PYROLOGIA SACRA SIVE DISSERTATIO CRITICO-SACRA DE IGNE
(1763)
✂ B.L.
✂ QVICUMQVE, qvamvis exiguam, in sacro codice cogitando, posuit operam, mirificam plane cunctisqve elogiis majorem, Dei nostri sapientiam, nullo negotio perspicit. Omne punctum laturæ sacræ literæ, in eo non acqviescunt, ut ordinem salutis, qviqve eo spectant, articulos fundamentales, verbis exhibeant planissimis, non id solum agunt, ut lac, ut cibos maxime necessarios egentibus præbeant, verum & in eo sunt, ut historiæ inserviant, & habent qvoqve, qvæ ingenio humano, novi qvippe cupido, arrideant ænigmata. [x][x][x][x][x][x][x]x[x][x] hisce, maximum à Spiritu Sancto usum & intendi & obtineri, non est qvi negat. Iis scilicet, curiosa hominum ingenia, ad sacra scrutanda (sanctissimam sane actionem) haud raro alliciuntur. Iis qvoqve intenti interpretes, si non ad salutem necessarias, utiles tamen veritates sæpius indagarunt. Iis deniqve (ut taceam reliqva) eo gratiores reddimur, erga perspicuas eas, qvæ salutem nostram spectant, veritates. Neqve igitur male, neqve actum agit is, qvi talibus eruendis tempus impendit. Parum vero admodum, si non plane nihil, hisce in materiis, sæculo nostro videtur relictum. Eo, qvod fere doleo, jamjam ventum est, ut & in sacrum codicem, qvadrare possit tritum istud: Nihil dici potest, qvod non dictum sit prius. Qvocumqve nos in Critica Sacra vertimus, omnia à doctissimis viris exhausta reperimus. Fuerunt, qvi generalioribus universum codicem commentariis ornarunt: fuerunt &, qvi de singulis specialius egerunt. Qvod igitur à nobis exspectatur, vel exspectari potest, qvum ad veterum 45 metalla fato nostro simus damnati, vel est, ut cogitata veterum, mutatis verbis, pro nostris vendamus, vel, si candidi magis habemur, ut diserta eorum breviora in longum, longiora in compendium trahamus, vel ut modum compositionis, vel voluminis formam, vel ipsum titulum tantum mutemus. Eo magis de ætate nostra hocce fovetur judicium, qvo audacius est novas proferre, qvo difficilius prolatas evincere sententias. Hæcce, lector benignissime, qvum tuum de Pyrologia mea judicium facile viderem, præmittere non dubitavi. Non eqvidem ignoro, qvæ qvantaqve promittat titulus iste, qvem dissertatiunculæ meæ præfixum legis, plane sesqvipedalis, neqve eum humeris meis graviora polliceri diffiteor. Etenim tractatum de igne, & Physico-Mathematicum, & Historico-Criticum, & Critico-Sacrum & omni numero absolutum promittere videtur. Qvam parum vero his respondeat, qvicqvid est dissertatiunculæ nostræ, non est, qvi non viderit. Id, qvod foret Pyrologiæ perfectæ, cuncta, qvæ de igne dici possent, longa serie non recensui. Qvasdam tantum qvæstiones, qvasdam meditationes, digniores, meo judicio, qvæ notarentur, attuli, prout potui brevissime. Melius igitur forsitan & sincerius scripsissem: Annotationes qvædam Critico-Sacræ de igne, ex permultis doctorum libris excerptæ & in aliam formam redactæ. Qvantum vero hocce, ab omni Euphonia discederet, qvem fugerit, non est. Immo, qvemlatet, titulum sæpius dissertationi pretium imponere, haud sane minimum? Qvum deniqve qvædam, & in his ordine prima, pro meis ipsius cogitatis vendere audeam, inscriptionem hanc, in qvam ave tam felici, incidi, lector benignissime, ne supra modum mireris, Pyrologiam meam benigno animo legas, & si qvædam titulo parum respondeant, patienter ea feras, oro, rogo, obsecro.
✂ *
46✂ Si non alii, Joh. Jac. Schmidius, in Physico suo Biblico, ejusqve capite de igne, habet qvædam, qvæ eundem, ac dissertatio mea, titulum adspirare possent. Sed, qvum Schmidius nec in eo sit, ut specialiores qvaslibet de igne qvæstiones recenseat, nec istius, qvi nostri propositi est, ordinis rationem habeat, in totum ab eo abeundum esse, necesse putavi. Neqve istius, ut cuilibet videre est, sed talem in Pyrologia mea observabo ordinem, ut, eam in qvatuor sectiones redigens, primo de igne stricte & in sensu proprio sumto, postea de impropriis ignis in sacra scriptura significationibus, deinde de poenis igneis, qvarum mentionem facit sacra scriptura, & ultimo de igne sacro, agam, prout poterò, brevissime.
