Nemicus, Thaddeus BREV TIL: Brahe, Tyge FRA: Nemicus, Thaddeus (1590)

[E codice Vindobonensi lat. 1068666]
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM
BRAHE.

ACCEPI tandem, nobiliߟ. et doetiߟ. TYCHO, exoptatiߟimas tuas epiſtolas, et multis nominibus admodum gratas, non ſolum quod abs te, omnium amicibimo, amiciߟime ſcriptæ, ſed etiam quod rerum Aſtronomicarum pulcherrima diߟertatione refertæ eߟent. In quibus dum primordia initæ inter nos amicitiæ ſuaviߟima recordatione commemoras, in eo tuæ naturæ bonitatem prodis. Ne vero tuo quantulocunque ſilentio igniculi illi amoris noſtri mutui viderentur aliquo modo conſopiti, idcirco humaniߟima iucundiߟimaque iſta commemoratione contraetæ amicitiæ et multarum rerum utilium doetiߟima expoſitione prudenter de novo eos excitare voluiſti. Quæ omnia adeo mihi grata et accepta advenerunt, ut his gratiora, hoc præſertim tempore, mihi obtingere non potuerint, tantum abeſt, ut prolixitas earum ulla ex parte mihi moleſta fuerit: imo vero erudita illa abs te ſuſcepta diſputatio tam ardens in me eius rei auxit deſiderium, mirificamque voluptatem in animo meo excitavit, ut non ſemel atque iterum, ſed toties totam illam diſputationem relegere non piguerit. Pro qua ſumma ſane tua illa erga me humanitate et tam ſuavi iucundoque ac utili per literas colloquio maximas quas poߟum tibi ago et habeo gratias. Porro quod ex meis quaternis, quas te accepiߟe ſcribis, nullæ vel interierint vel reſignatione atque leetione gravitatem ſuam amiſerint, id quoque iucundiߟimum leetu mihi fuit. Toto enim præterito anno admodum anxius eram s. 245animi, an illas cum libro VERNERI acceperis. Iam vero liberatus ſuſpicione quadam, quaſi pravo ſtudio cuiuſdam mei æmuli interceptæ et ſuppreߟæ fuiߟent, loco illius anxietatis longe maiorem ſentio voluptatem. Quod autem tardius reſponderis, in mitiorem interpretor id partem, quomodo ſanetiߟima amicitiæ iura poſtulant, ita ut nulla opus ſit hac in re apud me excuſatione: qui, ſi quis alius, quantiſnam occupationibus diſtineare, optime novi, neque cauſam iuſtam habeo, ut ex tardiore reſponſione de tuo in me amore quicquam addubitem. Sed et diuturniuſculum, liceat ita tecum loqui, illud ſilentium abunde compenſaſti, non tantum bene longa epiſtola, rebus pulcherrimis utiliߟimiſque referta, ſed duplicis quoque ſcriptionis labore: nimirum ideo, ut ſi alteram contingeret perire, altera ſaltem conſervaretur et ſarta teetaque redderetur. Accidit autem, quod commodum utraque felici curſu mihi reddita eſt, ſed poſterius illa, quam ad me vir clariߟ. D. VINSHEMIUS miſit. Qui tuus labor iteratus merito a me requirit, ut ego quoque, pro eo, ſiquidem ſtudij et benevolentiæ plenus eſt, iterum tibi agam gratias. Huc accedit, quemadmodum ipſe merito quereris, quod deſint nobis certi homines, quibus noſtra tuto et cito perferenda demus. Rariߟimi enim ſunt, qui vel hinc iſthuc, vel iſthinc ad nos commeent. Quod ſi interdum aliqui ſeſe offerunt, tum vel negocia, vel aliæ cauſæ, puto abſentia ab urbe, aut valetudo adverſa, aut ignotus hoſpes atque viator, facultatem ſcribendi abripiunt: quomodo anno ſuperiori mihi contigit, cum opportunitate illa ſcribendi ad te per nobilem quendam veſtratem, qui a Rege veſtro falcones Imperatori noſtro attulerat, minime uti potuerim. Quamobrem inter nos id ſemper firmum ratumque eſto: ſi deinceps aliqua ceߟatio ob quamcunque cauſam ex utravis parte obvenerit, nihilominus nos ſimus inter nos, quales eߟe debemus, amicibimo videlicet animo et conſtantiߟima voluntate coniuneti.

