Worm, Jacob Thesis I.

Thesis I.

Umbratili penicillô delineaturi detestanda JEROBOAMI Regis Israelitici Idola, Lectorem benevolum remittimus ad ipsam Historiam 1. Reg: XII, quam si studiosa animi intentione quis perlegerit, animo inculcarit, pensiculate meditatus fuerit deprehendet in ea Graphicam totius Orbis faciem, quæ animo Rationem Status scire discupienti luculentam exhibebit Informationem.