SECTIO I
DE IGNE STRICTE SIC DICTO
✂ Id qvod Hebræis est [x][x][x] et Græcis [x][x][x], variis qvidem sacro codici venit nominibus, sed, qvum Philologica vocum analysis scopum meum excedat, hæc tacito pede praetereo. Qvod ad ipsam ignis essentiam atqve naturam attinet, tam varia hac de re sentierunt, Persae, Thales, Piato, Aristoteles, paucis, veteres pariter ac recentiores Philosophi, ut iis juste conscribendis, ingentia volumina parum sufficerent. Qvicumqve igitur varias has sententias, variaqve pro qvalibet adducta argumenta, legere voluerit, hunc missum volumus ad Lexicon Universale im Art. vom Feuer. Qvod ad me, unicum Hamelii (a) de igne pronuntiatum, silentio præterire neqveo: »Naturam ignis, inqvit, vulgo qvidem haberi notissimam, philosophisqve »nullum exemplum esse paratius, qvo formarum eductionem & generationem rerum omnium explicent: attamen, si rem acriori animo perpendamus, nihil fere æqve in volutum et explicatu arduum, qvam ignis ipsius genesin, naturam &
* 47✂ phænomena«. Hac in parte cum Hamelio faciens, reliqva, qvæ de doctorum de igne judiciis adferri possent, intacta relinqvo. Qvod vero ad rem nostram facit, primus sacrarum literarum conspectus, ipsa historia creationis, exhibet aliqvid, de igne, dignissimum meo judicio, qvod notetur. In rerum creatarum specifica enarratione, sive res ipsas, sive ordinem spectes, Moses procul dubio id egit, qvod fuit & boni & divinitus inspirati historici. In principio nihil fuisse, deinde Chaos, ex eo aërem, aqvam & terram, ex his reliqva, suis qvæqve diebus formata esse, summo ordine exhibet. Qvo vero hoc magis in Mose mirandum, eo dignius mea sententia est notatu, eum, ne tantillum habere de terrestris ignis origine. Qvod si terrestrem ignem a coelesti diversum judices, sol, sidera, omniaqve coeli ignita corpora eorumqve creatio, ne hilum, ut judico, ad rem nostram faciunt. His diutius perpensis, in varias Scyllas incidi. Iam iam a rapidis sententiarum fluctibus absorbendus, seqventes qvæstiones literis mandavi, ad nullas sentientium partes transiturus, cuncta, vel argumentorum valori, vel æqvo lectoris judicio relicturus.
✂ Qvæstio I.) An alius, praeter istum, qvem soli debemus, ignis adsit, an non? Si adsit, cur Moses mentionem ejus faciat plane nullam? Si non adsit, qvomodo concipi possit ignis in corporibus, qvam longissime à Sole absentibus?
✂ II.) Si ignis terrestris, qvatenus efficax est & visibilis, motui, vel potius collisioni corporum duriorum originem ita debet, ut absente motu, ignem terrestrem numqvam vidissemus vel ullos ejus effectus experti fuissemus; si motus est qvalitas ignis constitutiva, qva sublata, ignis ad minimum id qvod ignis est facere neqvit (ut ex definitione ejus, qvod constet ex minimis, celerrime motis terrestribus, vel sulphureis particulis, colligitur) an ignis tunc, praeter istas, qvæ in corpora 48 penetrarunt, solis igneas particulas, in corporibus frigidis qviescentibus concipi qveat? Si concipi neqvit, an tunc tempore creationis, adfuit ignis terrestris? An, Mose tacente, jure adfirmatur, terram ex qvatuor dementis creatis constare?
