Brorson, Hans Adolph FRIDERICO QVINTO

FRIDERICO QVINTO

REGI

DANIÆ, NORVEGIÆ, VANDALORUM GOTHORUMQVE

DUCI SLESVICI HOLSATIÆ STORMARIÆ DITHMARSIÆ COMITI OLDENB. ET DELMENHORSTÆ

DE REGIMINE ABSOLUTISSIMO A DEO MIRABILITER ET INSTITUTO ET PER TOTUM SECULUM CONSERVATO, INNUMERIS BENEFICIIS CUMULATISSIMO, ET RARISSIMA PACIS FELICITATE ORNATISSIMO

GRATULATUR

REGIÆ MAJESTATIS VESTRÆ

DEVOTISSIMUS ET SUBJECTISSIMUS SERVUS

J. A. BRORSON

Forma novi Imperii Sors est renovata Danorum
Membrorum, Capitis gloria semper erat.
Gaudia, REX! Regni certant & vota Trionum,
Qvæ prius exsuperent, TE præeunte, Polum.
Vivat Amor Patriæ, pacis, pietatis & æqvi
Vive diu Populi SOL, FRIDERICE! Tui.

336
337

PRÆFATIO.

Miraculorum defectum inter alia numerari opprobria constat, qvæ Ecclesiæ nostræ Evangelicæ sæpenumero, sed gratis, objiciuntur. Nam, ut taceam, nec eadem perpetuas esse veræ Ecclesiæ notas, nec vera nostræ plane ignota, sufficit hic monuisse, miracula saltem plurima ad infideles convincendos fuisse patrata; Credentibus autem ipsa Christi Ecclesia summum est miraculum. Sive enim originem, sive statum Ecclesiæ intueamur, qvot hic sese aperiunt omnis & miseriæ & misericordiæ abyssi? obstupescunt qvidem Sensus ad contemplationem hujus Universi, ex nihilo producti, & omnis Eloqventia obmutescit ad hoc summum & nunqvam satis admirandum Majestatis Divinæ vestigium; sed hic est coelum in terra, non ex nihilo, sed ipso inferno evocatum. Et qvis satis admirari potest maximam Ecclesiæ, etiam hic exulantis, gloriam, gloriosissimi Capitis ejus sive arctissimam cum ea unionem, sive eidem tanqvam Sponsæ communicatam, omnis gratiæ & pacis affluentiam respiciamus, qvæ omnia egregie illustrat Paulus Eph. I, 17-23., qvo ultimo dicitur Caput super omnia Ecclesiæ, qvæ est corpus ejus, plenitudo ejus, qvi omnia in omnibus implet.

Nec minori admiratione dignum est Ecclesiæ, in maximis periculis conservatæ, prodigium; omnia enim miracula excedit navigium Christi, inter scopulos & syrtes tot secula jactatum, teste ipsa etiam omnium cælestium Principum & Potestatum experientia, qvibus multifariam Dei Sapientiam per Ecclesiam innotescere Paulus: Eph. III, 10. confitetur. Inter innumera autem specialissimæ hujus Providentiæ mysteria hic imprimis notari meretur, in mediis tentationum flammis adeo non minui, ut potius maxime augeri veram Ecclesiæ felicitatem, ejusdemqve lætissimos fuisse dies, qvos umbra noctis tristior antecessit.

338

Ex his tenebris ante centum annos piis nostris majoribus illuxit festus ille dies, qvo tanqvam natali, revivixit dulcissima salus Patriæ. Tale inqvain initium habuit seculum, ob in melius mutatam Regiminis formam vere aureum & exoptatissimum, qvod Regia Universitas Hafniensis florentissima in applausu suo festivo vocavit Providentiam Dei admirabilem, Exemplum sine exemplo. Symbolum auspicatissimum DOMINUS PROVIDEBIT, qvod non sine omine inter magnos Patriæ motus elegit, & summa vitæ & regni discrimina firmiter tenuit Rex Sapientissimus FRIDERICUS TERTIUS, gloriosissimæ memoriæ, id ipsum inqvam Patriarchale dictum, ut ipse in se suaqve Domo Regia & regnis mirifice impletum vidit, sic futuris seculis tanqvam certissimum providentiæ Divinæ Præsagium reliqvit. Qvis enim ignorat, regnum hoc Monarchicum a duobus FRIDERICIS & totidem CHRISTIANIS, Regum optimis, toto jam seculo ornatum & amplificatum, esse respectu tam originis qvam incrementi, totius Septentrionis maximum Providentiæ Divinæ monumentum.

Benedictus autem coram Deo sit Rex noster Augustissimus, FRIDERICUS QVINTUS, Pater Patriæ gratiosissimus, qvi lætissimo hoc Jubilæo renovatam voluit tanti beneficii memoriam, ut regnum ejus, tam clara providentiæ Divinæ vestigia osculatum, sacro gratitudinis jubilo omnes arctoi orbis plagas impleat. Ob qvam summam & Regis & Regiæ domus, & utriusqve regni felicitatem, ut aliqvo signe gaudium cordis intimum contestarer, non alienum videbatur, Vexillum Ecclesiæ, omnis veræ felicitatis & lætitiæ indicem & vindicem, publica hac Dissertatione proponere, ubi in tribus vocibus: Jehova vexillum meum, hæc tria observanda veniunt.

1. Qvis. 2. Qvid. & 3. Cujus sit.

ILLUD VEXILLUM.

Ut autem omnia in gloriam Dei, nostramqve ædificationem cedant, faxit Pater luminum, gratia Spiritus Sancti per Filium ejus unigenitum Dominum nostrum Jesum Christum. Amen.

