TYCHONIS BRAHE DANI
OPERA OMNIA
s. *AUSPICIIS SOCIETATIS LINGUÆ ET LITTERARUM DANICARUM
(DET DANSKE SPROG- OG LITTERATUR-SELSKAB)
s. *TYCHONIS BRAHE DANI
OPERA OMNIA
EDIDIT
I. L. E. DREYER
TOMUS VII
HAUNIÆ MCMXXIV
IN LIBRARIA GYLDENDALIANA
TYPIS NIELSEN & LYDICHE (AXEL SIMMELKIÆR)
s. *s. *TYCHONIS BRAHE DANI
EPISTOLÆ ASTRONOMICÆ
EDIDERUNT
I. L. E. DREYER ET IOANNES RÆDER
SUMPTUS FECIT INSTITUTUM RASK-ŒRSTEDIANUM
TOMUS II
HAUNIÆ MCMXXIV
IN LIBRARIA GYLDENDALIANA
TYPIS NIELSEN & LYDICHE (AXEL SIMMELKIÆR)
s. *s. *PRÆFATIO SOCIETATIS LINGUÆ ET LITTERARUM DANICARUM.
UT in præfationetomo primo præmissa docuimus, munificentia viri excellentissimi G. A. HAGEMANNI factum est, ut præter observationes Tychonis, quæ sumptibus INSTITUTI CARLSBERGICI eduntur, cetera quoque opera ejus omnia edere possemus. Ille enim a. 1911 tantas opes nobis suppeditavit, ut omnia Tychonis scripta astronomica et epistulas (tomos I—IX) ac præterea litteras actaque publica ad Tychonem atque res ejus pertinentia (tomum XIV) sumptibus illius publice edi posse confidendum esset. Postea vero quam is de vita decessit (a. 1916), pretia rerum adeo aucta sunt, ut opibus ab HAGEMANNO suppeditatis editio ad finem perduci non posse appareret. Itaque a. 1922 summos viros, qui INSTITUTO RASKŒRSTEDIANO præsunt, adiimus atque ab iis petivimus, ut ad operam nostram continuandam atque conficiendam opem nobis ferrent. Quibus cum certo persuasum esset, plurimum interesse, ut omnium Tychonis operum editio prodiret, aures nobis benigne præbuerunt, quo factum est, ut editionem talem, qualem ab initio nobis proposuimus, ad finem perducere nobis liceat. Quam ob munificentiam INSTITUTI RASKŒRSTEDIANI præfectis ex animo gratias agimus.
HAUNIÆ, MENSE MAIO ANNI MCMXXIV.
s. 2EPISTOLAS ASTRONOMICAS a Tychone et ad eum scriptas, quas ipse Tycho in lucem non edidit, quarum nonnullæ antea editæ non sunt, edimus e codicibus librisve typis descriptis, qui suis locis indicabuntur.
[Ex apographis in codicibus Hauniensibus Ant. Coll. Reg. 3037a in 4° foll. 45 et 46, Nov. Coll. Reg. 1990d in 4° p. 302, Excerpt. Langebek. 179]
TYCHO BRAHE AD JOHANNEM
AALBURGENSEM DATÆ 14. JANUAR1J 1568.
CHARISSIME Domine JOHANNES, ſcias me incolumem hue perveniߟe Roſtochium, ipſis Calendis Januarij, et interea temporis, apud D. LEVINUM, hoſpitio exceptum fuiߟe: hodie vero, Deo annuente et proſperante, in propriam quandam habitationem migrare conſtitui, quæ eſt in Juriſtarum Collegio, ſatis commoda, et obſervationibus cœleſtibus, meiſque deſiderijs apta. Illic, ſi Deo ita viſum fuerit, hanc hiemem tranſigere conſtitui; quid deinceps futurum ſit, dies dabit, et Domino illa proſpicienda relinquo, admonitus hoc ſapienti et veteri verſu:
Tu præſens cura, Domino committe futura.
Tuum vero eſt, mi JOHANNES, eas, quas tibi noſtri diſceߟus concredidi cauſas, in alto ſilentio apud te ſepelire, ne quis ſuſpicetur, vel intelligat, me de quoquam quidquam conqueri, aut aliquid in patria fuiߟe, quod me ad diſeedendum impulerit. Id etenim permagni intereſt, ut nemo audiat, me de ulla re conqueri; uti etiam revera de multis conqueri non poߟum. Fui enim in patria ab omnibus conſanguineis et amicis, præter meritum, bene exceptus, id ſolo deficiente, quod non omnibus placuerint mea exercitia: idque ſuam meretur exeuſationem. Multus delator ubique eſt.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEJUM.
S.
LITERAS tuas plenas dulciߟimis conſolationibus, quæ me ob Patris chariߟimi ex hac vita diſceߟum magnis doloribus conſternatum, non parum refecerunt, accepi et legi, quas etſi optarem de alia materia ſeribi potuiߟe, tamen illa quia præter omnium ſpem contigerat, gratæ mihi admodum fuêre, et licet multæ ſint conſolationes Theologicæ ex divinis ſacrarum literarum oraculis petitæ, et Philoſophicæ ex ſorte communi hominum et ſublunarium rerum inſtabilitate et viciߟitudine perpetua deſumtæ, quibus mentem affliεtam s. 4et mæſtam erigo, tamen non poߟum non ſummam conſolationem inde capere, quod Pater tam ſuaviter et pie ex hac miſeranda mortalium miſeria migravit in cœleſlem et perpetuam patriam, vbi firmam manſionem et civitatem teſte Paulo habemus, hîc autem omnes ſumus exules. Vix enim ſatis ſcribi poteſt, quanta fiducia et quanta levitate diem obijt. Nam cum eodem die (qui erat 9. Maij) ante meridiem aߟumſiߟet corpus et ſanguinem filii Dei in Pane et Vino juxta teſlamentum et inſtitutionem Chriſti Salvatoris noſtri et ſe Sacræ ſcripturæ dietis adverſus mortis terrores et conſcientiæ dolores magna cum fiducia muniviߟet, dormivit inde vsque in tempus meridianum vel paulo ultra, tunc demum experreetus indicia dedit iam inſiantis agonis, quare omnes conſternati accurrimus, advocanturque verbi divini miniſtri, qui eum conſolarentur, et tunc incepit quaſi obdormiſcere; apertis demum oculis cum videret nos mæſtos et lacrymantes leetum circumſtantes, quæſivit, an aliqua indicia in eo mortis viderentur, ajebat enim ſe non tantos dolores ſentire, quin prius longe majores perpeߟus ſit: quidamnoſtrum reſponderunt, illum eߟe admodum debilem, et nos timere, ne poߟet evadere; reſpondit: Igitur ſinite me primum loqui cum vxore; qua addueta ſemimortua, habita ad eam gratiarum aetione, quod tam bene et honeſte ſecum in hac vita vixerit, ei valedixit, nobiſque liberis et alijs amicis eius curam commendavit, poſtea rurſus clauſis parum oculis concionatoris conſolationes auſcultavit, qui cum multa prolixe diceret, ipſe demum apertis oculis hæc verba protulit: Vnum adhuc loqui volo: Dicitne Dominus ipſe: Nolo mortern peccatoris ſed potius vt convertatur et vivat. Hoc fine clauſit ipſemet oculos et tam ſuaviter expiravit, ut dubitaverint adſtantes, an mortuus fuerit, ſolebat enim multo durius dormire quam tunc moriebatur, et in ipſo agone nec corpus nec pedes nec brachia vel manus aut caput ſemel de loco movebat, ſed ita placide et ſuaviter obdormiebat, quod ipſi concionatores teſtati fuerint, ſe nunquam placidiorem exitum ullius hominis vidiߟe. Hic igitur felix et bonus Patris obitus me plurimum in doloribus erigit et propterea etiam copioſius de eo ſeripſi, quod ipſa recordatio me quaſi reficiat, et non dubito te haud illubenter et ſine tædio hæc leeturum, iudico enim, nos hîc tum demum bene vixiߟe, cum bene morimur. Laboravit autem duriߟime, ut ſcis, morbo, quem illi Hypoſarca exiſlimaverunt eߟe, ego Hydropem ex pulmone, nam erat ei difficilis anhelitus, tuߟis graviߟima, tumor varruſque pedis maximus uſque ad illa in brachijs macilentus, et quaſi in ijs abſumebatur, ut vulgariter loquar. Poſtremo his omnibus malis ſupervenit febris tertiana acutiߟima, || in cuius tertio paroxyſmo extinguebatur die 9. huius menſis, ut dixi, inter primam et 2dam pomeridianam in ipſo puneto plenilunij. Æternus Deus eius animæ ſit (vt eſt) miſericors et det nobis s. 5omnibus felicem et ſalutarem ex hac calamitoſa vita diſceߟum propter filium mediatorem, Amen. Chariߟime M. ANDREA, ſcribis, ut mittam tibi aquam quandam febribus curandis appropriatam, quam licet non habeam, nec ſcio te talem apud me vidisse, tamen non intermittam, quin vobis remedium non minus bonum quam certum et facile in tollendis febribus communicem, quod ab optimo amico Medico, qui hac ratione omnes febres excepta quartana ſuſtulit, vix impetrare potui, licet ei quatuor ſecreta eius loco docueram. Id autem eſt tale: Accipe æquales partes ex his duabus herbis Centaurea et Carduobenedieta et decoque in aqua alterius harum ſtillatitia vel aqua Cichoreæ aut etiam communi, demum huic decoeto adde pulveris aliquid de inferiori mandibula Lupi piſcis, et da ante paroxyſmum, nec revela omnibus hanc medicinam, licet admodum levem et facilem, in effeetu tamen certum et mirabile. Curantur etiam multi portantes in collo vivam araneam magnam teſtæ nucis incluſam, donec moriatur, idque remedio magnetico, hoc etiam vti potes. Scio autem alia ſecreta et certa remedia in tollendis febribus cuiuſque generis, ſed ea potius præſens communicare volo, ſi opus erit, quam literis ſeribere. Bene vale. Cantilenas remitto, iam enim potius eſi: tempus flendi quam canendi. Saluta M. JOH.THOMÆ meo nomine. Helſb. 18. Maij Anno 71.
TYCHO BRAHE
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
VERA NOBILITATE ET DIVINÆ MATHE-
SEOS COGNITIONE ORNATISSIMO D. TYCHONI
BRAHEO, OTTONIDI, DOMINO ET AMICO
SUO COLENDO.
s.
TERNAS ab Excellentia T. literas, εὐτυϰέστατε Τυχών, mihi gratißimas et iucundißimas accepi, tum quod res patriæ et tuas ſecundas nunciabant, tum quod ſingulare mei ſtudium, quo plurimum deleetor, præ ſe ferebant. Etſi enim Patris obitum natura moleſie, eundem tamen moderate ferre Philoſophia iubet, eoque magis, quod iam tui iuris faetus, Aula Cyclopica tanquam Scylla et Charybdi evitata, tibi et Muſis, ac potius Chriſto vivendi ſummam facultatem habes: quacordato quidem homini quid queat eße optatius? In deliberatione tua de peregrinatione triplici, meum non eſi prudentiæ tuæ quicquam præſeribere, et alia fortaße iuvenibus, alia ſenibus conſilia ſunt aptiora. Sed tamen ſi tuo eßem loco, qui et opibus et dignitate præſtes, et ætate s. 6ſis Integra, de coniugio cogitarem, et re familiari tutanda et propaganda ad poſteros, niſi ſi forte certis de cauſis hoc conſilium tibi diſplicet. Sit tibi Philoſophia et divina Matheſis uxoris loco, donec ijs hanc adiungere lubuerit. Tibi quidem domi tuæ Hippocentauri iſti negotijs multis a tuo animo alienis moleſtias faceßunt, quas ſi ſuſtinere non potes et ſemitam virtutis præcludere animadverteris, non inconſulte feceris, ſi loci mutatione tales enormitates devitaveris: Et ſi tunc omnino extra patriam evagari ſtat ſententia, per Belgium et Gallias in Italiam tranſibis, eaque perluſtrata, Auguſiam petes, noſque denuo inviſes rediturus in patriam. Rurſus itaque tunc (niſi annus hic climaetericus me ſuſtulerit) conſuetudine tua liberali et omnis eruditionis plena noſtraque amicitia præſens denuo fruar, quibus plurimum dolui me deſtitutum poſt diſceßum hunc tuum, a quo gravia interea paßus ſum. 23. Novemb. ſuperiore periculum magnum ſuſtinui. Hoc autem anno 10. Aprilis neſcio || quo malo infortunio cecidi graviter de gradibus ſive ſealis, quibus aſcenditur ad Muſæum meum, et deturbatus ſum uſque ad imum pavimentum in novis his ædibus, quas conduxi a D. AMBROSIO, quem noſti, eratque tantum præcipitium, ut cruento capite et dorſo pene fraeto ægre reſurgens diu Chirurgi opera ſim uſus. Acceßerunt et turbæ domeſticæ perfidia quorundam, quos mihi amicos putavi, et ſumtus reditibus majores, cum ſordide potius quam ſplendide vivam, æs alienum inaudita apud nos annonæ charitate, mihi attulerunt.
Valetudo autem, ut fert ingraveſcens ætas, ſubinde ruit in deterius, in primis vero me excruciat Lithiaſis et Chiragra, quæ vereor, ne mihi propediem ſcribendi facultatem ſit ademtura. Neſcio quæ direetio in mea Geneſi mihi tanta mala circa hæc tempora portendat. Forte Aſcendens meum nunc venit ad corpus Martis in ♉ ſigno terreſtri, prout tu eius locum correxiſti, de quo mihi antea neſcio quid mali ominatus es, poſlquam meam Geneſin aliter verificaſti, quam a CYPRIANO LEOVITIO faetum eſt, et præteritos caſus convenientius adaptaſti, ubi etiam de futuris nonnulla mihi reetius prædixiſti, et cuperem, ut et nunc eandem per otium inſpicere velles et de pluribus præmonere. Suades, ut labores et moleſtias minuam, quod et amice et prudenter ſuades: idque mihi facere neceße eſt, præſertim a Typographicis ærumnis liberato. Otium vero hoc iucunde collocare mihi non licet, amicis, quorum conſuetudine fruerer, deſtituto. Nullum enim habeo hîc, poſlquam tu nos reliquiſti, cum quo ſuaviter converſer atque tempus eruditis colloquijs fallam, hoc eſt, non invenio hominem doetum, ingenioſum, conſultum, gravem pariter ac facetum, humanum et candidum, qualis tu nobis fuiſti, ceteri omnes aut honores affeetant, aut quæſtui aut uxoribus, quin et omnibus hiſce ſimul, alijſque huiuſcemodi dant s. 7operam et ijs ferme ſolis vivunt. Oportet itaque ſortem meam patienter ferre, donec ab hoc ergaſtulo liberer. Deus Opt. Max. Excell. Tuæ vitam diutinam et flo-||rentem conſervet atque eandem pietate, ſapientia, doetrina adaugeat, quæ, uti ſcis, vera bona ſunt, ſuperantia ea, quæ vulgus aſſeetat. Indica nobis per otium, quid in Aſtronomicis nunc moliaris, et an hæc ſublimia ſtudia continuare animus ſit; neque tamen dubito, te in ijs, quæ ad veram gloriam atque durabilem ducunt, conſtanter permanſurum. Salutant te ambo fratres H AINZELIJ tui amantißimi plurimum et officioſe. Vale. Idib. Novemb. An. 1571. Auguſtæ Vindelicorum.
E. Tuæ ſtudioſiß.
HIERONYMUS WOLFIUS.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 39 sq.]
VIRO NOBILI TYCHONI BRAHE, DOMINO
ET AMICO OBSERVANDISSIMO.
VERNAS SALUTES, CHEIROS ET MELISSAS.
RECEPI literas tuas, amicißime TYCHO, quas magna cum voluptate legi. Obſecro, dum illas funderes, quis te Olympicus radius tinxit, ut me quoque eadem tinetura figeres? An te ſacrum Veneris ſulphur, an Bacchi æthereus Mercurius, an dium illud Apollinis ſal ab antiquis celebratum afflavit? Non ſint mihi Urania et Vulcanus propitij, ſi iſto extemporaneo flumine meum deleetaveris plurimum. Non ſemper præmeditata aut digeſta diu felicius cadunt. Extemporanea et impetuoſa eße illa neceße eſi, quæ momento ſolidum penetrantia, penetrata in ſui naturam convertunt: ut patres nos noſtri et fulmina utriuſque Meteorologiæ docuerunt. Ubi Soli, quem colo, ſacrificabo, ſupplex ipſe precabor, ſæpius ut tali te calore percellat. Maete ſis atque hac mentis ſublimitate, paucis cognita, creſce, donec te lovis armiger ales in ſolium magni referat lovis, unde ruinas labantis poßis informes cernere mundi. Quod ſi fieri debet, utique fugiendus Gheburah et malum Aquilo: Auſter bonus quærendus eſt et vitalis Oriens, ubi vitam, donum et talentum, quod nobis concreditum eſt, recepimus. Hic Auſter Orienſque nec locorum aſtringitur miſerijs, nec certam ad plagam mundi ſenſibilis declinat: Ubique ſunt: intra, extra omnia: in antiqua Iliado, in theſauris Univerſi, in abyßis animorum: imo intrate; hoc multis quæſitum Latium et Saturnium regnum. Non igitur verſus Auſtrum ſenſibilem quærenda illa Olympicæ civitatis civilitas: niſi quatenus rigida Septentrio, tantum non tuleris, uti etiam forte non ſemper feret ſplendorem, tantumque donum, vel te ipſo (quod ſæpius s. 8inaudivi) vate atque interprete. Neque tamen hic, in quo ſpiramus, Aquilo ſolus formidatam Barbariem alit. Etenim in extremo Oriente Auſtroque animas Boreæ penetrabile frigus etiam nonnunquam adurit, et latus hoc mundi, quod nebulæ maluſque Iupiter urget, amæna quoque temperie perfundi dubium non eſt: illis tamen ſolis cognita, || qui ſupra temporis et locorum Horizontem lumen intuentur. Profanum itaque ſit voluptatis hortum temporum locorumve carceribus includere. Rident haſce exuvias maculis purgatæ Lunæ et nitentes Berilli. Noſce te ipſum et omnia noveris. In hanc dioptram reſpicientem nunquam te turbida fallet imago. Haetenus ſilentia: nunc verbum unum. Venit hiſce diebus ad nos Coloniâ imperterritus ille Danus Wiburgenſis, cuius apud te ſæpenumero mentio faeta eſt, Græcus, Arabs, Galenicus, Paracelſicus,Theologaſter, Philoſophus, Medicus, Syrupiaſter, Chymiſta, et plus, ſi velles: interim tamen ex his omnibus nihil. Hic Wiburgiam inviſurus diu non viſit ſenem parentem, heri proſeetus eſt, rediturus ad nos brevi. Conditionem philoſophicam captat, aptam Spagiricis pulveribus et ſudore Chymico. Eſt mirabilis Apothecarius: tibi, modo frugi eße velit, non diſplicebit. Si animus tibi eſt talem aliquem ſervitio adiungere, procul dubio in patria et extra patriam utilis tibi eße poterit. Ubi hominem ipſe videris, fronte tecum loquetur. Interea ſt ipſe brevi huc non conceßeris, de hoc ipſo negotio reſeribe verbum unum. Sed audi, Nymphas ſylveſtres violaße te Nympharum Amatores narrant: evulſis ſacris quercubus et late minitantibus alnis, vitaque privatis arboribus: quoniam hæ dolent, quod morte ſua (quam illis te intulisse toties ajebas) alijs ſepultis digeſtiſque rebus, vitam calore non poße excitare per te prohibeantur. Certe ut in Auſtrum vel Occidentem ad nos perferantur ratibus, in medio Aquilone non deerunt Aquilones. Vale; et ſt coronam vernam expetis, Nymphas placa. Hafniæ 7. Maij Anno 1572.
