Bording, Anders MOenius cautum vates commendat Ulyssem

120. LAVREA APOLLINARIS Quâ VIRIS UT CLARISSIMIS IT A MELIORIBUS MUSARUM STUDIIS CULTISSIMIS Dn. JOHANNI MEIERO, Schol. Cathedralis quæ Ripis est Rectori. Dn. ANDREÆ LAUGONIO Vellejo, Scholæ patriæ Ripensis Conrectori. Dn. ANDREÆ ALBERTIO SCELSCHORANO. Cum ipsis summi in Philosophiâ honores PER CLARISSIMUM dn m. JACOBUM FINKIUM, Physices in Regia Hafniensi Academiâ Professorem publ. 16. Maij solenniter conferrentur; Animi testaturus promptitudmem, gratulatur ANDREAS CHRISTIANI BORDINGIUS. HAFNIÆ, Typis PETRI HAAKII, ANNO M.DC.XLIII.

MOenius cautum vates commendat Ulyssem,
Pergama qui lustris pugnans ad celsa duobus,
212 Et totidem repetens annis sua tecta paterna,
Multorumque videns mores, terrasque remotas,
Aspera sustinuit permulta soloque saloque,
Et tandem dulces patriæ, perve[n]it ad oras.
Splendida clarorum O vos fama decusque virorum:
Carmine quis digno celebret præconia vestra?
Neritius bello paucos dux perdidit annos,
At P[h]cebi à teneris estis vos castra secuti:
Ille quidem procul à patriâ quam plurima vidit,
Attamen invitus, terras sed vos peregrinas
Lustrando spontê, & mores linguasque notastis:
Illum sola Ithaca & Patrij juvere penates,
Sed quævis vos terra juvat, nam quælibet artem
Excipiunt terræ; vobis quin gratuler ergo?

JOHANNES MEIERUS, [x][x][x][x][x][x][x][x]: EN MUSIS INHÆREO.

AUsonias MEIERE tua dum mente manuque
EXCOLIS assiduê MUSAS, tibi Pitho lepores
Suggerit, ut doctum properes æquare Maronem,
Et lepidum gelidus vatem quem Sulmo ministrat:
Unde tibi merito transmissa est laurea dudum.
Sed tuus & Sophias animus studiosus INHÆRET,
CARMINIS iccirco dixit qui te ante MAGISTRUM,
Nunc etiam SOPHIÆ vocet: atque ego gratuler addam.

ANDREAS LAVGONIUS, [x][x][x][x][x][x][x][x]: AGE, SIN DONA, LAVRVS.

MArtia gens validum nunquam ferretur in hostem,
SPLENDIDA victori pareret ni MUNERA palma.
Æquoris undisoni sulcant qui cærula, DULCE
Quo carpant LVCRVM, reputant & dulce periclum.
Quin AGE LAUGONI, virtus tua DONA meretur,
Scilicet in Phæbi fortis pugnare palæstra
Qui pergisy celerique secas rate vasta sophorum
Æquora: sit Frondosa tibi pro MUNERE LAURUS.

213

ANDREAS ALBERTI, [x][x][x][x][x]: EA DANT ARS, LIBER.

EXiguus tandem grandis cum surculus arbor
Fit, fructuque bono confarcit herile canistrum,
Assiduæ Dominum culturæ haud pænitet horti:
Sic juvat ASSIDVIS juvenem pallescere CHARTIS,
INGENUASque juvat didicisse fideliter ARTES,
LIBERA cum dulcem reddant ARS CHARTAque fructum:
Est tua mens hortus, preciosæ flore decoro
Virtutis frondens, fructûs qui reddit honores.