Brahe, Tyge BREV TIL: Brucaeus, Heinrich FRA: Brahe, Tyge (1588-11-04)

[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE AD HENRICUM
BRUCÆUM.

RUPISTI tandem altum illud filentium, quo per totam æfiatem aliquid ad me literarum dare fuperfedifti, amantiߟime BRUCÆE, quod autem nunc demum quafi e profundo fomno expergefaetus me tuis eruditis literis reviferis, eft quod moram hanc haetenus commiߟam condonem, teque exeufatum habeam. Agis autem in his 19* s. 148mecum veluti ex profeߟo de ijs, quæ continentur in libro meo fecundo Æthereorum Phænomenwn, tibi præterito vere per quendam e meis domefticis hinc in Germaniam proficifcentem tranfmiߟo, quæque in priore eius parte inveniuntur, te fedulo perlegiߟe oftendis, pofteriore leviter attaeta. Vifum itaque eft tibi ad ea, quæ de his ad me || perferipfifti, in hunc modum refpondere. Quod in priore eius voluminis portione contenta ex obfervationum et demonftrationum certitudine accomodationeque approbas et commendas, inprimis vero neotericæ meæ Hypothefeos circa difpofitionem revolutionum cæleftium inventionem tibi admodum placere aߟeveras, mihi pergratum eft. Equidem quantum ad Hypothefeos eius conftitutionem attinet, fufpicabar eam tuo Genio non arrifuram, fiquidem alias tam vehemens et conftans fis autoritatis antiquorum confervator et propugnator, adeo ut nonnunquam nimium his tribuere et certioribus rationibus ipfique experientiæ non parum derogare videaris; fed aliter tamen hic accidit quam putabam: Hane enim noftram mundani fyftematis Hypotypofin a veteribus nunquam perfpeetam, nec etiam a recentioribus ullis prius excogitatam non folum tuo fuffragio comprobas, fed etiam ceteris, quod eiufcemodi, quæ illæ a PTOLEMÆO et COPERNICO propofitæ, non admittat abfurda, anteferendam cenfes. Ut autem eo reetius intelligas, qua ratione in huius Hypothefeos inventionem ante aliquot annos pervenerim, mitto tibi exemplum literarum, nuper ad clariߟimum et doctiߟimum virum D. CASPAREM PEUCERUM a me datarum, quibus eius quibufdam dubijs (quæ ad nobiliߟimum virum Dominum HENRICUM RANZOVIUM, qui illi eius Hypothefeos nudam delineationem e libro meo excerptam communicârat, perferipfit, cuius etiam verborum unâ cum alterius cuiufdam Mathematici de eadem re ambigua fententia copiam facio) refpondendum duxi, ut hac occafione plenius de hoc toto Aftronomico negotio eum tanto Philofopho et Mathematico conferrem. Ex his plurima non faltem [ad] Hypothefeos huius rationes et uberiorem declarationem, fed etiam ad totam rem Aftronomicam || peculiariter facientia percipies tuo Genio, uti opinor, non difplicitura. Ubi vero has ipfas literas perlegeris, vel etiam, fi lubet, tranfcribi curâris, velim eas mihi remitti, fiquidem exemplar hoc refervare cupiam, neque otium nunc fuppetat, ut id denuo exarari faciam. Quæ circa Aftronomiæ inftaurationem defideras, ut omnia huic Hypothefi fundata eque certis obfervationibus Geometricis in numeros redaeta Phænomenis exaete correfpondeant, etiam in his literis ad Dominum PEUCERUM datis, quo ordine et quanto conamine rem tantam aggredi molirique, favente Cæli ipfius et Univerfi Opifice, propofuerim, invenies. Nec eft, ut pertimefcas, quod laboris immenfitas, rei tam arduæ difficultas, temporis requifiti diuturnitas aut fumtuum s. 149magnitudo ullave alia moleftia, eodem fupremo Numine conatibus noftris afpirante, me abfierrebunt, quo minus gratæ, uti fpero, pofieritati tam divinæ et fublimis artis reftitutionem ea præcifione (abfit invidia dieto) qua haetenus a nemine exantlata eft, confecrem, omnibufque fuis numeris, quantum quidem ab uno homine præftari potefi, abfolutam relinquam.

Sed de his hoc loco fatis. Eft tamen, quod tibi hac in re conquerar. Quidam nimis perfrietæ frontis, quem indignum cenfeo, ut hic nominetur, qui etiam, ubicunque fuit aut eft, feipfum, qualis fit, prodit, hanc meam Hypothefium inventionem fibi arrogare, idque publico fcripto, Argentinæ hoc anno edito, aߟerere non erubuit. An et hane cum reliquis, quæ apud me clam defcripfit, dum nobiliߟimo viro ERICO LANGE inferviens, in eius comitatu per aliquot dies fuit, fubtraxit, aut qua alias ratione eius difpofitionem hic hauferit, noverit ipfe; et Studiofimei fimilem quandam inter fegeftria tune iacentem, quæ minus appofite delineata erat, monftrârunt. Certe quam fraudulenter et fubdole hic egerit, reliqua, quæ hic, me infcio, || ex meis defcripfit, quorum aliquam partem recepi, ipfius manu exarata, fatis convincunt, utut Hypothefin illam inter eas fchedas non reperio; fed poterat hanc alibi abfcondiߟe aut in memoria retinuiߟe, cum forte non fuppeteret delineandi commoditas. Norunt domeftici mei Studiofi illam Hypothefin iam aliquot annis a me fuiߟe confiitutam atque illis oftenfam: quin et liber hic de Cometa Anni 77, etfi præ fe ferat editionem hoc Anno 88 faetam, tamen norunt omnes, qui mecum funt, eundem Anno 87 in mea Typographia exeufam eߟe, data opera autem uno anno tardiorem notatam, quo eߟet ob novitatem acceptior. In hoc autem libro eandem mecum Hypothefin generaliter explicari, te non ignorare, ex iam dietis liquet. Sed egregie prodidit ifte, qui fibi eam nuper vendicaret, fe illam non probe intelligere, nedum ut eius autor fit, dum Martium orbem Solarem totaliter ambientem pingit et fingit, quod impoߟibile eߟe vel ex folo Copernico faitem obiter introfpeeto difcere potuiߟet. Et qui, quæfo, is novas unquam condet Hypothefes, cæleftibus revolutionibus analogas, qui multorum annorum exquifitis obfervationibus non eft inftruetus, ut inde, quid in haetenus ufitatis Hypothefibus defideretur, et quomodo idipfum reftitui poߟit, folerter perveftiget? Sine his adminiculis novam aliquam inventionem iaetare frivolum eft planeque ridiculum, cum non habeat, unde probet per ipfas apparentias, cur prioribus relietis fic innovare [oporteat] et quomodo per multiplices obfervationes hanc apparentijs cælefiibus reetius congruere confirmet. Sed faceߟant iftæ ineptiæ, quibus nemo, nifi rem non intelligens, fidem adhibuerit.