T.
PRATENSIS.
s. 9[E codice Vindobonensi lat. 1068666 fol. 40r]
Sequitur mea reſponſio, quæ carmine conſtat endecaſyllabico inſtar proſæ conſignato.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 40 sq.]
DOCTORI MEDICO JOHAN. PRATENSI,
IMPRIMISQUE SUO COLENDO AMICO.
VULCANUM, URANIAM, JOVEM FAVENTES.
SERVUS noſter, ut eſt domum reverſus, aſportavit epi-|| ſtolam remißam a te, chare PRATENSIS, qua releeta, dici vix ego credo poße, quanta nobis hinc animi fuit voluptas. Namque hæc abditiore viſa vere eſt rerum cognitione plena, pluſque antiquæ ſophiæ tenere, quam nunc ſuetum eſt (proh dolor) in ſcholis doceri. Sed nemo tamen invidebit illis, ſpero, Barbariem meraſque nugas, quas nunc dulcibus intulêre Muſis. Namque hunc quis revocabit? quis reducet? Monſtrabitne viam, ſuapte ſt quis mavult ſponte via carere vera. Sed tu, doete PRATENSIS, nil moratus illos (ut facis) altiora ſcande, et Terræ ſimul et Poli ſupernos perluſtrans aditus labore ſuavi, vulgo ſubtrahe te caduca temnens. Major gloria namque rebus altis debetur, nec habent puſilla laudem. Quid ceßas? remoras habere nullas mens prognata polo poteſt, ſed illa ſublimis penetrat domos Deorum, libans Ambroſiam et ſuave neetar, quod dijs Jupiter ipſe miſcet, et dijs (ſi qui ſunt) genitis ſimul miniſtrat etc. Sed cur digredior, mororve multis?
Præſtat nunc, ut epiſtolæ tuæ remittam
reſponſum, brevibus quod his habeto.
Imperterritus ille Danus ad me quamprimum fuerit reverſus illinc, mox ſe conferat huc iubeto, huncque præſentem cupio videre præſens, et cognoſcere num ſit aptus ille noſtris moribus, et quid ipſe ſeſe faeturum ſtatuat, velitne furnis inſervire meis fovens labores Vulcani et ſtudijs vacare noſtris, mecumque perque aliquod manere tempus. Tum demum ſtatuam, quid inde fiet.
De Nymphis etiam ſcias, PRATENSIS,
illas me ſpoliaße ſat revera Alnis quercubus et ſuis capillis. Verum quod ſpolia illa non fuêre ad vos haetenus, ut decet, relata, in cauſa eſt Dea quæ vocatur Alma, et frugum genetrix Ceres, quod illa cernens præ foribus ſuos labores inſtare, agricolas iuvare cauſam Nympharum vetuit, ſimul minata, ſe non propitiam futuram in illud tempus, quando ſolet venire meßis, ſi Nymphas colerent diebus illis, quos s. 10ſacros Cereri dedit vetuſtas. Coguntur miſeri parere Divæ, quæ fruetus tribuit Soli quotannis. Sylveſtres potius volunt vocare Nymphas, quam Cereris carere donis.
Aſt quando fuerint peraeta ſacra, quæ nunc frugiferæ Deæ celebrant, Nymphas agricolæ iuvare debent, vel ſi forte alicui || intereße ſacris (ut fit) diſplicet, otioſus ille Nympharum ſpolijs onuſtus ad vos mittetur, faciam ut ferat ferenda. Sed nunc ſcribere plura vix vacabit. Ergo chare PRATENSIS, valeto. Et cum ſis medicus, valere ſemper ut poßis, facile eſt: ſaluta amicos. Fac me poße cucurbitas habere, quas veſtrum figulum parare nobis (ut ſpero) impiger ANDREAS procurat. Dicas huic etiam precor ſalutem. Herizuad. 17. Maij Anno 1572.
TYCHO BRAHE
tibi dicatus.
[E codice Vindobonensi lat. 1068666 fol. 41 r]
Reſponſio ad has interijt, verum quæ ſequitur, eſt ad alias quasdam, quæ non ſunt in promptu.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 41—43]
VIRO VERE NOBILI ET GENEROSO
TYCHONI BRAHE DE KNUDSTRUP, DOMINO
OPTIMO ET AMICO SYNCERO.
SALUTEM ET VER MELISSEUM.
RECEPI literas tuas, TYCHO optime, quibus negotia tua promovenda apud Artifices tuos mechanicos committis. Quod tardius ad te redeat hic tuus Tabellarius, in cauſa fuit, quod nundinæ Roſchildenſes me ultra propoſitum detinuerint: ubi mihi tantiſper commorandum fuit, donec de vaſe meo et bonis Francofurto per Flenſburgenſes mercatores mißis, fieri poteram certior. Negotia tua ſic ſe habent. Abſolutæ ſunt imagines omnes in Globo tuo. Diviſus Meridianus et Horizon, paratum pedeſtale, ſed hîc difficultas eſt non parva, de inauratione videlicet, de coloratione, seu pietura, ut ſcribis. Primum quidem Aurifaber non confidit ſe ſuper argenteam totius Globi faciem, aureas ſtellas, cum debita imaginum repræſentatione, inducere poße. Etenim multis rationibus apud me nunc, tum apud te antea id explieavit. Quod ad Pietorem attinet, ille nunquam circulos illos et diviſiones tam exaete, ut nunc inſculptæ, exprimet, ſed incruſtabit quidem colorum cruſta ſuperficiem terſam et levem, quæ obtenebrabunt ea, quæ Aurifaber ſubtiliter delineavit. Ut interim ſileam, quomodocunque hoc fuerit, non fore tandem diuturnum (etenim multis illa via s. 11incommodis obnoxia eſt) quam cito poterit vel læſione aliqua vel fortuito attaetu pars cruſtæ coloratæ enucleari ? Sed audi meum conſilium, quod ex Aurifabri quoque ſententia tibi denuncio. Opus eſt nobile et regium imo aureum. Et quia Horizon et Meridianus et pedes deaurari debent, agedum deauremus prius totam ſuperficiem Globi, hac tamen ratione, ut imagines ipſæ una cum ſtellis appareant minus terſæ: das iſt matt, ut illi loquuntur. Partes autem intermediæ, ſeu ſuper-||ficies ipſa Globi polienda erit, et ad micationem et ſplendorem rutilantem deducenda, qui quoque ſplendor in ipſis ſtellis (ſi voluerimus) indui poßit, ut iubar illud aureum, tanquam ſcintillans ex ſubluſtri imaginis lumine, emicet. Ita et forma illa ſtellarum inſculpta exaete repræſentabit, quarum cuſpidum ſubtilitatem coloribus æmulari, difficile eſt. Illi enim tenues illas cuſpides et cavitates, quæ toti figuræ decus adijciant, oblinient, et replebunt venuſtate iſtorum angulorum deformata. Ita tandem aureus erit Globus, ſimplicitate cœli materiam et faciem æmulans, ſic pedes capiti reſpondebunt, longe ablegatis verſicoloribus et muliebribus illis obleetamentis oculorum: quæ quoſdam deleetant, ut monſtra in pieturis. Cedant variegationes inſtabiles, color unicus eſto: color aureus eſto. Sic non, ſi cervix equina humano capiti adiuneta fuerit, in piſcem deſinet atrum. Sed mi TYCHO, hoc meum conſilium eſt, tuo illæſo et ſalvo iudicio. Ad pedem, Meridianum et Horizontem deaurandum ſignificat ſe opus habere ad minimum 4 roſeis nobel: ſi noſtrum conſilium amplexus fueris, addantur 3 vel 4 ad ſummum, et totum ſeſe oculis noſtris Silenus ille aperiet aureus. Tu imprimis ſententiam tuam ſuper hac re ſignifica, et Aurifaber dicit ſe aurum hîc habere non poße: tuum erit ad pedes et Meridianum et Horizontem 4 nobiles roſatos, ut dixi, inprimis mittere. STEPHANUS hodie vel cras imponet rotulas, et experietur proceßum, urgebo quantum potero et promovebo. Inſtrumentum ferreum bene procedit, hac ſeptimana, imo veſperi abſolvetur, ut promiſit Artifex.
Quod ad Typographum attinet, poſt prandium intelliges, tunc plura addam, iam enim animus eſt in patinis. Figuræ nunc excinduntur, inſtigo quantum poßum. De papyro difficultas magna eſt: ſed tamen corrademus. De epiſlola mea et carmine, quia nondum propter occupationes confeeta ſunt, ne ſis ſolicitus, quoniam tota poſterior pars operis primum abſolvenda eſt, tuque interea nobis aderis. Sed ante 4 dies certum nuntium habebis, cum quo omnia mittam neceßaria. Titulum quoque una mitto, quem præfigemus operi; conſulimus, ut ita relinquas. Etenim ſingula verba perluſtravimus diligenter, ſed ſi quid mutari voles, fiet id ubi veneris ſatis mature, quoniam titulus poſtremo cudetur. De reliquis iubeo te non eße ſollicitum: curabimus ea diligenter. Verbum illud, quod titulo aßuiſti LVCVBRATIONES, neſcio, 2* s. 12an hîc locum habere poßit. Noeturnæ quidem ſunt, ſed an lucubrationibus Atticis reſpondeant, etiamſi non dubitem: tamen ne magno aliquid hiatu promittamus et ſpecioſis titulis et vaſtis fores exornemus, author ſum. Non, quod || etiam auguſtiore inſcriptione dignum hoc opus tuum non iudicem: ſed ut moderata illa ſubmißiore in ipſo limine adhibita, in ipſo operis incaleſcentis progreßu, potentius in animum leetorum, tantorum myſteriorum non præſcium illabamur. Summa, titulum hunc immutare quoties libuerit, et Genialis tulerit impetus, dabitur occaſio. Si pro contemplatione mathematica conſiderationem mathematicam poni voles, unum erit. Lucubrationibus operam dant nigra lolligine ad lucernam chartas imbuentes, lucubrationibus palleſcunt ad oleum legentes. Lucubrantur quoque qui ad mediam noetem vel Auroram ipſam madidi ſunt. Et aurigis nautiſque, ſi quibus alijs, ſuæ ſunt lucubrationes. Nos exemti proſtituta illa æquivocatione vocabuli, rerumque Domini faeti, homonymias in eas terras relegabimus, in quibus vivos homines mortui incurſant boves. Sed hæc poſtprandium. Nos ſacra inebriet ambitio, non e vulgi fornicationibus petita, ſed e caſtis Uraniæ et ſororum veſtalium adytis etc.
Pro lignis mihi tranſmißis et dono datis gratias ago quam poßum maximas, relaturus ſi potero. Ita hominum bonorum res comparata eſt, ut alij aliorum beneficijs egeant. Vos tanto culmine mundi poſiti nobis inferioribus Dij eße poteſtis aut lupi, ſi exteriorem Anatomiam conſideremus. Si abditam illam et interiorem, tu quoque et par et ſuperior eße et potes, et, ſi cunabula veſtra ſpeetetis, debetis merito. Tu non exutus exteriori vinculo, etiam interiore nobiſcum libertate triumphas, qua civitate donatus et eiuſdem Reipublicæ civis et Auguſtus ſemper. Reliqua occupat fornicaria et infidum vulgus pellicibus ſatiatur ſuis. Illa pulchritudo te cæcum habet, oculis orbate ſenſilibus lucem ne reſpice. Vale. Hafniæ raptißime 16. Aprilis Anni 1573.
T.
PRATENSIS.
Poſt has literas eruditißimi illius Pratenſis, optimæ memoriæ viri, nullas ad me datas reperio, antequam ea ſucceßit, quæ eiuſdem anni die 3. Maij data eſt epiſtola, qua editionem libelli mei de Nova ſtella efflagitavit et impetravit, cui etiam mox alia prolixiore epiſtola reſpondi, atque id, quod expetivit conceßi. Quia vero hæ duæ epiſtolæ ſtatim ab initio huius libri exhibentur, idque certis de cauſis, præſertim quia in libro Progymnaſmatum ABronomicorum e noſtris earum circa calcem capitis 8, ubi inpropria de ea ſtella contemplationem diſquiro, fiat mentio, quodque illi principaliter ſtellam illam concernerent, et plus quodammodo momenti haberent, quam cæteræ. Commutatæ autem ſunt inter nos adhuc plures, donec ille vivebat, literæ, quarum pars intercidit, pars quod parum Aſtronomica attigerit, et obiter ſaitem de rebus familiaribus ſcripta ſit, omißa eſt. Cum s. 13vero ego anno mox ſequente circa eius finem in Germaniam profeetus eßem, ut cum Claris et eruditis iſtis viris || aliquandiu iucunde converſarer, atque in Italiam una diſcurrens, eius aliquam partern perluſtrarem, nec Pratenſi interea ſatis conſtaret, ubinam morarer, faetum eſt, ut nullas ad me dederit literas priuſquam anno 1576, circa cuius initia in patriam reverſus eram, neque etiam tunc admodum multas, ſiquidem eo anno fatis conceßerat, magno ſui apud optimos quoſque relieto deſiderio. Quæ vero eodem anno ipſum concernunt, tales ſunt, pro ut nunc videbitur.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
NOBILISSIMO DOCTRINAQUE ET VIRTU-
TIBUS PRÆSTANTISSIMO D. TYCHONI BRAHE OTTONIDI
DANO, IN CURIA KNUDSTRUP, DOMINO ET AMICO
SUO PLURIMUM COLENDO.
s.
AFFINEM meum, Generoſe Domine TYCHO, in patriam ſuam diſcedentem, abſque meis literis ad te venire nolui: cum quod ſcirem, amicorum plurimi te facientium literas tibi non ingratas fore: tum quod vehementer ex te ſcire deſiderem, quid de novo illo ante aliquot menſes exorto ſidere ſentias. Mirum eſt, quanta ſit doetißimorum et in hac arte exercitatißimorum virorum diſcrepans ſententia. Nam alij (ut de materia non dicam) Cometam appellare volunt, alij ſtellam propter ſpeciem apparentem: alij mediam quandam naturam habere aßerunt. Italus quidam (nomen eius excidit) hoc ſidus non novum, ſed unum eße ex numero Caßiopeæ, lumine miraculoſe illuſtrato et accenſo, acerrime contendit, ſcripto in publicum edito, et ſenatui Veneto dedicato. Præterea de diſtantia eius a Terra magna eſt controverſia. Alij enim id in elementarem regionem collocant, ex quorum numero noſter D. PAULUS HAINZELIUS eſt. Alij in ætheream regionem, quorum opinioni aſtipulatur D. PEUCERUS, APIANUS, Landgravius Haßiæ, et alij, qui tamen et in hoc dißentiunt, ut alij ſupra Lunam, alij ſupra Venerem, imo alij in primum Mobile collocare non dubitent, freti obſervationibus inſtrumentorum, doetrinæ parallaxeos, et Triangulorum. Sed quomodo una eademque doetrina ex firmis demonſtrationibus extnneta, poteſt artifices adeo incertos red dere, || ut ita dißentiant? Hæc velim explices, et quid de hac re ſtatuas, per occaſionem, etiam propter communia ſtudia literis ſignificare ne graveris, te etiam atque etiam rogo. Id ſi feceris, erit mihi tam gratum, quam quod gratißimum, quod etiam tanquam teſtem ſtudij et amoris tui erga me in perpetuum conſervabo. Utinam hiſce temporibus una s. 14vixißemus, ut obſervationis modum ex te cognoſcere potuißem: qua in re nihil mihi gratius contigißet. Sed optando quid conſequi poßim, non video. Amißa bona plerunque deſiderantur, id quodnonmea, ſed temporis culpa faetum video fato quodam. Præſens ergo ſtatus boni conſulendus erit. Tu interim feliciter in Domino vale. Datæ Auguſtæ Rheticæ Calendis Iulij 1573.
T.E.
Deditiß. et ſtudioſiß.
IOHANNES MAIOR.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 60]
NOBILITATE ET ERUDITIONE PRÆ-
STANTI IUVENI, DOMINO TYCHONI BRAHE.
S. P. D.
DICERE non poßum, Nobilißime et amantißime mi TYCHO, quanta voluptate me affeceris, non ſaitem eruditißimis literis, ad me nuper datis, ſed et contemplatione tua vere Mathematica, de miraculoſa illa ad Caßiopeiam ſtella, quæ ante paucas hebdomadas plane conſpici deſijt, quam ego quidem Cometam appellare ſolitus ſum, ſecundum receptam ex ARISTOTELIS ſchola opinionem, licet ut fatear id, quod res poſtulat, propriæ meæ obſervationes, Quadrante illo maximo, ex tuo præſcripto hîc fabrefaeto, obtente convincant, id, quicquid erat iubaris, non infra Lunam fuiße, ſed in altißimo æthere, ſiquidem nullæ proveniant parallaxes ex meis diligenter inſtitutis obſervationibus, et tamen non auſus fui dicere, ſupra Lunam extitiße, ne contra Philoſophum, cuius præcipua eſt autoritas, quippiam affirmarem, qui Cœlum nova non admittere corpora indubitanter ſtatuit. Sed prævaleat autoritati experientia, præſertim cum tu accuratißimis tuis Inſtrumentis et Obſervationibus idem, quod ego, deprehenderis: nimirum nullam prorſus adfuiße huic φαινομένω parallaxin, veluti etiam ſatis evidenter in hoc tuo eruditißimo ſcripto demonſtraſti, quod ſane longe antecellit omnium aliorum haetenus de eadem ſtella in publicum editas conceptiones, ita ut vix cum hac conferri mereantur: et optarem quam maxime, me id prius obtinuiße, ut deſcriptum eius cum doetis hinc Mathematicis, cum duraret adhuc ea ſtella, præſertim MÆSTHLINO, qui idem tecum ſentire videtur, licet non tam evidenter atque dilucide, ſed per ambages quaſdam demonſtret, communicare potuißem. Sed ſpero, me plura exemplaria a te obtenturum, eademque, uti polliceri videris, auetiora reddita, tum demum alijs ea impertiar. Interea hoc meum, uti rem pretioſam, reſervabo, et fratri s. 15meo atque WOLFIO noſtro oſtendam. Quamprimum igitur plura eiuſcemodi publicaveris, me eorum facere participem ne ſuperſedeas quæſo. Adiunxi hiſce obſervationes meas in hac ipſa ſtella, et quibuſdam alijs, faetas eodem Quadrante permagno, tuo inſtinetu hîc elaborato, quas examinare poteris, et tuam poſtea mihi de ijsindicare cenſuram. Plura nunc ſcribere non vacat, ob negotiorum molem in hoc officio, quod ſuſtineo, publico. Tu itaque vale, optime mi TYCHO, et ſæpius me tuis eruditis literis inviſere ne omittas. Iterumque etiam atque etiam vale. Datæ Auguſtæ Vindelicorum, Anno 1574 die 10. Martij.
T.
PAULUS HAINTZEL.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 10686 66]
HIERONYMUS WOLFIUS AD
TYCHONEM BRAHE.