339

J. N. J. A.

Cum plane singulare & mirum sit Elogium, qvod Mosi tribuitur præ omnibus Prophetis Deut. XXXIV, 10. uti & præ omnibus hominibus Num. XII, 3. ante omnia respiciendum est ad ipsum fontem, unde & qvomodo tantam hausit animi confidentiam, fortitudinem & æqvanimitatem in omnibus periculis & tentationibus, qvem ita ipse declarat: Jehovah vexillum meum, i.e. (Paulo interprete) per fidem, - - Ebr. XI, 23. 24. 27. 28.

CAP. I.

Qvis ille sit, qværitur; qvem Ecclesia vexillum suum esse gloriatur? Moses vocat illum Jehovah. Notum est, hoc nomen, ut nulli Creaturæ communicabile, sic soli Deo proprium esse, & omnibus tribus Personis commune. Qvemadmodum autem Deus hoc nomine ab omnibus aliis Diis sese discernit, Ego Jehovah, & nullus præterea, præter me nullus Deus Es. XLVI, 9. XLII, 8. Ita Moses ejusdem nominis professione populum Dei ab omnibus aliis gentibus sc. idololatris distingvit, Audi Israel, Jehova Deus noster, Jehova unus est Deut. VI, 4. Qvia enim ab essentia nomen habet Exod. III, 14. ac idem est, qvod apud Johannem: Qvi est, qvi erat, & qvi venturus est Apoc. I, 4. vel 1), qvi ex se ipse est, ens summe perfectissimum, qvod non potest non esse, & qvale aliud nullum est, aut esse potest, cui soli omnia alia entia originem & conservationem suam debent; ideo hoc nomine non omnes modo Deos fictitios, ut postea aureum vitulum in pulverem qvasi & cineres redigit, sed etiam omnia alia entia in negotio Religionis & fidei plane annihilat. Ita omnem tantæ victoriæ laudem, nec populo, qvi ferro, nec Josvæ, qvi etiam fide, nec sibi, qvi continuis precibus pugnaverat, sed soli Jehovæ vult tribui atqve totam consecrari; Qvasi diceret: qvid homines, etiam maximi, qvid nos etiam

* 340

omnes, qvid mundus, etiam totus, nisi humus & fumus, pulvis & cinis. Date Jehovæ, filii fortium, afferte Jehovæ gloriam & fortitudinem Psalm. XXIX, 1. si ille nobiscum, qvis contra nos; Vidisti qvidem, Israel, duos maximos hujus veritatis adversarios, Ægyptum & Amalecum, qvi de hac confessione nostra disputarunt ore & gladio, sed ecce! qvod vivi negabant, morte probarunt.

Damnat itaqve se ipsam hodierna illa multitudo tam Atheorum & Naturalistarum, qvi Dei vel existentiam vel providentiam rejiciunt, qvam Pseudo-Christianorum qvi utrumqve ore professi vita abnegant omnium miserrimi, maximeqve detestabiles Jerm. II, 12. 13.

Hoc loco autem per Jehovah imprimis intelligi Filium Dei exinde patet, qvod illum vexillum suum vocat Moses, qvi Israeli ex Ægypto liberato in columna nubis & ignis præivit, per mare rubrum salvum perduxit, manna de cælo cibavit, & ex manibus Amalechi ejusdem nece liberavit. Hune gloriosum Israelis Ducem fuisse exinde patet, qvia ipse vocatur Angelus, Jehovah Exod. XIV, 19. 24. qvod nomen, summam Messiæ tam Personæ, qvam officii dignitatem complexum, nulli nec in cælo, nec in terra nisi Filio Dei unigenito competere unqvam potuit.

Observandus itaqve imprimis hic est Mosis pro divinitate Messiæ defendenda Zelus; Præcipuo enim huic Messianæ Religionis articulo factas malignas objectiones ad illud Christi opprobrium pertinere, de qvo Paulus Ebr. XI, 26. facile conceditur. Messiæ personam sprevit superba Mitzraimi posteritas, utpote ex populo servo & captivo oriundam, nec qvicqvam ægrius ferebat, qvam regnum ejus, omnibus mundi voluptatibus orbum cunctis ditissimæ Patriæ thesauris præferri, idqve a Principe non totius modo populi, sed etiam Sapientum, qvem autem ideo mortalium stultissimum atqve inertissimum habebat. Certe ??? qvem ejus gratia sustinuit Moses, ne ullum qvidem, nedum divinum honorem Christo reliqvit, sed maximum probrum, qvod virulenta lingva in servum ejus fidelissimum Pharao eiqve non magnopere dissimiles servi & subditi conjiciebant. Nec dubitamus ejusdem farinæ fuisse Amalechum,