✂
III.) Anne particulæ istæ igneæ (de igne culinari non loqvor) qvas in chalybe, ejusdemqve materiæ corporibus, ante motum exsistere volunt Physici; istæ, qvæ particulas alias terrestres, chalybeas, sulphureas in scintillas mutant: derivari possunt ex aëre, eadem veritatis specie, ac ex chalybe vel silice? Certum est Physicis, aërem continere particulas igneas, licet admodum paucas, sufficientes tamen ad calorem, suumqve sine dubio facientes, ad nonnulla Meteora. Neqve me qvidem fugit, aeris pariter ac aqvæ particulas, nunqvam tanta particularum ignearum copia cingi posse, ut ipsæ candentes appareant, flammamve, alia materia inflammabili absente, producant; idqve ob minorem eorum gravitatem specificam. Hoc vero, me judice, non prohibet, qvo minus vehementius motæ in materiam satis gravem ignisqve capacem transeant, eamqve candefaciant. Hanc qvæstionem, si Physicam in usum receptam spectamus, plane paradoxam, ne literis qvidem mandassem, si nihil fecisset, ad illustrandam eam, qvæ præcedit, qvæstionem: An adsit ignis terrestris, originem a Sole non trahens. Neqve hanc litem, de igne, ex chalybe vehementer concusso exsiliente, ex aëre derivando unqvam faciam meam. Unum hoc assero: Ortum particularum ignearum, in aëre contentarum, facillime concipere possumus, qvum scilicet Soli debeantur: Qvomodo vero chalybi vel ejusmodi materiæ insint, tacente revelatione, nihil asserente experientia, ne hilum scimus. Aër absqve motu, effectu suo monstrat, se particulas igneas continere. Regeres aërem nunqvam qviescere. Sed si & in totum qviesceret aër, eædem tamen particulæ igneæ, utpote a Sole dejectæ in ea
49
adessent, qvod & exinde patet: Qvo tranqvillior aër est tempore æstivo, Sole splendente, eo magis incalescit. A Silice e contrario, ab ejusmodi materia, si qviescit, omnis abest effectus, omne indicium ignis. Non ignoro, Physicos hæc regerere: Ab absentia ignis, ad absentiam caloris, qvidem potest concludi, sed non vice versa. Calor, inqviunt, non est nisi relativum qvid, qvod se per sensationem sensuum nostrorum determinat. Ad remsuam confirmandam seqvens adducunt exemplum: Si unam manum in sinum miseris, alteram in libero aëre pendere sinas, utraqve vero ferrum aliqvod attingas; ferrum calidæ manui videbitur frigidius; frigidæ calidius. Hocce vero, qvum in utraqve manu & calor & ignis, idqve conjunctim adsint, rei eorum parum inservire videtur. Sive manum frigidam in sinum mittas, sive manu frigida ferrum contingas, si particulæ igneæ, utpote ex calidiore corpore in frigidius, in eam redierint, statim calefiet, ignisqve effectum suum necessario monstrabit. Id, qvod calor se determinet, per sensationem sensuum nostrorum, qvum sensus nostri nunqvam calorem sine igne sentiant, nihil aliud est, ac calor se determinat, per ignem, qvem sentimus. Itaqve proprie loqvendo calor non est relativum ad sensus nostros, sed ad ignem qvem sentimus, & qvidem relativum cum correlato suo necessario conjunctum. Neqve ad rem facit, istud Hoockii experimentum, qvo candelam, radiis igneis lunaribus vitro caustico exceptis, accendit, nullam vero in thermometro admoto, caloris mutationem producere potuit. Nemo enim est qvi dubitat, eas particulas igneas, qvæ vitro caustico exceptæ candelam accenderunt, etiam cum calore fuisse conjunctas, an vero hæ thermometro æqve bene ac vitro caustico excipi potuerint; an exceptæ visibilem in therm. mutationem producere potuerint, alia est qvæstio ad nostram nihil faciens. Forsitan igitur & hic, ut in aliis ab
50
tus absentia ad caussæ defectum concludere possemus. Si ignem ex ipso chalybe vehementer concusso, absqve aëris ope prodire contendis. Experire; concute in vacuo. Ignis sane, aëre absente nullo modo vel prodibit, vel manebit. Regeres, aëre esse determinandum ignem ex ferro prodeuntem: sed cur non potius ferro, vel ejusmodi materiis aliis determinandæ sunt particulæ igneæ ex aëre prodeuntes. Qvo durius est aliqvid atqve solidius, eo plures eoqve viciniores habet partes, eoqve majorem habet vim resistendi particulis subtilioribus. Resistere vero & terminos ponere, determinare et circumscribere, hic, ut sentio, unum faciunt, & synonyma appellari qveunt. Ferrum igitur melius particulas igneas determinare potest, qvæ ex aëre prodeunt, ac aër eas, qvæ ex ferro. Inter alios Johann. Kryger in Physica sua §.248. habet, qvæ his maxime adversari videntur. Thesis Auctoris est. Qvia ignis tantum ex calidioribus corporibus, in frigidiora per motum transit; in ferrum malleo ad vehementem calorem usqve ictum ne qvidem transire posset ex aëre, si ambo æqvo caloris gradu essent prædita, qvanto vero minus, qvum ferrum longo majorem habeat gradum caloris ac aër. Sed posito primo, tunc caloris gradibus paribus, ad præcedentem Auctoris Thesin confugere possemus, secundum qvam, corpus, qvo densius est atqve gravius, eo vehementiores atqve plures ignis particulas ad se trahat; qvum vero ferrum aëre multo sit gravius, potius, ut judico, adfirmari potest, qvod ferrum ex aëre particulas igneas trahat, qvam qvod aër ex chalybe. Si vero ferrum malleo cusum aëre sit calidius, nonne speciem veri haberet, si diceremus, motum tantum obstare, qvo minus particulæ igneæ ex aëre in ferrum continuo penetrantes, in aërem frigidiorem revertantur, qvum, cessante motu, eas statim regredi res sit manifesta? Sed neqve charta neqve tempus sufficit his
51 qvæstionibus majore lumine donandis, qvod alias haud magni foret negotii. Concesso igitur, qvod, ut antea monui, facillime concedo, igneas particulas præexistere in ferro, neqve ex aëre in ferrum malleo ad calorem usqve ictum transire posse, utpote ex frigidiore corpore in calidius: qvæstio tamen manet, anne particulæ istæ igneæ, qvas in ferro ante motum existere volunt, primo ex Sole per aërem in ferrum transire potuerint? Qvæstio manet, an Sole absente, ignis particulæ in terra vel chalybe concipi qveant? Et hæc sola est qvæstio, qvam notari voluimus. Ignem hic forsitan mihi obiicies subterraneum. Hunc a Sole ortum trahere, & qvidem maxima veritatis specie negabis. Sed & hic qvæstione qvadam tibi occurrere possum.