S. P. D.
PRÆRIPUISTI, TYCHO Nobilißime, tu meas mihi partes gratias agendi ſingulari humanitati tuæ, me ſenem, qui iam nihil ſum, niſi telluris inutile et miſerum pondus, amicum non aſpernanti. Sed hic veræ doetrinæ fruetus nimirum eſt: ut quo ſis ſublimior, eo ſummißius te geras. Ego certe tui doetißimi colloquij deſiderio (in hac ſolitudine, quam valetudo mihi offert) ſæpißime afficior. Et ſi quid abſens, quod tibi gratum iucundumque eßet, præſtare poßem, facerem profeeto et fideliter et libenter. Sed perfidia Tabellarij fecit, ut et Bibliotheca D. AMBROSIJ noſtri excideris et armillam SCHRECKENFUCHSIJ, amißa pecunia, non acceperis. Quibus de rebus et a MAIORE et Conſule noſtro certior utique fies: qui mihi mandavit, ut e SCHRECKENſUCHSIO cognoſcerem, an eiuſmodi armilla eßet? et an et quanti vellet vendere? id quod ego prima occaſione faeturus ſum. Raro eſt enim occaſio hinc literas Friburgum mittendi. Unde prævideo, longiuſculam eße moram interceßuram, antequam iſta ad te perferantur. Sed ut quimus, quando, ut volumus, non licet.
Quæ de magnitudinibus ſtellarum reſpondes, grata ſunt: nec ignoro, quoſdam caſum ſtellarum allegorice de præcipuorum || doetorum lapſu interpretari. Sed magnitudo iſta omnem humani animi cogitationem excedens, corporum cæleſtium, me ſæpe quaſi attonitum facit et extra me ipſum cum ſummo ſtupore rapit cum axiomatibus religionis noſtræ conferentem tam anguſtis et temporum et locorum finibus circumſcriptæ, et vilißimos nos homunciones et fædißima miſerrimaque ani-s. 16malcula omni cœlorum ornatui non æquanti modo, ſed infinito intervallo præferenti. Neque IULIANO CÆSARI ſcribunt quicquam fuiße viſum abſurdius, quam ſtatuere Solis interitum et terrenorum corpuſculorum reſurreetionem. D. certe Petrus Epiſtolæ 2, cap. ult. diſerte ſcribit: oi νύν ουρανοί καί ή γή ϋεοΰ λόγω τεΦησαυρισμένοι είσί, πυρί 5 τηρούμενοι εις ημέραν κρίσεως καί απώλειας των ασεβών ανθρώπων, t Nec diBimilia lunt apud EZECHIELEM, ESAIAM et alios prophetas: quæ non videntur poBe άλληγορεΐσθαι. Philo autem in libello περί αφθαρσίας κόσμου tot tamque invietis rationibus mundi æternitatem probare mihi quidem videtur: ut nihil illis præter autoritatem ſacrarum Literarum opponi poßit. Quos tamen ut reete intelligamus, etiam atque etiam videndum eſt. Itaque tibi autor ſum et loca illa diligenter expendendi, et cum eruditis non modo Philoſophis, ſed etiam Theologis conferendi, inprimiſque cum D. HEMMINGIO, qui Philoſophiam cum Theologia et eloquentiam cum utraque coniunxit. Oppugnant et Philoſophaftri nonnulli (in quibus THOMAS ERASTUS, Heidelbergenſis Medicus, maxime triumphat) et Theologaſtri divinatricem Aſtrologiam ut et religioni adverſantem et divinitusinterdietam. Mihi vero videtur nihil Chriſtianiſmum magis oppugnare, quam infinita cœlorum et altitudo et magnitudo. Quibus de rebus in Aſtrologia mentionem abs te fieri, ac potius accurate illas quæſtiones traetari oportere cenſeo. Prædietionum fidem autem maxime labefaetare videntur hæc, quæ tibi refutanda relinquo. Nam me et ingenium et doetrina in hoc genere deſtituit. ||
1. Controverſia de numero et motu cœlorum.
2. De motu planetarum.
3. De ratione conſtituendi Thematis Natalitii.
4. Diverſa et dißidentia pronunciata de effeetibus ſiderum. Nec enim Arabes cum Ptolemaica doetrina, nec Indi (ut ex ABRAHAMO conijcio) cum utrorumque dogmatibus conſentiunt.
5. Incerta regnorum et urbium initia et magnarum conjunetionum et trigonorum.
6. Gemellorum ſumma dißimilitudo rebus plerumque omnibus.
7. Incertum momentum infantis editi, et incertæ corrigendi rationes.
Nam quotus quiſque ſtellæ alicuius altitudinem obſervat? Ptolemaicas autem ☌ et ☍, et HERMETIS trutinam magnorum errorum et abſurditatum convincit ANTONIUS MONCULMIUS. lam caſus alios alij ad alios ſignificatores referunt, et diverſi eventus diverſum Horoſcopum in mea Geneſi plurimis inſignibus infortunijs, nonnullis etiam ſucceßibus nobilitata, oſtendunt: Et in progreßionibus vel adhibita vel omißa latitudo quantum diſcrimen facit? Quid vero de CAMERARIO dicas, viro eruditißimo, mihique, dum viveret, amicißimo, qui et de s. 17Horoſcopo et de motu ſingulorum planetarum 27 partes detrahit? Ita mihi pro ♒ horoſcopat ᶽ: â in ♄ in m, 4 in ♋, ʘ, ☿in ♌, ♀ in mp ☾ in ♎ verſatur. Ingens utique diſcrimen. Hæc et alia plura tuæ induſtriæ erit ita declarare, ut et rudiores (quo in numero et ego ſenex nomen meum profiteor) edoceantur, et impudentibus calumniatoribus ora obturentur. Philoſophicum iſtud otium ita comparatum, ut fruetus eius latißime pateant, et multorum ardua in ſpeciem negotia longe ſuperent ex animo tibi gratulor. Teque hortor (etſi minime quidem id opus eſt) ne vel ullo ſplendoris aulici fuco, vel ignobilis nobilitatis ludibrijs et ludicris exercitijs ab honeſtißimo iſto inſtituto te unquam depelli patiaris. Maete tua virtute TYCHO: ſic itur ad aſtra. Quod me tu ad æquani[mi]tatem adhortaris: agnoſco benevolentiam erga me tuam, parebo fidelißimis tuis monitis quantum potero, etſi natura parum fortis. Equidem pro virili
Conor, ſed cedit patientia vieta dolori.
Verba levant animos, ſed dolor aure caret. ||
Expugnata malis ſapientia noſtra labaſcit
Dum gravis excruciat, dum diuturna lues.
Equidem legi et Theologorum et Philoſophorum omnia ſolatia: eaque dum mihi bene eſt, æqui bonique facio: et animi perturbationes moderari, συν θεω δ’ ειπεΐν, poßum mediocriter, ſed dolores corporis non verbis, ſed aut lapidibus et herbis, aut morte levantur. Nam naturæ neceßitas æque mihi atque CARNEADI dolorem auget: neque me CLEANTHES in morbo vociferantem et eiulantem, magnificis ſuis verſibus, quos citat EPICTETUS et eleganter vertit SENECA, quicquam iuvat:
Duc me parens celſique dominator poli,
Quocunque placuit. Nulla parendi mora eſt.
Aßum impiger. Fac nolle? comitabor gemens,
Maluſque patiar, quod pati licuit bono.
Ducunt volentem fata, nolentem trahunt.
Sed hæc haetenus; unum reſtat, ut gratias humanitati tuæ et Avunculi STENONIS BILDIJ liberalitati agam: qui MARCUM HARTLIEBIUM, diſcipulum meum, malis edoetum, quid ſit parentum et præceptorum monita contemnere, benigne ſuſcepiſtis. Spero vos beneficia bene poſituros.
Novarum rerum nihil ſcribo, quia paucas ſcio, eaſque malas; ſed quæ hic feruntur, e PETRO cognoſces. Septentrionalia vobis notiora utique ſunt: ſed quæ hîc de Megalopyrgio, de Sueco, de Polonis, adeoque ipſa Saxonia nunciantur, parum ſpem bonam faciunt. AMURA-s. 18THES SELYMI ſucceßor omnes fratres natu minores interfeetos, cum patre ſepeliendos curaße fertur, Cæſari oeto annorum dediße inducias, totam belli molem in Perſas converſurus. Sed vereor, ne hæc beatorum ſomnia ſint, et nos inopinantes a perfidißimo et potentißimo hoſte opprimamur. Vale et ignoſce, meque tui memoriam ſacroſanetam conſervaturum perſuaſum habeto, ώ εύτυχέστατε Τυχών, dum memor ipſe mei, dum ſpiritus hos reget artus. ||
Conſul armillas mittit, negatque tibi meas nugas fore uſui: nec ijs onerandum eße Petrum, cum tu his longe meliora habeas inſtrumenta. Ego Aſtrolabium (neſcius idem eße cum armilla) a SCHRECKENFUXIO mihi donatum, dono tibi mitto: una cum annulo Aſtronomico a IOACHIMO RINGELBERGIO quondam confeeto; quæ ſi tibi (id quod vereor) uſui futura non ſunt, μνημόσυνον tamen WOLFIJ tui eße patieris. De ceteris plura ſcribent Cos. HAINZELIUS et M. MAIOR. Literas a SCHRECKENFUXIO ad me datas tibi mitto, imperitus æſti mator huius machinæ. Iußi ipſum petere quid amplius exigat. Iterum vale. Nonis Martij 1575.
HIERON. WOLFIUS tuus.
S. P. Charißime WOLFI, literas 22. Februarij a te ad me ſcriptas una cum 16 Coronatis in auro 27. eiuſdem accepi. Petis autem in illis, ut tibi inſtrumentum aliquod tranſmittam, quod quidem recuſare nolebam, eo quod alias libenter tibi gratificer. Ad pretium porro ſplendidius quod attinet, te iudicem in hac re libenter patior. Quod propria manu non ſcribam, in cauſa eſt adverſa valetudo, ut fortaße ex nuncio melius percipies, quam ut paucis ſcribi poßit. Ceterum TYCHONIS BRAHE perſona, quam literis tuis depingis, notißima mihi eſt. Ad ereetionem porro huius ſphæræ materialis quod attinet, opus erit ſolertia quadam, ne colores et numeri in ea defricentur. Si præterea quid deſiderares, poßes me certiorem reddere. Habebis enim ſemper a me reſponſum. Tabellarius iſte occaſionem reſcribendi monſtrabit. Hiſce bene vale. Datæ Friburgi 1. Martij anno 75.
T.
OSWALDUS SCHRECKENFUXIUS.
s. 19[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 60 sqq.]
NOBILITATE ET ERUDITIONE PRÆSTAN-
TI IUVENI DOMINO TYCHONI BRAHE,
AMICO SUO SINGULARI.
S. P. D.
SI vales, bene eſt, mi TYCHO, ego quidem Dei beneficio | nunc reete valeo, et febre quartana tandem liberatus ſum. Quæ de Inſtrumentis tuis Aſtronomicis ſcripſiſti, libenter legi, et illud Armillarum Ptolemaicarum, quod ſolum te nunc deſiderare intellexi, WOLFIJ noſtri auixilio atque literis (certo nuncio ad SCHRECKENFUCHSIUM Friburgum cum munere pro ijs Armillis mißo) facile a SCHRECKENſUCHSIO impetravimus. Quod quidem PETRUS Aurifaber cum ſupelleetile ſua hinc ad vos tranſportabit. Et licet COPERNICUS plenam et ornatam de compoſitione huius Organi deſcriptionem in ſecundo ſuo de Revolutionibus libro cap. 14 referat, tamen etiam IOHANNIS REGIOMONTANI de conſtruetione et uſu eius enarrationem adiungere Inſtrumento volui: quam ex REGIOMONTANI ſcriptis (Norimbergæ de quinque Inſtrumentis Aſtronomicis, Torqueto, Aſtrolabio Armillari, Regula magna Ptolemaica, Baculo Aſtronomico et Quadrato geometrico cum IOHANNIS SCHCENERI Caroloſtadij additionibus, anno MDXLIII editis) tranſcribi curavi, ſi forte eo libro careres, de quo tamen ſane dubito. Tabellarius iſte nequam, qui nummis, quos illi credidiſti, abſumptis profugit, nondum redijt, is vel vagus et exul a patria errabit, vel quod abſtulit, reſtituet. MARCUS HARTLIEB, uxoris meæ ex ſorore nepos, ante biennium Wittenbergam ſtudiorum caußa a parentibus mißus, annum forte ibi commoratus eſt. Priore ſemeſtri vel plus eo ſe, ut diligentem et liberum decet adoleſcentem, ſtrenue geßit, et bonam in literis operam navare cœpit. Poſteriore ſemeſtri minus ſui officij ſatagebat, quod quidem ſimul atque parentes eius licet ſerius reſciſcerent, ſtatim eum Wittenbergâ ad fratrem IOHANNEM, I. V. Doetorem, Conſiliarium Electoris, Heydelbergam ut proficiſceretur, avocarunt. Is in itinere cum in quendam hominem, ne quid ſcribam vehementius, non bonum incidißet, et in eo itinere aliquot ſeptimanis, non ſine magno ſtudiorum ſuorum et pecuniæ diſpendio, cunetaretur, tandem Heydelbergam ad fratrem cum comite venit, corporis ſe et valetudinis incommoda in via pertuliße fingens. Id quod ſocius eius apud fratrem etiam falſo teſtatus: et MARCO fra-||tri pecuniam in itinere erogaße affirmans, viginti Ioachimicos a D. Doetore IOHANNE MARCI fratre extorſit. MARCUS deinde cum a fratre de omnibus quæ haetenus egißet, admonitus et 3* s. 20obiurgatus eßet, inſcio et invito fratre, ſibique ipſi male conſcius Heydelbergâ diſcedit. Quo poſthac profeetus ſit, aut ubi haetenus ſe detinuerit, non ſat ſcimus. Verum PETRUS Aurifaber, qui tuas mihi reddidit, aiebat eum Hafniæ apud te bonis conditionibus eße, et ſtudijs incumbere. M. IOHANNES quoque MAIOR ſignificabat, ſe literas a MARCO apud eundem PETRUM accepiße, quibus fere idem ſcribebat, et præterea culpam deprecabatur, atque rogabat, ut apud patrem de reconciliatione ageret. Sed iratus pater ægre adhuc reconciliabitur. Si veram pœnitentiam egerit atque reſipuerit, gratum mihi feceris, ſi mea caußa eum, quod ſine moleſtia tua fieri velim, iuveris: ſinaliquid poſthac præter officium fecerit, et in priori ſua negligentia perſtiterit, quicquid in eum ſupplicij ſumpſeris, etiamſi eum egregie et male muletaveris, et parentibus et nobis propinquis et cognatis ſuis rem gratam feceris. Mater eius, piæ memoriæ femina, præterito menſe, 3 nimirum Nonas Februarij, veſperi hora 8 pie in Chriſto obdormivit: cum ante annos 48 Nonis eiuſdem menſis in hunc mundum naſceretur. Illud te admonere volui: In compoſitione magnarum PTOLEMÆI Armillarum (quæ minutorum vel ſubtilioris diſtributionis capaces ſunt) cum diſtantia Polorum (Æquinoetialis videlicet et Eclipticæ) pro ratione temporis mutetur, Axonia, quæ cum Delatore Zodiaci in Polis mundi convertuntur, ita in Delatore tranſijci poße, ut 24 minutorum ſpatio (quæ ſunt, ut noſti, differentiæ maximæ et minimæ obliquitatis Signiferi) hinc inde pro mutatione Declinationis Solis maximæ, quocunque volueris moveri, et nihilominus intra tale ſpatium ubivis et quandocunque certo loco ſecundum diametrum cum Polo mundi conneeti convertique queant. Præterea id quoque ad pleniorem huius Inſtrumenti perfeetionem facere videtur (quo ſtellarum loca accuratius exquiſitiuſque et ad ſecunda, tertia, quarta etc. ſcrupula haberi atque capi poßint) ut Geometrica illa et artificioſa plurimorum circulorum, intra ſe invicem duetorum, diſtributio in planis lateribus Armillarum atque earum maxillis (quod facile in tanta Armillarum latitudine fieri poteſt) debito modo notetur atque deſignetur. Sed quid ego noetuas Athenas, qui hæc ad te? Illud pene ſignificare tibi prætermiſeram. Quadrantem noſtrum Giggingenſem Nonis Decembris proximis, increbreſcente vehementiore vento, lapſum corruiße, eiuſque uſum nobis nunc penitus ademptum eße. Iterum atque iterum vale. Clavem ad capſulam Armillarum hîc una mitto. Frater meus et || ANDREAS WELSERUS plurimam tibi ſalutem reddunt, atque tui memoriam cum honorifica de te mentione ſæpenumero recordari ſolent. Iterum vale, et me, quod facis, redamare ne deſinas. Dabantur Auguſtæ Vindelicorum, die Æquinoetj verni, hoc eſt 5. Idus Martij, Anno ſalutis M. D. LXXV.
T. PAULUS HAINTZEL.
s. 21[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
Quæ ſubiunguntur poſt ſcripta, erant manu fratris eius Iohannis Baptiſtæ Haintzelij, Septemviri Auguſtani, exarata.
Vir nobilißime, amice obſervande, intelligo ex ſcriptis et lucubrationibus doetorum virorum regni veſtri, Dominum PETRUM OXEUM ſummum eße Regni veſtri Conſiliarium ac curiæ magiſtrum. Is, cum fuerit olim Baſileæ, ſub SIMONE GRYNÆO, communi præceptore noſtro, et convietor et condiſcipulus meus, habueritque præceptorem D. D. CHRISTIERNUM MORSIANUM, virum doetum et bene de me meritum, perquam libenter ſcire velim, an ambo reete habeant et valeant. Quod, ſi amicitiæ noſtræ, olim Baſileæ inter nos contraetæ, adhuc ſunt memores, velis ambos data occaſione meo nomine amanter et reverenter ſalutare, illiſque mea officia et ſtudia prompta et parata deferre. Te etiam et tuam ſalutem propitio humani generis Salvatori commendo, precans ex animo, ut quam diutißime ſalvus et incolumis Eccleſiæ et Reipublicæ ſerveris et conſerveris.
Tui obſervantiß.
IOHANNES BAPTISTA HAINTZELIUS.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666; cf. G. Buchanani Opera omnia, Edinburgi 1715, Epist. XV]
GENEROSISSIMO AC DOCTISSIMO VIRO
TYCHONI BRAHE OTTHONIDI.