Ad epifiolam tuam redeo, ea, quæ || poftmodum continet, ordine, ut s. 150conftitui, difquifiturus. Emendationem locorum affixarum ftellarum cap. 2 a me propofitam ex declinatione ftellæ et tranfitu per meridianum aliquantulum in dubium vocare videris, eo quod exquifita temporis noticia Solifque locus præcife vix conftare poߟint; id licet aliquo modo non abs re dicatur, et a me etiam circa finem eiufdem capitis in Additione fol. 31 incipiente idem fere aߟeveretur, nihilominus tamen adhibita competenti diligentia, et medijs quibufdam temporis minimas particulas æquali duetu, quoad fieri poteft, exhibentibus, qualia nobis non pauca in promtu funt, etiam hæc ratio abfque admodum fenfibili errore locum meretur, præfertim fi crebra reiteratione examinetur, donec obtenta non admodum fenfibiliter differant, ut patet ex obfervationibus prioribus eo modo inftitutis, quæ pag. 30 oculis fubijciuntur, fi conferantur cum alijs reiteratis et diverfo modo per Solem intermediante Veneris ftella ad fixa fidera diducetis, quæ pag. 33 exhibentur. Differentia enim eftperexigua, utpote quæ decimam unius gradus partern, ubi maxima eft, non excedat, et in fex vel feptem ftellis tria minuta vix attingat; quæ fane præcifio a veteribus non eft extricata, ut mirari fatis non poߟim, quod in ea, quibus tune ufus fum, infirumentorum parvitate et penuria vel per hanc ipfam tam lubricam ad defleetendum viam adeo prope tamen ad fcopum collimârim. Verum exaetiorem et nulli ambiguitati obnoxiam ftellarum fixarum loca verificandi rationem in eadem Additione breviter indicavi, per diftantias videlicet a Sole ad Venerem interdiu apparentem faetas et noetu ab hac ad ftellas relatas. Qua de re in antecedenti libro plenius ago, et per aliquot eo modo accurate faetas animadverfiones, eafque tam || Eoas quam vefpertinas, ftellarum inerrantium loca in veram et præcifam ab Æquinoetio vernali difiantiam repono; idque ex ipfis obfervationibus ita et non aliter fe habere poߟe demonfiro, annotatis etiam earum veris latitudinibus, in quibus non minus quam longitudinibus nimium haetssenus aberratum eft. Solaris etiam curfus ad noftra tempora exaetiߟ ma reftitutio ibidem præmittitur, fiquidem ex eo cetera omnia dependeant. Ubi Apogei locus eccentricitatifque vera quantitas e certis aliquot præcedentium annorum obfervationibus pluribus et non fallacibus infirumentis cælitus diligenter habitis Geometrice demonftrantur, adieeta æqualium motuum etiam correetorum et proftaphæ-refeewn e reperta eccentricitate extrueeta Tabula, ut de Solis motu apparentijs præcife congruente nullum amplius refiet apud me dubium. Subiungam forfan de Lunari curriculo etiam fubtiliter reftituto nonnulla, quando per plurium annorum obfervationes eius perplexam femitam tam quoad longum quam latum plenius extricabo. Video te adhuc ruminare ea, quæ doetiߟimus GEMMA FRISIUS in libello de Radio Afironomico quoad fixarum in Globum aliquem denotationem s. 151nem et poftea Æquatoris Eclipticæque in eodem defignationem molitus eft. Verum ego convenientius certis de caufis fieri iudico, ut Æquator et Ecliptica prius in Globo ordinentur et in minimas particulas diftribuantur, poftea fecundum harum exigentiam impofitis affixarum locis et varia ratione hine inde comprobatis, ita ut in unum et idem punߟtum recidant. Per diftantias tamen beneficio Radij Aitronomici faetas, prout GEMMA tradidit et poftea a multis tentatum eft, negotium hoc nunquam dextre abfolvetur. Impoߟibile enim eft, per Radium, quantaeunque longitudine præditus lit, et qualicunque fubtilitate divifus, etiam fæpiߟime reiterando obfervationem || exaetas in ipfo fcrupulo flellarum rimari intercapedines, ut alibi per fuas caufas oftendemus. Ideoque ego primus Sextantes huic officio apprime idoneos et ubique veras ftellarum remotiones in eodem minuto aut etiam huius aliquota parte, quotiefcunque repetatur obfervatio, præbentes excogitavi, quibus etiam aliquot iam annis præcifa fubtilitate difiantias fiderum inquirendo feliciter ufus fum. Quin et fruftra in Globum reponuntur fiellæ, quocunque tandem inftrumento coelitus deriventur, nifi is admodum magnus fit, qualem ego fex pedum in diametro poߟideo, qui undiquaque orichalcicus eft et divifionem graduum in fingula fexagena minuta per duetum tranfverfalem, more nobis ufitato, difcriminatim exhibet, abfolutaque infuper rotunditate præditus efi. In hoc omnium affixarum loca inftrumentis varijs ex ipfo cælo dedueta confignare decrevi, quorum etiam magna et præcipua pars iam antea a me in promtu habetur. Quare non eft, quod dubites, me fponte mea ea, quæ ad fixarum ftellarum præcifam reftitutionem faciunt, omni poߟibili diligentia moliri, ut nulla admonitione, vel eorum quæ cap. 2 a me proponuntur, recapitulatione, opus fuiߟet.

