Worm, Jacob Thesis III.

Thesis III.

Ex hisce duabus vocibus Dan et Bethel amplissimum se pandit latifundium differendi de Statu Regnorum tum Politico, tum Ecclesiastico. Dan enim significat Domum judicii, et indigitatur sensu Mystico seu Cabalistico Aula Justitiæ et Magnatum, in qua plerumque adoratur Idolum Avaritiæ Superbiæ, doli mali, ambitionis, et Adulationis.

Bethel sensu Thalmudico seu Rabinico notat Domum DEI et insinuatur Ecclesia, quæ multis Hæresibus, Sacrilegiis, Injuriis gravata, et vel vano, vel tepido Religionis exercitio onusta ingemiscit.