Ewald, Johannes MELETEMATA QVÆDAM DE PRAVIS SCRIPTORIBUS (1765)

MELETEMATA QVÆDAM DE PRAVIS SCRIPTORIBUS (1765)

IN istis, qvæ nova nobis qvovis hebdomade referunt, pagellis, nuper, neqve ut verum fatear, sine risu, legi, novo jamjam chartæ generi conficiendo Germanos esse intentos: Scilicet, ne panni qvidem laceratæ satis Germaniae auctoribus eorum, ne dicam scributiis, amplius sufficiunt: Plantae, nunc, arbusta, arbores, innumerabilia, immensurabilia, immo horribilia eruditionis monumenta ære perenniora reddent sæculoqve novissimo reddent intacta. Misso vero joco, ne huic per se satis utili arti aliqvid detrahere videar; tibi, Lector benigne, ingenue fateor, me ingentem hanc, quæ mundum inundat immo fere suffocat librorum multitudinem, haud alias considerare, ac permagnam sentinam, in qvam argenteæ qvædam qvædam pretiosioris metalli monetæ, fato suo ceciderunt. Aut sexcenties repetita sub novo vero titulo luci edita, aut putida figmenta, aut aniles ineptias, aut inanes logomachias, ne dicam crimina læsæ & humanæ & divinæ majestatis, publice nunc fere ubicumqve vendunt bibliopolæ, & pro novis vendunt, & pro bonis vendunt. Si in myriadibus librorum qvinqvaginta, si qvadraginta, si triginta, immo si viginti & decem justi essent, cavendum foret ne una cum malis hi perirent, sed nunc - at vero aromatopolis consulamus, rogo illos addicere nolumus. Ignosce mihi, L.B., Hasce qverelas, utpote justas. Tute evolve proximum qvemcumqve & si paucos excepero, me verum dixisse invenies. Varias, talium scributiorum, majoris lucis gratia, ideas, in medium proferre mihi est in mente. Simplex, aut ut Mæcenati cuidam aduletur, aut ut offulam qvandam obtineat, aut ut pro obtenta gratias agat, aut aliis deniqve de causis, in Autorum classem pervenire, sibi & utile putat & 90 necesse. Neqve mora. An simplex cerebro careat, hic nihil interest. Qvid cerebrum ad Autorem? Anne eruditis immo anne cuipiam opus edendum placeat necne, qvid hoc ad rem? Sibi tantum & Patrono suo scribit simplex. Sibi vero ipsi errata qvælibet facile ignoscet, & Mæcenati sine dubio tempus ad legendum librum ejus vix sufficiet. Aliqvid tamen scribendum. Unde vero hoc? Hercule; Gratia istud probatum, Lexicon Universale, vel alia qvaliacumqve subsidia bene novit simplex. Inde ingentem aboletarum sententiarum farraginem compilat. De suis qvicqvam addere egregie cavet. Operi vel opusculo ita compilato, ante omnia studet titulum præfigere, cui pondus insit, id est, plane sesqvipedalem. An vero id, qvod in libro continetur, indicet titulus, necne, ad rem facere minime putat. Immo, ut lectori primo conspectu sanctum incutiat horrorem, pagellis, in qvibus de barba Cæsaris agit, titulum de bombogranotympotaratandinibus præfigere haud dubitabit. En simplicem autorem. Qvid vero si simplici alienas plumas detraheremus? - Hem qvam idearum colluviem, qvalem judiciorum sentinam, qvantum ratiociniorum Chaos.

Versifex, ne genuinorum Apollinis filiorum oblitus, videar, aut in lautiore paululum prandio, aut in qvibusdam imperialibus, vel minoris qvoqve pretii præmio, aut in paucorum applausu, rationem versuum pangendorum videt ita sufficientem, ut nihil magis. Tunc vero Versifex! - Sudat, alget, bibit, currit, fremit, immo insanit; qvum vero diu eum ita parturire videris, prodibit nil nisi ridiculus mus. Rythmos qvosdam videbis vel ita cothurnatos, ut sensum qvemdam illis extorqvere ad Herculeos labores pertineat, qvum scilicet ipse Versifex eos neqvaqvam intelligat; vel qvoqve compactos ad tritum istud exemplar: Nuper qvidam doctus coepit scribere versus; vel deniqve ex ærariis poëticis compilatos. Ne, de ineptiis, de