Præterea latitudinem Lunæ PTOLEMÆI placitis quarta parte gradus unius maiorem a me adinventam, fufpecetam habes, eamque per eclipfium Lunarium magnitudinem et calculum illi correfpondentem impugnas. Autoritatem infuper REGIOMONTANI, COPERNICI, WERNERI et aliorum infignium Mathematicorum convocas, quod illi Ptolemaicam Lunæ latitudinem maximam præcife 5 partium perpetuo retinuerint, quos non dubitas magna diligentia eam cælitus ita fe habere deprehendiߟe. Ptolemaicam infuper latitudinem omni carere vitio exiftimas ob loci fuæ obfervationis opportunitatem, quæ Lunam iuxta Tropicum æftivum in maxima latitudine borea exiftentem vertici quam proxime adunivit, femotis ob id parallaxium et refraeetionum || impedimentis etc. De his ut tecum plenius agam, veritas ipfa poftulat. Scias itaque, Lunæ latitudinem maximam non temere aut fine crebra exaetaque obfervatione a me Ptolemaica 15 fcrupulis maiorem conftitutam. Eam enim ita revera fe habere, præfertim iuxta s. 152quadraturas, multis experimentis minimeque fallacibus obfervationibus, ex ipfo cælo edoetus fum, niti quod aliquando uno vel altero fcrupulo maiorem, interdum paululum minorem adinvenerim; et fi quæ alia fubeft, uti non negavero, inæqualitas, eampenitius enodabo. Nec eclipfium animadverfiones meæ aߟertioni quippiam, quod in fenfus cadere poBit, derogant. Nam licet maxima latitudo 15 fcrupulis ab ea, quæ ufitata et diu recepta eft, maior ftatuatur, tamen hæc differentia circa limites illos, ubi eclipfes prope nodos fieri folent, nihil, quod animadverti poBit, importat. Siquidem in diftantia a nodis 12 graduum, intra quem proxime terminum eclipfes Lunares fieri neceߟum eft, difcrimen latitudinis Ptolemaicæ et noftræ evadit faitem trium fcrupulorum primorum, quæ unicum tantummodo digitum in Lunæ obfcuratione caufantur, qui etiam vix eft perceptibilis ob umbræ Terrenæ extremitatem præcife in fenfus non incurrentem, et ipfa eclipfium tempora non adeo certa haetenus innotuerunt, ut hæc res noftræ inventioni quippiam officere queat, quod nos plurima et quam diligentiBime aliquot præ-teritis annis obfervata docuerunt deliquia Lunaria iuxta fextum gradum diftantia a nodis; differentia latitudinum utroque modo aߟumtarum provenit li minuti, quod quoad quantitatem obfcurationis Lunæ eft infenfibile. Circa hunc vero locum crebriores confpiciuntur eclipfes, qui et medius eft inter nodos et limites extremos. || Prope vero ipfos nodos, quando Luna eclipfatur, Ptolemaica et noftra latitudo maxima nihil ingerunt difcriminis, ut tute hæc omnia facile colligere potes, re melius quam antea confiderata, velut etiam ex afcripta delineatione in numeros refoluta perfpicuum evadit. Accedit et hoc, quod incertus lim, an latitudo Lunæ eodem modo fe habeat iuxta novilunia et plenilunia quemadmodum prope quadraturas, ubi hane divagationem potiߟimum animadverti; qua de re alias, volente Numine, quæ plenior dederit experientia, patefaciam. Fruftra itaque eclipfes Lunares nobis obtrudis. Videris autem per ineuriam aliquam exiftimaߟe, etiam circa terminos eclipfium quartam gradus partem in latitudine Lunæ a Ptolemaica abundare, non perpendens, id faitem iuxta maximam ab Ecliptica divagationem, quæ quadrante circuli a nodis diftat, locum habere, et poftea verfus interfeetionem attenuari paulatim, adeo ut iuxta ipfos nodos in unum concurfus fiat, et in paucorum graduum diftantia, iuxta quos eclipfes Lunæ contingere poߟunt, perexiguam vixque perceptibilem fubeߟe differentiam. Autoritas REGIOMONTANI, COPERNICI, WERNERI et aliorum, ft qui funt, hac in parte me non movet, fiquidem Aftronomiæ redintegratio non autoritatibus hominum, fed e certis obfervationibus et his innixis demonftrationibus derivanda veniat. Neque REGIOMONTANUS unquam latitudinem Lunæ maximam cælitus obfervavit, aut ulla correetione indigere fufpicatus eft. s. 153Nec illa, quæ alias in Sole et reliquis ſideribus ab ipſo et diſcipulo eius BERNHARDO GUALTERO obſervata literis produntur, reete ſe habent, adeo ut ſibiipſis non conſentiant. COPERNICUS latitudinem Ptolemaicam in Luna maximam invariatam retinuit, neque ipſemet quicquam in hac, an ita ſe habeat nec ne, cœlitus attentare aggreߟus eſt, excuſans hoc, quod non eam occaſionem experiendi ſibi fortuna contulerit || quam CL. PTOLEMÆO, ob commutationum Lunarium impedimenta in altiori poli ſitu, quæ in Alexandria commode præcaveri poterant, ut patet ex ipſiuſmet COPERNICI verbis cap. 15 libri 4 Revolutionum. Nec WERNERUS quippiam circa hanc rem attentavit, quod ex ullo eius ſcripto probari poߟit. Sed et is Ptolemaicæ animadverſioni acquievit, nec ab ullis alijs, quod ſciam, quippiam certi hac in parte elaboratum eſt. Fruſtra igitur allegatur aliorum authoritas in re nunquam ab illis explorata, licet hæc etiam per ſe in Mathematicis locum non mereatur. PTOLEMÆUM longe commodiorem habuiߟe opportunitatem latitudinem Lunæ maximam perſcrutandi, non equidem eo inficias, cum prope verticem et parallaxis (quam COPERNICUS commutationem vocat) et etiam refraetionis vitio non laborârit, ideoque ipſemet in eiſdem Annotationibus, ubi de Lunæ latitudine maxima ago pag. 40 et ſeq. Ptolemaicam obſervationem nullatenus improbo, adeo ut eam tunc temporis ſe reete habuiߟe iudicem, poſtea vero uſque ad noſtram ætatem quarta gradus parte mutatam, quemadmodum Solaris etiam orbitæ ab Æquatore digreߟio interea non invariata permanſit. Nolo etiam Parallaticum ipſius inſtrumentum, quo in hac obſervatione uſus eſt, in dubium vocare, licet id forte non citra rationem facere poߟem, ut duobus ſimilibus inſtrumentis maiori cura et diligentia, quam forſan a PTOLEMÆO præſtitum eſt, fabrefaetis, crebra nos docuit experientia. Taceo, quod diviſionem partium ſubtiliߟimam non adhibuerit, et, quod maxime refert, Lunares radios per foramina tranſmiſerit, ubi in paueulis ſcrupulis proclivis eſt aberratio. Accedit et hoc, quod in eo Regulæ longioris loco prope perpendicularis contaetum, ubi || obſervatio verticem proxime reſpicit, minima et pæne inſenſibilis anguli per Regulam minorem mobilem mutatio plures diviſiones in oblongiori pertranſeat, quam alias in remotiore a vertice inſtrumenti diſpoſitione, quemadmodum ijs, qui hæc traetare ipſa experientia edoeti ſunt, in propatulo eſt. Neque tamen inſtrumenti vel obſervationis vitio ipſum per quartam gradus partern aberraߟe propterea dixerim, ſed potius revera ad noſtra uſque tempora adauetam fuiߟe Lunarem ab Ecliptica digreߟionem, quæ an in omni ad Solem diſpoſitione æque magna eߟe poߟit, necdum tuto affirmârim. Reclamitant etenim nonnullæ circa plenilunia obſervationes, quæ Ptolemaicæ divagationi quam proxime accedunt, ut ob id inæqualitatem aliquam s. 154hîc latere ſuſpicer, de qua tamen nihil certi pronunciare volo, antequam plenius, uti dixi, rem omnem expendero. Licet vero in noſtro Horizonte parallaxis Lunæ et refraetio non parum difficultatis ingerant, quo minus negotium hoc tam expedite, atque in Alexandria a PTOLEMÆO, abſolvi queat, tamen hæc impedimenta ſatis præcavere iamdudum crebra obſervationum praxi didici, ita ut fidem tuto interponere auſim, unum vel alterum ad ſummum minutum in mea Lunaris latitudinis limitatione nullatenus deſiderari.

