Kingo, Thomas Latinsk Sørgedigt [1697?]

        

227

Heus! pete, FAMA, polos, vastumq; effusa per orbem,
Remigiô alarum, qvà patet aura, vola,
Æternos tuba prompta sonet resonetqve triumfos,
Amplaq;victrici parta trophæa manu!
Qvas lauros palmasq; tulit GENEROSUS JULUS
Buccina veridicô gutture mota tonet.
Agmina die qvoties rostrata in Tethyos arvis
Duxerit intrepidô pectore, forte manu,
Vectus aqvis inter fluitantes æqvore sylvas,
Et portentosas ignivomasq; rates.
Qvot numerô naves, dices tot adesse CHIMÆRAS,
Inq; CODANONIIS nidificasse FRETIS! ||
BELLEROPHON sed JULUS eas vel, vindice dextrâ
Captivas duxit, mersit, abegit ovans.
Sic JOVE dante redit VICTOR, provolvere pronus
Ad JOVIS ARCTOI clara trophæa pedes.
Insere, FAMA, Viros fastis durabilis ævi,
In magnis primum qvi meruêre locum.
Jactet ROMA suos FABIOS fortesq; CAMILLOS,
Enumeret GALLUS Nomina magna DUCUM.
HISPANI, BATAVI, & reliqva cum gente, BRITANNI
HEROAS monstrent indomitosqve VIROS!
Emineant vecti nitidis super astra Qvadrigis!
CONTIGUUS summis DANUS JULUS erit. || (
Intra, FAMA, polos, veterisq; INSIGNIA stirpis
STELLAS da Superis, a JOVE pauca petes,

* 228

Scilicet: ut meritis radiet VICTORIS JULI
STRENUA PROGENIES, has imitata FACES !
UNA, Tridentiferi qvæ lucet ad æqvora Regni
Ut micet ARCTOIS utile sidus aqvis!
ALTERA, qvæ geminis lucet suffulta LACERTIS,
Offerat ut COELIS, qvod tribuêre, Jubar!
Donec in astriferô rutilans figatur OLYMPÔ
FIXAqve MAGNANIMIS sit CYNOSURA VIRIS.

*