Verum hiſce ſive exeuſationibus intermiߟi officij, live conſtantis amicitiæ ac benevolentiæ proteſtationibus omiߟis, ad alias potius epi-||ſtolæ partes, in quibus de rebus ipſis mecum agis et tam liberaliter diſputas, iam accedo. Quæ ut me mirifice deleetârunt, ita mihi, ſcribo ingenue, ut alienus ab oſtentatorum ſimulata ſui extenuatione, ruborem et pudorem haud exiguum incuߟerunt. Nam primum quod tam multa in meam laudem dixeris, quæ ingenij mei tenuitas ſuſtinere vix, aut ne vix quidem poteſt, id ego totum amori in me tuo tuæque præſtanti eximiæve humanitati adſcribo, ſimul etiam gaudeo, me abs te ſic diligi, et tuam tamque præſtantem ac egregiam erga me voluntatem permagnifacio. Sed rurſum, ut, memor illius, quod deſcendiߟe de cœlo fertur, Noſce te ipſum, haud parum erubeſcam, res ipſa cogit, et pudorem mihi vel invito extorquet. Etenim quis ego ſum, mi optatiߟime TYCHO, qua doetrina, quibus ornamentis præditus, cui ab homine nobiliߟimo, s. 246doetiߟimo et optimo, tantum laudis tribuatur? Si quid olim in me, ſive ſtudij, ſive diligentiæ in diſciplinis Mathematicis, in quibus tu ita excellis, ut inter artifices et reſtauratores merito ſummum locum obtineas, aut fuit, aut etiamnum eſt, in iſta ingraveſcente mea ætate, id fuit, profeeto, eſtque hoc tempore, tam perexiguum, ut infra mediocritatem vix conſiſtere queat. Ut taceam, quod curæ domeſticæ, medica profeߟio, ingraveſcens, ut dixi, ætas (ſuperavi enim iam DEI beneficio annum magnum climaeterem) multa ex eis mihi excuߟerunt. Itaque licet adhuc libere interdum meam ſententiam de his profero: tamen mihi nihil arrogo, ſed velut homo veritatis amantiߟimus reetius ſentientibus non gravatim ſubſcribo: cuius rei te unicum, inſtar omnium locupletiߟimum teſtem adduco. Quamobrem gratiߟimum fuit auditu et admirabile viſum, quod ad alia, ſicut ſcribis, te ex parallaxibus ♂, quando fuit in oppoſito 4, viciniorem terris ipſo Sole deprehendiߟe; quod non niſi ex COPERNICI hypotheſibus, vel ex tuis, nuper abs te excogitatis, ſalvari potuiߟe aߟeris: idque non temere, ſed certis rationibus confirmatus. Ad quam rem etiamfi non intenderim animum, tamen tibi aߟentiri potius quam tuas exquiſitas obſervationes in dubium vocare malo, et dico cum SOCRATE, quem, cum legeret librum HERACLITI, dixiߟe ferunt: Quæ intelligo proba ſunt, credo et quæ non intellexi. Tuo autem illi plagiario ut patrociner, abſit, ſed tantum gaudeo, quod eius plagium calcaris loco tibi ad rem tam præclaram et te ſolo tantoque artifice dignam ſit faetum. Quod de tuis hypotheſibus varij varia tulerint, aut etiamnum ferant iudicia, nil mirum. Nova enim omnia facile reprenſionem incurrunt apud eos, qui alienis oculis vident, alienis auribus audiunt, alienis ratiunculis, de veritate parum ſoliciti, ducuntur et idcirco ab aߟuetis ægre ſe divelli patiuntur, imo ab illis diſcedere piaculum iudicant. Ego tamen in ea ſum ſententia, de aliorum laboribus non eߟe temere ferendum iudicium, quia doetorum virorum, ut libera eߟe ſolent, ita vera eߟe debent, de rebus præſertim abſtruſis iudicia, quemadmodum hac in parte Magnificus D. IACOBUS CURTIUS, ab arcanis conſilijs Imperatoris et Procancellarius Imperij digniߟimus, dominus et amicus meus ſingulariter obſervandus, et alij quidam prudenter et ſapienter ſe geߟerunt, qua de re || ipſe 1 D. CURTIUS plenius ad te perſcribet. Eſt enim, ut in rebus omnibus, ita in hiſce Mathematicis ſtudijs vir iudicio acri et perſpicaciߟimo præditus.