Vin’ autem aliorum ſuffragium? ſiquidem meis ſolius obſervationibus non penitus ſtandum arbitreris (quod facile ab ijs admittitur, qui ipſimet ſidera non obſervant, nec quanta diligentia et aߟiduitate nos huic labori incumbamus norunt) en tibi dabo præſtantis Mathematici CHRISTOPHORI ROTHMANNI, Illuſtriߟ. Principi GULIELMO Haߟiæ Landgravio in exercitijs Aſtronomicis operam navantis, teſtimonium non obſcurum, ſatiſque firmum, quod in literis ante paucas hebdomadas ad me perſcripſit. Aߟerit enim is, ſe eandem fere latitudinem Lunæ maxi-||mam inſtrumentis Principis, quam et ego meis, deprehendiߟe. Et inſuper addit, caput Draconis abeߟe a Tabulis plus quatuor gradibus. Id vero qua ratione adinvenerit et quomodo comprobare poߟit, non video. Nam hîc ſatis evidenter reclamitant eclipſes Lunares, cum 4 gradus iuxta nodos ipſos latitudinem Lunæ per 21 minuta, id eſt 2/3 corporis Lunaris partes varient, quod ſane in eclipſibus Lunæ admodum eߟet perceptibile, a me tamen, ita ſe habere, haetenus non compertum. Verum ut eo reetius mentem ROTHMANNI capias, curavi deſcribi particulam quandam literarum ipſius nuper ad me datarum, in qua hæc, quæ refero de latitudine Lunæ maxima et nodis, inter quædam alia continentur. Miſiߟem tibi integrum literarum exemplar, ſed Amanuenſis meus illud adeo feſtinanter, alijs occupatus, tranſcribere nequivit. Sunt enim prolixiores et aliquot quaterniones adimplent. Atque hæc de latitudine Lunæ maxima a me conſtituta ſit replicaߟe ſatis, quibus ſi tibi adhuc non ſatiſfaetum eſt, tute inſtrumenta idonea nullique errori obnoxia conſtrui cura, et cœlum ipſum inſpicere examinareque diſce, priuſquam aliorum inventa crebro vigilatis noetibus ex ipſa cœleſti obſervatione et non in vaporario ex chartis depromta ſub dubitationem vocare præſumſeris.

Poſtea recapitulatione quadam uteris eorum, quæ ſequentibus capitibus prioris partis comprehendo; quod autem ibidem oblique inſinuas, me aߟeverare, Cometam circulum deſcripſiߟe, quamvis interdum quinque aut paucioribus ſcrupulis ab exaeta peripheria obſervationes diߟentiant, id vero quid eſt aliud, quam nodum in ſcirpo quærere? || Nam iſta perexigua differentia, quæ quina ſcrupula non excedit, imo rariߟime ea attingit et utplurimum in uno vel altero ſcrupulo ſibi con-s. 155ſtat, non eſt digna, ut in mentionem veniat, cum ſit pene imperceptibilis; et aëris diverſitas applicatioque Cometæ ad Horizontem tempore quarundam obſervationum propior, quarundam vero remotior, hanc tantillulam diverſitatem facilime ingerere potuit, ut nihil dicam paucula ſcrupula in locis fixarum, quibus uſus ſum, aliter ſe habere, quam a nobis iuxta veterem animadverſionem aߟumta ſunt, velut patet ex Additamento, fini ſecundi capitis appoſito, de quo etiam prius dixi. Hanc etiam non magni momenti diſcrepantiam in duetu circuli Cometæ in ipſo libro ſuo loco ſatis ſuperque excuſavi, ut non opus fuerit tam exilia et ad rei ſcopum non pertinentia neque quicquam noſtræ aߟeverationi apud candidos et peritos derogantia inculcare. Si quanto labore et induſtria ad eam ipſam, quam naetus ſum, præciſionem opus fuerit, ipſa experientia ſatis perſpeetum haberes, utique de minimis et ſenſum pene omnem effugientibus non otioſe diſputares.

Dehinc ambiguitatem quandam moves in eo, quod aliquoties aߟeverem, omnes Cometas in ætherea regione ſupra Lunam verſari, et LYCOSTHENEM mihi obijcis, eumque refers in quodam loco ſui libri de Oſtentis prodidiߟe, quoſdam Cometas conflagrantes incendium in ſubieeta Terra excitaߟe, atque inde aliquos ſublunares fuiߟe, et ſecundum mentem Peripateticorum ignes in ſupremo aëre accenſos extitiߟe, tacite inferre conaris. || At ego, perluſtrato toto illo LYCOSTHENIS libello, nihil eiuſcemodi in eo invenire potui. Imo etiamſi tale quid illic reperiretur, attendendum nihilominus eߟet, quod iſti autores Hiſtorici non Mathematice rem traetent, ſed generaliter de Oſtentis ſcribentes ſæpenumero diſcrimen inter Cometas revera in cœlo conſtitutos et faces atque lampadas igneſque volantes ſimiliaque aëris infralunaris ignita meteora minime faciant. Fieri itaque quam facilime potuit, ut ex horum ignitorum et ſublunarium meteororum alicubi in Terram delapſis incendium quoddam in competenti materia olim excitatum ſit, quod tamen Cometæ alicuius conflagrationi vel flammarum excitationi inconvenienter attribuitur. Hi enim non ardent, neque ignem edunt, verum non multum diߟimili ratione a reliquis ſtellis lumen ſibi inſitum vibrant, ſive id a Sole, ſive aliunde obtineant. Quod autem materiam omnium Cometarum ætheream ex eadem, in qua verſantur, mundi regione conſtantem aߟeverem, non caret ſuis certis rationibus, velut in Epilogo totius operis patebit, ubi ex profeߟo de materia et procreatione Cometarum tum aliorum opiniones ſub diſquiſitionem iuſtam revocabo, tum etiam meam ſententiam aperte exponam, ſiquidem in hoc libro et reliquis etiam duobus leviter hac de re ago, eo quod iſta Phyſica conſideratio non competenter proponitur, priuſquam omnia, quæ iuxta Aſtronomicam demonſtrationem tum in Nova Stella, tum etiam aliquibus Cometis poſtea viſis, a me pertraetata fuerint. Illic 20* s. 156etiam certis rationibus oſtendam, quam abſurda ſit hæc tua et aliorum quorundam opinio, Cometas, etſi in cœlo ipſo curriculum ſuum abſolvant, || nihilominus e materia elementari ſurſum in æthera vi ſiderum ſublata conſtare poߟe. Quot enim et quanta huic opinioni tum ex ipſis Cometarum apparentijs, tum e veriore Phyſica repugnent, ibidem manifeſtum reddam. Nec quod intereant Cometæ, huic tuæ ſententiæ ſuffragium præbet. Nam quæ poſt mundi primam creationem miraculoſe aliquando in natura, præſertim cœleſti, eveniunt, ea etiam ante univerſalem rerum creatarum abolitionem interire conſentaneum evadit. Cur autem Stella Nova et Cometæ ſemel exorti non perpetuo durent, nec eandem ſemper retineant magnitudinem aut colorem, in eodem totius operis Epilogo rationes proferam. Id autem quod veteres Epicurei et quidam alij Philoſophi ſenſerunt, ſidera humoribus nutriri, per ſe plane falſum eſt et ridiculum, nedum ut hinc aliquid certi in Cometis probare liceat. Videris mihi brevi in Paracelſiſtam teipſo inſcio degeneraturus. Nam et is eundem veterum errorem tuebatur, quamvis non omnimodo e vaporibus, ſed materia quadam cœleſti nutriri aſtra opinabatur, adeo ut meteora omnia nihil aliud quam ſtellarum eߟe excrementa aߟeverare non ſit veritus. Conveniens ſiquidem videbatur, ea quæ pabulo et nutrimento indigent, ſuas etiam habere excretiones; ſed hæc ſpeculatio ab omni veritate aliena eſt. Quod alij atque alij Cometæ ſubinde oriantur et aboleantur, quodque quidam eorum in uno loco conſiſtant, quidam vero mobiles ſint, quodque inter eos, qui moventur, alij in conſequentia, alij in antecedentia ſignorum curſum dirigant, quodque aliqui eorundem Septentrionem petant, quidam vero Meridiem, hæc omnia nihil probant, eos ex elemen-||tari materia conſtare. Nam poߟunt hæc ipſa et plura competere ijs in ipſo cœlo e cœleſti materia confirmatis, ut latius in eodem Epilogo diſcutiemus. Quod vero addis, quoſdam ordinem quendam in motu ſervare, quoſdam vero ſine ordine vagari, id nimium eſt. Nam omnes Cometas ordinem certum ſervaߟe, nec [a] motu tardiore in celeriorem vel ab hoc in illum ſubito prolapſos, aut vago, inconſtanti vel tumultuario (ut vocat SENECA) duetu diſcurriߟe iudico. In omnibus enim Cometis, qui a me notati ſunt, conſtantem et proportionalem motus tenorem deprehendi, quemadmodum etiam in cæteris, qui ab anteceߟoribus noſtris Mathematicis cœlitus diligenter obſervati ſunt. Nam quod Hiſtorici quidam vagum et inconſtantem curſum quibuſdam forte attribuerunt, id nihil moramur. Idem enim illis et ſimilibus rem Aſtronomicam non intelligentibus in cæteris etiam Planetis, imo et in ipſis fixis ſideribus videri poߟet. Neque ex incertis teſtimonijs veritas rata colligitur. Immo et ipſi Mathematici non vulgares Stellæ Novæ motum quendam attribuerunt, licet perpetuo in eodem loco conſtiterit, et Cometas poſtmo-s. 157dum viſos vago et inordinato duetu curriculum abſolviߟe, aߟeverare non dubitârunt, veluti et CORNELIUS GEMMA et THADDÆUS, ambo præſtantes Mathematici, in hoc eodem Cometa (ut de cæteris nunc non dicam) inconſiderate admiſerunt, ut in ipſo libro a nobis ſuo loco indicatur. Vides itaque, et alias videbis plenius ex omnibus iſtis ratiunculis, quas adducis, non ſequi, quod intendis, Cometas e materia elementari generari, ſive ſupra ſive infra Lunam.