S. P. D.
IAM agitur annus, TYCHO doetißime, ex quo GULIELMUS LUMMISDAL, || cum iſthinc domum rediret, librum tuum de Nova Stella reddidit, quod munus multis nominibus mihi fuit gratißimum, vel quod abs te eßet, id eſt, ab homine claritate generis illuſtri, eximia ingenij felicitate, et literis perinde expolito, qui illam Philoſophiæ partem, quæ eſt, ut cecinit veſter MANILIUS,
Regales animos primum dignata movere,
Proxima tangentes rerum faſtigia cœlo,
iacentem erexiſti, et e vulgi manibus in ſuam ſedem, hoc eſt, regiam reduxiſti. Cumulat etiam rari muneris gratiam tua humanitas, qui e tam excelſo et dignitatis et doetrinæ culmine nos humiles, penitus penitusque iacentes non ſolum favens ſpeetas, ſed prope manu attollis, et hortaris exemplo, ut et nos velle cupiamus nube vehi, validique humeris inſiſtere Atlantis: illamque etſi falſam, plurimis nationibus tamen pro vera receptam opinionem tuis monumentis, labore et induſtria refutas, ingenia ſcilicet hominum ſub hac languenti et frigida cœli s. 22plaga inertiæ a natura damnata eße. Igitur cum omnes populi ſeptentrionales publice, ét nos privatim tibi debeamus plurimum, non exiſtimabis, arrogantius a me faetum, quod ad hunc uſque diem non reſcripſerim. Procul enim a meæ vitae inſtituto et moribus hoc crimen abeße, omnes norunt, qui me non ignorant. Neque etiam eos clam eſt, quam proximo biennio morbis aßiduis gravißime affliets fuerim, ac nullam pene horam ad ſcribendum vacuam habuerim, adeo ut cum alia multa leviora ſim coaetus intermittere, tamen quinque libros de Sphæra iam dimidiatos emittere, ac ſpem ſcribendi carminis penitus abijcere. Quamobrem tibi gratulor, qui iſtam generis claritatem a maioribus, ingenij felicitatem naetus, ætatem adhuc integram doetrina ſic excolueris, ut familiæ a natura || ſplendidißimæ tua virtute ſplendorem adieceris. Nos in hac ætatis effetæ ignavia certe currenti libenter applaudemus, et ſi quid officij præterea exigi a nobis poterit, tibi, quoad potero, gratificabor. Hunc autem GULIELMUM LUMMISDAL, qui has tibi tradet, rogavimus, ut de ſtatu rerum et ſtudiorum tuorum diligenter me certiorem faceret: quem etiam tibi commendamus, ut pro claritate tua ipſum in quacunque re iuves. Vale. Sterlini poſtridie Nonas Aprilis, Anno 1575.
GEORGIUS BUCHANANUS.
Interea autem, dum hæ Buchanani literæ forte ſunt in itinere, ego cum quodam nobili, eius Conterraneo, miſeram illi libellum meum de Nova Stella, ea adhuc durante, editum. Cum vero exemplum nullum earum literarum mihi ſuperſit, Epigramma ſolummodo apponam, eidem libro manu ſcriptum præfixeram.
AD CLARISSIMUM VIRUM ET POETAM EXCELLENTEM GEORGIUM
BUCHANANUM SCOTUM.
Hunc tibi non magnum mittit, Buchanane, libellum
Ignotus Boreis Tycho remotus aquis:
Sit licet ignotus, tamen is te novit, amatque,
Carminibus toto notus es orbe tuis.
Nec Boreas animos poterit diſiungere noſtros,
Nam te etiam Boreæ frigidus Axis habet.
Qualis enim cœlum convolvi Dania ſpeetat,
Talis et hoc ipſum Scotia veſtra videt.
Exigua hæc igitur noſtri monumenta laboris
A Borea in Boream conſule mißa boni.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 43—45]
IOHANNES PRATENSIS AD TYCHONEM
BRAHE.
SALUTEM ET OMNIA FAUSTA.
RECEPI literas tuas, TYCHO optime, et pyxidem obſignatam cum pecunia, quam poſtera ſtatim die Roſtochium miſi; qui tulit, chirographum quitantiarium referet: cui quoque negotium dedi de vaſe tuo huc perferendo. Ubi venerit, diligenter curabo. Quam vellem te apud nos hîc eߟe: deſiderio enim tui tangimur non parvo. Avet animus cognoſcere ex te, quid rei in mundo agatur, quem nuper aliqua ex parte perluſtraſti. Sumus hîc extra cœli Soliſque vias, ſcenam mundanæ fabulæ vix audimus quidem, tantum abeſt ut ſpeetatores ſimus. Sed fuerit hoc fatum Aquiloni debitum. Tu nuper reverſus a fœcundo illo Auſtro, poſtquam nobis cœli aperuiߟes penetralia, prius inacceߟa ignotaque, moxque nobis inſcijs et inopinantibus in Auſtrum dilapſum ſub mediam brumam, totam deinde perluſtraſti Teutoniam, atque Italiæ vicinas oras, cumque viris doetis atque ingentibus ingentes et doetos miſcuiſti ſermones: quæ tua ſemper fuit voluptas. Sed vereor, ne hi una cum iucundo placidoque Auſtro te iſtuc alliciant, ut tacite eo mediteris iter. Sic enim Genius mihi in ſomnis dietavit, ſuſurrans, te Baſilæam præ alijs Germaniæ urbibus exoptare vicinam Italis atque Gallis, ubi magnus ille ERASMUS olim floruit, et multi etiamnum eximij viri clarent. At mallem te, modo amplus ille tuus ſic reſtringi poߟet Genius, nobiſcum in hac manere patria, et rigidos Boreæ flatus una perſentiſeere, ac quantum in te eſt emollire, Î non prorſus avertcere: aut ſaltem ut huius intemperiei ſocium patientem in te habeamus. Sed ſi omnino nos relinquere ſtat ſententia, uti etiam forte meretur hæc tuo Genio atque ingenio minus apta intemperataque aura, et importuna converſatio: da ſaitem adhue inſigne aliquod tuarum doetrinarum ſpecimen: quale id fuit, cum te ultimo a nobis inexpeetantibus ſubducens reliquiſti. Feciſti autem hoc (quod laudo, bonique omnes prædicant) in Regis, qui ſic expetebat, gratiam, quod nemo ex illuſtri nobilitate Danica ante te præſtitit unquam, nec, uti exiſtimo, quiſpiam in poſterum faeturus, adeo ut tute primus et poſtremus ſis, qui hanc laudis adoream tibi vendicaris, quibus iſtæ, quas tui ordinis homines affeetant, gloriolæ comparari nequeunt. Si itaque hoc meritum || priori adjunxeris, ut antequam te carituri ſimus (vereor enim ne id fiat, licet tu propoſitum nos celes) nobis plura adhuc explanare non degravatus fueris, nos beatiores quam antea reddideris, tibique adhuc plus devinxeris. Et ſi id commodum s. 24tibi non fuerit, ſaltem de Hypotheſibus PTOLEMÆI et COPERNICI nos ſummatim inſtrue, quænam harum verior ſit, et utrum ulli earum acquieſcendum, an vero potius Ptolemaica aߟumptio ſit caſtiganda, prout a te faetum eſt, et Copernicea ad ſtabilitatem Terræ convertenda, uti etiam inſinuaſti tuoque ſic nobis præluxiſti ingenio: aut ſi quid aliud in his ſecretioris cognitionis, quod nos fugiat, animo volvis, impertiaris quæſo. Quin et hoc ex te ſcire aveo, idque ego ſolus, utpote qui in præleetione publica II libri PLINIJ de mundo circa hunc nodum reſolvendum non parum hæſerim: quomodo videlicet intelligendum ſit, quod dietus autor in fine XVI cap. ea, quæ in Stationibus et Regreߟibus Planetarum videmus per inhibitionem et repercuߟionem radiorum Solarium fieri, ubi epicyclos omnes tollere videtur, ac ſi veteribus in uſu non fuiߟent, mirabili ſane invento, a ſe, uti tandem inſinuare videtur, primum comperto, ſi modo res hæc ipſi cœlo congrua ſit, et ſuis numeris conſtare poߟit, quod tibi per otium diſpiciendum relinquo. Locus, quem indicavi, te de pluribus admonebit. Haberem et plura eius generis, de quibus avide tecum conferre cuperem, et niſi hyems et invalitudo ob continuas in pulmonem defluxiones mihi obſtaret, ad vos in Scaniam tranſirem, atque ibi tecum, quæ noſtra eſt voluptas, aliquandiu ſuaviter philoſopharer. Sed, o ſpes hominum fluxæ et irritæ. Cogimur ſæpe eߟe ubi nolumus, et rapimur eo, quo non ire deliberavimus. Verum optime mi TYCHO, amplius detinere te nolo. Tu fac nos hîc Haffniæ brevi tua præſentia exhilares, atque ingeniorum noſtrorum radios, iam lumen remittentes, et in crepuſculum tendentes veſpertinum, illuſtres ac vegetiores reddas, animiſque noſtris ſacer, uti ſoles, illabaris. Iamque vale, et fratrem tuum, alioſque qui tecum ſunt, ſanguine iunetos ex me officioſe ſaluta. Dabantur Haffniæ ult. die Ianuarij Anno 1576.
T.
IOH. PRATENSIS.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 47—51]
TYCHO BRAHE AD IOHANNEM
PRATENSEM.
ACCEPI literas tuas, eruditiߟime et amantiߟime PRATENSIS, ex quibus intelligo te negotium noſtrum Roſtochienſe probe curaߟe, quo nomine tibi gratias ago. Cupis a me ſcire quid rerum || in mundo geratur, quidque ferat fœcundus ille Auſter, a quo nuper redij. Atque ego pleraque eorum quæ iſtic cognoveram, tibi, quam primum reverſus eߟem, Haffniæ retuli, plura etiamnum relaturus, ſi quæ ulterius in mentem venerint, ubi vos denuo inviſero, quod intra paucos dies facere decrevi; eſt enim res magni momenti, quam nulli præterquam Magnifico Domino Legato Gallico DANZÆO et tibi intimo meo aperire animus eſt, veſtrumque de hac audire conſilium. Quoniam vero de abitu meo denuo in Germaniam mens tibi nonnulla præſagit, licet ego idipſum ſupprimam, dicam tibi quippiam in aurem, nemini niſi ſoli Domino DANZÆO, quem ſcis taciturnum et fidum, aperiendum. Reete quidem ſive vigilanti ſive ſomnianti tibi tuus dietavit Genius vatidicus, me aliud iter verſus Auſtrum iterum meditari. Quod forte inde ſubolfeciſti, quia nullas ex ijs arcibus, quas Sereniߟimus Rex noſter mihi, cum in reditu illum debitæ obſervantiæ cauſa Soræ ſubmiߟe ſalutaߟem, clementiߟime et motu proprio obtulit inhabitandas, recipere voluerim, et quod videas me de ijs quæ in hac patria geruntur non admodum eߟe ſolicitum. Quod inſuper Baſileam ſæpenumero in ore iſthic apud vos habuerim, eius oportunitatem cupido philoſophiæ alumno et tranquillitatis Apollineæ, Muſarumque amatori depredicârim, in qua urbe et tu aliquando vixiſti, eamque plurimi facere ſolitus es: Ex his ut opinor, Genius ſeu potius ingenium tuum perſpicax et providum de meo abitu et iſtuc eundi intentione nonnulla coniecit et ſuſpicionem tibi movit non prorſus frivolam. Nam ut te ſenſa animi mei occulta non prorſus celem, ſic eſt ut conieetaris: Conſtitui enim, ſi Deo ſic viſum fuerit, hac inſtante æſtate Germanos reviſere, adeoque Baſileam uſque, quæ in limitibus Italiæ, Galliæ et Germaniæ iucunde et commode ſita eſt, excurrere, ibique ſedes firmas pro ſtudijs meis Olympicis figere, atque Aſtronomiæ inſtaurationem, quam diu multumque animo volvo, favente aſtrorum conditore, moliri. Quin et hæc erat prioris meæ peregrinationis non minima cauſa, ut locum inquirerem et rationes invenirem, quomodo meis ſtudijs tutius et plenius vacare poߟem, ijſque reetius conſulerem quam hîc in Dania: diſplicet enim, ut me ſæpe conquerentem audiviſti, hæc converſatio, hi mores, hæc quotidiana fabula; ex quo vix aliquem hîc reperiam præter te, s. 26cum quo de rebus arduis et vulgi captum exuperantibus, ſolidi quid coferam: at quam raro nobis ſimul eߟe contingat, tute ſcis. Cum mei ordinis hominibus, quoniam crebrius mihi agendum eſt, præſertim Herreߟuadij, Avunculum, quando apud ipſum dego, convenientibus, aut etiam me ipſum Knudſiorpij inviſentibus (alias enim quantum poߟum illorum conſortia ſubterfugio) multum temporis mihi perit, || multa alias ingrata audienda et facienda. Noſti enim quam ſint nobilium horum mores a meis inſtitutis alieni, quamque ab ipſa philoſophia: excipio excipiendos, quos tamen plures eߟe mallem quam ſunt.
Sed audi quid hiſce diebus præter omnem meam expeetationem acciderit, idque ſolus audi, et nemini niſi uni DANZÆO noſtro aperi, idque ſecreto. Cum ultimo die præcedentis ſeptimanæ, qui erat undecimus Februarij, matutinis horis in leeto expergeſaetus, adhuc decumberem, et iter hoc de quo modo dixi, in Germaniam tacitus et ſolicite animo mecum agitarem, ſimulque qua ratione, conſanguineis meis non attendentibus, elabi poߟem, cogitarem, idque in varias partes volverem atque revolverem; ecce ab improviſo nunciatur Regium puerum huc Knudſtorpium adveniߟe, qui tota noete properaetet, ut literas a Rege mihi inſcriptas confeſtim traderet; erant autem adhuc tenebræ, inſiante ſaitem crepuſculo matutino, et Sol intra duas horas vix oriebatur: iubeo itaque puerum illum ad leetum accerſiri, qui erat genere Nobilis atque ex mea conſanguinitate, is mihi ſtatim Regis exhibuit literas, atque ſibi ab ipſo Rege iniunetum eߟe aiebat, ut abſque omni mora me, dies noeteſque iter faciendo, quæreret, ubicunque in Scania invenirer, atque illas mihi in manus proprias traderet, ſtatimque reverteretur, quod et faetum eſt. Erant autem ſcriptæ in domo Regis venatoria Ibſtrup, quæ prope veſtram Haffniam intra unum milliare, uti ſcis, in ſylva proxima ſita eſt, idque præcedente die decimo nimirum Februarij. Ego vero literas mox reſignans, comperio in ijs Regem iubere, ut ſe confeſtim accedam, ubicunque in Selandia verſaretur, quod et citra omnem moram obſequioſe præſtiti, adeo ut eodem die, Regi in dieta domo venatoria ante occaſum Solis adfuerim. Is tunc me per Nobilem ſuum cubicularium NICOLAUM PASSBERG in locum quendam ſolitarium acciri iuߟit, atque ſic, nemine præſente, clementiߟime allocutus eſt: »Scis TYCHO, quæ et qualia volens tibi obtulerim, cum ultimo Soræ apud me eߟes, iuߟique ut brevi ad me rediens, mihi ipſi ſignificares, quidnam in his expeteres, aut ea de re Cancellarium meum NICOLAUM KAASIUM, vel Secretarium IOHANNEM SCHOUGARDIUM, per literas admoneres. At ex quo nihil eiuſcemodi interea feceris, cum tamen alij talia avide affeetent expeetentque, neſcio quid animo volvas, aut cur te non mature reſolvas. Quidam ex Aulicis meis mihi inſinuare viſus eſt, ſe ab avunculo tuo s. 27STENONE BILLE tacite cognoviߟe te denuo in Germaniam cogitare: Quare te advocare volui, ut ex te ipſo cognoſcerem, qualis tua ſit ſententia in ijs quæ obtuli, et cur talia non acceptes. Fieri poteſt, veluti conijcio, quod nulla eiuſcemodi Arcium magnarum beneficia Regia obtinere cupias, ne ſtudia tua, quibus deleetaris, per cauſas forenſes et alia negotia politica, quæ requiruntur in tuendis et adminiſtrandis talibus, interturbentur, atque || otium ijs vacandi tibi præcludatur. Quare cum nuper in Arce Helſingorenſi eߟem, ubi nunc ædifico, proſpiciens ex feneſtra quadam Inſulam illam parvam Huennam, quæ iſthic in freto, verſus Landlkroniam ſita eſt, et a nullo nobili inhabitatur, conſpexi, de qua etiam, ſi reete memini, dietus tuus avunculus STENO BILLE mihi ſemel dixit, idque antequam in Germaniam ultimo te contuliſti, quod eius ſitus tibi arrideret. Incidit itaque mihi in mentem hane eߟe tuis exercitijs tam Aſtronomicis quam deſtillatorijs apprime accommodam, ſiquidem alta ſit et ſolitaria. Nullæ quidem ædes ibi ſunt, quas inhabitare poߟes, neque etiam reditus inde ſuppetunt neceߟarij. Verum ego tibi de utriſque ſufficienter proſpiciam. Si itaque hanc Inſulam incolere volueris, lubens eam tibi ſoli concedam. Iſthic degere potes quiete et eas exequi artes, quibus afficeris, nemine interpellante. Cumque arcem Helſingorenſem ſplendidius inſtauravero, veluti nunc incepi, illic ſubinde commoratus, ad te nonnunquam in eam Inſulam tranffretabo, atque quid rerum agas in Aſtronomicis et deſtillationibus tuis inſpiciam, conatuſque tuos lubens iuvabo, non quod ego Aſtronomica intelligam aut ſciam quorſum per omnia ſpectent, vel aliquid utilitatis inde pro mea perſona ſperem, ſed ſaitem QVIA REX SVM, tuque in hoc meo Regno, ex ea familia, quæ mihi ſemper chara fuit, oriundus, non poſtremam in his operam navaߟe diceris: Unde exiſtimo mei officij eߟe, talia convenienter ſuſtentare et promovere. Quorſum vero opus eſt, ut denuo in Germaniam concedas, teque iſthic peregrinum reddas, cum hîc in patria eadem com mode efficere poߟis quæ iſthic. Dabimus potius operam, ut eo res deducatur, quod Germani et aliarum Nationum homines, qui talia ſcire cupiunt, huc accedant, atque ea hîc videant et diſcant, quæ alibi vix reperient. Delibera itaque tecum ſpacio aliquot dierum, et deinde quid in his tibi faciendum cenſeas, mihi ſignifica, ubi inaudiveris me in arcem reſidentiæ noſtræ Friderigſburgenſem reverſum eߟe: Nolo enim ut coaete quidpiam hîc facias, ſed liberum tibi relinquo, expenſis ijs, quæ dixi, ſtatuere id, quod ex re tua iudieaveris. Atque ubi Friderigſburgi mihi adueris, et quidpiam hac de re concluſum fuerit, tum demum de reditibus neceߟarijs atque ædificationum ſumptibus ita ordinabo et tibi proſpiciam, ut indemnis eߟe queas, atque illic commode peragere ea, quæ regno huic et mihi Regi, tum quoque tibi ipſi et tuis 4* s. 28eߟe poterint tam hîc quam alibi honorifica.« In hunc ſane modum optimus ille et Patriæ ac publici boni, honoriſque ſtudioſiߟimus Rex verba habuit, quibus peraetis, ego qua potui et debui reverentia gratias humilime egi, et me, quamvis Inſula clementer oblata, ob maris flucetus, quibus undique cingitur, acceetus habeat difficiles et ſæpenumero admodum periculoſos, ſubmiߟe reſpondi ea de re deliberaturum, atque brevi meam reſolutionem Friderigſburgi ſubiecetiߟime indicaturum: || ſicque diſceߟi et ſequente die, huc domum reverſus, ubi, uti et in itinere, de hoc Regio propoſito multa tacite penſito; nam mirabile mihi videtur, imo alicuius peculiaris ominis, aut fati inſtar eߟe, quod Regius puer eo ipſo tempore, quo de abitu in Germaniam ſolicite mecum deliberarem, matutinis horis tale nuncium adferret; quodque ſereniߟimus et clementiߟimus Rex noſter ex ſe ipſo, me non petente, vel eiuſcemodi quid cogitante, talia proponeret; et ut dicam aperte quod ſentio, impenſe me moverunt hæc Regis verba, eiuſque laudabilis intentio, adeo ut animus meus vacillare et hæſitare cœperit, et de priori propoſito nonnihil remittere. Vereor enim, ne, ſi Rege quaſi prævidente ea quæ mihi novi abitus cauſas ſuggeߟerunt, atque his præveniente, nihilominus diſcederem, et forte poſtea alibi in peregrinis oris mihi quidpiam adverſi eveniret, nec omnia ex voto ſuccederent (uti ſunt res humanæ fluxæ et varijs caſibus obnoxiæ) tum eo magis inde affligerer atque anxius redderer et tanto plus pœnitudinis inde caperem, quod nimirum has ſatis tolerabiles conditiones a laudatiߟimo Rege mihi ſingulari clementia benigniߟime cupienti, oblatas non acceptârim ac in Patria manſerim. Nihil tamen certi adhuc conſiituere poߟum, nec etiam volo, antequam Domini DANZÆI et tuum audivero conſilium. Matri et Avunculo aut etiam Fratri, hæc, antequam penitus inter nos deliberatum et concluſum fuerit, in quas partes me dem, non aperiam. Neque enim volo ijs innoteſcere me denuo in Germaniam proficiſci decreviߟe. Hæc mi PRATENSIS, eo plenius, prout peraeta ſunt, tibi refero, ut eo expeditius et melius cum DANZÆO noſtro deliberare poߟis, quid mihi faciendum duxeritis, atque veſtram ſententiam, quamprimum iſthuc venero (quod intra biduum vel triduum ad ſummum futurum ſpero) ingenue pro amicitia inter nos mutua et ſyncera aperiatis; neque enim diu cunetandum cenſeo, antequam Regi Frideriglburgi adſim, atque quomodo me reſolverim exponam; quod facere D. V. conſtitui quamprimum unicum ſaltem diem Haffniæ hac in re vobis tribuero, et quid ſuaſeritis intellexero.