De NICOLAO WINKLERO non eſt cur reſpondeam, vel tecum agam pluribus. Valeat, et negligatur ſane. Nihil enim ab illo ſperari poteſt: de quo, quod ne quidem prima elementa Aſtronomiæ didicerit, ſatis liquet: cuiuſmodi fere omnes aut ſaltem maior pars eorum ſunt, iſti triobolares Calendariopæi, vates mendaciߟimi. An iſte peculiare s. 247aliquod ſcriptum de Cometa anni 80 ediderit, nunquam intelligere potui. Recitavit ſaltem illas abſurdas parallaxes in vaniߟimo ſuo Prognoſtico anni 82. Illum etiam alterum perturbatum, perplexum, obſcurum et arrogantem, et ſuas nugas pro magna ſapientia et exquiſita doetrina nobis venditantem, miߟum faciamus. Per nos ſuis nugis intricatiߟimis ſe obleetet. Utinam ſaltem eius amicitia tecum non ſit ſucata, et non ferat ſecum quaſdam benevolentiæ præſtigias.

Quod MÆSTHLINUM contra me defenderis, ſed ego illam deſenſionem impugnaverim, non feci id, mihi crede, mi TYCHO, vel diߟenſionis ſtudio, vel quod veritatem agnoſcere noluerim, aut quod exiſtimaverim, te eam defenſionem alieniore erga me animo ſuſcepiߟe, aut denique quod MÆSTHLINO ſtudioſe contradicere in animum induxerim: quem ego non ſolum ob eius præclaram eruditionem atque doetrinam et in Mathematicis ſtudijs ſolidam peritiam, mirificamque in illis diligentiam, verum etiam ob eius erga me ignotum inſignem humanitatem et benevolentiam, adeoque candorem, quod me benigne et perhumaniter in ſuo illo de Cometa anni 77 ſcripto monuerit, caput 9 meæ Dialexis eߟe emendandum, ex animo compleetor atque exoſculor, ac pro tam prompto et propenſo eius in me animo iam non tantum ut amico, ſed ut homini doetiߟimo, nunc quoque habeo gratiam. Nullo, inquam, alieniore animo vel abs te, vel a MÆSTHLINO diߟenſi, ſed quod placuit libere meam ſententiam proferre: ita tamen ut eam meliori iudicio ſubmitterem, quemadmodum tute noſti meum ingenium, quod neque ſua pertinaciter tueri, neque viris bonis et ingenio florentibus eorum doetrinæ et celebritati famæ detrahere ſoleat. Itaque quod tu in meis non nulla corrigenda et reprehendenda tibi ſumpſeris, MÆSTHLINUS quoque in quibuſdam amanter et modeſtle monuerit, hoc corrigendi et reprehendendi officium ab utroque veſtrûm, quoniam ab ingenuo et benevolo animo profeetum eߟe novi, non potuit non eߟe gratiߟimum. Sicut contra non potui non iniquiߟimo animo ferre atrocia illa convicia et maledieta, quæ in me impuriߟime et impudentiߟime evomuerunt maſtygæ illi mei, puta ille impurus, infamis et flagitijs contaminatiߟimus RAIMUNDUS, et alter ei non abſimilis conviciator, GRAMINÆUS Verpus, huiuſque ſuccenturiatus LINDANUS, arrogans et petulans Epiſcopus: qui omnes omiߟa re, de qua diſputatio inſtituta fuerat, toti ad convicia et maledieta ſeſe converterunt. Sed DEI beneficio omnibus a me ora occluſa ſunt, RAIMUNDO quidem terna reſponſione, GRAMINÆO vero et LINDANO Epiſcopo manu ſcripto mei Aquilonis Hiſtorici Prodromo, utrique iam ante 9 fere annos tranſmiߟo. Quamvis autem cum ſolo GRAMINÆO fuit || mihi ſuſcepta diſputatio, ſiquidem Epiſcopi illius nuſpiam, ne unico