341

qvi deleto Pharaone, ut Josephus libr. 3. Ant. testatur, omnes gentes ad interitum Israelis maturandum sibi associare studuit. Versum 16. nonnulli ita explicant de Deo: Qvia manus super Thronum Dei (jurantis) bellum erit Jehovæ contra Amalechum a generatione in generationem. Alii de Amalecho. Qvia manus (ejus) super (vel adversus) Thronum Dei, bellum erit - - - utraqve sententia monstrat, gentem hanc Deo maxime infensissimam ac detestabilem fuisse, a Davide ??? ??? hostem Dei vocatam I Sam. XXX, 26. Et certe, qvando hæc omnia cum verbis Josephi & mandatis Dei de Amalecho penitus exstirpando v. 14 Deut. XXV, 17-19. I Sam. XV, 2. conferremus, verosimile est, Amalechitas totali Israelitarum deletione vaticinium de Messia illudere & plane irritum reddere voluisse, eumqve & Pharaonem duos V. T. Herodes Magnos & Anti-Christi præcursores fuisse (a). At qvid mirum, eas gentes præ omnibus aliis Idololatriæ deditas gloriam Messiæ despicatui habuisse; cum idem fecerint ipsi iidem Israelitæ, qvos ex Ægypto stupendis miraculis eduxit. Qvando enim Num. XXI. 5. dicuntur contra Deum & Mosen locuti esse, id Paulus vocat: eos tentasse Christum 1 Cor. 10, 9. nempe his verbis: qvare ascendere fecisti nos ex Ægypto? non est panis nobis, neqve aqva. Qvasi dicere vellent: O beatos Ægyptios! qvi Deos suos colentes omni prosperitatis abundantia gaudent, væ autem nobis ab eo die, qvo Messiæ regnum tantopere commendatum audivimus, beatum scilicet, cujus Asseclis in Eremo misere vagantibus tandem fame & siti pereundum est. Idem autem, qvod Israeli, multis proh dolor accidisse videmus, qvi ex Ægypto Romana dudum egressi in longe periculosiorem tentationis Eremum inciderunt. Et qvemadmodum Scriptores dudum observarunt, gentes qvo eruditiores, eo majores idololatras fuisse. Græcia litterarum sedes Deorum myriades habuit, (b) & Ægyptus primo Patrem Chamum, Jovem Hammonem dictum, deinde tauros & canes, vermes & cæpas divino honore mactabat, qvi omnes alias gentes sapientiæ fama superabat, sic illorum infausti Socii videntur, qvi eruditionis præstantia ad solem justitiæ denigrandum abutuntur.

(a) Loc. paral. vid. Psalm. 83. qvem Augustinus ad tempora AntiChristi refert. (b) Hesiod. .

342

Sed, qvid mirum, qvando ratio humana, in spiritualibus cæca, spreta vel obscurata revelatione, Systema Theologicum ex propriis conficit, & ad auctoritatem ei conciliandam tot S. Stæ. Scripturæ dicta misere torqvet & lacerat. Exemplo autem sint aliis, qvo dementiæ procedere possunt optima, & ut vocari solent, divina ingenia, nimirum exstincta vel seposita unica salvandarum animarum lucerna Psalm. CXIX, 105. gloriosissimo enim Salvatori nostro æternæ Majestatis, qvantum in iis est, coronam detrahere tanto sibi gloriosius ducunt, qvanto certius constat, ante se neminem ea id licentia & successu tentavisse. Errorem autem eorum non modo indicat & damnat, sed etiam maximopere auget Scripturæ perspicuitas; Qvemadmodum enim omnia ad salutem scitu necessaria clare docet, ita Divinitatem Christi verbis & phrasibus adeo rotundis & lucidis commonstrat, ut ipsa cæli sydera claritate superent. Qvomodo enim Scriptura posset esse Regula fidei certa & infallibilis, si, qvando toties vocat Salvatorem nostrum Jehovah, ut audivimus, Deum super omnia benedictum in secula Rom. IX, 5. qvi omnia novit Joh. XXI. v. 17. omnia potest. ???, Apoc. I, 8. si non essent id, qvod sint, nempe clarissima & splendidissima Majestatis Divinæ testimonia; vel qvæ fingi potest de tam aperta veritate dubitandi causa, nisi qvæ ex ratione confusa & sibi ipsi adversa depromitur. Nam credere, Scripturam esse Dei verbum, & tamen negare Christo, qvod Scriptura ipsi toties tribuit, est contra omnem sanam rationem ratiocinari; Nec superest ullum, ne in Scriptura qvidem veritatis defendendæ medium, si summæ sapientiæ nomen sibi vindicarit contra lumen non Scripturæ modo sed etiam rationis obstinata argumentandi licentia.

Non enim nomina tantum & attributa, sed etiam opera Divina Scripturam Salvatori svavissimo eadem, id est summa claritate & certitudine vindicare notissimum est, Johannes, qvi teste Eusebio aliisqve, Evangelium contra Ebionem & Cerinthum scripsit, dum divinitatem Christi verbis serenissimis docere vellet, qvi poterat id vel luculentius vel apertius fieri, qvam cum non Apostolica tantum auctoritate, id est divina, ostendat, sed etiam stylo maxime emphatico mentibus imprimat; , qvi a principio apud Deum fuit dvs. distincta persona a Patre, esse ipsum

343

Deum, idqve non nomine tantum, sed omnipotentem cum Patre Creatorem cæli & terræ, omnia per ipsum facta esse, & sine ipso nihil factum eorum, qvæ facta sunt Joh. I, 3. Ubi observandum est, assertionem Apostoli tam affirmativam, qvam negativam dvs. omnium maximam, exceptiones & dubitationes omnes excludere, ne minima qvidem hæreticis elabendi rima relicta; qvod idem loco parallelo maxime emphatico Col. I, 16. observatur; si autem offendat eos adhuc particula , monstrent in tota scriptura exemplum, per unum vel omnes Angelos sive Archangelos factam esse minimam terræ glebam vel aqvæ guttulam; cum e contrario Paulus, ubi ex professo agit de infinita illa inter Salvatorem nostrum & creaturas differentia, solium (Fili Dei) inqvit, tuum, Deus! in seculum & seculum Psalm. XLV, 7. Tu Jehova in seculum permanes & memoria tui in generationem & generationem Psalm. CII, 13 Ebr. I, 8. qvæ verba summam divinam potestatem describere nemo, nisi qvi omnem veritatem, negabit. Imo vero id ipsum ipse Filius Dei in terris non verbis modo testatus est, sed etiam operibus vere divinis. Si non facio opera Patris mei, ne credite mihi, si vero facio, si utiqve mihi non creditis, operibus credite, ut cognoscatis & credatis, qvod Pater in me & ego in Patre, Joh. X, 37.

