Worm, Jacob Thesis XII.

Thesis XII.

Idolis hisce temporaneis alligatum est aliud horrendum, Tyrannidi proximè affine; Injuria dictum, cum Principes Palponum incitamentis decepti, formam antiqui Regiminis mutant, et convocatos Regni Ordines intra clausas portas morte, gladio, bonorum Confiscatione, cogunt, adigunt, et compellunt, ut Jure suo avito cedant, atque antiquis Nobilitatis privilegiis, immunitatibus, ac libertatibus abscedant et renuntient. Quibus rebus efficitur, ut Proceres Regni, demptâ sibi per violentiam Libertate vetustâ, Regi Israëlis, interpositis etiam mille Juramentis, in posterum nec bene velint, nec candidè et sincerè cupiant.