Bording, Anders VTile miscentes dulci, figmenta Poetæ

122. ANIMA SPHINGIS, In honorem Viri virtute & eruditione Clarissimi DNI. GREGORII CHRISTIANI, Scholæ Hafniensis Con-rectoris solertissimi. Cum artium & Philosophiæ Magister crearetur publico ostensa. hafniæ, Typis Georgii Lamprechti.

VTile miscentes dulci, figmenta Poetæ
Non frustra recitasse vafrâ de Sphinge putantur.
Ignarum Vulgus fictis sic sæpe doceri
Postulat, & vitijs virtus sufflamen ut addat,
Non præcepta juvant semper data fronte severa.
Troicus Æneas semper non Martia tractat
Preelia: nec semper fert Pergama mente futura.
Gaudet at Actiacos nonnunqvam fingere ludos:
Nunc cingit vigili in densis indagine sylvis
Corningerum Cervum: nunc & capit auribus, id qvod
Personat auratâ cythara crinitus Joppas.
Scilicet, immanis fuerit qvod bellua, dicunt,
Virgo sono vultuque, horrendum cætera monstrum,
Præpetibus pennis armatumque ungvibus uncis,
Musarumque movens ænigma è fontibus haustum:
Invadens cunctos itiner Thebana per arva
Captantes: fraudisque ignari corpora vulgi
Fatali tandem lanians crudeliter ungve.
Tunc extrema dies, & ineluctabile toti
Mansisset populo fatum, Thebeeque fuissent:
Ni sibi victorem qveesissent, fædere certo
Oblati Sceptri, (Sceptrum nam fortè vacabat.)
Oedipus hine leeso qvamvis pede tardus utroque,
Hanc patriee solus perituræ tollere pestem
Tentat, & indubius caput objectare periclo,
216 (In tantos animos surgit sibi conscia virtus)
Protinus aggreditur, monstrosum & sustinet hostem,
Et cæci latebris eenigmatis ante retectis,
Conficit: & pænam scelerato ex sangvine sumit.
Hinc Sceptrum ex pacto capturus, funera cæsi
Ignavus monstri, dum portat Asellus, ad urbem
Promeritam, populo circum plaudente triumphat,
Sic veteres. Isto verum sub cortice qvænam
Tecta medulla latet? signat qvid totaque qvæso
Fabula? nempe docebo: Scientia practica Sphinx est.
Namque illam species varias subjectaque propter,
Maxima qvæ stolidum vulgus miracula credit,
Nomine non vano, monstrum vocitare licebit.
Et qvia momento nunc huc nunc cursitat illuc:
Nunc mare cæruleum: furvum nunc visit abyssum:
Nunc & ad Astra volat; pernix superadditur ala.
Eloqviumque heic voce notatur, gratia vultu:
Indeque formosam hane, legio numerosa procorum
Penelopen, precibus certant ambire: sed illa
Omnibus elusis operoso stamine, molleis
Facundo soli amplexus pia servat Ulyssi.
Sunt ungves ratio nee non dignissima credi
Regula, qveis vaga mens clavis ceu fixa tenetur;
Et nisi qvæsitum norit deprendere verum,
Scinditur, & varios sentit lacerata dolores.
Confossis pedibus tardo Victore docemur,
Judicio pateat lento qvod nobile verum:
Preecipiti contra dubius sese offerat error.
Hinc celebrem credo Samiee telluris alumnum
Annorum trivijs mandasse silentia septem:
Lubrica preepropero qvidqvam ne forte juventus
Judicio statuat, qvod post statuisse pigebit.
Inde triumphales plausus leetumque trophæum,
Sunt vigili Studio, Ciarias sudantis ad undas
Condignee laudes, memori qvas degener ipsa
Non valet invidiæ rabies, expungere seclo.
Exanime at corpus; pando rudentis aselli
Commissum dorso, signat qvod scibile nullum
217 Tam sublime siet, qvod non ratione Magister
Admotâ, & postqvam planè intellexerit ipse,
Ingenijs etiam tardis insculpere possit.

Nunc age Castalidum soboles ò vera Sororum,
Blandarumque nepos Charitum dilecte GREGORI:
Tu mihi victor eris. Te te manet iste triumphus.
Utere sorte tua. Veneranda scientia tota,
Tota tua est. Vicisti & victam tendere palmas,
Purpurei videre patres & tota lycea.
Tantee molis opus digno sed dicere versu,
Non opis est nostræ (fateor,) nec simplice vena
Victoris tentare licet præconia tanti,
In qvo nulla potest virtus dubitabilis esse,
Cujus & ipse Maro titulis nihil addere posset.
Ingeminat plausum Tyrios induta colores
Pallados ergo domus, laudes resonareque pleno
Ore tuee gaudet famee Parnassia rupes.
Tolle caput cælo, viridantia & indue serta
Pollice virginea, divee qvæ nexa Camænee
Miserunt; mox & spera meliora daturas.

Hæc ut amoris,
Sie & honoris
Nomine, MAGNO
Ponit AMICO.
A.B.C.f.