3.

Patriotas atqve ingenuos, patriæ cives nobiles, ignobiles, sicubi digni et capaces fuerint, exteris et adventitiis semper præferet Princeps, exoticis Agÿrtis, nè qvidem locum in patriæ, nè dum regni honores, privilegia, munia, opes, arces, dignitates, aut amorem Regium attribuet.