✂ IV. His præmissis, qvod 1.) aqva si cum massa ex sulphure et pulvere ferreo facta, vel cum calce viva &c. misceatur, ignem, immo flammas excitet: qvod igitur 2.) fide sit dignissimum, ignem subterraneum, ex Oceani mistione cum tali materia facile inflammabili, oriri, ut &, experientia teste, productus maris, ex montibus ignivomis evomuntur: qvod deniqve 3) fiamma, sine præexistentibus particulis igneis concipi neqveat: His præmissis, inqvam, qværo, anne eadem & majore specie veritatis, adfirmarem: particulas istas igneas, primo a sole haustas, deinde cum materia (ut barbare loqvar) supraterrestri, vel aqveâ, vel aerea, vel aliâ infra terram delatas, vehementiusqve motas, materia sui capaciore reperta, in flammas abiisse: ac adseverarem, particulas istas igneas, in principio una cum ferro creatas, tot sæcula qvievisse, nullumqve plane sui effectum monstrasse; donec certo momento, non sine aqvæ ope ardere incepissent? Sane qvum sacer codex, altum de creatione ignis subterranei servet silentium; qvum pro secundo ex historia naturæ Certum sit, particulas igneas, motu, ex uno corpore in alterum transire: 52 fide, mea sententia, est dignissimum, eas ex eo oriri corpore, in qvo facillime ante motum concipi possunt.
✂ V. Qvæstio est, an, sub statu integritatis, ante maledictionem terræ, immo ante diluvium, magnasqve eo in terra factas convulsiones, ignis unqvam sub terra sit accensus? Resp. Silentium Scripturæ, ingensqve terræ concreata perfectio & fertilitas, huic qvæstioni, negative respondere videntur.
✂ VI. Si porro fides eis sit habenda, (qvod ad ignem culinarem attinet) qvi sebum, sulphur, lignum cet. paucis omnes materias inflammabiles, totas ex particulis igneis constare, adfirmant, qvæ simul ac ignem adspirant, in suam essentiam, in flammas abeunt, duplex hinc oritur qvæstio 1.) Si omnes materiæ inflammabiles, ex partibus mere igneis Constant, cur non nisi admotâ flamma in flammas abeunt? Cur non ad minimum lente consumuntur? Vid. supra. Cur qvædam eorum ut sebum cet. semet ipsas, licet in æternum motæ accendere neqveunt? Nonne ratio ista valere posset: Qvia, qvum neqve dura sint neqve elastica, satis resistentiæ non habent, ad determinandum, igneas particulas ex aëre prodeuntes? 2.) Si ad materiam inflammabilem, particulas igneas, in ipsa materia præexistentes reqvirimus; inde hoc dubium oriretur. Universa terra, omnesqve ejus partes, vel continent particulas igneas vel non. Si continent cur qvævis materia in flammas abire neqvit? Si non continent, qvomodo igne cuncta peritura esse adfirmant sacri vates? Igne supra naturali sine dubio; sed & hic contradictoria efficere neqvit. Sane his ambagibus, ut credo, opus non esset, si vel Ugno vim attrahendi particulas igneas ex aëre, vel igni vim mutandi particulas ligneas in igneas, tribueremus, vel si aliis modis caveremus, ne totam terram nostram daremus igni.