Hæc paucis monuisse sufficere credo, si non ad errantes convincendos, attamen ad imperitos admonendos; nimirum qvanto studio ab hoc labyrintho sibi hodie imprimis cavere oporteat.

Articulum de Divinitate Christi per omnia secula multos adversarios habuisse nulli miramur. Sudes in oculis Sathanæ semper fuit divina potentia ejus, qvi caput serpentis contrivit, Nec alium fore Messiam, qvam qvi lapides in panem convertere posset, ipse confessus est, sed ultima hac mundi periodo ut eo plures a fide Jesu Christi ejusdemqve plerophoria impedire possit (Personam enim Mediatoris extenuantibus officium necessario vilescit) Ideo non omnem modo Baratri sed etiam carnis & mundi rationem ad gloriam Christi obscurandam acuit.

Ipse Moses noster omni Ægyptiorum sapientia eruditus Act. VII, 22. docet suo Exemplo satis superqve, artes qvidem omnes

344

& scientias laudi Creatoris hominumqve commodo inservituras non habere osores nisi ignorantes. Concedimus! sed deficiente & contempto Dei timore, qvi initium est sapientiæ & omnis cognitionis anima, ratio certe humana a scopo suo eo longius aberrat, qvo magis in scientiis profecisse gloriatur. Si autem cæca in Theologiæ Sanctuarium irrumpat, misceri summa imis & sacra profanis, certum est; Ex hoc enim semine tot hæreseos & naturalismi procrescere lolia, qvorum ætas nostra feracissima est, qvæqve gloriam dulcissimi Salvatoris vel in tantum vel in totum negant, tristissima experientia contestatur. Eo autem majori zelo huic malo, qvod in ipsum fidei fundamentum arietat, & Anti-Christo fenestras omnes & januas aperit, cordati S Stæ. Theologiæ Doctores sese mascule objiciunt; Nec eos terret vel laboris molestia vel multorum offensa, qvoties dulcissimum Ecclesiæ vexillum intuentur. Ardua sane res erat Mosi, populum per desertum, haud secus ac gregem per immanissimarum ferarum latebras, ducere, Qvælibet mutatio loci novi fuit periculi initium. Omnia ruinam minabantur itinere difficillimo vix capris & cervis pervio. Noverat Moses populi genium utriusqve sortis impatientem. Qvot idem molestias, tot Moses timores sustinuit, semper veritus, ne peccaret, vel (ut peccatum fuerit), ne periret. Vidit adversus se, qvem Ducem latronum vocabant, omnes gentes armatas. Sed paleæ erant hæc omnia unico verbulo dissipandæ: Audi Israel! Jehovah Deus noster, Jehovah unus est, noster Jehovah unus nobis sufficit. Hoccine expertus est Amalec, qvi populum Dei, viatores peregrinos aggressus in mucronem vindictæ furiosus irruit.

Jucundum itaqve & omni imitatione dignum est Antistitis hujus exemplum, qvem ante qvadraginta annos latebris Pastorum asvetum, jam in omnium gravissimo munere triumphanti similem videre; fortes animi semper sunt humiles, propriæ infirmitatis bene conscii. Qvis ardua munerum culmina proprio dvs. cæco instinctu peteret? qvis sanæ mentis pericula, nisi Deo Duce & Auspice, sectaretur? Magni animi est, non magna ambire officia, sed oblata mascule obire.

345

CAP. II.

Sed jam tempus est qværere, qvid per illud vexillum intelligatur. Ratione Etymi nulla hic est difficultas. a radice ??? vexillum tulit, est ??? vexillum, qvod hic, uti & sæpius, vexillum militare significat Es. V, 26. X, 18. XIII, 2. Jerm. IV, 6.

De vexillis in genere, & præsertim de qvatuor præcipuis in castris Israelis, nempe Judæ, Ruben, Ephraim & Danis in forma Leonis, Hominis, Bovis, & Aqvilæ hic non nihil dixisse, haud abs re foret, si ferret id temporis angustia; Sed festinanti sufficiant, qvæ sponte seqvuntur maxime necessaria. Audivimus supra per vexillum hic intelligi Salvatorem mundi, adeoqve hæc vox vexillum vi comparationis (1) indicat statum Ecclesiæ in terris militarem. Pacem temporalem, qva inter tot aliarum gentium bello oppressarum lacrymas & gemitus singulari Dei misericordia fruimur, magni facit Ecclesia Christi, semper verita, ne pudendo ingratitudinis vitio eam amittat, eoqve ardentius amplectitur & osculatur pacem spiritualem, qvam Christus nobis cruenta morte comparavit. Cum Sathana autem, mundo & propria carne nec pacem nec inducias novit, sed bellum idqve serium & longe acerrimum, cujusqve respectu corporale, qvantumcunqve videri velit, nihil fere aliud est, qvam lusus, sive æstum respicias, qvo nihil vehementius, sive finem, qvo nihil, bene si cesserit, lætius, aut e contrario terribilius.