verbulo, mentionem feceram, tantum abeſt, ut alias uſpiam s. 248aliquam ei inimicitiarum cauſam præbuerim, aut litem intenderim: tamen cum ipſe GRAMINÆO, quaſi non ſatis ſufficienti ad maledicendum, ſe adiunxiߟet, ut coniunetis viribus me unum omni genere criminationum adorirentur adobruerentque, etiam Epiſcopo illi ſeorſim reſpondi, et pro ſuo merito hominem conſperſi alicubi non luſtrali ſane aqua, ſed ſalibus, non tam nigro Momi, quam candido Mercurij ſale tinetis: et quia me ſua reverentia claudum ſutorem appellare dignata fuit, ex eadem officina ſutoria ſutorijs formis et calopodio afflixi caput eius ſine metu et periculo excommunicationis. Ubique tamen luculente reſponſum eſt, in ipſo Aquilone Hiſtorico, qui iam multis annis teritur in multorum manibus in Imperio. Eſt enim tribus ſecularibus Eleetoribus inſcriptus. Sed huc uſque publicari non potuit, clam meo fucato quodam amico Typographum, qui iam initium operis fecerat, ab editione deterrente. Verum apage mihi iſtos maledicos conviciatores a noſtris amicis et homine ingenuo dignis diſceptationibus. Quamobrem ad has redeo.

Non, non, mi TYCHO, mihi moleſtum vel ſuit, vel eſt, vel erit, ſi a me in aliquibus diߟentias. Par eſto libertas pro veritate inter nos diߟentiendi, donec hanc liquido aߟequemur. Cum igitur tu quoque impugnando licet me nondum mihi videaris ſatiſfacere, amice et candide meam adhue tibi exponam ſententiam. Dixeram in meis ad te, et hanc theſim conſtitueram: Cometarum motus, quomodo Planetarum, certa lege aſtringi non poߟe. Tu contra, etſi fateris quidem Cometas non ita Solem reſpicere, quemadmodum reliqui Planetæ eum reſpiciunt, et propterea digreߟiones ab eo non ubique conſimili lege exhibere, imo, ut ipſe ais, neque Lunam eam legem obſervare: negas tamen ex eo inferri poߟe, impoߟibile eߟe, Cometarum motus ad aliquam normam per convenientem hypotheſim redigi poߟe. Difficultatem itaque in ea re confiteris, impoߟibilitatem vero negas, propterea quod ex aliqua portione circuli de tota circumferentia ratiocinatio ſumi poߟit. Eſt omnino, ut dicis, mi TYCHO, quod quæ difficilia ſunt, ea impoߟibilia non ſunt, quemadmodum et Comicus quodam in loco teſtatur: nihil tam arduum vel difficile eߟe, quin quærendo inveſtigari poߟit. Et ARISTOT. 1 Rhetor. illud difficile eߟe dicit, quod cum labore aut multo tempore fit. At cum eorum quædam ſint, quæ ſumme difficilia ſunt, ea certe pro impoߟibilibus et habita ſunt ſemper, et habentur etiam hodie, quæ tanquam deplorata reijci conſueverunt. Sed cum tu de ſumma illa difficultate non loquaris, ſed tantum de ea, quæ aliquanto labore ſuperari poߟit, cuperem ſane, eam difficultatem aliqua poߟibilitate tot Cometarum per multa ſecula apparitionibus evietam fuiߟe, et luculente evinci. Nam quæ tu de illa impoߟibilitate ſcripſiߟe et dubium illud amoviߟe ſcribis, ea non impugno, ſed aliorum quoque eru-s. 249ditorum de ijs deque toto hoc negocio iudicium expeeto expetoque, ac plurium Cometarum obſer-||vationibus confirmari cupio, quod ubi faetum fuerit, libenter tibi arena cedam.