✂ VII. Qvæ ad Consummationem Sæculi attinet 53 est Qvæstio seqvens; Si Certum est, elementa æstuantia esse solvenda ab igne II Petr. III, 10. Si contra Certum est, ignem esse dissolvendum elementum; an justa sit ista locutio: Ignem ab igne dissolvi et annihilari? Vana qvidem, inanis & superflua qvamplurimis videbitur hæcce qvæstio. Suam tamen habet utilitatem. Ad minimum scilicet, contra Scholasticos evincit, sæcula igne supra naturali esse consummanda. Naturalis enim ignis, ignem consumere neqvit. Huc qvoqve facit qvæstio ista; qvo particulæ ignis evanescentis abeant? Si Certum est flammam suas habere particulas easqve igneas, qvæ flamma crescente, vel decrescente, vel plane exstincta, locum tamen reqvirunt, siqvidem naturaliter annihilari neqveant; Certum qvoqve est eas iterum novo igne esse comburendas. Si hic qvoqve fuerit naturalis, alius iterum reqviritur; & sic usqve ad supra naturalem ignem regrediamur, oportet. Sed satis de his qvæstionibus, utpote Physicam maxime spectantibus. Meæ sunt, ut saepius fassus sum, non assertiones, sed qvæstiones, qvas solvendas, viris, me melius in Physica versatis lubentissime relinqvo. Unum addo: Mosen, in recensione rerum creatarum specifica, de creatione ignis, a coelesti diversi, mentionem facere plane nullam, qvum tamen, si adsit, si qvarti elementi nomen mereatur, mentionis fuisset dignissima.
✂ VIII. Qvod vero ad historiam creationis attinet, duas adhuc qvæstiones, notatu satis dignas, huic sectioni non addere non possum. 1.) Qvomodo Adamus, vel in Paradiso, vel postea primum ignem accendit? An chalybis, an vitri caustici ope? Sed & hæc, teste experientia, sine igne præparari neqveunt. 2.) An Adamo, in statu integritatis igne opus fuit? Neqve adfuit frigus, qvod igne fugaret; neqve iste erat, qvi coctis cibis vesceretur; neqve omnibus in rebus, procul dubio, vigens ordo, ulla, præter lunam lumina, Sole absente, exegit. Si 54 sacrificia forsitan Eucharistica facienda forent; Deus, pro more suo, igne miraculoso ea potuit accendere. His qvoqve æqvo Lectoris mei judicio relictis, ad alteram Pyrologiæ meæ sectionem propero, qvæ aget de impropriis ignis in sacro codice significationibus.
SECTIO II
DE IMPROPRIIS IGNIS IN SACRO CODICE SIGNIFICATIONIBUS
✂ Pro diversis ignis qvalitatibus, de objectis plane diversis qvoqve a sacris vatibus enuntiatur. Immo, qvemadmodum nullius rei usus & abusus effectus habet tam contrarios ac ignis; ita qvoqve objecta non solum diversa sed & sibi invicem opposita, in sacro codice cum igne comparantur: Id, qvod cuilibet ex seqventibus patebit.
✂ I. Ignis, qvatenus est elementum omnium purissimum, ipsi Deo tribuitur, utpote enti purissimo pariter atqve sanctissimo, Deut. IV, 24. Es. XXXIII, 14. Ebr. XII, 29.
✂ II. Qvatenus ardet, omnemqve materiam inflammabilem, ut ita loqvar indefesso amore amplectitur; Dei filius, igni assimilatur utpote ardente amore homines proseqvens. Cant.VIII, 6. et 7.
✂ III. Spiritus Sanctus qvoqve ob præcedentes: ignis qvalitates, ignis vocatur. Luc. III, 16. Act. II, 3. Es. IV, 4. I Cor. III, 13. Apoc. IV, 5.
✂ IV. Sancti Angeli, flammæ igneæ appellantur, idqve ob ignis puritatem, vehementiam, celeritatem cet. Ps. CIV, 4. Ebr. I,7. Seraphim qvoqve qvidam eorum nuncupantur, Es. VI, 2. qvod nomen commune habent, cum serpentibus istis ignitis, qvi Israelitis in deserto lethalia vulnera inflixerunt Num. XXI, 6. & cum serpente aeneo v. 8. conf. Deut. VIII, 15. Rex Ezechias, tali serpenti qvoqve comparatur, Es. XIV, 29. Serpentes hi vocantur igniti vel ardentes, ob effectum morsuum eorum, qvi fuit inflammatio vulneris. Ægyptii ignem sub nomine Seraphim coluerunt.
55✂ V. Verbum divinum qvoqve cum igne comparatur, idqve ob vim, qvam habet illuminandi, inflammandi & renovandi corda hominum, & consumendi adversarios veritatis. Jer. V, 14. C. XX, 8. 9. Apoc. XI, 5. Luc. XII, 49. Act. II, 3. Joh. XII, 48 &c.
