DE PARADISO
(1764)
§. I.
✂ LOCUM Paradiso amoeniorem nec habet Sacra Scriptura, nec habuit mundus. Habent sibi Gentiles, hortos Adonidis, narrent nobis de pensilibus Semiramidis, obtrudant poma Atlantis; nunqvam tamen horto (ut biblice loquar) voluptatis, similem qvemdam monstrabunt. Ibi omnis generis arbores, visu pulcherrimæ; ibi arbor vitæ; ibi tandem arbor scientiæ boni & mali fuerunt vid. Gen.2,9. Ibi
✂ ver erat æternum; placidique tepentibus auris
✂ Mulcebant Zephyri natos sine semine flores. Ne mireris igitur, Lector B., si amoenitas loci mihi persvasit potius in Paradiso commorari, quam dissertationem de foedo isto Phlegethonte Tartareo, ut anno ab hoc proximo promisi, continuare. Qvum qvæstiones utrimque occurrentes, sint æque difficiles, non vero æque iucundæ; qvas inveni iucundissimas, in medium proferam, prolatasque pro virili examinabo, tua L. B. æqvitate fretus atqve benevolentia.
§. II.
✂ Qvæstiones, qvæ in dissertatione de Paradiso, notatu videntur dignissimæ, sunt seqventes.
✂ 1.) De Origine atqve Etymologia vocis [x]x[x][x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x].
✂ 2.) Ubi fuerit Paradisus?
✂ 3.) An adhuc exstet?
✂ 4.) Qvænam fuerint celebres istæ arbores vitæ & scientiæ boni & mali?
✂ 5.) His ut qvinta adiici potest qvæstio, de raptu Pauli in Paradisum; de qvo narratur 2. Cor. 12,4.
✂ Hæ sunt, qvas, prout Charta & tempus suffecerint, partim hodie, partim alia data occasione, enucleabimus, qvæstiones.
83§. III.
✂ Ter in primis vocem [x]x[x][x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x], in sacris literis legimus, scil. [x]) Luc. 23, ubi salvator in cruce pendens latronem affatus est his verbis: hodie mecum eris in Paradiso [x]). 2. Cor. 12, v. 4. ubi Paulus dicit, se raptum fuisse [x][x][x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] [x]). Apoc.2, 7. & his qvidem verbis: Vincenti, dabo ei, comedere ex arbore vitæ, qvæ est in medio Paradisi Dei. De Origine hujus vocis varii varia cogitarunt. Græci putarunt, vocabulum esse Origine Græcum. Huic sententiæ accessit Svidas, qvi illud compositum existimavit ex [x][x][x]??? et [x][x][x][x] rigo, nec non Gellius, qvi in libro II. cap. 20. dicit: vivaria qvæ nunc vulgus dicit, sunt, qvos [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] Græci appellitant: et alia (a). Rem propius tetigisse videntur, qvi vocem Persis originem debere, asserunt. Inter hos eminent Julius Pollux libr. 9, cap. 2., qvi asserit vocem istam esse exoticam, & in usum græcum venisse, eodem modo quo [x][x][x][x] [x][x][x]x[x][x][x][x][x] & alia; Hesychius, qvi dicit [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] significare Persarum [x][x][x]x[x][x][x][x][x][x], id est, locum ubi diversantur Persarum reges.
§. IV.
✂ Diodorus Siculus (b), huic voci quoqve tribuit originem persicam, aut si non ipse, tamen interpres ejus Rhodomannus. Hic enim [x][x][x][x][x][x][x]???[x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x], qvem Diodorus, a Sidoniis deletum narrat, per regium Paradisum vertit. Quodsi credidisset, vocem [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] vulgari græca lingva hortum significare, vertisset utiqve [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] per hortum, æqve ac [x]???[x][x][x] per hortum vertitur. Nunc vero, qvum vocem in versione sua retineat, eo indicare videtur, eam exoticam esse, i. e. Persicam. Idem Diodorus Siculus in libr. 2. [x]???[x][x][x] [x][x][x][x][x][x][x]x???[x], hortum pensilem, qvem prope arcem babylonicam, a Cyro Rege exstructum narrat, [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] vocat.
* * 84§. V.
✂ Non raro praeterea reperitur vox Paradisi, apud Græcos Scriptores, vix tamen alibi, qvam ubi de Persicis hortis & vivariis scribunt. Conferas ex. gr. Joseph. Libr. 10. ???[x][x][x][x][x][x] cap. 2. & alios. Conferas inprimis, cunctis antiqviorem & clariorem Xenophontem, qvi sæpe vocem [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] usurpat, sed non alibi, qvam ubi de rebus persicis agit. Sic in oecumenico suo, narrat, Reges Persarum operam navare, ut in omnibus provinciis horti habeantur, in qvibus commode vivere possint. Addit vero, ubi de istis hortis agit, [x]??? [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x], ex qvo apparet, eos duntaxat persico nomine paradisos appellatos fuisse. Si enim [x]???[x][x][x] & [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] tunc temporis vernacula Græca æqve freqventata fuissent, non sane illud [x]??? [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] addidisset, suffecisset enim [x][x][x][x][x][x] eos appellasse. Idem Xenophon qvoqve narrat, Paradisos Persarum Regum, non solum omnium generum, qvæ terra producere solet, arboribus atqve plantis fuisse refertos, verum etiam variis animalibus domitis & indomitis. Vid. Lib. 1. Expeditionum Cyri
§. VI.
