Worm, Jacob Thesis 8.

Thesis 8.

Venerantur Reges Israëlis idola ecclesiastica, cum 1) civibus Ecclesiæ invitis, vi qvasi et tÿrannide, jus vocandi sacrorum ministros contra verbum Dei eripiunt, [calvâ] utut adhibitâ excusatione, qvod subjecti suum jus sponte in Reges transtulerint, cum tamen (veritas modò audiatur) violentiâ intoleranda illud Ecclesiæ jus, ut ministrorum regiorum marsupia aurô impleantur, vel scorta Magnatum sacri Ministerii Candidatis pro legitimis conjugibus obtrudantur, sit ademptum. 2) Eadem Jdola [in] Bethel adorant Reges Jsraëlis, cum, ob carnalem respectum, ob hypocrisin et adulatorias gratulationes indocti, rudes, inepti ad Episcopatum, Professiones et lautiora munera sacra, absque ullo examine aut δοϰιμασία extolluntur, dignioribus et doctioribus per injuriam abjectis, spretis et neglectis, ut habetur Eccles: 10: v. 5.6.7. confer 2. Macch: 4. v. 7: 3) Eadem Bethelis Jdola coluntur, cum Reges Jsraëlis bona et prædia Ecclesiastica per sacrilegium diripiunt, et in profanum et secularum usum avertunt. Ad extremum, cum oscitanter verbum Dei et admonitiones sacras, obstructis auribus et animis audiunt, item interdum etiam saxis obruunt sacros monitores 2. Parall: 24: v: 21: et cap: 25: v: 16: tunc autem Neronis ac Herodis filii existunt legitimi.

233

sig over; 2) i den kirkelige stand vil vi opregne ypperstepræsternes eller biskoppernes, rabbinernes eller professorernes, levitternes eller Jeroboams hofpræsters afgudsbilleder, der er opstillet i Bethel eller Guds hus.