Atque hæc fuit eſtque prima mea ratio. Altera eſt hæc: Si omnium Cometarum motus, quotquot hucuſque vel emerſerunt, vel emerſuri ſunt, ad certam aliquam formam redigendi ſunt, ut certa illorum ſcientia haberi poߟit, prius ſingulorum Cometarum habendam eߟe cognitionem, quomodo Planetarum etfixarum ſtellarum. Univerſalia enim ex ſingularibus colliguntur: quæ ſingularia cum ſint infinita, perſequi non poߟunt, et ſi unum deeſt individuum, non conſtabit univerſale. Tertia ratio, quia Cometæ nova ſunt lumina, et numero differunt, non uno et eodem cœli loco emergunt, aliquando uni loco cœli affixa et quaſi ſtationaria viſa ſunt, aliquando lento, aliquando concitatiߟimo motu eoque inordinato feruntur et quaſi rapiuntur, rariߟimeque perfeetos deſcribunt circulos. Dices, hæc omnia fere omnibus competere Planetis, nihilominus eorum periodos cognitas eߟe. Ita eſt ſane, dileete TYCHO: ſed cum Planetæ ſint ſemper ijdem, certiſque legibus ferantur, eorum integræ periodi obſervari poterant. Cometæ vero quotquot huc uſque fulgere viſi ſunt, alij et alij fuerunt nec ſtatis temporibus effulſerunt, nec integros perfeetoſque deſcripſerunt circulos, neque id, quod ſciam, a quoquam memoriæ proditum eſt. In tanta diverſitate quid obſecro facies? Etiamſi vero alicuius Cometæ motus fuiߟet accuratius obſervatus, ſive eius integra periodus, quod tamen nemo prodidit, ſive aliqua ſaltem portio circuli, ex qua, quomodo in ſtellis inerrantibus, de integra eius revolutione iudicium ſumi poߟit: tamen quis conceߟerit, ut hinc de quorumvis Cometarum motu conſtituatur? In ſtellis inerrantibus, quas tu pro confirmatione tuæ theſis meæ theſi contrariæ adducis, nimirum quamvis illæ nullam periodum a condito mundo abſolverint et a tempore obſervationum vix ſextam circuli partern huc uſque emenſæ ſint, nihilominus certa quædam ratio motus apparentis explorari potuit. Hoc quidem ita ſe habere lubens concedo. Sed vide diߟimilitudinem. Stellæ fixæ ſunt ſemper eædem et perpetuæ. Quo loco cœli olim deprehenſæ ſunt temporibus HIPPARCHI, illæ eædem deinceps conſideratæ ſunt ſucceߟivis ſeculis a PTOLEMÆO, ALBATEGNIO, COPERNICO, et ex illarum progreߟu in certo tempore de tota periodo ratiocinatum, adeoque et in circulo anomaliæ velocitas et tarditas motus illarum deprehenſa eſt. At quid his ſimile apparet in Cometis? Cum eorum certitudinem nullam habeamus, nec ſemper ijdem ſint, quomodo ſtellæ, nec ſtatis temporibus emergunt, varij et incerti ſunt, nec, ut dixi, integros deſcribunt circulos. Si igitur tuæ rationi locus dandus eſt, exiſtimaverim primo omnium docendum eߟe, omnes Cometas, quos huc uſque conſpeximus, fuiߟe unum et eundem s. 250Cometam. Dices iterum: Conſidero unum Cometam, qui, exempli gratia, decurrit ſpacio unius diei 5 vel 6 partes circuli, et hinc ratiocinor de tota eius periodo, licet eam non abſolvat, quomodo in ſtellis fixis. Sic cum ſcio, Lunam diebus ſingulis 12 partes in uno die percurrere, ſcio quoque, in quot diebus totum emetietur circulum. Ita quoque de ſingulis Cometis iudicandum, dum apparent. Reſpondeo, hoc quidem in Luna evidens eߟe, quia non tantum diurnus eius motus, ſed etiam tota eius periodus deprehendi potuit, et deprehenſa eſt veriߟime. De Cometis etſi ſimiliter ex motu eius diurno de tota periodo ratiocinari poߟumus, tamen id erit ſolum in ratiocinio, non in rei veritate, cum nunquam integrum emetiantur circulum. Deinde cum, ut ſupra dietum eſt, inæqualem et inordinatum ſervent motum, quomodo de integra || periodo iuxta rei veritatem conſtitues? Urges adhue, inquiens, minorem in Cometarum motu extricando difficultatem ſubeߟe, quam in ſtellis fixis, quia