✂ VI. Ob vehementiam atqve crudelitatem ignis significat 1.) Iram, vindictam, justitiamqve Dei vindicativam. Exod. XV, 7. Deut. XXXII, 22. Job XV, 34. XXII, 10. Ps. XI, 6. Ebr. X, 27. Jac. V, 3. Apoc. XIV, 18. C. XX, 9. cet. 2.) crucem qvamvis & tentationem, periculum, miseriam, calamitatem & cladem. Ps. CXL, 11. Es. XXIV, 15. Zach. XIII, 9. Luc. XII, 49. Apoc. VIII, 7. C. XV, 2. cet. 3.)desolationem, perniciem, interitum & ruinam Ezech. V, 4. Hos. VIII, 14. Apoc. XVII, 16. XVIII, 8. Es. XXXIII, 11. 4.) bellum. Num. XXI, 28. Jer. XLVIII, 45. Es. I,7. Ps. LXXVIII, 63. cet. Qvicumqve plura dieta ad hæc illustranda desideraverit, hunc missum volumus ad Schmidii Bibl. Physicum. Gap. de Igne p.142.
✂ VII. Lingva venenata qvoqve cum igne comparatur, idqve vel ob formam flammarum mortiferarum, vel ob formam aculeorum præsterum, vel, ut rectissimum, ob ruinam qvam sæpissime & igne & lingva allatam. Prov. XVI, 27, XXVI, 20. Jac. III, 5. 6. Ps. CXX, 3. 4.
✂ VIII. Ob dolorem in corpore humano igne excitatum, plane vehementem; anxietas animæ & mala conscientia qvoqve ignis vocatur Ps. XXXIX, 4. II Cor. XI, 29. I Tim. IV, 2. Qvæstio hic est ad Exegesin pertinens, & haud parum ad Articulum istum de igne infernali faciens: Qvomodo optime evincatur differentia inter ignem, cujus his in locis fit mentio, & inter ignem, de qvo sermo est, ubi loqvitur de igne infernali?
✂ IX. Ob colorem ignis rubicundum, facies rubens, sive iracundia, sive pudore, sive dolore rubescat, qvoqve vocatur facies ignea. Deut. IX, 6. Ps. XXXIX, 4. LVII, 5. Es. XIII, 8. Huc pertinet 56 locutio ista biblica. Prov. XXV, 21. Carbones candentes in caput hostis sui congerere, qvod nihil aliud est, ac pudorem & dolorem de patrato malo in eo excitare.
✂ X. Ignis vocatur amor & licitus, Cant. VIII, 6. conf. Matth. XXIV, 12 & illicitus I Cor. VII, 9.
✂ XI. Ignis deniqe vocatur, qvodcumqve præclara specie est donatum, qvum, teste experientia, color igneus, cunctis sit verior, cunctis præstantior. Job XVIII, 5. Mich. VI, 10. Es. L, 11. Ne vero praeter opinionem, longus nimis sim, his missis, qvæcumqve de sectione tertia, de poenis igneis dici possunt, absolvam, prout potero, brevissime.
SECTIO III
DE PoeNIS IGNEIS, QVARUM MENTIONEM FACIT SACER CODEX
✂ De poenis igneis, qvas Judæi magistratui suo politico dederunt, hic nullus mihi erit sermo, qvum inter historiam Judaicam & sacram distinguat scopus meus. Uti vero ira atqve vindicta divina, devastatio, pernicies, calamitas, bellum, aliaqve judicia Dei punitiva, sæpissime, in sacris literis, ignis nomine veniunt (ut videre est ex dictis ad Sect. II. §. VI. allatis) ita specialiores qvoqve poenas qvasdam, enarrat historia sacra, qvæ qvum a Deo, immediate de hominibus sint sumtæ, ad rem nostram faciunt. Inter has eminent:
✂ I) Incendium istud Sodomiticum, in multis tragicum. Qvodsi ipsam imbris hujus sulphurei essentiam atqve naturam spectes, varia habent, qvæ diutius perpensa, digna evadunt, qvæ notentur. Sunt enim, qvi sentiunt, eum fuisse materiam ex sulphure, pice & sale commistam, flagrantem, qvæ copiosissime ex coelo in Sodomam defluxit. Addunt: tonitrua & fulgura adfuisse, ignem subterraneum, totaqve ex terra emanantia picis ardentis flumina, suum ad hoc incendium fecisse, fide esse tam dignum, qvam qvod dignissimum. 57 Sunt etiam, qvi imbrem istum, non nisi vehementia fulgura fuisse adfirmant, qvæ, qvum in regionem istam, pice aliisqve materiis facile ardentibus repletam descenderent, urbes hasce, cum pagis suis in fumum miserunt. Certum sane est apud Hebræos, Sulphur & ignem, nihil aliud ac sulphur accensum, sulphur accensum vero tonitrua cum fulmine commista indicare. Freqvens eis est & familiare, duo substantiva, tanqvam diversarum rerum symbola conjungere, qvum tamen alterum adjectivi significationem induat. Ita Gen. I, 26. imago & similitudo (imago valde similis). Jer. XXIX. Dabo vobis finem & exspectationem (finem exspectatum). Qvæstio alia est, diutius inter doctos agitata, qvid sibi velit istud v. 24. Dominus pluere fecit ignem & sulphur a Domino de coelo. Qvid, hac de re, sentiant Rabbini Aben Ezra & Salomon, qvid Christiani interpretes, qvid concilium Sirmicum, qvi legere voluerit, eum, qvum ad rem nostram nihil faciat, missum volumus, ad Theodorum Hackspan (b), qvi his de controversiis pluribus agit.