        

91 adulatione, de spurcitie, inutilia verba faciam. Ita Versifex. Qvid vero si Versifices a Parnasso abigeremus, qvot tunc restarent poëtæ? Juvencus (sit venia barbaræ huic incogitati juvenis appellationi) cuncta qvæ in mentem veniunt luci mandare haud dubitat, qvæ sibi placent omnibus piacere certo putans. Qvid vero de næniis Garruli, qvid de sentina Sordidi amplius loqvar. Cur diffamatoriarum, cur tumultuariarum, cur deniqve blasphemarum mentionem faciam? Satis hæ primo conspectu sese vituperant; tuaqve, in istis patientia L. B. abuti nefas puto. Paucas tantummodo, cur tanta pravorum autorum existat multitudo, rationes in medium proferam prout potero brevissime; prolatas vero tuo ipsius iudicio relinqvam. Palmam sine dubio in his obtinebit lucrum, qvod ex pravis libris majus in bibliopolas redundat, qvam ex bonis. Hoc vero rursus a pravo plurimorum lectorum gustu derivari, nemo, me judice, est, qvi non videat. Optimos qvoqve scriptores, si marsupio consulere vellent, publico gustui sese interdum oportuit accomodare. Id, qvod videre est ex ipsis, qvorum etiam cineres deosculamur, heroïbus. Qvid vero plebi scribere aliud est ac male seribere? Plebs scilicet serie propositis atqve enodatis veritatibus raro delectata, ea tantum, qvæ risum excitare qveunt, exoptat, legit, approbat. An vero hæc interno qvodam valore gaudeant necne parum interest, qvum occulta cuncta plebis mentem excedant.

Ad secundam referimus Inventionem artis typographicæ.

Tertia in ordine merito venit ineptum plurimorum doctorum, de Philosophicis, Theologicis aliisqve immo de ineptiis contendendi studium. Qvis est, qvi ignoret qvot qvantaqve inutilia bibliothecarum pondera rixæ doctæ genuerint?

Ad qvartam pertinet vanus iste honor, qvem iuvenes plurimi immo seqvioris sexus homines 92 jamjam in autoris nomine ponunt. Illi nomen vix sibi inditum in doctis recensionibus jam legere cupiunt. Hæ mente, qvam corpore foecundiores; partum interdum edunt novimestre qvidem majorem, sed ita qvoqve deformem, ut sepulchro dignior sit, qvam educatione.

Qvinta, &, ut reliqvas minores præteream, ultima sine dubio est necessitas scribendi, minus idoneis interdum imposita. Hic habes, L. B. rationem, cur, ut alios taceam, ipse ego hodie tibi hisce pagellis, si legeris, forsitan molestus, sin vero minus saltem sim inutilis. Ita enim leges optimi pieqve defuncti fundatoris Collegii nostri jubent, ut publice qvilibet qvotannis disserat. Optimam pii viri fuisse intentionem, nemo, me judice, erit, qvi iverit inficias. Magnum sane Musarum alumnis, ex tali exercitio & qvoad eloqventiam latinam & qvoad artem demonstrandi evenit emolumentum. Cunctos vero dissertationi conscribendæ æqve pares non esse ex meo videbis exemplo. Neqve perdoctam neqve ambiguam materiam enodare meum fuit. Docti nihil profero. Citationes habeo plane nullas. Paucis: Dissero, non, ut sim Autor, sed ut disseram; tuaqve solum fretus benevolentia, in gratiam opponentium luci mando Theses subseqventes

DE CREATIONE

I.) Dictum Gen. 1, 1. et Joh. 1, 3. minime ita verbaliter paralella dici possunt, ut Hebraeum ??? eandem habeat significationem, ac Græcum ???[x] [x][x][x]???. Alias, aut ad scholasticorum qvorundam sententiam, qvi mundi æternitatem possibilem, aut ad socinianorum somnium, qvi Verbi substantialis æternitatem impossibilem statuunt, aliqvid facere viderentur. Illud indicat ipsud rerum finitorum initium, qvod a sana ratione concipi neqvit æternum. Hoc vero tempus ante Creationem (conf. v. 3. seqv.) qvod, qvum ad res 93 successivas nullam habuerit relationem, nihil fuit nisi ipsa æternitas.

