Worm, Jacob Thesis 16.

Thesis 16.

Vidimus, non adoravimus, sed profligavimus et prostravimus Spiritu Eliæ muniti idola hæc Jeroboami politica et Ecclesiastica: reliqvum jam nunc est, [ut] perlustremus Jdola Ministrorum regiorum, Consiliariorum intimorum, [Cancellariorum], Qvæstorum, ærariorum / publicæ pecuniæ Numeratorum, summorum Commissariorum, Jmperatorum ac ducum bellicorum, Secretariorum, Judicum Summorum, Provincialium et infimorum Consulum et Senatorum, Publicanorum, Scribarum, Præfectorum, et qvô demum nomine insigniantur.