Bording, Anders LArgiflui qvondam Permessi ad fluminis undas

121. VOTUM Nuptiis auspicatissimis, Viri pii ac honesti DN. PAULI SEVERINI RIPENSIS, ad Sanctæ Mariæ, qvæ Hafniæ est Æditui fidelissimi, Nec non Virginis lectissimæ pudicissimæ ELISÆ TRUGILLI, die 6. Aprilis, Anni 1651. celebratis, Consecratum à Sponsi Sympatriotâ A.B.C.f. Hafniæ, Literis LAMPRECHTIANIS.

LArgiflui qvondam Permessi ad fluminis undas,
Castalium, sacro Vatum de fonte, liqvorem
Non ita me fateor parco libasse labello,
Qvin, mi PAULE, meos inter junctissime, luxu
Si non magnifico pictos, mea fistula soccos,
Connubiis aptare tuis posset, tamen aptos,
Et satis imbutos placituri melle leporis:
Sed qvia multivagam rarò tetigisse poësin,
214 Sit mihi relligio, menti immutabilis hærens,
Ex qvo salvificæ me relligionis amori
Devovi, solitas culti spes exue plectri.
Præteream pelles, vittas cum postibus unctis,
Herculeam Zonam, tædas, velamina, lectum,
Stamina cum fusis, pistillum, vellera, cribrum.
Non asses, lymphas ignesque in limine tactos,
Non hastam, claves, nec far paraphernave dicam.
Rheda procul sit, & olla, nucesque lucerna, camillus,
Hostia feile carens, nec non petulantia verba.
Singula qvæ certo ritu, longæva decenter
In thalami novit festis, adhibere vetustas.
Annulus at velut obscuro ex ferro & sine gemma,
Nubentum digitos circumvestire solebat:
Sic castas condire faces, & dulcia vestri
Fædera onnubij, liceat qvoque simplice voto.
Trans Patrias, trifido donec se gurgite Ripas
Nipticus effundens amnis, sua brachia Vasto
Proluit Oceano, multo qvoque pisce natatus,
Somnifero lambit viridantia prata susurro.
(Vel peregrina juvant si forte, dab[u]ntur & ista)
Niliacum amphibion donec septemplice rivo
Gaudet, & immani semper fit corpore major,
Nec prius augmenturn nescit, qvam desinat esse.
Candenti pretiosa Paro sunt Marmora donec,
Et Chinæ lateant ramosa metalla cavernis.
Barbara terrificos donec dabit Africa partus,
Et Siculum Enceladi pondus non deseret ignis.
Vester ad extremam (veniet qvæ tarda) senectam
Cæptus amor crescat, semper juveniliter ardens;
Numinis & magni divino CRESCITE felix
Sit, precor, & pulchrâ faciat vos prole parentes.
Taliter (ut tribus absolvam) clementia cæli,
Fertilitasque Soli vobis sua dona ministrent,
Qvaliter optarem mihimet (neqveo magis) ipsi,
Formosam mihi, si qvando dent sydera Sponsam.