Worm, Jacob Thesis XIV.

Thesis XIV.

Vidimus jam (non adoravimus) sed profligavimus Eliæ Spiritu muniti, Idola Jeroboa-/mi civilia, quæ ab ipso Rege coluntur. Reliquum nunc est, ut perlustremur Idola Ministrorum Regiorum, Consiliariorum intimorum, Cancellariorum, Quæstorum Ærariorum, Publicæ pecuniæ Numeratorum, Summorum Commissariorum Imperatorum ac Ducum bellicorum, Secretariorum, Judicum Summorum Provincialium pariter ac Castellanorum seu Birchiorum, Consulum, Senatorum, Publicanorum, Scribarum, Præfectorum, et quocunque tandem nomine insigniantur.