ob celerem eorum motum in uno et brevi tempore facilius ab uno homine illorum motus percipi poteſi, in affixis vero ut eorum motus cognoſcatur, aliquot ſecula requiruntur. Reſpondeo, verum quidem eߟe, quod motus Cometarum facilius, quantum ad unum hominem et temporis brevitatem, deprehendi poߟunt, quam motus ſtellarum fixarum, qui et piures homines et multas annorum centurias requirit. Sed ad integram periodum Cometarum et ſtellarum fixarum cognoſcendam et conſtituendam eadem utrobique apparet difficultas. In Cometis quidem, quia cito evaneſcunt et nunquam integrum emetiuntur circulum. In fixis vero, quia nunquam ad primas ſuas ſedes revertentur. Imo vero dixerim ego: cum ſtellarum motus iam propemodum a bis mille annis nobis perſpeetus ſit, Cometarum non item, facilius nos de fixarum periodo quam de Cometarum ratiocinari poߟe. Vides, mi TYCHO, ſiquidem ego non erro et reete iudico, nos non tantum difficultate, ſed etiam quaſi impoߟibilitate prohiberi, quo minus motus Cometarum certis adſtringantur legibus, doetrinaque generalis de eorum motu tradatur. Sed cum tu ſcribas, te demonſtraߟe in illo Cometa anni 80, ipſum centri loco habuiߟe Solem, et circa ipſum inſtar ʘ et ʘ obambulaߟe, ego hæc accuratius in alijs quoque Cometis conſideranda quam temere reprehendenda aut in dubium vocanda eߟe cenſeo, et cum SOCRATE, ut ſupra dixi, credam, quæ non intelligam. Itaque nihil amplius his addam, ſed pleniorem de his omnibus abs te diſputationem expeetabo. Interim ut haſce meas amicas nugas boni conſulas, rogo.

Tabulas Aſtronomicas longe aberrare a vero, compertum eſt multis, Sed quæ cauſa ſit, quod iam a menſibus aliquot motus Saturni et lovis reformatarum tabularum ab Alphonſino calculo differat paulo minus tribus integris gradibus, tu nobis aliquando in tuis novis hypotheſibus s. 251explicabis. Ego profeeto tantam differentiam in duobus illis Planetis huc uſque nunquam animadverti. De Epocha commutationis mediæ Cometæ anni 77 ad diem 24 Novembris dicis, te eam, quam MÆSTHLINUS poſuit, accepiߟe. At ego ex ipſius dedomenis, ſubdueto calculo, deprehendi eam 15\' minorem, quæ in exaeta ſupputatione non eߟe negligenda exiſtimavi, cum ex Epocha conſtituta totum ædificium exurgat: ac feci id, ut non tantum ædificium a MÆSTHLINO extruetum conſiderarem, ſed etiam eius fundamenta examinarem. Sed cum tu differentiam illam pro puſillo errore ducas, ego quoque de ea conten dere nolo. Porro differentia illa, quæ inter nos eſt in proſtaphæreſi, cum aߟeras eam provenire ex acceptione diverſorum terminorum, nimirum meam reſpicere 24 Novemb., tuam vero 26 Ianuarij, in tua hac ſolutione lubens acquieſco. Mihi nunc de ijs novas conſiderationes ſuſcipere et omnia denuo ad calculum revocare aliæ occupationes vetant.

MUNNOSIJ libellum de nova ſtella Hiſpanico idiomate, ab ipſomet olim mihi miߟum et donatum, habeo, qui tamen eum Latinum faciat, habeo neminem. Sed et mihi nulla conſuetudo cum Hiſpanis. CORNELIUS FRANGIPANUS Italice ſcripſit, ſed quæ ad noſtrum propoſitum faciant, plane nihil habet. Alios ſcriptores novæ ſtellæ nullos novi, quemadmodum in mea recognita Dialexi intelligere potuiſti, alioqui eos quoque produxiߟem in medium. APIANI libellum de Cometa anni 31 mitto. Ubi illum evolveris, quod intra || unum et alterum diem fieri poterit, remittes ad me per hunc tabellarium. Et cum intelligam, te non amplius egere TRAPEZUNTIJ commentarijs, eos quoque ad me remittes. De bibliotheca WITYCHIJ egi cum quodam meo amico. Sed is nunc legatione fungitur in Poloniam. Ubi redierit, agam cum eo diligentius, teque certiorem faciam. IOHANNIS PÆNÆ liber nunquam mihi contigit.

