Kall, Abraham BREV TIL: Heiberg, Peter Andreas FRA: Kall, Abraham (1781-09-14)

Prof. Abraham Kalls Anbefaling for P. A. Heiberg.

E schola Ortunganorum publica Hauniensem hane nostram Musarum sedera adiit ornatissimus iuvenis Petrus Andreas Heiberg, factoque suorum in lingvis antiqvis scientiisque profectuum periculo in Examine, quod dicunt, Artium laudem reportavit civitatisque academicae iura. Post annum in altero, qvod leges praescribunt, examine exploratus, strenue in scientiis Philosophiciss. 18atque mathematics excolendis se versatum fuisse Ampliss. Philosophorum Ordini demonstravit. Relicta deinde anno 1775 Metropoli et apud cognatos affinesque 1) delitescens, ita studiis philologicis indefessa invigilavit diligentia, ut cum ulteriorem in philologicis disciplinis civium progressum in examine philologico explorari Edicto Regio a. 1775 iuberes Rex Augustissimus, Heibergius noster primus fuerit, qui tali se submiserit tentamini, in quo, cum lingvæ Romanorum sacræque Ebræorum dialecti itemque scientiæ historicæ præclaram satis ostenderet peritiam , in literis tamen Græcis excolendis eminuisse prorsus videbatur. Etenim Homeri, Orphei, Hesiodi, Callimachi, Anacreontis, Moschi, Bionis, Coluthi, qvotqvot supersunt, carmina, Aristophanis aliqvot comoedias, Herodoti historiarum integrum opus, Aristotelis animalium historiam, Xenophontis Cyropoediam et de Socrate memorabilia, Luciani dialogos, multosque alios minoris molis libelles Plutarchi, Theophrasti, Eresii, Gemistii Plethonis, Xenocratis aliorumque diligenter perlegerat, atque accurate adeo explicare novit, ut neminem certe noverim civium nostrorum, qvem Heibergio in hoc studiorum genere parem dicerem: aut in deliciis adeo literas græcas habuisse crederem.

2

Dabam Hauniæ die XIV Septbr. MDCCLXXXI.
Abrahamus Kall. 2)