Subiungis poſtea adhuc etiam || inconvenientem hæſitationem, vel potius Hypotheſeos noſtræ in Cometa anni 77, de quo liber iſte tranſmiߟus agit, minus deliberatam improbationem. Exiſtimas enim ex eo, quod Cometam circa Solem moveri ſtatuam, ita ut ſextante circuli ad ſummum ab illo digredi potuerit, conſeetarium eߟe, ut ſi quando in proxima terris ſui circuli parte fuerit, quod tunc Terram contingeret, ſiquidem ſemidiameter ſextantem circuli ſubtendat, ut patet ex elementis Geometriæ. Verum hîc mihi videris nimis oſcitanter rem omnem expendiߟe, Nam licet Cometa evagatus ſit a Sole centro ſui orbis 60 partibus circuli maximi in cœlo, quoad noſtrum e terris aſpeetum, non tamen orbis ille imaginarius tantus fuit, ut Terram attingere ullo modo potuerit, imo infima eius pars ferme triplo Lunaribus ſedibus hinc remotior extitit. Id quod ex adieeta figuratione facilime patet, in qua orbis ille, quem Cometa circa Solem deſcripſit, repræſentatur per

DBEG, cuius centrum C iuxta Solem, A vero ſit Terra, in qua verſamur, et unde cœleſtia aſpicimus. Maxima digreߟio Cometæ a Sole eſt in B, ad quem locum ducantur CB et AB, concurrentes iuxta circuli contaetum. Eſt itaque in triangulo ABC angulus ad B reetus (ut noſti). Angulus vero CAB 60 partium iuxta obſervationem. Latus vero CA præſupponatur iuxta COPERNICUM ſecundum mediam Solis a Terra diſtantiam ſemi-||diametrorum terræ 1142. Ergo in triangulo reetilineo reetanguloque dato altero, unoque latere, non ignorabitur latus BC ſemidiametrorum Terræ 988, quod æquale eſt ipſi CE, cum ambo ſint e centro eiuſdem circuli. Ideoque ſublato CE ſemidiam. Terræ 988 ex CA earundem 1142, ut modo dixi, remanebit EA ſemid. 154. Eſt autem EA proxima diſtantia, qua Cometa terris appropinquare potuit, etiamſi totam circuli ſui peripheriam aliquoties abſolviߟet. Cumque Lunæ proxima a terris remotio a COPERNICO non inconvenienter ſtatuatur ſemidiametrorum Terræ proxime 52, apparet Cometam Terræ maxime appropinquantem fere triplo plus ab ea remotum fuiߟe, quam eſt Lunæ proxima ad eandem acceߟio; idque iuxta Coperniceas rationes, quæ Ptolemaicis (quibus adhuc Luna nobis propior evadit) veriores ſunt. Quod ſi in milliaria Ger-s. 158manica lubeat hanc Cometæ appropinquationem reſolvere, aߟumendo pro qualibet Terræ ſemidiametro milliaria noſtratia vel Germanica 860 (quod nec a vero admodum diߟentaneum eſt) proſilient milliaria 132440, quibus Cometa in proximo ſitu nobis admoveri potuit. An hoc eſt Terram contingere?Licet autem omnia non ſatis ſcrupuloſe, ut neque opus erat, hîc rimatus ſim, ſiquidem Apogei et eccentricitatis nullam habuerim rationem, quia parum hoc loco importat, tamen maior ad Terram propinquitas dari vix poteſt, quemadmodum pag. 297 in ipſo libro indicatur, quamvis ibidem incuria Typographi pro 154 reperiantur 145, tranſpoſitis duobus poſterioribus charaeteribus, qui tamen error inter vitia Typographica in calce libri detegitur. ||