346

Qvem enim Moses Jehovah Nissi vocat, hunc sponsa indicat dicens. Amor ejus est vexillum super me Cant. II, 4. & monstrat erecti altaris cum hoc nomine harmoniam, nempe cur id erigeret Moses, nisi ut per altare verum Reconciliationis nostræ sacrificium commendaret. Cur autem Jehovah Nissi denominaretur, nisi ut svavissimo hoc alloqvio omnes afflictos ad salvatorem invitaret; id qvod septuaginta Interpretum versio optime exprimit per ???; Dominus refugium meum; sicut vexillum tribus Judæ, leonis effigiem præferens, ita interpretatur Angelus: noli flere, qvia vicit Leo ex tribu Judæ Apoc. V, 5. ita hic Moses per altare crucifixum præfigurando indicat: noli timere Israel, hic est Refugium, hic est vexillum nostrum, hic verum & unicum & certum est attriti cordis Asylum.

Nonnulli qvidem cum Josepho Libr. III. antiqv. existimant, super hoc altare Mosen sacrificium obtulisse, sed, tacente Scriptura, exstructum esse puto in signum omnibus visibile, qvo Moses ipsis rem maximi momenti inculcatam voluit. Notum est: Mosen non cum omnibus loqvi, nec centesimam populi partem vocem ejus etiam maxime elevatam auribus percipere potuisse. Exceptis pueris & mulieribus sexcentis hominum millibus constabat Israelitarum coetus, qvorum metandis castris vix duo milliaria sufficerent; ut ergo animi hic in fide triumphantis lætitiam omnium ob oculos poneret, eodem, ut opinor, loco altissimo, qvo nuper, dum Josva dimicaret expansis & crucifixi imaginem præfigurantibus () manibus steterat, eodem inqvam edito loco, qvo ab omnibus conspici poterat, magnum illud altare exstruxit, ut novo facto attentione populi excitata, emissis Præfectis & Nuntiis, magnum redemptionis momentum, liberatione ab Ægypti & nunc Amalechi ungvibus præfiguratum, inculcaret, & miro altaris nomine Jehovah Nissi firmam in Deum fiduciam omnibus ingeneraret, dulcissimum inqvam omnis consolationis nucleum, Nam qvi Christum fide amplectitur, in ipso omnia habet, nempe ut est dimicanti vexillum, sic esurienti panis, sitienti vinum, ægrotanti sanitas, langventi robur, erranti via, ignoranti veritas,

() Augustin. de Civ. Dei Libr. X. c. 8. orante Mose, manibus ejus in figura crucis extensis.

347

morienti vita, e contrario, qvi Christum habet, nihil mali timeat, qvia Jesus vexillum, Jesus Refugium Ecclesiæ, Jesus petra credentium, qvæ omnia complectuntur dulcissimum nomen Immanuel, Deus nobiscum, qvod summam fidei plerophoriam excitat, nam si Deus pro nobis, qvis contra nos Rom. VIII, 31.

Est autem (3) Jehovah Nissi jucundissimum Ecclesiæ non tantum defendendæ, sed etiam augendæ symbolum & blanda ad gratiam conseqvendam invitatio; Si enim vexillum militare non subditis modo tutelam promittit, sed etiam submittendis gratiam, multo magis verum est in spiritualibus; qvemadmodum enim non tantum ipsa peculiaris hujus populi electio hunc habuit finem primarium, ut ex illo universalis hominum Salvator nasceretur; qvo facto, & publice patefacto, omnis prærogativa cessaret; totaqve Vet. Test. oeconomia id intendebat, ut, Deum Israelis esse unicum & verum Deum, omnis mundus cognosceret; sicut e contrario eorum (ut nunc Christianorum) impietatis exempla nomen Dei gentibus blasphemandum tradiderunt. Ita huic populo non modo præstita summa beneficia, verum etiam immorigero acerbissima inflicta vulnera, gratiam tam universalem, qvam specialiorem omnibus gentibus proposuerunt. Qvid qvod! ipsa crudelissima bella, qvibus ferocissimas gentes subegerunt, ad eundem finem omnia tendebant, nec alio sensu vexillum suum Moses hic omnibus gentibus Asylum proponit, qvam ut novi foederis præludio Evangelium longe lateqve diffunderet. Hoc animo de jam devictis acerbissimis hostibus triumphum duxit Spiritu gratiæ repletus, ex strage Rebellium, ceu veneno Serpentum, aliarum gentium pharmaca præparaturus.

Objiciunt qvidem particularismi fautores, ruinam Amalechi esse absoluti decreti documentum, & vaticinii de Esavo supplantando complementum: Non autem observant, per Amalechum hic non intelligi Esavi nepotem, sed gentis cujusdam longe majoris & vetustioris Parentem, cujus regnum etiam tempore tam Abrahami, qvam nunc Mosis floruisse videri potest Gen. XIV. Num. XXIV, 20. Mandatum autem Israeli cum Esavo consortium monstrat ex gente hac non fuisse illum Amalec, cui hoc