Quando hæ literæ a te leetæ fuerint, et ſæpedieto Domino DANZÆO noſtro oſtenſa, eas mox diſrumpe aut in cineres redige, ne forte per incuriam alicubi repoſitæ in aliorum manus perveniant; ſicque ſecretæ noſtræ conſultationes, ubi quam maxime nollemus, propalen-s. 29tur. Atque de his nunc ſatis; plura et particulariora, ubi præſens fuero, intelliges. Verum antequam epiſtolam claudam, unum adhuc reſtare video diſcutiendum, quod prioribus intentus, ferme præterieram, de opinione illa Pliniana, ad quam quidem non tam abſolute, prout rei moles exigit, nunc me reſolvere datur, quæ tamen obiter et tam cito in mentem venire || poߟunt, dicam. PLINIJ ille locus, quem adducis, videtur obſcurior, quam quod in continenti eum prorſus enodare concedatur, neque enim, quæ voluit dicere, viſus eſt. Imo mea quidem opinione, niſi plura hac de re intellexerit quam ſcripſit, ſibi ipſi non ſatiffecit, nedum alijs. Non quidem dubium eſt planetas ad Solem evidentem obtinere relationem, atque reſpeetu eius Stationes et Retrogradationes, atque nonnullas inæqualitates apparentes, tam quoad Longum quam Latum, differentias exhibere, at quod circa Trinum Solis quam proxime ſtent ſuperiores tres Planetæ, radijſque Solis inhibeantur, reetumque agant curſum, et ignea eius vi in ſublime levantur (uti de his dietus ratiocinatur PLINIUS) tum quoque ea quæ mox de Retrogradationibus ſubiungit, non video quomodo conſtare poߟint. Neque enim Solis radij quaſi catenâ aut aliâ quadam combinatione ſunt cum Planetis alligati, qua eos hac vel illac impellant, trahant, aut retrahant, niſi vim quandam quaſi Magneticam illis hoc modo ineߟe imaginemur; et ne ſic quidem motio erit cœleſtibus competens utpote circularis et regularis. Certum enim eſt Planetarum motiones ubique orbiculariter fieri, vel ex orbicularibus componi, ideoque ea quæ PLINIUS inſinuat, ſi ad Solem referenda ſunt, quod etiam fieri poߟe non inficior, alia ratione applicanda veniunt, de qua nonnunquam cogitavi, ſed nondum ſatis me reſolvi, ut videlicet tollantur Epicycli (quos veteres etiam non aߟumpſiߟe ex PLINIO liquet) et nihilominus apparentiæ conſtent. Sed exiſtimo PLINIUM hanc ſuam ſpeculationem undecunque tandem acceptam et quomodocunque intelleetam in praxin et uſum deducere nequiviߟe, ideoque difficultatem quandam hîc ſubeߟe faߟ um. Simile quid apud VITRUVIUM, qui diu ante PLINIUM fuit, reperitur, ſed locus nunc non ſuccurrit. Is vero Architeetonice magis quam Aſtronomice et Geometrice executus videtur, ex quo hanc ſententiam PLINIUM hauſiߟe veroſimile eſt, licet is idipſum diߟimulans eam ſibi propriam et privatam aߟeruit. Verum de his ubi D. V. convenerimus, et commoditas dabitur talia diſquirendi, ulterius philoſophabimur. Tu vero, mi chariߟime PR ATENSIS, quam feliciߟime vale, et Dominum DANZÆUM noſtrum ex me officioſe ſaluta; meque intra paueos, uti dixi, dies iſthic ambo incolumes expeetate. Dabantur e ſede noſtra Knudſdorpiana die 14. Februarij A. 1576.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 52—56]
IOHANNES PRATENSIS AD TYCHONEM
BRAHE.
GENEROSE Domine TYCHO, Amice obſervande, præ gaudio exſilij, quam primum legi in tuis, ea quæ de Sereniߟimi Regis noſtri Clementiߟima voluntate refers, quæ etiam Magnifico Domino Legato Gallico, communi Amico noſtro, qui ex aߟe tuus eſt, mox legenda exhibui; is pari mecum lætitia inde perfuſus eſt, et utrique noſtrum Genius pariter inſpiravit, hæc non ſine bonis ominibus fieri; judicavimuſque ambo, imo certo ſtatuimus, hæc ſingulari Numinis proviſu Regi in mentem veniߟe, ut te tam benigne et liberaliter ad manendum in patria, adeoque ſua ſponte invitaret, idque non levibus adduetus rationibus. Neque etiam dubium quin ſerio hoc agat, et forſan plura animo premit, quam in continenti promere voluit; ſcis Regum petita eߟe poſtulata. Et ſane decet te, imo debes, mi TYCHO, debes, inquam, in gratiam Optimi Regis et Patriæ communis, cui nati ſumus, et quæ multum iuris in nos ſibi vendicat, propoſitum tuum mutare, atque Regiæ voluntati obtemperare. Habes brevibus quo DANZÆI et mea vergat ſententia, plura et validiora intelliges ubi adfueris. Quam hæc tuorum neceߟariorum et aliorum nobilium, qui te mallent politicum per omnia ſequi ſplendorem, atque eadem agere quæ ipſi, animos percellent, ubi intellexerint Regem tibi et tuis ſtudijstantâ clementiâ favere, ut ea benigne promovere, atque in hoc regno liberaliter ſuſtentare velit, idque non rogatus, motu proprio, benigniߟime offerat. Quid nunc dieturi ſunt proximi quique tui, quid frater, quid alij ? ſcis quid loquar et quare. Sed deſino plura, ſiquidem intra diem unum vel alterum, uti polliceris, huc venturus ſis. Et ſane oportet te reditum ad Regem maturare, atque quam citiߟime ad poſtulata eius (neque enim ſolummodo, uti prius dixi, petita ſunt) reſpondere: noſti enim quam expedite Rex omnia vult fieri, quamquc cito abſque lenta procraſtinatione. Adſis itaque nobis, exoptatiߟime TYCHO, hîc Haffniæ bonis avibus, vel potius Deo duce, qui hæc conſilia, quæ nunc animo volvimus, gubernet ac felicitet, atque eodem ducetore, mox Regem accede, eiuſque votis tua obſequentiߟime coniunge: ſic enim ſtat ſententia, ſic vult Apollo, ſic ſuadet Urania, ſic Mercurius ſuo caduceo imperat. Num adhuc dubitas? ſed pluribus de his, uti dixi, coram, nihilque am bigo, quin ubi DANZÆUM et || me audiveris, manibus pedibuſque in noſtram iturus ſis ſententiam. Vale, et hæc pauca, pro tempore, boni conſule: volui potius pauca quam nulla ſcribere, ut de noſtro quod expetis conſilio eo citius aliquid cognoſceres, ſicque promptius tuum s. 31conformare poߟis, nec decuit hunc famulum, qui mihi tuas reddidit, abſque reſponſo reverti, quem vel in via te obviam habiturum, vel etiam Knudſdorpij itineri accinetum, reperturum exiſtimo. De tuis vero, non eſt quod ſis ſolicitus, eas in aliorum manus venturas, nam ſtatim ac Domino Legato illas perlegeram, rupi et combuߟi, uti mandâras, nec ullus per nos ea de re quidpiam ſubolfaciet, antequam ipſemet hæc propalari volueris. Iamque iterum vale, ſalutata a me Matre tua Nobiliߟima et Fratre STENONE, quam officioſiߟime. Datæ Haffniæ feſtinanti calamo die 15. Februarij horis matutinis Anno 1576.
IOHANNES PRATENSIS.
In hunc modum Excellentiߟimus ille PRATENSIS, bonæ recordationis, tam Magnifici Domini Legati Gallici, quam ſuam mihi apperuit ſententiam, eandem poſtea cum ſimul eߟemus, pluribus expoſuit et confirmavit; viſumque eſt utrique eorum, ut omnino has a Clementiߟimo Rege oblatas conditiones ſuſciperem, atque in Patria, relieto priori propoſito, manerem, inque eius et Regis honorem, quæcunque pro virili præſtare poߟem, ſedulo molirer. Certo enim ſibi perſuadebant, hæc, Deo ſic volente et regente, qui corda Regum in ſua habet poteſtate, fieri. Subiunxit vero inter alia PRATENSIS, domum plane Philoſophicam in illa Inſula exædificandam eߟe, a vulgaribus differentem quæque hinc inde habeat inſcriptiones Gnomologicas, ex antiquorum Philoſophorum et Poß«tarum ſcriptis petitas: et ſigillatim recitavit LUCRETIJ verſus, qui in initio libri ſecundi habentur:
Suave, mari magno turbantibus æquora ventis,
E Terra alterius longum ſpeetare laborem.
Et quæ ſequuntur, uſque in hos verſus quos etiam memoravit:
At nil dulcius eſt, bene quam munita tenere
Edita doetrina ſapientum templa ſerena,
Deſpicere unde queat alios, paߟimque videre
Errare, atque viam palantis quærere vitæ,
Certare ingenio, contendere nobilitate,
Ad ſummas emergere opes, rerumque potiri.
Hæc et ſimilia parietibus domus intrinſecus appingenda eߟe aiebat, quorum etiam authorem et monſtratorem futurum pollicebatur. Ego vero mox Regem Sereniߟimum, qui tunc Friderigſburgum reverſus erat, accedens, eius Clementiߟimæ voluntati me libenter acquieturum ſubmiߟe indicavi. Atque mox, dum ibi adeߟem, conſcriptæ et ſubſignatæ ſunt literæ, ſalarium annuum ex ærario Regio mihi deputantes, idque die 18. Februarij. Adjeeta ſunt ſequentibus annis alia beneficia Regia, et liberaliter exercitijs noſtris Aſtronomicis proſpeetum. ||
Extrueta itaque eſt in eadem Inſula Arx Uraniburgica, una cum ijs, quæ hue requirebantur, et confeeta ibique diſpoſita ſunt Inſtrumenta Aſtronomica varia et magnitudine atque materiæ ſoliditate præpollentia, quemadmodum in libro noſtro de Aſtronomiæ Mechanica parte non ſaltem organa a me conſtrueta, ſed et ipſa ædificia, atque alia huc facientia exprimuntur. Quibus de cauſis Anno demum 21 a fundatione huius arcis, qui erat CHRISTI 1597, omnia s. 32iſthic a me extrueta deſeruerim, atque in Germaniam me cum tota familia et apparatu illo Aſtronomico contulerim, non eſt huius loci referre, nimiſque longum foret; habet etiam rationes cur lubentius id ſubticeam. Sed ad rem, et ea quæ de PRATENSE. Interim dum ego ædificationes novas in Inſula illa adorno, et ob id rarius Haffniam venio, accidit ut optimus et eruditiߟimus ille PRATENSIS, proh dolor, fatis conceߟerit, magno ſui non ſaitem apud me, ſed et alios quam plurimos, relieto deſiderio; erat enim omnibus ob morum ſuavitatem, probitatem et candorem, eximiamque humanitatem chariߟimus. Vixit is ſaitem uſque in 32 ætatis annum, adeoque ſub ipſo iuventutis flore expiravit, idque morte feſtina et inopinata. Cum enim aliquandiu continuis defluxionibus ad pulmones et tuߟi vehementi laboraߟet, tandem in auditorio Academiæ Haffnienſis, cum publice doceret, atque tunc ALCINOUM de Philoſophia Platonica explicaret, de repente in eam, qua laboravit, incidens tuߟim, vena aliqua intrinſeca illi rumpebatur, cumque ſanguinem copioſe per fauces effluentem, aqua frigida, quam ſtudioſi mox attulerunt, ea nimirum in fauces manibus inieeta, ſedari non poߟe animadvertit, mortemque inftare ſentiens, hæc ultima verba prolocutus: »IESU FILI DEI VIVI, miſerere mei, et ſuſcipe animam meam«, mox exanimis manibus ſuorum auditorum exceptus, et in ædes ſuas cadaver cum lacrymis et luetu reportatum, atque paucis poſt diebus honorifice in templo ſummo Haffniæ ſepultum. Aberam ego tunc in Schania, neque ſatis cito de hoc dolendo caſu reſeiſcere potui ut ſepulturæ intereߟem. Sed nihilominus, aliquot poſt dies, cum ex dolore, quem ob immaturam et improviſam intimi huius mei amici mortem conceperam, me collegiߟem, Epitaphium, quod illi vivo, biennio antea promiſeram (ſe enim non diu ſupervieturum ipſemet iam antea præſagiebat) confeci, quod etiam publice in templo laminæ orichalcicæ inauratæ et eleganter circumquaque exornatæ, quam in eos uſus parâram, affigere conſtitueram, niſi alia quædam ingrata interveniߟent. At cum in huius præſtantiߟimi viri, qui patre Gallo, quondam CHRISTIERNI ſecundi, Danorum Regis, poſtea captivi, Secretario in Cancellaria, uti intellexi, Gallica, matre vero Dana oriundus erat, et in omni Philoſophiæ genere excellenter verſatus, mentionem hîc, datâ operâ, ut eius memoriam hoc loco recolerem, incidi, lubet hoc ipſum, quod ei tunc concinnavi Epicedium, hîc apponere, utut id extra propoſitum videbatur, ſed quacunque tandem ratione eximij huius viri, meique dum in vivis eߟet, amici optimi, memoriam conſervare, atque ad poſteros tranſmittere licitum arbitror, præſertim || cum et is Aſtronomiæ ſtudijs, de quibus hiſce Epiſtolis affatim agitur, præclare imbutus fuerit. Quæ etiam omnia ob id hîc commemoro, ut conſtare poߟit meis leetoribus, quî faetum ſit, quod non plures in poſterum ab hoc Doetiߟimo PRATENSE literæ ſubſequantur, eo nimirum nimis matura morte, quod dolendum, nobis prærepto. Nunc igitur Epitaphium, de quo dixi, ſubijciam, poſteaque ad alias Epiſtolas doetorum virorum aliunde mihi ſcriptas, continuandas pergam.
s. 33[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
NOBILISSIMO CLARISSIMOQUE VIRO
D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO,
DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
LITERIStuis,nobilißime,amantißime Domine TYCHO, nihil mihi fuit charius. Ioachimicos 40 accepi a D. LEVINO. Chirographum adhuc apud me deliteſcit ſine fraude et dolo. OMELIJ de Horologijs ſciotericis partem, quam commodato ceperam, remiſi, feceris mihi rem pergratam, ſi reliquam partern mittas. Detinueram apud me propoſitiones aliquot Græce conſcriptas, has, ne quicquam deſideres, remitto. Quod vero ſcribis te in obſervationes cœleſtium motuum ſedulo incubiturum, non poßum non probare, cum animum ſis conſecutus ad ea ſtudia ſua ſponte inflammatum, et qui laboribus non deterreatur, quique in rebus præclaris et a communi ingeniorum captu ſemotis laudabile iudicat ſtudium ſuum poſuiße. Utinam ipſum cœlum non plane oppugnet tuos labores, aptius ad p[rui]narum, imbrium, nivium, grandium, Septentrionis, Cori Boreæque flatuum, et aliarum, quæ in ſublimi fiunt, impreßionum conſiderationem. Vulcano accommodata magis ſedes, cui materiam copioſam ſuppeditat, in qua ſe exerceat. His lapis ille multis decantatus pleriſque omnibus fruſtra quæſitus inveſtigandus potius, quam in cœlo, quod raro in oculos incurrit, ſiderum motus perſcrutandi. Nos hîc te expeetamus, nec ſine libris aliquot non paßim obvijs. Si quos habeas IORDANI aut REGIOMONTANI nondum editos, Norimbergæ a te emptos unâ tecum afferas. Quod ſi COPERNICUM WOLPHGANG piæ memoriæ, naetus es, hic ſit tantum itineris comes. Ita enim iudico, Regem in Germaniam iter inſtituentem comitaberis, cuius beneficio, quod felix et fauſtum ſit, intelligo, te Dominum Inſulæ faetum, e qua quaquaverſum, montibus non objeets, cœlum proſpicere liceat: Maete animo, quo tua te virtus vocat. Nos curta ſupellex et res anguſta domi haetenus humi depreßos detinuit, brevi forte emerſuros. Cum apud nos eßes, petij, ut quæ in morbo || caduco tibi eßent nota, de uſu medicamentorum ad affeetum facientium, communicares, id hunc ob repentinum diſceßum minime licuit. Hoc ſi nunc feceris, plurimum me tibi devinxeris. Cum autem ad tres fere differentias poßit deduci, quando ſcilicet ipſum cerebrum primario laborat, aut aliquod viſcus, ut uterus, ventriculus, lien, et ſi quod ſit aliud, aut e partibus remotioribus, ut manibus pedibuſve, aura quædam caput petit. Peterem in ſingulis propriam rationem, ſi quæ ſit, aut univerſalem omnibus, ſi unus eſt in omnibus curandi modus. Aut quid omnibus commune, quid ſingulis peculiare. s. 34Non dubito pro animi tui candore et amore mutuo, candide omnia communicaturum. Bene vale. Roſtochij XIV Maij anno 1576.
HENRICUS BRUCÆUS
plane tuus.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf 1068666 fol. 58]
NOBILI ET GENEROSO VIRO TYCHONI
BRAHE A KNUDSTORP, AMICO SUO PLURIMUM
COLENDO.