✂ Post Xenophontis ætatem vox ista se ita in græcam lingvam insinuasse videtur, ut græca civitate donata, postea non modo persicos, sed & qvosvis amoenos hortos significaret, imo etiam septa ista, qvibus feræ includebantur (c). Hoc præcipue tribuendum est Macedonibus, qvi tunc temporis universum orientem, adeoque etiam ipsos Persarum Paradisos, invaserunt, occuparunt. Sic qvoqve 70 interpretes voce [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] usi sunt, eaqve verterunt vocem hebraicam [x][x][x] ut Gen. 2, 9, 3, 23. Es. 1, 29. Jerem. 29, 5. & qvidemita, ut non speciatim protoplastoram habitaculum, verum qvem vishortum amoenum ea significare voluerint. Sic & Josephus hortum Eden, modo [x]???[x][x][x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] (d).
* * 85§. VII.
✂ Græci interpretes vero non solum Hebraeum ??? per [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] vertunt, verum etiam ??? eodem modo interpretantur. Ter in sacris literis reperitur hæc vox sc. Eccl. cap. 2, v. 5. Cantic. 4, 13. Neh. 2, 9. In ultimo loco divinus scriptor narrat, se a Rege Persarum petiisse, ut literas sibi daret, ad Asaphum Præfectum sylvæ, qvæ in textu vocatur ??? adeoqve hinc constat ad hebræos qvoqve translatam fuisse hanc vocem, & ab iis usurpatam, partim pro horto, ut Eccl. 2, 5. & Cant. 4, 13. partim pro sylva, ut Neh. 2, 9. Et hocce est, qvod de Origine et Etymologia vocis [x][x][x] [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] dictum volui.
§. VIII.
✂ Secunda qvæstio, qvam in medium proferre promisimus, est ista de situ Paradisi, nunquam, ut sperari potest, cunctis suffragiis decidenda. Divinus historiographus qvidem, qvatuor flumina, qvæ hortum irrigarunt, denominat; sed licet perfectam & omni numero absolutam descriptionem eorum nobis tradidisset: valde tamen difficilia inventu forent: qvum diluvium universale, quum tot specialia, qvum deniqve tot tantiqve terræ motus, orbem sensim perturbaverint, si non plane mutaverint. Ipsa experientia docet, veteres chartas geographicas, mundum exhibere, ab hodierno plane diversum. Mirum non est igitur, tot tantasqve turbas a doctis, de situ horti motas esse. Mirum non est, hanc qvæstionem nodo Gordio difficiliorem solutu esse, qvum vero dici possit, nullam partem terra fere indicari posse, qvam non unus aliquis ad minimum pro loco Paradisi habuerit. Hoc bene intellexit Huetius, circa hanc qvæstionem in multis clarissimus. Audi ipsum, varias sentientium partes recitantem (e). »Dantur, inqvit, qvi Paradisum, in tertio, in qvarto, in lunari coelo immo in ipsa luna & in medio æthere
* 86✂ collocant. Modo extra, modo supra, modo infra terram, & in occulto hominibusqve ignoto loco situm volunt. Qvidam illi sub polo Arctico, in Tartaria, ubi nunc mare Caspicum est, locum tribuunt. Alii, eum in terris orientem spectantibus, in littoribus Gangis qværunt; insulam Ceilan nobis monstrant, ideoqve vocem ab indis deducunt. Alii eum in China, alii in Armenia, alii in Africa, alii sub Æqvatore, alii sub montibus Lunæ, unde Nilus oritur, eum in venire volunt. Plurimi pro Asia loqvuntur: qvidam in Armeniam eunt, alii ad Mesopotamiam, aut ad Assyriam, aut ad Persiani, aut ad Babyloniam, aut Arabiam, aut deniqve terram promissam se conferunt, & locum ejus reperire student. Fuerunt &, qvi in Europa Paradisum invenirent.« Hactenus Huetius. Ipse putavit, hortum istum divinum, intra ipsas origines Tigris & Euphratis, Phasis & Araxis, situm fuisse, sed a P. Calmeto solide refutatus(f). Immo, qvod omnem fidem excedit, Rudbekkius, si recte memini, in patria sua Svecia Paradisum collocat.
§. IX.
✂ Hic habes, L. B., varias de situ Paradisi, sententias. Tute videbis, qvam difficile foret, ex tanta multitudine, veram monstrare, monstratamqve solidis argumentis demonstrare. Id igitur, qvod humeris nostris gravius est, missum facimus, sine pluribus ambagibus, ad tertiam tendentes qvæstionem. An scilicet, adhuc exstet Paradisus. Sed & hæc, spatii ergo, in seqventem annum est differenda; qvo istam, una cum reliqvis, absolutam, luci mandabimus. Si Deus voluerit & vixerimus.
* 87