Worm, Jacob Thesis 13.

Thesis 13.

Colitur aliud, immane injuriæ idolum, cum servi, vasalli aut clientes alicujus proprietarii ac Domini, tot tributa, census, ac vectigalia solverint, ut depaupertati et omnibus bonis exuti panem mendicando qværere cogantur, nullis interim reditibus ad verum Dominum promanantibus, fundô, insuper devastatô: ipse interim Dominus plena Jeroboami tributa et vectigalia pendere teneatur, qvâ tÿrannide immanior excogitari neqvit ulla. Nimiis autem his exactionibus et pressuris qvibus nobiles, ignobiles, divites, si qvi sint, et pauperes pastorum et sacrorum munerum antistites, ut et politicorum promiscuè absque ullô discrimine, fictâ hâc sive ratione, sive excusatione, qvod omnium tutela ac defensio agitur, obnoxii involvuntur, omnem sui amorem in animis subjectorum exstingvit, everrit et exstirpat, [Jeroboamus,] cum malit metui qvam amari, injectô insuper ori ac [labiis] subjectorum Souverainitatis capi-/strô, loris, frænis, atque habenis, ut nè contra illicitum ac Deo inimicum imperandi modum, [hiscere,] nec eloqvi, nec fari aut agere præsumant. Sed conscientiis, gemitibus, precibus, ac suspiriis dominari neqvit, [quocirca subjecti non ex