Worm, Jacob IDOLA JEROBOAMI IN DAN ET BETHEL

IDOLA JEROBOAMI IN DAN ET BETHEL

Graphicè delineata ex 1 Reg: XII.
Hoc est
DISPUTATIO THEOLOGICA INAUGURALIS
In Illustri Suecorum Academia Upsalieasi inter
strepitus Armorum et bellicos Tumultus habita Anno 1676.
In qua exhibetur:

Vera et viva Idea Regni Jeroboami corruptissimi. Forma Regiminis Politici perditissimi. Facies Ecclesiæ luctossissima. Effigies Reipublica concussæ, et ex imis propé Fundamentis disjectæ. Species OEconomiæ turbatissimæ; Statusque Subditorum afflictorum laceratissimus. Imago denique universi Regni ad interitum atque eversionem properantis calamitosissima.

Ad Informationem Regum et Magnatum per illecebras adulatorum ab avito et veré Regio imperandi modo seductorum.

Ad Restaurationem Regnorum per insana fraudulatorum, et perfida malesuadonum consilia feré pessundatorum.

Ad Conservationem Ministrorum Ecclesiasticorum sub oneris bellici gravitate gementium, et tantum non ob Pontificum immanem exactionem extrema suspiria ducentium.

Ad Salutem denique Reipublicæ et OEconomiæ ob exactorum et vexatorum inhumanam exsecutionem conculcatæ.

Per Themata quædam Theologica è Sacro Codice eruta, præcipuè verò ex Libris Thalmudicis, Rabinicis, et Cabalisticis excerpta, et Faustô Coeli Auspicio cum Consensu et Suffragio Amplissimæ et Venerandæ Facultatis Theologicæ