Quod ad Apologeticam reſponſionem tuam pertinet, hanc quoque perlegi diligentiߟime, eaque ſane mirifice ſum deleetatus. Tam ſolide enim et tam luculente reſpondes, et obieetiones CRAIGIJ diluis, ut mirum ſane videri poߟit, quid contra tam evidentia vel hiſcere CRAIGIUS aut quivis alius poߟit. Quod ſi CRAIGIUS perget veritati obſtrepere, in longe maiorem incurret reprehenſionem apud veritatis amantes, quam quod ego in Nova Stella parum ex arte ſuo iudicio præſtiterim. Sed ſit ita, ut ille iudicat: ego certe illud parum multo glorioſius mihi eߟe duco, quam ſi manifeſte veritati repugnarem. Primus ego, quid alij ſenſerint, ignorans, libera voce et ſcripto protuli, Novam Stellam non fuiߟe Cometam, nec in elementari regione, ſed in æthere: licet ſenſerim et protulerim fieri poߟe, ut Cometæ in utraque regione, puta elementari et ætherea, oriantur, qua de re ætas poſterior 32* s. 252reetius iudicabit. Primus etiam labefaetavi opinionem ARISTOTELIS de Cometis, quam CRAIGIUS mordicus retinet, et pro ea velut pro aris et focis depugnat. Sunt, fateor, mea, quæ tum attuli, admodum exilia, et, quoad doetrinam parallaxium, plurima in eis deſiderari. Sed et hæc deinceps aliquantulum recognovi. Tu vero his ſupremam manum impoſuiſti. Quamobrem tibi libenter arena cedo. Mihi interea apud bonos et probatos ad veniam, non dico ad gratiam, promerendam ſufficiet, quod in negocio profeeto difficili (quod nemo unquam, quod ſciam, aggredi, nec ab opinione ARISTOTELIS diſcedere, metu obtreetatorum et invidorum, quibus nemo unquam vir bonus ac doetus et veritatis magis quam amicitiæ ſtudioſus ſatiſfecerit, auſus eſt) pro virili laborare ſtuduerim, primuſque, ut dixi, in hoc angulo hanc glaciem ſecuerim, et in incognita via novas orbitas impreߟerim. Utinam vero CRAIGIUS mea illa exilia ſaltem umbra veritatis evincere potuiߟet, habuiߟem illi gratiam. Sed cum non potuerit, nec poterit unquam, mirum ſane non eſt, quod tua firmiߟima ſolidiߟimaque ne minima quidem in parte labefaetârit. Hoc unum egiߟe video, ut poſtpoſita veritate opinionem ARISTOTELIS ſartam teetam conſervaret conſtabiliretque. Verum ſtat pro nobis veritas, licet adhuc deſerta et pauper, nec fulta ſplendido aliquo patrocinio vel veterum vel recentium Philoſophorum, efferet tamen ſuos radios deinceps clarius ſplendeſcetque, quantumvis nunc frivolis quibuſdam obieetionibus et ſophiſticis ratiunculis obtenebretur. Certe ſi quis meliora noſtris, quæ vel de Nova Stella vel de Cometis protulimus, et abs te ſolidius multo prolata ſunt, afferet, libenter ampleetemur. Verum qui nec meliora affert, nec ſolide aliena refutat, ſed tantum rixandi ſtudio contradicit, iſtud malevoli et invidi hominis eſt indicium. Miror, cur CRAIGIUS miſcet meam Novam Stellam cum meo Cometa, cum egomet ingenue faߟus ſim, certitudinem mearum obſervationum Cometæ non poߟe certare cum certitudine obſervationum Novæ Stellæ, neque mihi fuiߟe ad manum ea inſtrumenta, neque eas commoditates obſervandi Cometam, quas habui in Nova Stella. Noſti etiam memet et in Nova Stella et in Cometa, agnita veritate, partim ſponte correxiߟe quædam, partim abs te et a PRÆTORIO alijſque de quibuſdam amice monitus nonnulla emendaߟe. Magis ſane miror, CRAIGIUM illam mutationem || ſententiæ in melius, quaſi probro, incertitudini et inconſtantiæ adſcribere, quæ virtuti et