Worm, Jacob Thesis IX.

Thesis IX.

Succedunt Idola Jeroboami Politica, quæ sunt vel Civilia. vel Bellica, vel OEconomica.

Illa respiciunt vel Domum Judicii, seu Summi Juris, vel domum Supplicationum, seu Grammatophylacium, vel Ærarium, aliasque publicas Regni Jeroboamitici Sedes, ut Regni bona, Sylvas, Arces, Prædia, Reditus.

Jsta concernunt Apparatum Bellicum, Exercitum, Disciplinam militarem, conflictum Acierum, Stipendium militum et alia.

Hæc attingunt Curiam Jeroboami, seu Statum domesticum privatarum ædium.