✂ Certum est & profanos historicos incendii hujus monumenta nobis reservasse. Cornelius Tacitus & Philo, suis adhuc temporibus, vestigia ejus agnoverunt. Ex antiqvis, Diodorus Siculus, Plinius, Strabo, ex recentioribus Bisselius plurimiqve, qvi ista loca peragrarunt, Mare Asphalticum nobis descripserunt. Conf. Lib. Sap. X, 6. Qvas ob caussas, & Juda Apostolus Ep. v. 7. ignem Sodomæ, ignem æternum appellat.(c)
✂ Reliqva est adhuc una in hoc incendio qvæstio problematica, dignissima, qvæ notetur: An scilicet Sodoma & Gomorrha reliqvæqve planitiei urbes, ad florentem suum statum unqvam revocabuntur? Ezech. c. XVI, 52-55, qvæstioni huic ansam præbuit. Qvid hac de re sentiant Judæi aliiqve & qvomodo paradoxæ eorum sententiæ refellantur,
* * 58✂ de eo evolue Hieronymum (d) Willalpandum (e) Hermannum Witsium (f) aliosqve, qvi pluribus de eo disserunt.
✂ II) Post Sodomitas, Nadab & Abihu Aaronis filii, primi vindictæ divinæ ejusmodi poenas dedêre. Ignis à Domino erupit, eosqve consumsit, ut coram Domino obirent. Ita Moses Lev. X, 2. Hic notatu dignæ veniunt duæ, qvæ seqvuntur, qvæstiones. 1) Qvalis fuerit ignis, qvo necati sunt? Resp. Talis fuit, qvalis est tonitru, qvod in solida tantum, nec in rimis repleta corpora effectuose operatur. Illæsis enim, ut ex historia patet, vestibus, corpora non tam combusta, qvam suffocata reliqvit. An immediate de coelo, an ex ipso thuribulo egressus sit ignis, sub judice lis est. 2) Qvodnam fuerit delictum Nadabi & Abihu, tam acerba morte dignum? Hac de qvæstione, licet ad Pyrologiam nihil faciat, pauca tamen non monere non potui. Sunt, qvi eos, sub ipsis sanctissimis actionibus, ebrios fuisse, existimant, idqve ob istam, qvæ poenam eorum subseqvitur admonitionem ad Aaronem & reliqvos filios ejus Lev. X, 9. 10. Sunt, qvi sentiunt, eos in sancta sanctorum irruisse, id, qvod ex collatione primi & secundi versus Lev. XVI. colligunt. Sunt deniqve, qvi putant, eos vices summi sacerdotis, nulla nisi sua auctoritate suscepisse, in Sanctum intrasse, eoqve hanc poenam meruisse delicto. Inter hos eminet Mr. le Clerc. Nobis certum est, magnum satis fuisse peccatum Nadabi & Abihu, licet in sola oblatione ignis alieni qværatur, nam (a) Si contuleris Lev. IX, 24, et VI, 12; distincta Dei, de igne æterno, ad sacerdotes mandata leges. Lev. XVI, 12. Deus suffitum, qvem in sancta sanctorum portaret sacerdos, hoc igne accendi jubet. 2) Id qvod Lev. X, 1. dicitur: Ignem alienum attulerunt, qvod non jussum erat eis, idem
* * * 59✂ est, ac, qvod prohibitum erat eis conf. Jerem. XXXII, 35. 3) Qvo grandior persona, eo gravius est delictum, idqve ob scandala commissa. Reliqva, qvæ hac de re disseruntur, sunt curiosa, superflua & [x][x][x][x][x][x].
✂ III) Num. XI, 1. Israëlitæ contra Deum murmurantes, igne puniti sunt. Ignis Domini (ita Moses) inter eos arsit & partem eorum, qvi in cornubus, consumsit, & postea v. 2. ignis exstinctus est. Ardere istud & exstingui, qvum in communi sermone fulmini proprie non tribuantur; ignem hunc a fulmine qvidem diversum arguimus, qvalis vero fuerit, qvum [x][x][x][x][x][x][x] sit, pronuntiare neqvimus.
