Ewald, Johannes Johannes Ewalds samlede skrifter

§. vii.

Ut vero in notione artis hujus evolvendâ ipsius artis magistri; ita qvoqve in laudibus illi tribuendis vel detrahendis toto coelo discrepant reliqvi. Sunt, qvi plane contemnunt. Horum pleriqve vel sunt Maecenates, docti qvidem interdum, sed omnia, qvæ ad poësin spectant, fastidientes, dum scilicet ab istis qvibus qvotidie obruuntur næniis ad reliqva artis concludunt: vel etiam divites moriones, qvi dum ex paupertate complurium Poëtarum de artis utilitate judicent, eam flocci putant: vel deniqve docti qvidam superbiores, qvi, si labores suos Herculeos, cum leviusculis Poëtarum jocis, ut loqvi solent, forte comparare instituunt; nihil plane utile, nihil erudito homine dignum in poësi inveniunt. Horum, cum invidiâ ducantur, omnium sine dubio acerrimum est odium. Missos vero hosce facimus, qvum & supra poëseos usum ipsi evicerimus, & sapientioribus qvibuscumqve constet, falli qvi ultimum eruditionis gradum Poësi deberi asserunt. Falluntur vero etiam alii, qvi nimiis laudibus artem hanc ad caelum usqve tollunt. Ut vero abunde pateat, qvæ qvantæqve laudes bono partibusqve suis rite fungenti poëtæ debeantur, attributa ejus necessaria pariter ac officia, exponam ut potero brevissime, totus hac in re Marmontelium secuturus.