Holger Frederik Rørdam, 1830-1913 Uddrag fra BREV TIL: Klevenfeldt, Terkel FRA: Langebek, Jacob (1742-10-27)

Atlantem Resenii, qvod in Belgio offenderis, inopinata qvidem, sed grata patriœ, tibi, nobisqve omnibus, fortuna fuit 5. Utinam rarœ selectœ tuœ librorum s. 9collectioni plures eiusdem farinœ in Gallia fierent accessiones; utinam occurrerent Tibi Missalia, Breviaria et Biurnalia qvœdam Banica, Historia Oligeri Dani Gallice, aliiqve haud pauci libelli, Parisiis et apud Gallos olim impressi; nec sane dubito, qvin, Te statore, patriœ restituerentur. Illustris Tottius noster, vir inter seculi sui Nobiles eruditos facilè princeps, multam tibi salutem mittit, gratéqve œstimat oblatum de Codicibus Bruxellensibus officium: Cum autem egregiam Missalium, ut vocant, Breviariorum, aliorumque Ritualium librorum, in membrana scriptorum et impressorum, collectionem jam diu possideat, eamqve tam nitidam tamqve lectissimam, id elegantiores codices aliunde sperare vix liceat, suis oeconomicè adqviescere mavult, qvam non meliores impenso pretio adqvirere. Diploma illud, qvo Rex Galliæ Hannibali Sehestedio dignitatem Comitis concessit, non, ut putas, anno 1654, sed anni 1663 mense Aprili scriptum est. Be eiusdem Sehestedii apud Gallos mora et legationibus varia forsan Parisiis invenies: ad minimum ceremonias, qvibus ad Regem introductus est, apud Introductorem aulicum habere poteris. Et, nisi me fallunt omnia, de Ulefeldio aliisqve memorabilibus Danis, qvi, sive peregrinationis sive legationis occasione, in Gallio morati sunt, particularia qvædam investigare Tibi facile erit. Nec foret ingratum, si expiscari placuerit, unde duas illas icones, ad patriam nostrum pertinentes, scil. Ingeburgis Galliæ Reginœ et Dorotheœ Lotharingicœ, Monumentis Monarchiœ Francicœ insertas, sumserit Celeberr. Montfaucontius. Mihi verò hoc maxime gratificaberis, si decantatas istas cance vetustatis reliqvias, effigies nempe Petri cuiusdam Episcopi Roskildensis et S. Wilhelmi Abbatis Ebbelholtensis in Monasterio S. Genovevæ Parisiis asservatas, studiosè lustraveris, et, si operœ pretium, delineari curaveris. Certè, qvantumvis etiam rudi penicillo depictœ sunt, si modò adsint vestustatis notœ, nobis cara erunt et rara antiqvitatum Danicarum vestigia. Rosenkrantzium, Staffeltium et fortè s. 10plures ex generosa juventute Danica apud exteros degere, certum est; num verò Lutetiam Parisiorum rectâ tendant, affirmare non audeo: Comes autem junior à Daneskiold- Laurvigen adhuc domi est, et huiusmodi profectionis nondum cepit consilium. Salutant Te Grammius, Henrichsenius, Hoffmannus, et, qvotqvot novi, amici tui. Vale, Vir Nobilissime, et ama semper, qvem semper amasti,