348

penitus interdictum fuit. At eos imprimis movet denegatum hoc Consortium cum populo Dei, qvod esse signum absolutæ Reprobationis autumant, non considerantes, illos Ægypti vicinos, auditis stupendis ibidem patratis miraculis, non sufficientem modo sed etiam abundantem vocationis gratiam habuisse. Iis autem non flecti, sed furiosis similes sese Deo opponere, innocentes autem & debiles in populo non tam vi armorum, qvam fraude opprimere indubium fuit omnem gratiam respuentis animi documentum. An hoc autem Universalem gratiam tollit, qvando Deus ejusmodi refractarios & in tanto furore perseverantes castigare & e medio tollere cogatur? At tunc demum maxime triumphat gratia universalis, qvando iis locis, qvæ huic universalitati opponuntur, immobilem ejus veritatem stabiliri videmus. Sic etiam Jehova Nissi non scriptum est contra Amalechitas, nisi in qvantum oblatæ gratiæ adversabantur dvs. ut verbis Scripturæ utar, qvamdiu manus eorum erat adversus Thronum Dei; sed hoc ipso verbo, nempe vexillo, qvot superstites erant, non minus qvam omnes ceteræ gentes ad Deum Israelis agnoscendum alliciebantur. Ita certe Mosen explicatum voluit Esaias Cap. XI, 10. Monstrato enim, per vexillum meum, qvod vocat populorum, intelligi Messiam Isai Radicem, indicat emphasin vocis dvs. universalitatem gratiæ in Christo, eum, inqvit, inqvirent gentes, & reqvies ejus (pax & securitas sub ejus umbra gentibus promissa) erit gloria, id est, status non dulcis modo, sed etiam maxime gloriosus, adeo ut sese ad summam filiationis evectos ovabundi confiteantur: qvasi dicerent: O svavissimum omnis gratiæ Patrem, omnes peccatores se gremio misericordiæ excepturum tot promissionibus & juramentis, imo mortis unigeniti pignore contestatum. O dulcissimum mundi Salvatorem, mundi inqvam universi Principem salutis, ad qvam impetrandam sese in cruce vexillum gentium erigi non fuit dedignatus. O æternum & immensum gratiæ flamen & flumen Spiritum Sanctum, qvi se in omnium corda emitti, & vehiculo verbi effundi desiderat. Et O! beata corda, qvi in hunc gratiæ pelagum sese totos ingurgitant.

Sed cum nunqvam satis deplorari possit, tantum tam universalis gratiæ æstum a plurimis negligi, vel summo haberi fastidio,

349

ita nihil magis pias mentes torqvet, qvam hanc mortalium ingratitudinem, resistentiam & , unicum salutis conseqvendæ impedimentum, ad gratiam universalem, horribile dictu! denegandam a particularismi auctoribus inverti, qvod summum humani generis scandalum facile evitarent, si verbo Dei clarissimo, sanctissimo, fidelissimo, non autem rationi miseræ, marcidæ & mutilæ & ad abyssum Divinæ oeconomiæ perscrutandam ineptæ fidem habere vellent, vel saltem cavere, ne qvid contra sanam rationem de Deo, ipso amore, decernerent.

Sed eo magis gratiam Dei dulcibus hymnis confiteantur, qvotqvot sub amoris ejus vexillo delitescunt, dicat columba in ruptura petræ: diligam te Jehovah! petra mea & arx mea, & me eruens Deus meus, fortitudo mea. Sperabo in te, scutum meum & cornu salutis meæ, elevatio mea Psalm. XVIII, 2-3. Qvinam autem sint, qvi sub hoc omnis gratiæ vexillo securi & contenti esse possunt, ex jam seqventibus patebit.

CAPUT. III.

Vexilli nostri securitate ac tegmine nulli nisi præsentes & seqventes fruuntur, qvi vocantur populus Dei, vel ecclesia, qvæ vi vocis est evocatio vel coetus a communi irregenitorum agmine evocatus, qvi verbum Dei audit & sacramentis recte utitur. Sed qvi distingvi solet in visibilem & invisibilem seu in coetum, in qvo est & qvi est Ecclesia (ut Gerhardus id apte satis explicat conf. Libr. 2. art. 5. p. 804.)1) ita hanc distinctionem luculenter monstrat Paulus in ipso hoc populo, cui Moses vexillum salutis ostendit: Non volo vos ignorare fratres, qvod Patres nostri omnes sub nube fuerint, & omnes per mare transierint & omnes per Mosen baptizati fuerint in nube & in mari, & omnes eandem escam spiritualem comederint, & omnes eundem potum

* 350

spiritualem biberint, bibebant enim ex spirituali comitante petra, petra autem erat Christus. At non in pluribus illorum complacuit Deo, prostrati enim sunt in deserto, hæc vero Typi nostri fuerunt 1 Cor. X, 1-6. Qvodnam autem magnum illud mysterium fuit, qvod eorum nonnulli tantum habebant, & ob id ipsum Deo placebant, id Paulus alibi vocat mysterium fidei 1 Tim. III, 9. hoc mysterium continet verbulum Mosis: MEUM, qvod est minima tantum vocis particula, at in tantillo apice latet magnum illud mysterium, sine qvo omnia, qvæ de Deo & Messia dicuntur vel promittuntur, qvo gratiosiora & gloriosiora, eo sunt terribiliora: Beati autem, qvi vera fide dicere possunt: Pater meus, Salvator meus, justitia mea, pax mea, gloria mea, vexillum meum. Ad hanc fidei certitudinem, in corde auditorum accendendam, non dicit vexillum nostrum vel populi, qvod tamen in verbis ejus latebat. Mosen enim voluisse totum populum, non se solum, sub hoc vexillo servari, indicavit eo die, qvo promittebat Deus, se illum magnum populum facturum, modo rebellem perderet, Moses e contrario e libro ejus deleri optat, si qvid tristius populo accideret Exod. XXXII, v. 32. Sed ideo dicit vexillum meum, ut proprio exemplo unumqvemqve ad individualem applicationem excitaret. Hanc autem non omnes habebant, alias eremus illa horribilis in Paradisum mutata fuisset, & qvomodo præ gaudio exsultasset anima Mosis, si tot Sanctorum Myriades in itinere habuisset comites. Sed proh dolor! non multi nec plurimi nedum omnes credentes fuerunt; vexillum seqvebantur corpore, non animo, corda in terra Ægyptiorum remanebant, nec ab iis multum differebant, nisi tempore, genere & loco sepulturæ, ut illis nempe in mari, sic his in deserto paratæ. Aversum a Deo animum omni occasione indicabant, & rebellionis abominatione ipsum Pharaonem multi æqvare, nonnulli superare videbantur. Qvemadmodum etiam multos adhuc habet Ecclesia malignos hostes extraneos, sed intra moenia periculosissimos.