Apparet itaque, quam inconſulte Hypotheſi noſtræ detraxeris, aߟerendo Cometæ circulum terras contigiߟe, qui ſane error nimium craߟus fuiߟet, cum nec ſublunarem eius duetum admittere voluerim, et contraria toto libro demonſtrârim. Ipſæ etiam diſtantiæ a Terra in penultima columna Tabulæ eius, quæ ex Hypotheſi numeros vario reſpeetu deducit, te admonere potuiߟent, Cometam per præſuppoſitam Hypotheſin adeo humilem, ut ſuſpicaris, nunquam faetum, ſiquidem die 9 Novemb. remotio eius in ſemidiametrisTerræ ponatur earundem 173, et ſane tunc temporis non adeo longe abfuit a proxima ad nos acceߟione, ita ut vix 20 ſemidiametris propior reddi potuerit. Ipſe itaque tecum perpende, quam immerito tantam abſurditatem nobis obieceris. Sed uteris quadam velitatione et hypothetica cautione, inquiens: Si reete tuam ʃententiam aβequor. At certe mea ſententia non adeo obſcura eſt, neque ita ſegniter et intricate declarata, quin a te tanto Mathematico percipi poߟit, præſertim cum librum meum fere per anni ſemiߟem tecum habueris, et ſi quid ob alias occupationes et curas reſidui in animo tuo fuiߟet dubij, præſtitiߟet iudicium ſuſpendiߟe potius quam tam enormiter et citra omnem rationem noſtra improbaߟe. Sed facile video, unde hic non levis error tibi obrepſerit. Digreߟionem enim Cometæ a Sole in eo ambitu, qui centrum ipſius circuli tranſit et in tanta a nobis eſt diſtantia, atque Sol ipſe, fieri inconvenienter opinatus es, idque iuxta F, cum contaetus, in quo maxima nobis apparens digreߟio contingit, longe inferius cadat prope B. || Pari quoque modo HIERONYMUS CARDANUS hallucinatus eſt, dum in principio libri ſecundi de varietate rerum demonſtrare conatur, epicyclum Veneris e veterum Hypotheſi tam magnum eߟe, ut Terram attingat, ſi ʘ iuxta Perigeum diſtare a Sole ratione epicycli intelligatur partibus 45. Nam et illic eius loci in epicyclo rationem non habet, ubi e linea e terris egrediente fit contaetus, ſed per ipſam diametrum epicycli demonſtrationem inconſiderate pertexit, non perpendens eam quæ a veteribus iuxta hanc Hypotheſin explorata eſt epicycli ad eccentricum proportionem, qualis s. 159videlicet eſt 43 ad 60 proxime. Sed magni etiam viri magnis erroribus interdum ſunt obnoxij.

Secundam mei libri partem te nondum evolviߟe aߟeveras, et perpauca in eo legiߟe, adeo ut ſaltem animadverſiones in MÆSTLINUM obiter percurreris. Imo quantum e literis tuis percipere poߟum, inutilem vel minus neceߟariam fuiߟe eam operam cenſes, qua in ſecunda iſti libri portione aliorum de hoc Cometa placita ſub incudem revocavi, ſiquidem ea, quæ Geometrice a me priore in parte demonſtrata ſunt, a nemine convelli poߟint. At longe aliter ſentiendum duco. Nam aliorum obſervationes et demonſtrationes, ſi reete ſe habeant, magnum veritati ſuffragium præbent, præſertim in diverſis locis ab alijs atque alijs perſonis adminiſtratæ. Nam licet ea, quæ Geometrice demonſtrantur, reete conſtent, tamen cum obſervationes, quæ per media mechanica fiunt, ubique non rite perficiantur, evenit quod ipſæ concluſiones, utut prætextum Geometricarum demonſtrationum faciant, ſæpenumero fruſtraneæ ſint. || Sic noſtram Lunæ latitudinem maximam in dubium vocare (ut etiam mutationem latitudinis affixarum ſtellarum iuxta variatam Eclipticæ ab Æquatore digreߟionem in quibuſdam alijs prius ad me datis literis) non vereris. At cum ex obſervationibus ROTHMANNI in remoto loco et alijs organis exploratis rem eodem modo ſe habere intellexeris, forte meis inventis facilius acquieſces, licet ea per ſe adeo rata ſint, ut nullo extraneo indigeant teſtimonio. Atque tum ob hanc, tum etiam alias neceߟarias cauſas in primo membro ſecundæ partis eorum ſcripta expendi, e quibus Cometam hunc æthereum fuiߟe competenter mecum probatur. Ne quis ſuſpicetur omnium aliorum animadverſiones a meis inventis prorſus alienas fuiߟe, quod tamen per ſe non admodum curârim, ſalva tantum ipſa veritate, quæ opinionibus hominum quidem impugnatur, ſed non expugnatur, quæ etiam in ipſis rerum penetralibus et medullis a plurimorum captu abſcondita latet. In poſteriori vero membro reliquorum, qui contrarium ſenſerunt, ratiocinationes everti, ut remotis et refutatis eorum contradietionibus veritas libera per ſe effulgeret. Nec levibus paralogiſmis quatuor magnæ autoritatis viri e diverſis locis in hoc conſenſerunt, ut Cometam tam propinquam terris probarent, quo parallaxin 5 vel 6 partium efficeret, ideoque longe infra Lunam vix 8 vel 9 hinc remotum Terræ ſemidiametris, uti etiam e certis obſervationibus Geometricis demonſtrationes prætenderunt, quibus vel erudito alicui Mathematico, ſi non circumſpeete omnia perpenderit, rem || ita ſe habere perſuaderet, adeo ut Philoſophus veſter Ariſtotelicus ERASTUS non dubitârit Mathematicorum ſuffragia in hoc Cometa citare, aߟerens ipſum iuxta Peripateticorum dogmata fuiߟe in elementari mundo e fumoſitatibus incenſis concretum, eo quod quidam ex illis parallaxin eius s. 160iſta, quæ in Luna ſit, maiorem demonſtrare conati ſint. Sic veritas ſæpe vim patitur, niſi ea, quæ ſalſa ſunt, ſolerter ſemoveantur. Præterea multa circa hoc totum negotium in ſecunda parte continentur, de quibus in priore non dabatur diߟerendi occaſio. Perlege igitur per otium et hanc poſteriorem libri diſtinetionem diligenter, et tum demum tuum de ea iudicium prome. Dicis te rudes eiuſdem Cometæ feciߟe obſervationes, quibus iuxta REGIOMONTANI placita eum minime ſublunarem fuiߟe deprehenderis, idque WITTICHIO ad me proficiſcenti prius indicaߟe. At ille cum hîc adeߟet, nihil tale ſentiebat, ſed erat prorſus Peripateticorum opinione imbutus, Cometas omnes in aëre infra Lunam vagari, illicque e fumoſitatibus e Terra attraetis exardeſcere. Ideoque MÆSTLINI et aliorum contraria placita improbabat, quam tamen ſententiam, antequam hinc in Germaniam rediret, mutavit, eo quod e meis obſervationibus vel in illo Cometa, qui anno 80 apparuit, quo tempore mecum fuit, aliter ſe rem habere inſtitueretur. Memini tamen teipſum aliquando mihi, cum Roſtochium peregrinando tranſirem, dixiߟe, nullam in eo Cometa te invenire potuiߟe parallaxin, imitando mentem REGIOMONTANI, et per azimutha atque altitudines cum interlapſo tempore rem omnem explorando, unâque tunc || temporis inſtrumentum oſtendiſti, quo obſervationem hanc aggreߟus es, quod tamen tale mihi videbatur, ut ſi per aliud parallaxin 10 vel 15 graduum reperiߟes, non ob id ſequeretur, Cometam hunc elementarem fuiߟe, nam maior in azimuthis et altitudinibus ſimul capiendis requiritur diligentia, quam haetenus a multis eſt perſpeeta, præſertim in tam ſubtili negotio, ubi e minimis maxima eruuntur, et temporis exquiſita in quinis vel denis ſecundis cognitio, qualis neceߟaria erat, tibi ſatis perſpeeta eߟe nequaquam potuit. Non enim per altitudines ſtellarum ea ſatis præciſe indagatur, ut alias monui. Atque ob id eveniebat, ut operationem, velut ipſemet tum faߟus es, abſolvere e REGIOMONTANI præſcripto nullatenus potueris.

