suum prius conficiant, quam Suetica classis in mare deducatur. Tua beneficentia in hac re cogor vti, cum ipse præsens pro me agere decreuissem, nisi huius pro regia maiestate nauis s. 33emptio iter meum impedijsset, cui vel cum priuatorum negotiorum neglectu debeo ancillari. Ablegaui in Daniam famulum meum Robartum Palmerum, qui mea illic negotia administret; hic quæ faciet, sic accipies, acsi ego ipse adessem. Hominem tuæ amplitudini notum cupio.

Vale, amplissime vir, cui secundum regiam maiestatem vti plurimum debeo, ita me summa omnia debere confíteor, quem tu tibi in nominibus obæratum pones, quoad aliquam pro tot offieijs gratiolam persoluero. Londini 18. martij anno 1566.

Tuæ amplitudinis studiosissimus
Hans Ffoxall.

(Bagpaa: Seglet i rødt Lak, Udskriften og Mogens Gyldenstjernes Paaskrift:)

Amplissimo viro domino Magno Gilderstein(!), serenis- simi Daniæ regis præfecto in Coopenhagen.

Anamet ten 26. aprylljs 67 (!).