Brahe, Tyge BREV TIL: Danzæum, Carolum FRA: Brahe, Tyge (1583-08-21)

[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD CAROLUM
DANZÆUM.

MAGNIFICE Domine DANZÆE, Amice ſumma obſervantia colende, reddidit Architetus meus mihi literas a te miߟas, quibus percepi te, licet inter politica negotia iam multum temporis apud Cimbros conſumſeris, nondum tamen Huenenſium memoriam obliteraߟe, pro qua benevola erga nos affeetione tibi magnas habeo gratias. Nos licet abſentes tui memoriam indies recolimus, optamuſque ut brevi incolumis ad nos revertaris. Quod Sycophantæ quidam aulici te vexent, oportet te magno animo ferre, et finem expeetare, quo videbis omnia in ipſorum retundi caput. Hoc genus hominum deleetatur aliorum afflietione, quam indies aſtute machinatur, ut ſibi tandem perniciem (debitam mercedem) vel Deo ultore parent. Sed tute hoc noſti melius. Salutem quam ERICUS LANGIUS mihi per te dixit, velim ut ipſi referas, quamvis nunc eo felicitatis pervenerit (uti ab architeeto meo intelligo) ut vix indigeat auſpicatiore voto. Multiplicationem enim farinæ adinveniߟe ferunt ab unitate in ternarium novo Alchvmiæ my- 10* s. 76ſterio, quo lapidis illius auriferi omnem fermentationem et multiplicationem (quibus tot annis inſudatum eſt) excellentiore invento illudit; quis enim ignorat panis perpetuo ſufficientem copiam, quæ ex iſta multiplicatione promanat, auro et argento præſtantiorem eߟe, cum his carere poߟint homines, illo autem nequaquam. Caveat itaque ſibi ab Alchymiſtarum invidia et proſpiciat, ne arti ſtruant inſidias, fermentumque peregrinum admiſceant. || Diu multumque mecum cogitavi, in quem uſum panis potius quam auri et argenti augmentationem inveſtigaverit; tandem incidit mihi in mentem Draconis illius Iutici, qui olim bellum civile ipſorum Patriæ movit, feruntque ob penuriam alimentorum in tanta militantium copia bellum illud Troiæ decennium exceߟiߟe, quod alias citius finiri potuiߟet magno illorum commodo; veritus itaque ne vetus ille Draco reviviſcat vel novus aliquando ex improviſo exoriatur, Patriæ ſuæ hoc utiliߟimo invento providere voluit. Laudo ipſius prudentiam et Patriæ eius congratulor, quod talem ſibi genuerit proteetorem et in commeatus penuria proviſorem incomparabilem. Is reetiߟime mihi exequutus videtur Philoſophorum mentem, qui nos non nobis ſed Patriæ naſci aߟeverabant. Ego per occaſionem congratulatorium carmen in laudem tanti myſterij ipſi compingam, ſiquidem Draconis illius memoriam tantæque vietoriæ celebrationem amplius referre non liceat, cum in profundum maris tota ipſius recordatio ſit ſubmerſa. Sed forſan te a ſerijs detineo, dum tecum de his diutius iocor. Da operam ut ad nos ante hyemem revertaris, magno enim tui deſiderio detinentur, ut multi alij, ſic vel ego maxime, qui te tanto temporis locorumque intervallo tuaque exoptatiߟima converſatione admodum illibenter careo. Deus opti. max. te nobis incolumem quam citiߟime reſtituat, tuaque omnia negotia optato ſucceߟu ſecundet. Vale. Datæ in ædibus Uraniæ 21. Auguſti 1583.

T. T.

TYCHO BRAHE.