GENEROSE et clarißime vir, Domine et amice perpetuo colende, recordari mei PRATENSIS ſine lacrymis non poßum, cum animæ plus quam dimidium perdiderim meæ. At cum dolor iſte nobis communis ſit, ego fruſtra me affligendo tibi moleſtus eße deſinam, et tuis literis reſpondebo. Quæ certe mihi fuerunt gratißimæ, et plurimum profuerunt. Nam illæ me veterno quodam oppreßum excitarunt, et quaſi in tenebris lumine privatum errantem in reetam reduxerunt viam, ut ea, quæ me decent, præſtarem. Scias igitur, mi amantißime TYCHO, lapidem angularem paratum eße, ſed cum inſcriptionem ſeu dedicationem, et quædam alia myſtica ſacraque ille optimæ recordationis PRATENSIS ſibireſervaßet, iurareque voluißet, ego mihi (quod tantus vir facile conficere potuißet) tribuere non auſus ſum, ut quicquam in ijs, niſi te mandante, vel potius præſcribente, tentare voluerim. Te igitur oro, ſi Mercurium tibi caducei uſuram negare non velis (illius enim verbis lubenter utor) ut, quod tui ſtudioſißimus in ſe receperat, et mihi iure quodam debebat, tute perficias et perſolvas, vel ego cogar (etſi invitus) neſcio quid in te deſiderare. Ut autem hac in re facilior promptiorque ſis et mihi citius reſpondeas, ne magnum illud opus noſtra mora et tua culpa remoretur, oro ut ijs, quæ in ſchedula ſcripſi, addas, immutes, ſubtrahas, vel ut uno verbo omnia compleetar, una litura deleas, et ſtatuas, quid ſit faciendum, quid ſcribendum, cum id facile efficere queas, et ego tibi obſequar lubentißime. Quod ſi me tui amantißimum eße et obſervantißimum credideris, non falleris. Vale, Vir præſtantißime, et cito reſcribe. Haffniæ 26. die Iunij Anno 1576.
Tibi deditißimus amicus
CAROLUS DANZEUS.
s. 35[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 58]
GENEROSO ET VERE NOBILI VIRO
TYCHONI BRAHE A KNUDSTORP, AMICO
SUO SEMPER OBSERVANDO.
GENEROSE et clarißime vir, amice perpetuo colende, cum hîc Holbecæ apud Dominum PACKIUM eßem, redditæ mihi ſunt tuæ literæ. Triſtia obmittam, cum corrigi non poßint: lapis promißus paratus eſt, inſcriptio addita, ut voluiſti, cum me vocabis, mature adero, gratißimumque mihi feceris, ſi plures invitaveris! Ego idem quoque faeturus ſum, ne vulgaris hæc ſit dedicatio. Utinam ille PRATENSIS viveret et nobis unâ adeße poßet. Ego D. IOHANNIFRANCISCO niſi adfuerit, ominatus ſum aliquid mali. Ille igitur volens (utſpero) vel metu aderit. Literas tuas hîc expeeto, ubi || iam iucundißime et ſuavißime vivo. Vale, Vir præſtantißime, et DANZEUM tuum, ut incepiſti, ama, credeque illum tibi eße deditißimum. Vale et vale felicißime. Holbecæ 14. Iulij A. 1576.
Tibi deditißimus
CAROLUS DANZEUS.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 58]
NOBILITATE GENERIS, DOCTRINA ET
VIRTUTE PRÆSTANTISSIMO DN. TYCHONI BRAHE
OTTONIDI, DOMINO DE KNUDSTRUP, DOMINO
ET AMICO SUO SUMMA OBSERVANTIA
COLENDO.
S.
BENEVOLENTIÆ tuæ erga me ſingularis, generoſe Domine, teſtimonium lunt non ſolum tui ſermones ſuaviBimi, quibus hic liberaliter ſum inſtitutus, ſed etiam liber tuus de Stella Nova editus, quem mihi dono mittere non dubitaſti. Quare quamprimum eum a D.WOLFIO, Compatre meo chariBimo, accepi, prima || quacunque occaiione oblata ad te gratitudinis ergo ſcribendum duxi, præſertim cum id meus in te amor et ſingularis obſervantia, qua te ſemper ſum proſecutus, ſlagitaret, ne aut ſpacio temporis aut locorum intervallis diminuta eBe videretur. Dominationi igitur tuæ primum de ſalvo atque incolumi in patriam reditu gratulor, eamque incolumitatem tibi perpetuam eBe precor. Deinde pro libro tibi gratias, quas poBum, maxi- 5* s. 36mas ago. Etſi autem ea non eſt mei ingenij facultas, ut parem gratiam referre poßim, tamen affirmo, me omne meum ſtudium, omnem meam obſervantiam cultum honorem denique tibi dicaße, meque tuarum maximarum virtutum, quas ſemper ſum admiratus, memoriam perpetuo conſervaturum eße. Porro te ignorare nolo, mi Domine TYCHO, SCHISLERUM γνωμονοποιόν noſtrum confeciße Globum ex cupro fabrefaetum ſecundum omnes dimenſiones perfeetæ, veluti tuum Automaton, rotunditatis, cuius diameter quinquepedalis. Globus autem tali arte eſt ſabrefaetus, ut in 8 partes dißolvi et rurſus in integrum reſtitui poßit, neceßitate exigente, quem in Hiſpaniam unâ cum Aſtrolabio quantitatis eiuſdem per MARCUM FUGGERUM eſt miſurus. Cum itaque viderem Globum, de tuis commodis cogitans quærebam, num etiam maiorem conficere poßet? qui reſpondit ita, ſeque ad tale corpus conficiendum motum eße ex eo, quod audivißet D. tuam hîc artificem quæſiviße, qui id præſtaret, ſeque poße æque conficere eiuſmodi corpus, cuius diameter eßet 8 vel 10 pedum, et ea arte, ut in 40 circiter partes reſolutus facilime vaſique incluſus, commodißime vel per mare vel per terras tranſportari poßit. Cum autem ulterius quærerem, quantum cuperet pro tali corpore conficiendo, me ad D. tuam hac de re ſcripturum, reſpondit, non minus quam 1000 aureos, circulis exceptis et pede. || Quare cum hîc Globum viderim ligneum, qui tamen propter ligni naturam ſuis ex æquo partibus non reſpondere videretur, hac de re certiorem facere volui, ut ſi forte eiusmodi corpus globoſum D. tua habere cuperet, quod et ad durationem et perfeetionem magis accederet, ſciret, hîc eße Artificem, qui hoc ſe præſtare poße diceret. Proinde ſi qua in re mea opera uti volueris, efficiam ut te nec ſumptuum pœnitere queat, nec ego cura, opera et ſtudio tibi defuiße videar, modo cum aliquo agas, qui artifici dimidium ſumptuum tuo nomine exponat. In ceteris neque diligentia neque fide unquam deero.
Novi quod ad te ſcriberem non habebam, niſi forte ſcire velis, hoc ipſo die poſt obitum PEUTINGERI in Duumvirum, quem nos vulgo Stadtpfleger nominamus, MARCUM FUGGERUM eleetum eße cum omnium civium admiratione. Hiſce vale feliciter, et me, quod facis, amare perge. Auguſtæ Rheticæ poſtridie Cal. Auguſti 1576.
D. T. deditißimus
IOHAN. MAIOR.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.
CUM diſiungerer a te Ratiſbonæ hyeme præterita, nobiliߟime D. TYCHO, non minus mœroris reliquit ea diſiuneto noſtri quam tuus lætitiæ adventus attulerat. N am poſtquam te ex primo congreߟu mutuoque noſtro colloquio cognovi, ita eram ſtudio tui propter tuas eximias ingenij dotes et maximas virtutes incenſus, ut tum demum conquieſcerem animo, cum tecum eߟem. Itaque tam citam a nobis diſiunetionem, quæ me dulciߟimo fruetu iucundiߟimæ converſationis noſtræ privavit, non potui non dolere et conturbatiore animo ferre, neque illi ullum aliud levamen afferre potui, quam amorem et cogitationem tui, ut cum corpore tecum eߟe non liceret, ſaltem animo amantiߟimo tecum eߟem. Ac talem meum animum erga te iamdudum declaraߟem mea epiſtola, || niſi toto hoc præterito tempore multis hiſque maximis fuiߟem diſtrietus occupationibus, præſertim vero forenſi quadam lite, cuius cauſa etiamnunc hîc me commorari diutius quam vellem oportet. Illa negotia, mi TYCHO, adeo me perturbarunt, ut haetenus neque in ſtudijs nobis communibus, neque in his quæ mecum liberaliߟimo animo communicaſti, quicquam facere potuerim. Sed dabit Deus his moleſtijs quoque finem. Noſter PIRCKMANNUS Ratiſponâ domum reverſus, re communicata cum fratre ſuo de opere TRAPEZUNTIJ imprimendo, quod Baſilienſibus Typographis ipſomet conſultore, ut ſcis, daturus eram, ſtudioſe a me fratris nomine binis literis petijt, ut ſibi imprimendum concederem. Ego qui præ ceteris ipſi gratificari cupiebam, proxima Quadrageſima miſi opus illud. Nunc tantopere expetitum plane negligere videtur. Nuper enim ſcripſit ad me fratrem ſuum cum PLANTINO de impreߟione agere velle, putare etiam quoſdam, antea in Italia fuiߟe evulgatum hunc librum. Hinc videtur extinetum eߟe deſiderium excudendi operis. Ego vero impreߟum antea fuiߟe non exiſtimo. Nuſquam enim exſtant exempla etiam in Bibliothecis clarorum virorum. GESNERUS quoque in ſua Bibliotheca mentionem faciens operum TRAPEZUNTIJ et pro more ſuo loca, ubi ſingula impreߟa ſunt indicans, huius noſtri operis meminit quidem, ſed non ait aliquando fuiߟe impreߟum. Utut ſit, ego doleo quod librum non habeam in meis manibus et quod vagetur incertis ſedibus. Utinam ſaitem integer redeat ad me, non facile deinceps exibit et euſtodietur aretius. De noſtra ſtella an aliquid annotaveris, ſcire aveo. Ego meam reſponſionem contra RAYMUNDUM hyeme præ-s. 38terita miferam imprimendam Francofurtum WECHELO, ut prodirel ad ferias Pafchatis. Is vero cum primo fpem fe-||ciBet, tandem nimis fero fe excufavit imprimere non poBe. Quoniam autem ea refponfic iam antea fuit in multorum manibus, quibus legendam et iudicandam dederam, omnefque evulgationem eius expedlabant exoptabantque, maturare editionem oportuit. Itaque curavi illam Pragæ excudi. Eius exemplum tibi mitto, rogoque ut eam legas, et quæ tibi in ea difplicuerint, in ijs me libere moneas et coarguas. Si quid pr æterea habueris ex tuis obfervatis diftantijs ftellarum, aut quidpiam aliud, mecum communicare ne graveris rogo. De HEMMINGIO veftro et ftatu Eccleliarum veftrarum aliquid etiam adijcies. Tuo Achati quem tecum adduxeras Auguftߥ, fi adhuc tecum eft, adfcribo falutem. Bene vale Pragæ 23. Augufti 1576.
T. ex animo
Thaddæus.
[Ex apographo in codice Ottoniensi Karen Brahe 298 (857 b); cf. Dߥnische Bibliothec VII] (Hauniæ 1746) p. 470 sqq.]
CLARISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO
DOCTORI PETRO SEVERINI, MEDICO REGIO,
PHILOSOPHO EXIMIO, SUO AMICO.
S.
BINAS a te chariBime D. D. PETRE recepi literas, quibus interea nihil a me refponfum eft, non quod amicitiæ et officij immemor eBem, fed quod multis negotijs et amicorum vifitationibus interea (ut fit) diftradlus fuerim. In prioribus communis noftri fratris et amici immortali memoria digniBimi PR ATENSIS cafum et immaturum inexpedlatumque a nobis difceBum merito deploras. In pofterioribus vero proprias, quibus conflidlaris in vitae curfu, difficultates doles.
Etfi vero PR ATENSIS noftri abitus potius, quam obitus ab omnibus merito doleatur, utpote qui ob multarum fcientiarum excellentem peritiam, vitæque et morum incomparabilem fuavitatem, in omnium animis perpetuum fui deliderium reliquerit; tamen cum nos divinis oraculis et philofophia aliquatenus imbuti, ftatuamus eos, qui corpoream et vifibilem hane mundi formam, urgentibus fatis, reliquerunt, ad beatioris mundi incolas migrare et tanto beatius deinde vivere, quanto infinita felicitas finitam miferiam exfuperat; o Horizontum temporis et æternitatis imperferutabile diferimen; cumque is, qui hine difceBit, non deceBit PRATENSIS, fuerit et divina et humana Philofophia ita edoftus, ut in eius, per quem omnes mifericordiam mere-s. 39mur, pia invocatione et officij ſui in hac mortali vita fideli vocatione, in æternitatem migraverit, et dum fata ſinebant, vitam hanc mortalem bene et laudabiliter tranſegerit; idcirco non dubitamus cum eo longe melius nunc aetum eße, quam nobiſcum, qui inter tot errorum et fluctuationum procellas miſera ſpe, quod reliquum eſt in corpore vitæ, fovemus. Unde non eſt quod tam ipſius caſum doleamus, quam proprium, quod tanto viro, tam præclaris animi dotibus ornato, tamque ſincero et fido amico orbati ſimus. Verum cum et nos fruſtra hoc faciamus, utpote qui nullo luetu nullis lacrymis exoptatißimum amieum in hanc vitam revocare poßimus, noſtroque deſiderio nulla ratione ſuccurri poßit, patienter feramus id, quod inexorabile fatum nulla impatientia mutari permittit. Unum reſtat, quo amici defuneti exuvias ornare poßumus, nempe ut Epitaphium illi dignum confici curemus, quo eius memoria, alias quidem immortalis, ſed pro civili et politica conſuetudine ad poſteros et eos, qui ipſum in vivis || non norunt, conſervari poßit; huius, quantum ad ſumtus attinet, ego eorum particeps ero, tu de inſcriptione cogita. Id autem imprimis fieri oportet, ne, ſi diu differatur, in perpetuam (ut fit) oblivionem abeat. Dies enim diei memoriam delet.
Quantum vero ad poſteriores tuas literas attinet, magis eſt quod noſtram in hac vita ſortern deploremus; quod tot aßidue, dum hîc peregrinamur, itinerum difficultatibus et aſperitatibus impediamur. Tu, dum neceßaria Philoſophiæ adminicula ſeetaris, libertatem Philoſophicam in Aula aliquamdiu ſi non plane amittis, ſaitem in exilium abigis, unde eam revocare, ingentis, ut experiris, eſt difficultatis. Aula enim quoſvis blando et benevolo vultu recipit, ſed protervo et invito dimittit. Verum patientia, taciturnitate et conſilio multæ difficultates tandem exſuperantur, tempore etiam aliam atque aliam fortunæ mutationem inducente. Sed danda eſt opera, ne, dum ab his fluettibus et tempeſtatibus evadere conamur, in novos impingamus et Charybdin evitantes in Scyllam devolvamur. Invia enim eſt inter tot ſcopulos, procellas et voragines ad Philoſophiam via. Verum ſi cui auxilio Supremi portum attingere datur, is poterit magnum alterius ſpeetare laborem, non quia vexari quenquam eſt iucunda voluptas, ſed quibus ipſe malis careas quia cernere ſuave eſt.
Petis inſuper a me, charißime D. D. PETRE, ut hypotheſeos COPERNICI in triplici motu Terræ explicationem tecum communicem; qua is ſolerti ingenio per ſolamTerram, tum primi mobilis rapidißimum motum, tum oetavæ ſphæræ inæqualem tarditatem, ipſius denique Solis annuum curſum ſalvari poße demonſtravit. Primus eſt, quo Terra circa axem ſui Æquatoris verſus ortum ſpatio 24 horarum convolvi imaginatur, eaque ratione rapidißima illa primi mobilis circumgyratio, s. 40qua omnes ſecum inferiores ſphæras in occaſum convolvere a veteribus ſtatuebatur, penitus excluditur. Alter motus eſt, quo centrum Terræ interea annuum curſum, quem veteres Soli attri-||buebant, abſolvit, eaque via Eclipticæ duetum ijs in locis, ubi hi Solem locabant, deſignat. Tertius vero eſt, quo axem Æquatoris Terræ ad planum Eclipticæ, quod centrum ipſius (ut dixi) deſcribit, variabilem et annuo hinc motu revertentem inclinationem habere oportet; alias enim apparentes Solis ab Æquatore declinationes, dierumque incrementa et decrementa cum umbrarum diſcriminibus hypotheſi huic non congruerent. Sed et in hoc tertio motu mirabili induſtria per binos circellos circa axem Æquatoris Terræ deſcriptos, ſalvat inæqualitatem motus fixarum ideo nobis apparentem, quod Æquator Terræ inæqualiter in antecedentia promoveatur, alteramque Æquatoris mobilitatem, qua ad Eclipticam accedit et recedit, eodem artificio excuſat. Verum hæc omnia, ut ſunt ingenioſe a ſolertibimo illo Artifice excogitata; ita, niſi machina talis extruatur, in qua oculariter demonſtrentur, difficulter intelligi poßunt. Id vero et plura alia, Deo conatus noſtros adiuvante, aliquando faeturus ſum, ubi vulgi ſtrepitu ſemoto mihi Philoſophica quiete frui licuerit, et in ijs, quæ in motibus adhuc deſiderantur, tunc diligentiorem trutinam adhibebo. Tu interim da operam, ut libertatem priſtinam recuperare poßis et tandem animum ad continuandum Philoſophiæ ſtudium componere, ni mavis ſequi viam univerſæ carnis, cumque alijs reliquos fruſtrare inglorius annos. Vale et ſaluta magnificum Dominum Decanum meo nomine officioſißime. Iterum terque quaterque vale. Datæ Knudſdorp die 3. Septembris Anno 1576.
Spero me brevi vobis Haffniæ affuturum.
Tuus
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 foll. 58—59]
NOBILI ET GENEROSO VIRO, DOMINO
TYCHONI BRAHE OTTONIDI A KNUDSTORP,
AMICO SUO SEMPER OBSERVANDO.
GENEROSE et clarißime vir, Scotus hîc quidam in hoc poſtremo bello Danico et Suetico ſtipendia ſub Capitaneo IOHANNE CLARICO Scoto meruit, et parum, uti opinor, illi reſtat, ipſi etiam ſerenißimo Regi aut quæſtoribus eius incognitum et memoria elapſum. Quod ſi tu hunc afflietum tua gratia et favore apud Regem aut per aulicos amicos iuvare poßis, obnixe te oro, ut id facias. Et hoc etiam tibi perſuadeas, quod tibi hac de re nec ſcripſißem, nec moleſtus fuißem, s. 41ſi literæ, quas tibi BUCHANANUS, ſerenißimi Scotorum regis Præceptor, nunc ſcribit, ad id me non impulißent; cuius preces magnum apud te pondus habituras eße ſpero, cum ille Poß«ta ſit doetißimus, et Theologus minime ſeditioſus, nec Reipublicæ perturbator, nec etiam ARISTOTELI nimium addietus, quo etiam quidam Theologiam profitentes abutuntur. Scotus ille reſponſum hîc a te expeetabit, et literas ad aulicos amicos, ut negotia iſthic tutius et facilius expedire poßit. Poſtea ſi voles, BUCHANANO reſcribas. De Aſtronomicis quibuſdam libenter te audiam dißerentem, ubi ſimul affuerimus. Nam Theorias Planetarum revolvere, et faciliori a te excogitata Methodo diſcere plurimum aveo. Aſtrologica, quibus tu moderate uteris, nec nimium (quod laudo) ijs tribuis, non valde vitupero quidem, ſed neque admodum ſuſpicio, ut multi alias ſolent, ſiquidem a Domino CALVINO olim in his abſterritus ſum, cum Argentinæ ſimul eßemus, quando iſtis vaticinijs admodum addietus fuißem. Habent enim neſcio quid, quod hominem trahit ad ſe, ut ijs nimium adhæreat et fidat. Is enim, cum vidißet, me eo credulitatis in hiſce prædietionibus perveniße, ut de adulterijs etiam mulierum hinc nonnulla, quæ, ut fatear quod verum eſt, raro falſos habuerint eventus, prædicere me poße iaetarem, pro ſua autoritate et gravi iudicio me increpavit, et male mihi minatus eſt, ſi iſta non relinquerem. Quare cum eum ſuſpicerem, atque in pretio haberem, mecumque STURMIUS plurimum illis tribueret, non auſus ſum talia ulterius ſerio attingere. Aſtronomica tamen ſemper plurimi æſtimavi, atque uti merentur, magnifeci, et etiamnum magnifacio. Quare in ijs aliqua etiam hac invaleſcente ætate de præceptore diſcere plurimum deſi-||dero, quod et te mihi non denegaturum ſpero. Vale, Vir integerrime, et me, quod plura non ſcribam, excuſatum habe, Uraniamque tuam meis verbis reverenter ſaluta. Haffniæ 17. die Novembris Anno 1576.
