Worm, Jacob Thesis II.

Thesis II.

Plurima autem commemorantur de Rege Jeroboamo, cujus Historia recensetur à versu 25 ad finem Capitis, quorum hæc sunt præcipua:

1. Quod duas condiderit Civitates, valido munimine armatas, irruptionem si facerent hostes, se suosque defenderet, de Domo autem DEI cultuque divino altum est silentium; Unde patet Jeroboamum plus confidentiæ posuisse in Castellis suis munitis, quam in DEO et DEI Verbo sibi per Prophetam Ahiam exposito, fore nimirum, ut decem Tribuum Rex crearetur Cap. XI v. 31. 35.

2. Quod pravas de Regno suo nuper acquisito per illicita media firmando ac fulciendo, mente volverit cogitationes v: 26., panico et vano terrore percitus, ne defectionem à se