II.) Caelum, cujus mentio fit in versu primo historiæ Creationis, sine dubio indicat universum mundorum a gyro nostro diversorum systema, neqve, ut idem cum extenso isto, de qvo v. 7 & 8. considerali potest. Mosis tantum fuit terræ nostræ, eorumqve, qvæ ad eam pertinent, coelestium corporum historiam litteris dare. Qvod vero de reliqvorum gyrorum creatione præmisit, ad sine dubio Polytheorum refutationem fecit. Aut enim primus isti versus est totius Creationis summarium contentum, aut non. Si summarium contentum, nonne initium istud historiæ: Et terra erat vasta cet. materiæ præexistentiam, immo nonne Mosis silentium æternitatem qvodammodo stabiliret. Si vero non, nonne foret repetitio, contradictionis speciem prae se ferens, idem coelum & primo creationis initio, & tertio die creatum esse.

III.) Impossibile plane non est, si, id qvod Mosis fuit consideramus, gyros hos a nostro diversos, ante hexaëmeron creatos fuisse, & per ??? v. 16. planetas indicari.

IV.) Terra, de qva dicitur vers. 1. nihil est, nisi materia inhabilis postea in formam redacta, qvæ, qvod ante hexaëmeron creata sit, fide dignum est, qvum & Moses, de tempore Creationis ejus nihil indicet, & ad primum diem lucis creationem referat.

V.) Terra ista ante diluviana, sine dubio aqvis superstructa, & ab hodierna, igne scilicet peritura, qvoad indolem plane fuit diversa.

VI.) Creator in eligendo hexaëmero hominum conceptui sese accommodavit. Nam ut atomos, ita qvoqve id, qvod in temporis atomo factum narratur, concipere neqvimus. Irrito conatu Philo de Opificio mundi p.3. huic Creationis tempori improprium sensum tribuere studet.

VII.) Qvidam voluerunt primam istam lucem v.3. varias ignis istius particulas fuisse, qvæ 94 postea conjunctæ solem constituerunt. Alii putarunt, ipsum solem fuisse, qvi jam ante qvartum diem, qvo creatio ejus refertur, exstiterit. Rabbinorum qvidam docuerunt, fuisse præclarum divinæ præsentiæ specimen, qvod vulgo Schekinah appellant. Si vero, ut supra, supponimus, stellas fixas, jam ante hexaëmeron exstitisse, prima hæc lucis creatio in eo forsitan constitit, qvod: Elementis in ordinem redactis, abactaqve magna ista caligine v. 2. ex mistione fluidorum & solidorum sine dubio orta, stellæ fixæ in terra factæ sint conspicuæ. Terra vero & majore lumine, & calore, ad vegetabilia tertio die creata, conservanda, indigente, solem demum additum fuisse. Regeres: unde tunc nox, qvum stellis simus circumfusi? Forsitan vero situm tunc terra habuit ab hodierno plane diversum & a reliqvis corporibus remotiorem. Forsitan qvarto demum die, stellæ huic, cui solis nomen damus propius admota, & tunc primum in regularem gyrum suum fuit circumacta. Forsitan qvoqve hæc: Fuit dies & fuit nox, primo, secundo & tertio die ab historiographo secundum captum hominum dieta sunt, qvum tamen a qvarto primum die tempora certa, dies & annos incepisse adfirmet. Sed problemata sunt.

VIII.) A silentio historiographi de Creatione ignis, forsitan ad derivationem omnis ignis, & culinaris, & elementaris, a sole posset concludi.

IX.) Ad Qvæstionem de Anni tempore, qvo Mundus creatus sit, recte ita cum P. Calmet (ad Genes. p. 20.): De hac qvæstione dici potest, eam numqvam plene solvi posse & determinari, eamqve contradictionem qvodammodo involvere, qvum impossibile sit, ver aut autumnum, simul in toto mundo, sex dierum spatio creato, viguisse. Qvod ergo vel pro vere, vel pro autumno dici potest, id ratione unius climatis neqvit demonstrari, contrario, ratione alterius & huic oppositi non demonstrato.

95