Tandem concludis, non opus fuiߟe de re nunquam recurrente tantum laboris ſuſcipere, ut omnes motuum circumſtantias tam accurate demonſtrarentur, dummodo ſaltem, an in ætherea, an vero elementari regione verſentur Cometæ, nobis conſtiterit, ſiquidem hac de re inter Philoſophos præcipua movetur controverſia. Et per Halonum ſimiliumque meteororum inſtabilitatem atque evaneſcentiam etiam Cometas non indigere admodum diligenti animadverſione, inferre conaris, adeo ut ſubiungere non dubites, extingui cum ipſo meteoro eius generis ſcripta. Quam vero ſincere et reete hæc a te proferantur, aliorum eſto iudicium. Certe ROTHMANNUS longe aliter de meis laboribus in hoc Cometarum negotio accurate enodando ſentit, ut vel e portione literarum || eius nuper ad me datarum, quam unâ me mittere dixi, s. 161videre licet. Aliter etiam SCULTETUS (ut e particula eius epiſtolæ non ita dudum ad me ſcriptæ, quam etiam tibi deſcribi curavi, patet) de hac re iudicat, unâque MONAVUM quendam, virum doetum in Sileſia, mihi autem incognitum, ad ſe ſcripſiߟe refert, ut aliorum tomorum apud me editionem urgere velit, licet unâ conqueratur de huius ſeculi ingratitudine, quod dignum non ſit, ut ſolida veritas ei in talibus communicetur. Nihil enim iam fere tam bene dietum faetumque eſt, quod non cavillando depravetur. Sed agedum videamus, an merito noſtri labores hac in parte ita a te vel quoquam alio extenuentur, quaſi ob ſubieeti, de quo agunt, evaneſcentiam inutiles et non magni aut diuturni momenti exiſtant. Quæſtio hæc de Cometarum ſitu, æthereuſne ſit an elementaris, et quomodo generentur, non eſt nova neque levis, ſed multis ab hinc ſeculis ab antiquiߟimis Philoſophis longe ante ARISTOTELEM (quorum etiam plerique reetius quam ille hac de re ſenſerunt) diu multumque magno conatu et ſubtiliߟimis argumentationibus agitata, ut vel e SENECÆ libro, quem de Cometis reliquit, ſatis apparet. Neque tamen uſque ad hæc tempora penitus diſquiſitum eſt, quidnam ſint Cometæ, et ubi procreentur, eo quod veteres et modernorum etiam plurimi non e certis obſervationibus per apodixes Mathematicas nodum hunc plus quam Gordium reſolvere aggreߟi ſint, ſed ſaltem argutijs quibuſdam et opinationibus atque logiſticis ſubtilitatibus rem omnem abſolvere præſumpſerunt, aߟumentes plæ-||raque pro conceߟis, quæ prius inquirenda demonſtrandaque erant, an ita ſe haberent nec ne. Idcirco operæ precium duxi, e ratis obſervationibus veritatem exaetam hac in parte inquirere, Geometriceque demonſtrare, ne Peripateticorum et aliorum argutiæ veritati, ut tot iam ſeculis faetum eſt, amplius fucum facerent. Id autem e parallaxibus Cometarum perveſtigandum nemo Mathematum gnarus ignorat; at cum parallaxes illæ ſubtili inquiſitione indigeant, adeo ut facile error aliquis tacite ſubrepat, niſi omnia admodum circumſpeete adminiſtrentur, imo impoߟibile etiam ſit, parallaxes certas enucleare, niſi etiam motus proprij Cometæ adhibeatur præciſa ratio: requiritur utique neceߟario, ut curſus eius apparens quam diligentiߟime, quoties per ſerenitatem fieri poteſt, cœlitus denotetur, quod ſane non efficitur, niſi inquiratur, qualem habeat ad Eclipticam, reſpeetu longitudinis et latitudinis, atque Æquatorem, quoad aſcenſionem reetam et declinationem, diſpoſitionem, hincque unâ conſtet, qualem etiam duetum proprium deſignet, et quomodo in eodem moveatur, qualique ratione indies curſum ſuum variet. Sine his enim aliquis fruſtra parallaxin perſcrutari tentârit. Motus enim proprius plus afficit Cometæ apparentias quam ea diverſitas, quæ ratione parallaxium, ſi forte quam habuerint, contingit. Sunt igitur hæc duo ſolerter diſcernenda diligenterque inter ſe conferenda. Hinc etiam s. 162ea, quæ a ſummo illo REGIOMONTANO et quibuſdam || alijs neotericis de Cometarum parallaxibus perveſtigandis varie et erudite adinventa ſunt, etiamſi quoad demonſtrationem reete ſe habeant, tamen cum præſupponant id in Cometis fieri, quod vel rariߟime vel nunquam accidit, eos videlicet deſtitui omni motu proprio et nullo alio, quam univerſali illo primi mobilis diurno circuitu, convolvi, in praxi ipſa inutilia prorſuſque ſupervacanea ſunt. Patet itaque, ſi id quod controverſum eſt, iuſtam meretur diſquiſitionem, utrum videlicet Cometæ ſint ætherei, nec ne, idque ſine parallaxium inveſtigatione fieri nequeat, parallaxes vero abſque diligenti diſpoſitione, quoad præcipuos cœli circulos proprijque duetus limites et diurni motus alterationem nequaquam dignoſci queant, conſequens eߟe, non iudicandum inutilem et ſupervacaneum laborem, ex obſervationibus certis demonſtrare Cometarum longitudines, latitudines duetumque circuli, ſub quo moventur, qualique tenore curſum ſuum abſolvant, quomodo eum certa lege adaugeant vel etiam inhibeant, cum ſine his alterum, quod principaliter inquirendum venit et in dubium vocatur, decidi nequeat. Imo poſtquam conſtiterit, eos in æthere ipſo verſari, plurimum negotium hoc confirmat et illuſtrat, ſi per convenientem Hypotheſin eorum curſus inſtar Planetarum demonſtretur et in numeros reſolvatur. Sic enim plenius et citius alijs perſuadebitur omnino cœleſtem illis ineߟe naturam ab aliorum Planetarum proprietatibus non admodum alienam, niſi quod non perpetua ſit adeoque exaltata ut in reliquis errantibus ſtellis. Sed facilius eſt aliorum indefeߟos labores carpere et extenuare, quam imitari vel etiam ſuperare.