Tibi deditißimus
CAROLUS DANZEUS.
s. 42[Ex apographo in Thomæ Crenii Animadversionum philologicarum et historicarum part. VII (Lugd. Bat. 1700)]
CLARISSIMO VIRO D. IOACHIMO CAME-
RARIO IUNIORI, PHILOSOPHO ET MEDICO EXIMIO,
AMICO SUO COLENDO.
DOCTOR CAMERARIUS MEDICUS
ZU NßRRENBERG.
EX litteris tuis, clarißime Domine Doetor CAMERARI, intellexi, maximam partem librorum Mathematicorum BRECHTALII eße diſtraetam; nihilominus peto, ut eos, qui reſidui adhuc ſunt, velis mihi, iuxta catalogum tibi mißum, curare colligi, eoſque huic artifici Mechanico GEORGIO LAUßIMVOLFI ad me tranſmittendos tradere. Et inſuper, ſi quos alias in Mathematicis et Chymicis inveneris ſeu novos ſeu veteres, quos mihi uſui fore exiſtimas, unâ adiungas velim. Precium horum omnium ex tuo decreto artifex hic perſolvet; pecunia meo nomine interea ab alio artifice IOHANNE von der SCHACK nomine, mutuo accepta, donec ego eam hîc in Dania (eſt enim is hue venturus) vel etiam Noribergæ reſtituero. Ignoſcas autem mihi, quod ita audaeter toties his meis negotijs moleſtus tibi ſim; id facio fretus ſingulari tua humanitate, qua te eximie præditum, cum Noribergæ ultimo eßem, non obſcure cognovi. Peto autem, ut per occaſionem me de tuis ſtudijs et laboribus certiorem reddas, utrum in Spagyrica Medicina profeetum aliquem feceris. Ego hac æſtate nihil fere eximij in ea arte elaboravi, impeditus architeetura, quam nunc præ manibus habeo. In Inſula enim hîc quadam, quæ ſita eſt in medio famoſißimi et celeberrimi freti, ubi omnes naves ab Oriente in Occidentem tranſeunt, et e contra, ædes Philoſophicas non exiguis ſumptibus extruo. Hac enim Inſula eo nomine a Rege donatus ſum, ut eo, cum fert animus, ſecedere poßim, et a vulgi ſtrepitu ſemotus altioribus vacare exercitijs. Ubi ve-||ro ædificium hoc abſolvero, divina ope conatus noſtros auxiliante, ſpero me commoditatem non exiguam adepturum philoſophandi tum in ſuperiori et cæleſti Aſtronomia, tum etiam in hac inferiori Spagyrica rerum præparatione. Et ſi quid mea opera et ſumptibus inveniri queat, quod tibi alijſve amicis id expetentibus uſui eße poßit, lubens communicabo. Vale, vir doetißime et humanißime, et amicitiam inter nos brevi tempore Noribergæ contraetam longa tempora ne ſinamus obliterare. Iterum vale. Datæ in Inſula noſtra Huena, d. 21. Novemb. An. 1576.
T.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S. P.
SERIUS quam velim, nobiliߟime amiciߟimeque D. TYCHO, tuis literis reſpondeo. Nunc naetus idonei Tabellarij poteſtatem, alijs ſepoſitis, ad ſcribendum me dedi. Et reete tu quidem inobſervata currere ſidera, nec tam ſerenitatem deeߟe quam perdi ſcribis. Quæ quamvis vere dicantur, quod magna pars pleriſque nihil agendo effluat, tamen hiſce ſtudijs aretoa Urania occinere videtur. Hoc latus mundi nebulæ diruſque Iuppiter urget. Niſi forte Academici in media luce cæcutiunt, qui umbras ſeetantur, vel ut tuis verbis utar, formalitates verborum inanium. Id quomodo in hoc doetrinæ genere fieri queat, in quo ornari res ipſa negat, contenta doceri, non perſpicio. Sed hoc forte intelligis, auditorum oculos in cœlum eߟe deducendos, aut ipſum docentem non debere ſcholaſtico pulvere contentum in illo conſeneſcere. Ego hoc vere affirmare poߟum, quicquid ſolidi in eo doetrinæ genere hiſce temporibus in lucem proditum eſt, hoc ab Academicis profeetum eߟe. Nam et PURBACHIUS Academicus. Idem REGIOMONTANUS, STOFLERUS.|| Quid de COPERNICO dicam, quem Bononiæ cum DOMINICO MARIA obſervaߟe, ſcripta ſua teſtantur, et Romæ docuiߟe ſcio. Ut interim REINHOLDUM et RHETICUM taceam. De me nihil habeo quod dicam, quo forte reſpicis, niſi non omnes ſibi hunc ſtudiorum ſcopum proponere, et multos deſtitui necebarijs, alijſque cauſis impediri. Et tamen hic Academicus fortaߟe tuis aliorumque obſervationibus adiutus, faeta cum veterum obſervationibus collatione, accommodatas aliquas hypotheſes extruere, et his, Geometria duce, rationem tabulas condendi demonſtrare. Et inani ſua pompa verborum (ſic enim labores noſtros vocare videris) deducere ſuos auditores ad recludenda veri penetralia. Verum ego ſuum cuique ut ſit pulchrum, remitto. Imo gaudeo et laudo aliquos eߟe, quibus mentem et animum Dij dederunt, ut in nobili et arduo ſtudio incumbendum ſibi perſuadeant. Utinam mihi ipſorum laboribus et ſumptibus frui liceret, velim me dare unâ obſervatorem. Progredere, mi TYCHO, quo virtus tua te vocat, Dij tibi ingenium, Dij fortunam et indefeߟum ſtudium dedere, da operam, ut agnoſcat poſteritas, te non fruſtra vixiߟe, et craߟum aß«rem naturæ beneficio et ſtudio vince.
Venio nunc ad ea, quæ de medicamentis obiter inter nos mota ſunt, ubi ignorantiam decoetionum, infuſionum et aliorum operum ſeplaſiariorum minime tibi obieci. Sed hoc tum temporis me exiſtimare memini, te necdum ſatis perſpexibe vim et facultatem eorum, quid poߟint 6* s. 44in obſtruetionibus tollendis, in craߟis et viſcidis humoribus incidendis, quantum ad intemperies corrigendas, et alia quæ quotidie uſu veniunt, ſiquidem praxin Medicam publice non exerceas, uti nos, neque etiam opus habeas. Neque, mi TYCHO, aut ſpiritu vitrioli aut lapidum pretioſorum viribus omnia abſolvi poߟunt. Quod ſi tamen quis purius et defecatius vires eliciat ſeparatione puri ab impuro, eum ego ſeplaſiarijs prætulerim, uti et tu facis, et illius laboribus fruar. Non enim ars conſiſtit in illa ſeparatione, uti neque in docoetionibus et alijs præparationibus, ſed morborum cauſarumque dignotione, in naturæ ægrotantis, in medicamentorum reeta applicatione. Quamvis illam purificationem ego || non privaverim, ut neque medicamentorum præparationem et longe minus medicamentorum veteribus ignotorum uſum utilem. Quæ duo priora eius generis ſunt, ut exiſtimem, a ſtupidiߟimo quoque, ſed laborioſo, ſi præeuntem habeat, percipi poߟe, tantum abeſt, ut ſubtilem ARISTOTELIS naturæ interpretis diſcipulum requirant. Sunt enim hæc (loquor de præparationibus, non de commodo uſu) mechanici operis et nullius ingenij et mentis, ubi Doetor peritus et fidelis adſit. Verum illud fuit ſubtilis verborum indagatoris et ſententiæ, autorem per ſcapham ligonem intelligentem et verborum portentis ſecretiora quædam medicamenta deſcribentem aߟequi. Ego autem arbitror, rerum cognitionem ſatis per ſe difficultatis afferre, etiamſi verborum tenebris non involvatur. Ob id tibi gratias ago, quod pro noſtra amicitia confeetionem vitrioli aperueris, quamvis adhuc ſola tua deſcriptione fruamur, quod vitris recipientibus deſtituamur. Sumtibus enim minime deterreor. Partern alteram de Horologijs velim, ſi commode fieri queat, ad me mitti cum libello illius nobilis Angli de Radio, ſi eo carere queas, aut ſaltem titulum primis literis ad me mittito, quamvis libellum malim. Cum enim in Anglia ſit excuſus et nunc miſerabilis ſit Belgicus ſtatus, vix alibi conſequar. Utrum aliquid librorum Lipſiæ ſis naetus, ſcire velim, et quos.
Eſt hic Magiſter LUCAS Hamburgenſis non ineruditus, et harum artium, quas uterque noſtrum ſumme colit, non imperitus, Muſices non ignarus. Hic cuperet tuo beneficio iuvari, et ſi vel Haffniæ conditio offerretur docendi, aut etiam nobilis alicuius liberi forent inſtituendi, operam ſuam offert. Uxorem habet, curta eſt illi ſupellex, ut laborandum ſit illi omnino de auxilio. Itaque hunc habeas de meliore nota commendatum; nam et moribus eſt integerrimis et eruditus. Non dubito te, cum de omnibus optime mereri ſtudeas, etiam noftro nomine faeturum omnia, quæ ab optimo noſtrique amiciߟimo expeetari poߟunt. Quod ſi exiſtimes neceߟarium, ut illum coram videas, dabo operam, ut ad te tranſcurrat, cum aut in Inſula, aut Haffniæ te eߟe intellexero. Bene vale, et me, ut ſoles, ama. Roſtochij VIII. Decembris 1576.
HENRICUS BRUCÆUS, plane tuus.
s. 45[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 106867; cf. 1068666 fol. 59]
TYCHONI BRAHE EX SORORE NEPOTI
CHARISSIMO.
Is, quo vita, ſalus, via, ſtatque redemptio noſtra,
Corporis atque animæ det tibi fauſta, precor.
I AM iam literas tuas, Nepos e ſorore charißime, de negotijs tuis expediendis apud fabrum ferrarium meum, per famulum tuum accepi, petitionibus tuis quam libentißime ſatiſfaeturus, nec officium ullum erga te, quem ſemper intime dilexi, pollicitationis in me claudier ſinam. Armillas, quas, ſi reete memini, Ptolemaicas appellas, et pro quibus ornandis mihi cupreos circulos miſiſti, artifici hîc in moletrina ex tuo præſcripto ornandos commiſi, etiam frementibus et reluetantibus alijs, qui aquam pro conficienda farina nimium exhauriri prætendunt. Sed vereor, ne is iuxta tuam mentem Armillas iſtas rite parare et levigare norit. Verum, ubi ipſemet me acceßeris, reetius de his diſpicies. Has ſcribens, literas Regias accepi, ut ad ſuam Maieſtatem ſine mora veniam. Ubi autem a Regia Maieſtate liberabor, Lares Huenenſes ſeu potius Uraniburgicos, adeoque te ipſum inviſam, tuis Muſis thura libando. His paucis quam feliciter vale. Datæ Herriſuadi 5 Nonis Maij Anno 1577.
STENO BILDE.
[E colleetione Bælling D in fol. 67 Bibliothecæ Regiæ Hauniensis]
MAGNIFICO DOMINO RECTORI ET
CLARISS. VIRIS, REGIÆ ACADEMIÆ HAFNIENSIS
PROFESSORIBUS VENERANDIS, DOMINIS ET
AMICIS PERPETUO OBSERVANDIS.
S.
MAGNIFICE Domine Reetor, clarißimique viri, Hafnienſis Academiæ venerandi profeßores! Quod unanimi conſenſu, ſingulari veſtro favore impellente, me nihil tale a vobis expeetantem Reetratus honoribus inſignire et in Reipublicæ veſtræ litterariæ per ſubſequens Annuum tempus Adminiſtratorem eligere non dubitaveritis, vobis omnibus et ſingulis reverenter habeo gratias. Ego vero præterquam quod me tanto officio digne ſuſtinendo minime idoneum agnoſcam, ideoque eleetionis huius rationem veſtræ potius benevolentiæ et favori adſcribendam cenſeam, quam quod revera tale aliquid a me præſtari poßit, gravibus inſuper ijſque non paucis, hoc præſertim s. 46tempore, diſtrahor curis et negotijs, quo minus veſtræ voluntati ſatiſfacere et tam præclaro officio rite obeundo vacare poßim. Inprimis vero ob Architeeturæ in ædificijs conſtituendis || occupationes, quibus in hac Inſula, a veteri deſolatione in habitabilem oram, Deo conatui noſtro favente, revocanda, implicor. Quapropter reverenter et obnixe veſtras Excellentias rogatas volo, ut, conſideratis his negotijs, quibus hoc ipſo tempore, quo vobis adeße oporteret, impedior, me a tanto munere obeundo, quod alias etiam noſtris viribus impar eſt, excuſatum habere velint. Impoſterum vero, Dei nutu, liberato mihi ab hoc occupationum onere, ſi quid erit, quo mea tenuitas veſtræ Academiæ et vobis in quocunque officij genere uſui eße poßit, lubens omnique conatu pro virium menſura præſtare et volo et debeo. Omnemque meam operam, quacunque in re litterariæ Reipublicæ veſtræque utilitati inſervire poßit, vobis perpetuo defero. || Deus optimus et æternus, autor omnis ſcientiæ et veritatis, vos veſtraque ſtudia in ſuum honorem et publici boni utilitatem diu clementer conſervet. Valete. Datæ in Inſula Huena Maij die 21. Anno Chriſti 1577.
Mag. et Exc. V. amantiß.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
NOBILISSIMO DOCTRINAQUE ET VIRTU-
TIBUS PRÆSTANTISSIMO DOMINO TYCHONI BRAHE
OTTONIDI DANO, DOMINO DE KNUDSTRUP,
DOMINO SUO OBSERVANTER
COLENDO.
POST tuum Auguſta diſceßum, generoſe Domine TYCHO, ad te ſemel litteras dedi, in quibus T. D. pro ſcripto de ſtella anno 1572 viſa edito, mihique dono mißo gratias egi. Deinde aliquid de voluntate SCHISLERI et Globi conficiendi ratione cuiuſcunque magnitudinis ſubiunxi. Spero autem eaſdem litteras tibi eße redditas. De voluntate vero tua cum nihil adhue certi || cognoverim, pauca eadem de re tum cum affine meo PETRO tum cum N. GEMPERLIN pietore egi coram, ut de mea erga te benevolentia tibi quid certi conſtaret. Meretur enim virtus tua, ut tibi omnibus modis gratificetur. Quare cum ſingulari Dei beneficio ad excolendas artes Mathematicas, quas ipſe impenſe amo, excitatus eße videaris, Deum Opt. Max. precor, ut tibi vitam largiatur diuturnam, quo laudatibimis artibus iam quidem nutantibus brevique caſuris tuo ingenio quam felicißime ſuc-s. 47currat. Quadrans, quem hîc in horto Domino Conſuli magna induſtria extruxiſeti, adhuc conſtat et uſui obſervationum cœleſtium inſervit. Machina certe ingens, vixque ullißi noſtro ævo iimilis reperitur, quam etiam magnus ille PETRUS RAMUS ſummopere, cum hîc et tecum eßet, admiratus eſtR. D. WOLFIUS tibi plurimam ſalutem ex me dicere voluit: ipſe ſcripſißet, niſi publica negotia illi impedimento fuißent et affinis meus non cum ſumma feſtinatione abitum paraßet. Vale feliciter. Auguſtæ Rheticæ pridie Matthæi Apoſtoli 1577.
T. D. deditiß.
M. IOHAN. MAIOR.
[Ex apographo in Nye Samlinger til den danske Historie III (Hauniæ 1794) p. 131]
TYCHO BRAHE AD D. PETRUM
SEVERINI.
......hæc ego ad te perſcribere volui, ut et tu huius Cometæ ſi non inſtrumentalem ſaltem ocularem et phyſicam obſervationem inſtituere poߟis, et apud Regem efficere, ne forte ego hinc avocer interim, dum Cometa fulget, ut plenam eius obſervationem per inſtrumenta, quæ hîc ſolum in promtu habeo, perficere poߟim. Si vero, antequam ſervus meus has tibi reddiderit, id quod caveri vellem, faetum eſt, da ) operam, ut Regis conſenſu per alias literas infeetum fieri poߟit. Vale et ſaluta amicos. Datæ Haffniæ 14. Nov. 1577.
T.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
ET NATALIUM SPLENDORE ET INGENIJ
PRÆSTANTISSIMO VIRO DN. TYCHONI BRAHÆO
OTTONIDI, DOMINO ET AMICO SUO
COLENDO.
S.
REDIERUNT e Dania veſtra, Nobilißime Domine TYCHO, ſuperiore anno GEMPERLINUS, nuper Aurifaber, quorum neuter me acceßit, uterque tamen per alios ſalutem mihi tuo nomine dixit. Etſi autem ſperaveram te pro neceßitudine noſtra ne abſentis quidem mei memoriam abieeturum, tamen cum aſtra non quidem exitium (id enim a religione noſtra et ſaniore Philoſophia eßet alienum) ſed vitae ſaltem periculum ſuperiore anno, te autore, mihi s. 48portenderint, minus miror, me utcunque viventem in mortuis abs te numerari, ſi forte prædietio illa apud te mollior fuit, quam mihi tunc indicare voluiſti, ideoque ſupervacaneis litteris ſuperſediße. Memineris tamen, Aſcendens meum needum Saturni Anaretæ oppoſitum attigiße, quod ex tua quoque ſupputatione circa annum ætatis meæ 65 demum eveniet, quem etiam ob id ex Aſtrologicis ratiocinijs fatalem mihi eße inſinuaſti, a quo, ut conſcius ſis, ſi forte mea ætas et noſtra colloquia tibi memoria exciderunt, adhuc triennio abſum. Aiebas etiam fieri poße, ut direetionem Horoſcopi ad Trinum ſuum proprium circa annum 68 incidentem aßequerer, plerumque id concedi ijs, qui Aquarium aſcendentem obtinent, mihi revelaſti, quando de his et ſimilibus familiariter et iucunde ſermones miſcuimus, atque e theſauris tuis Aſtrologicis, quos alias in abſcondito habes, mihi quædam impartiri voluiſti, quorum etiamnum magna animi voluptate recordor. Quare cum adhuc et vivam et qualitercunque || valeam, quod te non ignorare arbitror, qui tam probe meam Geneſin et hinc pendentia fata noſti, quatenus humanæ ſubiacent induſtriæ, nullatenus eam tibi inhumanitatem tribuo, ut me, quamvis pauperem et genere ignobilem, ſed a Muſis ditatum et nobilitatum aſperneris, vel ſuperbiam, ut ſecundis rebus elatus, neminem tenuioris fortunæ hominem amicitia tua dignum exiſtimes, vel calliditatem, ut benevolentiam pro tempore ex loco ſimules. Sed faceßant hæc omnia, indigna generoſa natura, qualem eße tuam e diutina noſtra converſatione expertus ſum, pleneque perſuaſum habeo. De me autem ſic exiſtimes velim, me tibi et viventem et mortuum fore amicum. Vale. Auguſtæ Vindelicorum 9. Maij Anno 1578.