Ast ut incredulitatis illorum signa sunt odium, & dissidia, ita verus Israelis character est intimus amor, & inde fluens animorum concordia sub uno vexillo contra eundem hostem, eadem militantium fide. Ejusdem etenim hic est periculi & præmii consortium iis, qvi tanqvam cives foederati pro vita, pro libertate,

351

pro patria nempe spirituali & cælesti dimicant; & amor, qvi illos sociavit, est admirabilis illa Dei Philanthropia, qvæ miseris nobis mortalibus erexit vexillum, Agnum nempe Dei pro nobis omnibus in ara crucis mactatum. Ita animati non erant omnes; sed veri Mosis & Prophetarum Discipuli, dicti: Dei Israel, populus Dei, peculium. Vera, victoriosa & Israele digna progenies, tanti Herois non degeneres filii, qvi, jugo Ægypti infernalis abjecto, crucem amplectendo omnium Patriarcharum & Prophetarum patriam diesqve noctesqve unanimiter anhelabant.

Talis imprimis erat facies populi sub ipso Novi Testamenti exordio, ad hoc nempe unice qværendum, toti Ecclesiæ fuit unum cor, & una anima Act. IV, 32. Miraculi instar erat, tot hominum millia, nec consangvinitatis vinculo, nec conditionis æqvalitate, nec officii consortio, sed solo Christi amore unita, videre. Obstupuit omnis admiratio ad contemplandum hanc Ecclesiæ communionem, nec vi compactam, nec dolo tritam, sed cælo dignum veræ fidei documentum; ubi nimirum militantis fuit triumphantis, imperfecta qvidem, vera tamen & jucundissima imago.

Sed qvid mirum, floruisse vineam a tot optimis Christi servis plantatam atqve rigatam. Magnum fuit vidisse in eremo Mosen, Dei Servum in tota ejus domo fidelem, omnium Prophetarum Doctorem, qvem in ruptura stantem omnem Dei iram avertisse, ipse Spiritus Sanctus testatur Psalm CVI, 23. sed qvid dicemus de primis Novi Testamenti testibus, longe majori Evangelii claritate illuminatis, de 70 Evangelistis & aliis multis Evangelii præconibus, omnibus Spiritu Sancto repletis, imprimis, de Salvatoris duodecim Apostolis, qvos ipse Salem terræ & lumina mundi vocavit; Qvi ipsum toties oculis suis conspexerant, mellifluo ejus colloqvio & consortio tam diu usi, qvi immensum Dei amorem ipsis tam blande patefecit, & passione ac morte omnium acerbissima comprobavit.

Hæc & reliqva summi amoris mysteria miro charitatis affectu indesinenter inculcata, ut flamma cælestis omnes animas non rebelles corripuerunt tantoqve fidei & amoris ardore impleverunt, ut etiam hostes suos dilexerint, se ipsos autem invicem, ut filios

352

Dei & cohæredes filii, in ipso impensius amaverint, eoqve minor erat interventuræ formido offensæ, qvo major mutui fuit amoris æmulatio. Qvæ docendi dexteritas tanto exemplo armata svavissimum Christi regnum per totum orbem dilatavit, nec illis viventibus ulla latius serpens concordiæ tabes animadversa est, nec superstite viva vitæ eorum & cruenti Martyrii memoria; Effusum enim confessorum sangvinem & numerum & ardorem Christianorum auxisse, omnis aureæ hujus ætatis historia testatur.

Et hoc hujus loci palmarium est, ut ad exemplum Mosis, Prophetarum, & Apostolorum Doctores in Scholis & Ecclesiis ad hoc gratiæ vexillum vera fide intuendum, ea, qva par est, devotione, omnes excitent. Hoc sensu Paulus dicitur portasse nomen Jesu ante Reges & gentes & filios Israelis Act. IX, 15. Hoc animo omnes vult respicere in fidei Ducem & Consummatorem Jesum, qvi pro gaudio sibi proposito sustinuit crucem, inqve dextra Throni Dei consedit. Ebr. XII, 2. Hoc respectu Ministri verbi primitivæ Ecclesiæ vocabantur signiferi, ita nempe Præfectus Asclepiades Martyrem Romanum apud Prudentium p. m.1) 146. alloqvitur:

Infame monstrum, vilis intestabilis tu ventilator & vulgi levis procella - - - & porro

Hoc tu parasti perdite spectaculum
cladis cruentæ de necandis civibus
qvos ut profani impiati & seculi
reos necesse est te magistro interfici
Tu causa mortis, tu malorum signifer,2)

ubi non miramur, Ecclesiarum primipilos metam maximi furoris certissimam fuisse, sed ipsos præ summo in auditores amore omnem persecutionis impetum in se solos non raro convertisse. Beata certe sanctæ legionis castra tantis Ducibus & Signiferis

* * 353

illuminata, qvo tempore juxta Sulpit. Sever. ibidem p. m. 143. certatim gloriosa in certamina ruebatur, multoqve avidius tum martyria gloriosis mortibus qværebantur, qvam nunc Episcopatus pravis ambitionibus appetuntur, Sulp. Sev. p. m. 1431).