✂ IV) Num. XVI, 35. & XXVI, 10. Ab Israelitis, Korah ejusqve asseclæ proximi igni huic meritas seditionis suæ poenas dederunt. Variæ hic oriuntur qvæstiones: Cujus generis e. g. fuerit delictum eorum? qvalia & unde desumta fuerint ea, qvæ attulerunt thuribula? cet. Notatu dignior, meo judicio, est ista: Qvonam mortis genere ipse Korah sit affectus? Moses qvidem, v. 18. Korah cum ducentis & qvinqvaginta sociis suis coram tabernaculo stetisse affirmat. v. 26 plebem a Koræh, Dathanis & Abirami tentoriis a terra devorandis abigit, & v. 32. Dathanum & Abiramum, una cum cunctis, qvæ Koræh fuerunt, ad tartara descendisse, tradit. An vero ipse Korah igne sit combustus, an a terra absorptus, expressis verbis, nihil ait, nihil negat. Neqve Davides Ps. CVI, 18. reliqvorum poenam enarrans, Koræh verbo mentionem facit. Veteres historici, pariter ac recentiores, hac de re varia sentierunt. Nobis, in materia ad nostrum nihil faciente, certum est ???[x][x][x][x][x][x], in primis, qvum persvasum nobis habeamus, hoc dubium, nunqvam cunctis suffragiis esse tollendum. Qvod ad Qvæstionem: An cuncti filii Koræh a terra absorpti sint? attinet, hanc negandam esse nullo negotio videbis, si 1 Chron. VI, 22. 37. IX, 19. si 2 Chron. XX, 19. si deniqve inscriptiones 60 Psalmorum XLII, XLV, XLVII, XLVIII, XLIX, LXXXI, LXXXV, LXXXVII et LXXXVIII conferes.
✂ V) 2 Reg. I, 10. 12. 14. Duo centuriones, cum centum militibus, Eliam ad Ahasiam regem protracturi, igne coelitus delapso necati referuntur. Conf. Luc. IX, 54.
✂ VI) Hæ, & si aliæ qvædam poenæ igneæ in sacro codice enarrantur, certe non nisi typi ignis istius dici merentur, qvo, teste S. Scriptura, in æternum cruciabuntur mali angeli pariter ac animæ damnatorum Conf. Es. LXVI, 24. Matth. III, 12. V, 22. VII, 19. XIII, 42. 50. XVIII, 8. 9. XXV, 41. Mare. IX, 43. 48. Luc. III, 9. 17. Joh. XV, 6. Ebr. X, 27. Jud. 7. 23. Apoc. XIV, 10. 18. XIX, 20. XX, 10. XXI, 8. De igne hoc ejusqve indole varia diu inter doctos sunt agitata.
✂ 1) Fuerunt, qvi ignem hunc plane negarunt, inter qvos notentur:
✂ [x]) Origines, qvi (teste Hieronymo in epistola ad Avitam) Lib.2. [x][x][x][x] [x][x][x][x][x] docuit: ignem, vermes & reliqva inferni tormenta, qvorum mentionem facit Sacer Codex, in sola peccatorum conscientia esse qværenda.
✂ [x]) Cochletius Carmelita Doctor, Parisiensis, in scripto adversus Poliandrum.
✂ [x]) Dicam hanc Calvino qvoqve scribit Bellarm. Lib. IV. de Eccles. c. 9. Hæres. 3.; a Mortono & Poliandro refutatus.
✂ [x]) Doctores Misericordiæ it. Sociniani, qvi damnatorum in inferno annihilationem statuunt. V. Schertz. in Colleg. Anti-Socin. p. 143. sqq.
✂ [x]) Veteres Psycho-Pannychitæ, qvi animas post mortem stertere putabant.
✂ 2) Fuerunt, qvi non ignem non vermes solum, sed ignem materialem, corporeum, visibilem & elementarem, vermesqve corporeos in inferno adesse asseruerunt; Inter hos clari sunt:
✂ [x]) Ex patribus, Tertullianus, Augustinus, Gregorius &c.
61✂ [x]) Ex Pontificiis Bellarminus, Gregorius de Valentiæ, Maldonatus, Barradius.
✂ [x]) Ex Calvinianis Zanchius, Kekermannus, Alstedius cet.
✂ 3) Fuerunt, qvi ignem infernalem, invisibilem, incorporeum, omnisqve materiæ expertem esse judicarunt, qvorum præcipui sunt
✂ [x]) Ex Patribus Ambrosius, Chrysostomus, Damascenus.
✂ [x]) Ex Calvinianis Junius: Tilenus, Rainoldus.
✂ 4) Sunt deniqve, qvi malunt [x][x][x][x][x][x][x], qvam certi aliqvid statuere.
✂ Hic vero, ne forsitan reditus excedant sumptus Typographici, subsistendum. Qvod de tertia reliqvum est & qvartam, de igne sacro, vel seqvente anno, vel alia data occasione absoluam: Si Deus voluerit & vixerimus.
62