Brucaeus, Heinrich BREV TIL: Brahe, Tyge FRA: Brucaeus, Heinrich (1586)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.

NOBILISSIME, chariߟimeque D. TYCHO, ſi vivis et vales, gaudeo. Superioribus enim meniibus ſpargebatur fama mihi acerba, quam avertant Superi, te noſtri amantiߟimum e vivis exceߟiߟe. Cum tamen dubius eߟem, emi tibi Gnomonicen CLAVIJ Bambergeniis, et MAGINI Tabulas novas et Ephemeridas ad Calendarij emendationem a GREGORIO XIII Pontiſice Maximo inſtitutam, compoſitas. Æſtimat autem Bambergenſis Gnomonicen Ioachimicis 7, Ephemeridas vero, in quibus in motuum ſupputatione errores a STADIO commiߟos adiunxit, unâ cum T ab ulis æſtimat Ioachimicis XI vel XII, ut tota ſumma Ioachimicorum ſit 18. Emi autem hac conditione, ut ſi tibi forte non placerent, aut forte eoſdem iam eߟes naetus, Bibliopola ad ſe recipiat. Quid igitur hac in parte fieri velis, quam primum ſignifices cupio. Ego, quod mare eߟet clauſum, citius procurare non potui. Nam ad Paſchatis feſtum aut libri ſunt reliituendi aut pecunia numeranda. lam enim libros ineunte hyeme apud me depoſuit. Tu ut valeas et quid agas, fac intelligam, an aliquid ſub prælo ſit, et quid premas. Tuos Cometas expeeto, poli tot aliorum labores aliquid præſtanti tuo ingenio dignum, quod miretur poſteritas. Calendarij enim editioni cum indicijs mutationum aëris non credo, quod aliquem ex tuis ridendum populo velis cum alijs præbere. || Quod enim CATO de Aruſpicibus, id ego de hiſce prædietionibus cogitare ſoleo. Mirari ſe aiebat, ſi cum ſibi mutuo occurrunt, non rideant. Nunc venio ad poſtremas tuas literas, in quibus (quantum memini) tu decoetiones, infuſiones, et neſcio quæ alia in Galenicis rides, nec quicquam videris probare, niſi quod ſummo labore extraetum ex metallis aut quintas eߟentias aut tineturas aut ſpiritus ſapiat. Patere nos obvijs uti paratuque facilibus; feras etiam in amico non moleſte, piures ab eo reſtitui decoetis, infuſis, et ſola ptiſana, quam maxima eorum turba, qui ſe ſolos ſapere arbitrantur, quintis eߟentijs, tineturis, ſpiritibus, alijſque occultis, ut ipſi iudicant, naturis, quæ tamen omnes a primis qualitatibus dependent. Decoetione certe facultates rerum coetibilium in liquorem tranſferri, nullus negaverit. At ex auro et lapidibus precioſis, corallis nihil decoetione deciditur? Fateor id; nos hæc ijs relinquimus, quibus licet ex unico vitrioli ſpiritu multas tineturas parare, addito colore alterius rei mixtione. Scis quem notem. Neque hæc a me referuntur, ut ſi quid a poſteris bene ad humani generis ſalutem ſit inventum, id damnem; abſit, immo laudem magis et ſequar alijſque communicem. Inſanientis enim hominis fuerit, s. 101ac animi plane maligni, calumniari, quæ bene ſunt dieta, et aliorum inventa deprimere. Quid igitur, inquies, in hoc genere Chymico non laboras, et hoc quicquid eſt cognitioni humorali elementari primarum qualitatum, alijſque verboſis GALENI nugis non adiungis? Sic enim ex ſulphure, ſale et hydrargyro compoſitum genus hominum eruetare ſolet. Dicam quod verum eſt; magiſtris deſtituor, mutos non intelligo. Tu itaque, qui iam aliquot annis in hoc genere laboras et ſedulo verſatus es, ſi quid habes, quod in graviߟimis morbis Apoplexia, Epilepſia, Paralyſi contraetis Melancholia, divina manu ſuccurrat, communica, et componendi rationem utendique modum et menſuram demonſtra. Memini de te audiviߟe, Epilepticos non paucos a te curatos, verum an id per ſpiritum vitrioli facias ignoro. Si ſic, aperi quæſo quomodo pares, quæ admiſceas, quomodo exhibeas, quoties || et quo tempore. Age noli invidere amico, quæ habes, qui tui ſemper fuit et erit ſtudioſiߟimus amantiߟimuſque. ߟene vale integerrimeque amantiߟimeque mi TYCHO, et me, quod facis, mutuo ama. Roſtochij XV Martij An. Domini 1586.