Qvomodo langvescentem paulatim hunc primum amorem æmulatio penitus exstinxit, qvomodo ministerium reconciliationis prima rixarum semina sparsit, cujus antea non aliud, qvam mutui amoris & benevolentiæ certamen innotuit, qvomodo, vallo veritatis & concordiæ dejecto, hæreses & schismata, fluminis instar erumpere & omnia inundare coeperunt, qvomodo, relicto vexillo, turbati animi tot viis dissipantur, qvot vel cæca obedientia vel studium partium vel omni peste pejor ambitio traxerit, hæc materia satis nota & prolixior est & tristior, qvam ut tempori sive præsenti brevissimo sive futuro solennissimo inservire possit.

Sola tamen ejus mentio non potest non admonere omnes fideles maximam perseverantiæ necessitatem, qva cessante, non modo nulli usui, sed majori semper damno & ignominiæ fuit omne pietatis studium.

Sal fatuus sunt Matth. V, dvs. qvi antea omnem morum putredinem arcebant jam omnibus piis nauseam movent, canibus & porcis similes, qvi ad vomitum suum & volutabrum redeunt 2 Petr. II. Vexillum nostrum hanc doctrinam maxime urget, & acuit; Qvid enim transfuga detestabilius in mundo coram civibus suis? multo autem magis, qvi vexillum crucis fugiendo in castra hostis se conjiciunt, æternæ condemnationis mancipia. Non autem vexillum tantum exigit, sed etiam excitat & auget perseverantiam, in mediis flammis vincit agmen Dei, qvamdiu vexillum intuentes illud strenue seqvuntur. Audivimus sponsam dixisse: Amorem Christi esse vexillum Cant. II. Sensus autem est, hunc semper, ut vexillum, intuendo, per saxa seqvor, per ignes & aqvas, amantissimum. Omnia valeo per eum, qvi me confortat,

* 354

Christium Phil. 4. de qvibus verbis eleganter Bernhard: Qvidni, inqvit, omnia possibilia sunt innitenti super eum, qvi omnia potest? qvantæ fiduciæ vox: omnia possum in eo, qvi me confortat? nil omnipotentiam verbi clariorem reddit, qvam qvod omnipotentes facit omnes, qvi in se sperant. Deniqve omnia possibilia sunt credenti Marc. IX. Annon omnipotens, cui omnia possibilia sunt? ita animus, si non præsumat de se, sed si confortetur a verbo, poterit utiqve dominari sibi, ut non dominetur ei omnis injustitia Psalm. CXVIII. Ita, inqvam, verbo innixum & indutum virtute ex alto, nulla vis, nulla fraus, nulla jam illecebra poterit vel stantem dejicere, vel subjicere dominantem, (b) Notum est Romanas variis cognominibus distinctas fuisse legiones, habuerunt nempe pias, fideles, fulminatrices, victrices. Boni autem milites Christi meliori jure dicuntur non modo pii & fideles, fulminatrices & victrices,1) sed etiam soli invincibiles, id est, qvos (Rom. VIII, 37-39.) neqve mors, neqve vita, neqve Angeli, neqve principatus, neqve virtutes, neqve instantia, neqve futura, neqve altitudo, neqve profunditas, neqve aliqva Creatura alia separabunt a dilectione Dei, qvæ in Christo Jesu Domino nostro, cui eapropter cum Patre & Spiritu Sancto sit omnis gloria, laus & honor in secula seculorum, Amen.

Hoc sub VEXILLO vivat Stirps Regia, regnum:
Vive PATER PATRIÆ! jubilat omne tuum.

(b) Bernhard sup. Cant. p. m. 184. Column. 4.2)

* * 355

Teologisk afhandling om

KIRKENS BANNER

2. Mos. 17, 15,

til minde om den eksempelløst store guddommelige forsorg,

hvorved

Den højkongelige dansk-norske Majestæt

den 16. okt. i året 1660

efter at være ophøjet til enevælde og største lykke

gjorde den bedste begyndelse på et gyldent århundrede,

ved selve den højtidelige fest

den... okt. i året 1760,

som

vor ophøjede konge,

FREDERIK DEN FEMTE

FÆDRELANDETS FADER,

har ønsket helliget til lov og pris for så stor en guddommelig nåde,

udgivet af

HANS ADOLPH BRORSON

biskop over Ribe stift.

København, trykt hos Andreas Hartvig Godiche.

* 356

Må trykkes.

Til bekræftelse ifølge det teologiske fakultets protokol.

Hans Otho Bang, dr.

357

Den ophøjede monark,

fædrelandets fader,

den berømmeligste, allernådigste

FREDERIK DEN FEMTE,

konge

til Danmark og Norge, de venders og goters,

hertug til Slesvig, Holsten, Stormarn og Ditmarsken,

greve til Oldenb. og Delmenhorst

lykønskes

til den enevældige regering, som af Gud underfuldt

både er indstiftet og gennem et helt århundrede bevaret,

overøst med utallige velgerninger og prydet med den sjældneste

fredens lykke,

af DERES KONGELIGE MAJESTÆTS

mest hengivne og allerunderdanigste tjener

H. A. BRORSON

Den nye regeringsform er en fornyet skæbne for danskerne; hovedets ære var altid lemmernes.1) Rigets glæde, o konge, og Nordens bønner kappes om, hvem der først med dig i spidsen kan overvinde himlen. Leve kærligheden til fædreland, fred, fromhed og retfærd!

Lev længe, Frederik, som dit folks sol!

* 358
359