Porro quod Cometæ inſtar meteororum diſpareant, nec ſemper durent, nil probat eorum motum et habitudines diligenter non eߟe diſquirenda. Nam licet alij atque alij certo tempore conſpiciantur tandemque paulatim conſumantur, redeunt tamen rurſus alij. || Nec ullum fuit ſeculum, quod non aliquos conſpexerit Cometas, quos et valde admirati ſemper ſunt homines, tanquam magnum aliquid novum et inſolitum, adeo ut plus ſemper eorum mentes moverint hæ crinitæ ſtellæ, quam reliqua mundo coæva ſidera. Licet vero aliquando conſpeeti Cometæ non ita diu poſt diſpareant, neque intra diutinum tempus alij redeant, adeo ut interdum in 20 annis vix aliquis apparuerit, eo ſane maiorem operæ precium eſt adhibere diligentiam in perveſtigandis eorum apparentijs, dum durant et adſunt, quo eo melius de talium Phænomenorum ſitu, motu et natura controverſia tamdiu varie diſceptata dirimi poߟit; ex quo non ſemper talis occaſio offeratur, ut in reliquis ſideribus, quæ omni ſerena noete, quotquot Horizontem exuperârunt, conſpicere obſervareque licet, ſi modo ea cura mortalium mentes traheret. Propter has itaque et plures alias cauſas neceߟarium s. 163et utile eſt admodum ſedulam in Cometarum ſitu et motu adhibere deſcriptionem. Præterea licet illi per ſe non ſatis digni viderentur, quorum cauſa tantos labores exantlare oporteat, eſt tamen quiddam aliud, cur idipſum fieri pro perpetuis illis ſideribus totiuſque cœli natura et diſpoſitione penitius perſcrutandis adeo expediat, ut aliunde idem vix conſtare queat. Ideoque ego ex hac accurata Cometarum præteritis annis conſideratione multa ad totam rem Aſtronomicam facientia, quæ non parvi momenti ſunt, deprehendi; ut: cœlum non conſtare ullis realibus, duris et impervijs orbibus, velut tota credidit Antiquitas et recentiorum adhuc quam plurimi: nullos dari epicyclos: Terram revera annuatim non circumire, || et pleraque alia, de quibus circa finem totius operis copioſius traeto. Sicque per hanc aſcititiorum et novorum ſiderum exquiſitam animadverſionem viam paro, imo fundamenta pono ijs, quæ in toto illo opere Aſtronomico circa perennium et mundo coævorum aſtrorum apparentias ac revolutiones redintegranda, et quaſi de novo inſtauranda, favente divino auxilio, propoſui, in quibus etiam indies arduo et indefeߟo conamine elaboro. Imo et in his libris de neotericis cœli Phænomenis multa ad rem Aſtronomicam reetius quam haetenus conſtituendam diu fruſtra deſiderata proponuntur, qualia ſunt Solaris curſus exaeta reſtitutio, Lunaris latitudinis emendatio, affixarum ſtellarum verificatio et plæraque alia, quæ per occaſionem harum ſecundariarum ſtellarum Aſtronomiæ cultoribus non parvo a me labore et ſtudio conquiſita communico. Sic etiam novam hanc Hypotheſin mihiipſi uſque in publicationem integri operis Aſtronomici reſervaߟem, niſi Cometa ille anni 1577 circa Solem revolutus me invitaߟet, ut eius propalationem eo in libro admitterem; adeo multa et magna vel ex hac ſola Cometarum occaſione, haetenus minus perſpeeta, in lucem protulimus, et favente Numine, impoſterum proferemus uberius. Quod ſi talia ſcripta unâ cum ijs, de quibus agunt, Phænomenis, evanida ſunt, utique vel ob perennium corporum, de quibus unâ multis in locis agunt, conſiderationem aliquandiu ſupereߟe merebuntur, nec ita facile, ut tu ominaris, abolebuntur. Et forte tam diu atque toties uſque ad faſtidium repetita cantilena de primo mobili et ſphæricis tyrocinijs, vulgaribuſque Planetarum theorijs (quæ omnia nihil novi et antea deſiderati inveniunt aut conſtituunt) apud peritos et gratos || permanebunt. An ignoras, quod HIPPARCHUS ille laudatiߟimus et antiquiߟimus Aſtronomus nunquam nobis reliquiߟet canonicam omnium affixarum ſtellarum tam ſedulam et operoſam deſcriptionem, niſi e Nova Stella ſuo tempore exorta, quæ procul dubio paulo poſt diſparuit, ad tam immenſum laborem exuperandum incitatus fuiߟet, ut de ipſo PLINIUS teſtatur. Et ſane poſt illum nihil ſimile a quoquam hominum, elapſis circiter 2000 annis, peraetum eſt. Nam PTO- 21* s. 164LEMÆUS eiuſque poſteri annotatione Hipparchica acquieverunt, habita ſaltem promotionis totius oetavæ ſphæræ ratione. Ideoque REGIOMONTANUS hunc abacum affixarum ſtellarum magis divinum quam humanum opus vocat et non prophanandum aut vulgo concredendum theſaurum. Neque id citra rem æſtimat. Memineris etiam, quæ et quanta ARCHIMEDES vel viliߟimarum arenarum occaſione impulſu GELONIS Siculûm Regis nobis reliquerit. Sic etiam alias ſæpe e rebus minimis neque diu durantibus cauſa hominibus oblata eſt longe maiora et ſtabiliora extruendi perveſtigandique, de quibus nunc non attinet plura dicere. Video enim me iam in reſcribendo nimium fuiߟe et epiſtolæ leges non parum tranſgreߟum; quam immorationem æqui bonique conſulas, quodque tecum de hac materia lubenti animo conferam, aſcribas. Vale, et librum illum M. CAMERARIJ de hoc eodem Cometa Francofurti ad Oderam (ut puto) editum, da operam, ut brevi habeam. Cuperem etiam inſpicere SIMONIS a Quercu ſcriptum de quadratura circuli. Id enim nondum mihi allatum eſt. Quod ſi unâ mihi procuraveris, rem feceris pergratam. Iterum || quam feliciߟime vale, et ante brumalem glaciem reſcribe. Uraniburgi inter alias quamplurimas occupationes feſtinanti calamo utut prolixæ datæ die 4. Novembris Anno 88.

Quodſi Princeps veſter illuſtriߟimus adhuc papyrum aliquam meæ officinæ opportunam Roſtochium miſerit, da operam, ut eam ab iniuria hyemis et pluviarum tutam quam citiߟime recipiam. Rogo etiam peramanter, velis nunc ſtatim ad me artificem aliquem tranſmittere, qui ſculpendi in ligno artem excellenter calleat. Tali enim per hybernum tempus et forte etiam tota æſtate opus habeo ob figuras tum inſtrumentorum tum aliarum deſignationum varias ligno inſculpendas, quæ poſtea imprimendæ veniant. Si itaque eiuſmodi hominem mature procuraveris et prima quaque occaſione huc miſeris, rem feceris mihi magnopere gratam et amicitiæ noſtræ convenientem. De mercede eius, ubi advenerit, facile inter nos conveniet. Si quid expoſueris viatici, reſtituam.