Johan Ludvig Emil Dreyer, 1852-1926 Uddrag fra Tychonis Brahe Dani opera omnia (7. bind)

UT in præfationetomo primo præmissa docuimus, munificentia viri excellentissimi G. A. HAGEMANNI factum est, ut præter observationes Tychonis, quæ sumptibus INSTITUTI CARLSBERGICI eduntur, cetera quoque opera ejus omnia edere possemus. Ille enim a. 1911 tantas opes nobis suppeditavit, ut omnia Tychonis scripta astronomica et epistulas (tomos I—IX) ac præterea litteras actaque publica ad Tychonem atque res ejus pertinentia (tomum XIV) sumptibus illius publice edi posse confidendum esset. Postea vero quam is de vita decessit (a. 1916), pretia rerum adeo aucta sunt, ut opibus ab HAGEMANNO suppeditatis editio ad finem perduci non posse appareret. Itaque a. 1922 summos viros, qui INSTITUTO RASKŒRSTEDIANO præsunt, adiimus atque ab iis petivimus, ut ad operam nostram continuandam atque conficiendam opem nobis ferrent. Quibus cum certo persuasum esset, plurimum interesse, ut omnium Tychonis operum editio prodiret, aures nobis benigne præbuerunt, quo factum est, ut editionem talem, qualem ab initio nobis proposuimus, ad finem perducere nobis liceat. Quam ob munificentiam INSTITUTI RASKŒRSTEDIANI præfectis ex animo gratias agimus.