ingenuitati adſcribenda fuit. Turpe enim non eſt errorem, agnita veritate, corrigere. Sed errorem contra veritatem hominis in gratiam tueri, id vero eſt turpiߟimum. Quaſi vero ipſa experientia non teſtetur, priores dies ſtudiorum diſcipulos poſteriorum eߟe ſolere. Sed vides, quid non audeant iſti, qui in verba ſui magiſtri iurârunt. Omnes etiam Mathematicos, qui Cometas æthereos eߟe aߟeruerunt, abſurdi-s. 253tatis arguit, non animadvertens, dum opinionem ARISTOTELIS mordicus tenere et tueri conatur, nec noſtra evertere poteſt, ſe ipſum in longe maiores abſurditates implicare, quemadmodum abs te eruditiߟime evincitur. Quid, quod magna audacia et quidem falſo accuſat præclarum artificem REGIOMONTANUM, quod huc uſque nec ab illo nec ab ullo Mathematicorum fuerit demonſtratum, quomodo Cometarum remotio a Terra definienda fit, quando nimirum proprio incedunt greߟu, et propterea REGIOMONTANI demonſtrationem abire in abſurdum? Atqui, optime TYCHO, CRAIGIUS hac in re turpiߟime fallitur, magnaque iniuria afficit optimum artificem REGIOMONTANUM, qui in ſuo illo præclaro de Cometa libello problema 2. 3. 4. diſerte monet, in indagatione parallaxeos proprij Cometæ motus rationem habendam eߟe, quemadmodum abs te quoque eius motus ratio habita eſt. Quare dum ea CRAIGIUS omnibus Mathematicis impingit, tibi quoque non levem facit iniuriam. Ego quidem in eo Cometa et in altero quoque eius motum proprium me neglexiߟe ſciens volenſque, lubens fateor. Sed ne ex eius negleetione notabilis et minime ferendus error exurgeret, meas obſervationes parvulo interieeto tempore inſtitui, in quo non admodum ſenſibilis variatio motus proprij Cometæ fieret: deinde iudicavi, ſatis eߟe, conſiſtere in mediocritate et ſaltem propius collimare ad veritatem, quam ab alijs hucuſque faetum eſt: quemadmodum præclare dixit REGIOMONTANUS: theſauros naturæ nos non evacuare, ſed in pleriſque ſcibilibus ipſi veritati propinquum deguſtandum mortalibus concedi: quaſi diceret, ſatis eߟe in eo gradu ſubſiſtere, qui veritatem penitus non evertat. Hæc pro defenſione REGIOMONTANI, adeoque veritatis, dicere volui. Neque tamen eo inficias, quin melior aliqua ratio vel abs te, vel ab alijs inveniri poߟit. Interea certitudinem demonſtrationum REGIOMONTANI firmam manſuram eߟe, libere pronuncio, quam neque CRAIGIUS, nec quiſpiam alius ullius abſurditatis convincere poterit. Subolfecit ſane REGIOMONTANUS quiddam aliud de Cometis, quam quod ſcholæ ex ARISTOTELE publice docerent. Sed propter eius autoritatem non auſus eſt a recepta ſententia diſcedere: qui ſi nunc viveret vidiߟetque Novam Stellam, ſine dubio erubuiߟet, et accuratiores Cometarum conſiderationes adhibuiߟet, nec ullum dubium eſt apud me, quin præpoſita veritate noſtræ ſententiæ ſubſcripſiߟet. Sed quid ego de his apud te, qui hæc omnia multo ſolidius pertraetaveris, ac CRAIGIJ rationes et obieetiones omnes ita dilueris, ut quid illis amplius ad aߟerendam veritatem adijci poߟit, non videam. Aliud reſtat nihil quam ut, pro tua humanitate et candore, mea hæc æqui bonique conſulas, et ijs, quæ a me vel prætermiߟa, vel minus reete intelleeta ſunt, veniam des. Vale, mi dulciߟime TYCHO, et me ſolito tuo amore fac proſequare. s. 254Datæ Pragæ ll. Iunij novo ſtylo, qui dies fuit feria ſecunda Pentecoſtes Anno 1590.

Tui ex ammo ſtudioſus

THADDÆUS AB HAYCK.