Worm, Jacob DOMINUS DOCTOR JOHANNES SVANINGIUS, per anagrarimata IS OVANS DONUM AC NITIDUS REGNI HONOS, OH! NON MINUS DOCTRINÆ DONIS GAVISUS.

DOMINUS DOCTOR JOHANNES SVANINGIUS, per anagrammata IS OVANS DONUM AC NITIDUS REGNI HONOS, OH! NON MINUS DOCTRINÆ DONIS GAVISUS.

LAurigeri Ledæ geminos dixere cothurnô,
Mollibûs & citharæ concinuere modîs.
Nam, simul illorum radians AC stella refulfit,
Cessat atrox Boreas, confidit unda minax:

Haud secus Europæ nitidô fulgore coruscum
illuxit SIDUS, luxit ab axe JUBAR.
Ætheriîs tectis refidens ut lampas OLORIS
Ignibus in parvis splendida tela vibrat:
More pari claret radiîs Virtutis, & Artis
IS REGNI NITIDUS Splendor, & orbis HONOS.
OH! Duce SVANINGO neq; terret Noricus ensis
Christicolas, Papæ frustra charybdis ovat.
Ham Sophiæ DONIS potis est seu igne Chimæram
Halantem diæ vincere mentis ope.
Scilicet ut Cygnus celebrabat carmine ripas
Moeonias, nectens gutture mille sonos:
Vindice sic cunctos calamô descendet in annos
GAVISUS famam spargere in orbe suam.
Marmoreis figet titulis HUNC Musa perennis,
Sidera sublimi vertice tanget OVANS.
Epigram-