HIERONYMUS WOLFIUS.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S. P.
PRODIJT catalogus librorum Francfurti ad Mœnum venalium, inter ceteros hunc invenio: Obſervatio et demonſtratio Cometæ ætherei, qui anno 1577 et 1578 conſtitutus in ſphæra ʘ apparuit, autore M. MICHAËLE MÆSTLINO, Tubingæ apud GEORGIUM GROPENBACHIUM. Hunc nondum videre contigit, quod ſi ad manus meas pervenerit, curabo, ut ad te mittatur, vel eo potiߟimum nomine, ut ſi forte eam methodum, eaſque rationes et obſervandi et demonſtrandi ſequeretur, quas tu approbas, ut tibi conſtet, s. 49in quibus, et quantum eis tribuendum iudices et in quibus diߟentias. Porro cum multi in eodem genere laborârint, ut hinc inde edita ſcripta teſtantur, ſurneret ſibi forte quis laborem aliorum ſententiam refellendi, id quod mihi minime probatur, cum rei propoſitæ vera demonſtratione ex Geometricis fundamentis eruta, et obſervationum certitudinis confirmatione, abunde ſecus ſentientes confutentur. Tu interim in tuis obſervationibus elabora et profer in lucem, quod pluteum cædat et demorſos ſapiat ungues.
Noſtras obſervationes non mitto. Cum enim eas ad Geometriam, tanquam ad Lydium lapidem revocarem, et animadverterem, aliquid in ijs deſiderari, abieci aliquo, ut ipſe neſciam ubi lateant. Hoc tamen ſatis recordor me nullam ſenſibilem parallaxin hinc colligere potuiߟe, ſed calculum potius in contrarium aߟijߟe, id, quod miratus ſum, reluetdlante noſtro ARISTOTELE. Tu interim bene vale, et me mutuo ama. Roſtochij IV. Decem.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
PAULUS HAINTZELIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
NIHIL ſane opus erat, amantiߟime mi TYCHO, tam accurata apud me de intermiߟione literarum excuſatione uti, cum tu me eiuſdem negligentiæ accuſare poߟis. Verum cum nec ipſe tu, quanta ex Latini ſermonis paupertate laborem, ignores, || et egomet mihi plane ſim conſcius, quanta difficultate, præſertim ad homines doetos, tuique ſimiles ſcribam, ne mirere, ſi vel rariores, vel breviores, quam expeetas a me, tibi reddantur. Niſi enim habeam, quod vel te ſcire tua vel utriuſque noſtrum interſit, nihil eſt, quod a me expeetes. Illud ſaltem cave, ne propterea quicquam de meo erga te amore detraetum ſuſpicere. De me, mearumque rerum ſtatu ſcias, me, Dei omnipotentis beneficio, cum tota familia reete valere, filioque (ab hinc anno ſecundo, nimirum 1577, menſe Septembri die 14, hora forte 71 poſt meridiem) auetum eߟe; reliqua veteri adhuc loco ſita ſunt, niſi quod præterito anno filiam meam ELIZABETHAM, maiorem natu, cum iuvene huius urbis (cui normen eſt MELCHIORI IENISCH) deſpondi, quorum nuptiæ die 13. menſis Oetobris, quod felix fauſtumque ſit, celebatæ ſunt, cum tuæ mihi pienæ humanitatis literæ iam ante menſem eߟent redditæ, quibus ego quod in hunc uſque diem non reſpondi, non mea, ſed eius, qui tuas mihi reddidit, culpa faetum eſt. Is namque me inſcio hinc diſceߟit, et ſine meis literis, ſecus quam promiſerat, ad vos re-s. 50dijt, cuius rei optimus mihi teſtis eߟe poteſt LAURENTIUS, hoſpes tuus.
Obſervationes Cometæ, quas a me petis, ego ſane nullas feci, cum nulla idonea ad obſervandum inſtrumenta nunc habeam. Aliorum vero obſervationes et ſcripta, quæ paߟim in Germania et alibi de hoc Cometa publicata ſunt et ad nos pervenerunt, tibique tranſmitti expetis (quorum certe magnus eſt numerus) eorum ego tibi aliquot unâ mitto. Sed mehercule non magnopere leetione, et quæ tanto itineris ſpatio perferantur, digna ſunt, exceptis obſervationibus M. MICHAELIS MÆSTLINI, || CORNELIJ GEMMÆ Louanienſis, et ELISÆI RŒSLINI, qui eundem Cometam (quemadmodum etiam tu exiſtimas) non in Elementari, ſed in Ætherea mundi regione ſitum atque generatum eߟe, certis demonſtrationibus teſtantur, eiuſque verum locum, motum, magnitudinem, apparitionem et exſtinetionem commonſtrare videntur. Sed THADÆI HAGECIJ eiuſdem Cometæ deſcriptio, et Landgravij diligens obſervatio, modo rite in calculum adhibita ſit, longe diverſum ab illorum et tua opinione et ſententia ſtatuunt atque ſentiunt. MICHAELIS MÆSTLINI Epiſtolas ad Dn. HIERONYMUM WOLFIUM ſcriptas, et ex his excerpta, item Landgravij obſervationem, ſi modo genuina eſt, hîc unâ mitto. His doetiߟime, humaniߟimeque mi TYCHO, valeas, et me, ſive loquentem tecum per literas, ſive etiam tacentem, manere tamen ſemper in eodem amore et benevolentia erga te tibi plane perſuaſum habeas. IOHANNES BAPTISTA, frater meus, ſalutem tibi plurimam hîc referri voluit. Iterum etiam atque etiam vale. Dabantur Auguſtæ 25. Martij An. 79.
T.
PAULUS HAINTZEL.
Has ſaltem optimæ recordationis viri Pauli Haintzelij, Conſulis Auguſtani, Aſtronomicarum rerum amantiߟimi, in cuius etiam horto Quadrantem illum maximum, cuius alias in meis ſcriptis fit mentio, extruximus, ternas ſaltem apponere licuit literas, licet piures ad me dederit, quæ perierunt, uti etiam nullum reſponſum inter chartas meas reperio eorum, quæ ad ipſum ſcripſi.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.
EADEM Tabellarij fortuna, TYCHO nobiliߟime, amice colende, hîc ſumus uſi, qua tua præſtantia. Nam Aurifaber ille, qui tuas reddiderat, hinc abijt. Quis literulas ſit perlaturus, neſcio, ſed ſub veſperam demum mihi nunciatum eſt, ut reſcriberem. Itaque cogor eߟe brevior et ob temporis brevitatem et propter diem feſtum. Abſentibus WILLERI miniſtris non poߟum parare libellos noſtrorum, qui de atrociߟimo illo Cometa, quem unquam vidi, ſcripſerunt. Et ſane puto nec Tabellarium grandiuſculos libellos perlaturum et quæ tu elaborâris, propediem nos accepturos. Quæ autem de amplitudine veſtræ regionis et fortitudine gentis ſcribis, ſatis nota nobis ſunt, et Cimbros, Ambrones et Teutones a Martha C. MARIJ maga potius, quam a Romanis eߟe vietos arbitramur. Linguam vero veſtram ijs ornavit et antiquitatis et pro-||prietatis et copiæ laudibus IO. GOROPIUS, ut eam vel Hebrææ anteponat, nedum Latinæ et Græcæ. Itaque ſi hîc eߟes, Cimbrice a te diſceremus. Sed fortaߟe nobis ætas obſtaret, quo minus eߟemus dociles. Nam mortuo adhibere medicinam, et docere ſenem idem eߟe Græco proverbio dicitur. Me quidem ſeneetus et pigrum et oblivioſum facit, et multipliciter tam corpus quam animum affligit. Quomodo autem me contra eam, tanquam morbum incurabilem muniam, non video, præſertim deficiente hîc vino bono et incorrupto, quo ſolo tanquam antidoto moderate ſumto uti ſoleo contra tam invietum hoſtem, uti ſcis meum morem. Quare ſive me hîc enneaticus climaeter, ό άνδροδάμας, ſuſtulerit, ſive 66 to tollendum reliquerit: ſuſque deque fero, modo CHRISTUS Servator in Palatio ſui patris parvulam aliquam cellulam aߟignet, in qua beate et æternum requieſcam, quod ita fore clementia divina fretus confido.
Reſpublica noſtra in eo ſtatu adhuc eſt, quem hinc diſcedens reliquiſti. HAINZELIUS filius nuper a me uxoris ſuæ Geneſin confici voluit, cum ego reſpondi, D. TYCHONEM id in melius præſtare poߟe, ſi vellet. Sed ſane dubito, an velles, cum hîc in talibus difficilimus fueris. Iſti homines affeetibus ſuis indulgentes, ſuccenſent Aſtrologis et vera et falſa dicentibus. Itaque Tireſias ſoli Apollini vaticinandum eߟe dixit apud SOPHOCLEM, qui hominis indignationem, quippe Deus negligat. Eclipſin Solis in ♓ hîc vidimus pene integram, in qua et CYPRIANUS, ſed minus tamen quam COPERNICUS aberravit. Cuius Ephemeridas MICHAEL MÆSTLINUS || inſtrumentis cœlo uti opinor 7* s. 52adhibitis ab anno 1577 uſque ad annum 1588 correetiores ſe eߟe editurum mihi pollicetur, niſi Typographus in mora ſibi ſit. Sed iam manum de tabula. Nam adveſperaſcit et rhabarbarum ſcriptionem meam interpellat, quo uti ſæpius contra Iſchiadem et Chiragram cogor. Tuam vero Excellentiam et valere et florere omni bonorum genere ex animo et ſpero et opto. Vale. 25. Martij Anno 1579.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE AD HIERONYMUM
WOLFIUM.
S.
REDDITÆ mihi ſunt literæ tuæ, doetiߟime et amantiߟime Domine WOLFI, quas circa finem Martij huius anni ad me dediſti, quæ non minimum mihi attulerunt voluptatem, quod ex ijs te pro ea ætatis et conſuetæ valetudinis invalida ratione ſalvum et incolumem eߟe intelligerem. Scripta vero eorum, qui de Cometa aliquid in Germania publicârunt, quæ tunc temporis a WILLERO tam cito habere non potuiſti, a Domino PAULO HAINZELIO recepi, in quibus præ cæteris placet MÆSTLINI diligentia et proxime ad veritatem accedens obſervatio eique innixa Mathematica demonſtratio. Nec dubito, quin is, ſi ſumtibus ad inſtrumenta metallica magna et exquiſita conficienda inſtruetus eߟet, aliquid egregij ex obſervationibus in reſtituendis et corrigendis motibus cœleſtium corporum moliretur. In Apogei certe anticipatione et Excentricitatis Solis augmento, tum etiam oetavæ Sphæræ celeriori, quam exiſtimat COPERNICUS, promotione, quantum ex ijs, quæ HAINZELIUS communicavit, percipio, a noſtris inventis proximeque elapſis, aliquot annis ſedulo ſaetis obſervationibus non multum diſcrepat, ut latius ad Dominum HAINZELIUM perſcripſi. Ephemerides eius, vel ſi quæ alia ab ipſo publicata ſunt, ad me tranſmittas velim. || Et, ſi is aliqua familiaritate tibi coniunetus eſt, ipſum etſi mihi ignotum meo nomine ſalutes quæſo et ab ipſo impetres, ut per occaſionem mihi ſcribat, ſuaſque obſervationes, ſi quas habet exaetiores, mecum (ſi ita libuerit) communicet; ego viciߟim idem ipſi præſtiturus ſum et ipſius conatus, quacunque ratione licuerit, promovere ſtudebo. Si vero interea aliquot Scripta de Cometa illo adeptus es præter ea, quæ ad me miſit Dn. HAINZELIUS, peto ut mihi illa, qualiacunque ſint, tranſmittere non graveris. Ego propter varias occupationes tam Regis, quam amicorum nomine incidentes, inprimis vero propter ædificationem et œconomiæ novæ inſtituendæ s. 53moleſtias, quibus implicor, ea quæ de hoc Cometa concepi, et quæ ex obſervationibus certis demonſtrare ſatago, nondum abſolvere potui. Spero tamen per otium hybernum, Deo volente, me id effeeturum, ubi et alia quædam, quæ Aſtronomiæ erratis corrigendis opportuna ſunt, elaborare animus eſt. Huic enim ſtudio vacare inter plurimas alias occupationes non intermittam, et inſirumenta huic negotio idonea partim parata habeo, partim indies parari curo, quæ et magnitudine et habilitate et diligenti elaboratione mechanicæ veterum et recentiorum Aſtronomiæ traetationi, ſumtu magno, labore diuturno, i confeetione exquiſita minime ceߟura confido. Ædificationis vero noſtræ ſtrueturam ita adornavi, ut his utendis ſideribuſque commode in ea obſervandis quam maxime competat. Eam enim ob cauſam in hanc Inſulam ſeceߟi, ut Philoſophiæ et Aſtronomicis exercitijs libere operam navare poߟim; et quanquam præteritis proxime annis ob ædificationum moleſtias nonnihil in his ſtrenue exequendis impeditus fuerim, tamen ſpero, || me in poſterum (ſi Deus vitam et vires ſuppeditaverit) maiori commoditate, quam interea paro, id recompenſaturum. Hæc ad te perſcribere hoc tempore placuit, ne hic doetiߟimus vir M. ANDREAS SEVERINI mihi familiaritate iunetus ad te pari ratione mihi devinetum ſine noſtris literis veniret. Is enim, cum ſe cauſa luſtrandi quaſdam in Germania Bibliothecas per aliquod tempus diſcurrere velle propoſuiߟet, Auguſtam etiam ad vos ſe abiturum aiebat. Peto itaque, ut ſi qua in re ipſius deſideria promovere poߟis, efficias, ut ſentiat, te non ſolum TYCHONIS, ſed eius inſuper amici amieum eߟe. Bene vale cariߟime WOLFI, et quavis data occaſione mihi ſcribere et quod ſaltem licet, calamo et charta gratam amicitiæ noſtræ memoriam conſervare ne intermittas; ego viciߟim nullam occaſionem fruſtra præterlabi ſinam, quin intelligas, me tui perpetuo amantiߟimum permanere. Iterum quam feliciߟime et diutiߟime vale, mi cariߟime WOLFI. Datæ in Inſula noſtra Huæna 1579.
T.
TYCHO BRAHE.
s. 54[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
A. WELLEIO CONCIONATORI REGIS.
SALUTEM IN SALVATORE.
ACCEPI literas tuas, dileete M. ANDREA, et de equo minus bene vidente D. I. FRANCISCI (cæcum ne appellem, multis deierationibus abſterremur) intellexi: qui [quoniam] eſt vir benevolus et nobis Amicus, eum non denegat ſed ſponte offert ſive venalem, ſive commutabilem; ego ubi artificium molæ noſtræ, in quo eo uti vellem, paratum fuerit, cum eo de hoc agam, ſi proprijs equis uti non licuerit, eo quod eo dono deſtituantur, quo ſuum etiam carere mallet. Agas itaque ipſi interea meo nomine gratias. De iſtius vafri hominis perfidia, qui ſponte oblatam reconciliationem callide averſatur, ut impune ſibi per Legati adventum ſamam meam læſiße conſultum ſit, nihil dicam, donec vir ille opt. et æquus advenerit, cuius etiam arbitrio primum ſtabo, an æquum ſit me iſta immerito ab eo pati et per civitatem ab ijs, quibus nihil mali volui, ſed ab his paßus ſum, defamari. Quid Heßus iſte dicat et quam gratiam referat, nihil curo, cum non alia ab eo exſpeetârim unquam, neque ob id medicinam conficiam, quod vel gratiam vel lucrum inde ſperem ullum, miror ſaltem couſque Chriſtianiſmi inftitutionem perveniße, ut Magiſtratus ipſe gloriari audeat, a membris Satanæ opem, quam ferre nequeunt, allatam ſibi eße, poſthabitis Dei auxilio et ab ipſo ordinatis medijs. O Doetores, o Diſcipuli. De Curia iſta quæ ad nos pertinet in Angulo Civitatis Matri, ut conſuluiſti, ſcripſi, ab ea brevi reſponſum expeeto, quod ubi naetus fuero, modo ex votis noſtris contigerit, cum CHRISTIERNO URUP præſens, ubi Haffniam advenero, agam; effice interea apud ipſum, ne curiam ſuam prius alteri divendat. Controverſiam, quæ inter Fratrem meum et BLESSIUM iſtum incidit, nondum a quoquam intellexi, felicior enim ſum in hac Inſula, quam quod plurimas mundanæ fabulæ nugas, hominumque Eccentricitates ſæpius cum moleſtia exauditas doleam. Velim tamen ut me de iſto negotio certiorem reddas, ſiquidem Fratris mei magnopere intereße ex te intelligo. Vale et ſignifica quando IOHANNES Patri redierit. Iterum vale et ſaluta Mag. LAURENTIUM Amicum communem meo nomine plurimum. Datæ Huennæ 21. Maij Anno 79.
T.
TYCHO BRAHE.
Mitto tibi Catalogum librorum Francofurtenſium et peto ut BALTHAZARO ſignificari curare velis, ut eos libros quos lineola in margine notavi, quamprimum licuerit, mihi procurare velit. Sunt autem novem Latini, tres Germanici et unus Gallicus. Remitto tibi 8 Ioachimicos per hunc CHRISTIERNUM piſeium mercatorem, pro quibus ago gratias. Iterum vale.
s. 55[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
DOCTISSIMO VIRO MAGISTRO ANDREÆ
SEVERINI WELLEIO, CONCIONATORI IN REGIA
HAFFNIENSI, SUO AMICO.
S. P.
DILECTE Magſter ANDREA, peto ut iam unâ cum Domino Legato meos lares Huenenſes velis inviſere prout pollicitus es, et roga meo nomine Dn. Magiſtrum LAURENTIUM, Amicum noſtrum, ut unâ venire velit. Quod ſi Doetor IOHANNES FRANCISCUS et D. EZOCCUS velint Domino Legato comites eße et ab urbanis moleſtijs per aliquot dies animum recreare et cum tenui boni conſulere, fecerint mihi rem gratam. De Domino Quæſtore Regio ſcripſi Domino Legato. Quod ſi is me in hac Inſula inviſere præ negotijs publicis, quibus aßidue occupatur, non detreetaverit, fecerit mihi rem gratißimam; non enim diffido ipſum, quamvis pro dignitate et meritis hoc in loco minus ſollenniter excipi poßit, tamen pro conditione temporis et loci boni conſulturum. Vale et ſignifica per puerum meum quid lit futurum. Iterum vale. Datæ Huenæ die 5. Iulij Anno 1579.
T.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
MAGNIFICO ET GENEROSO VIRO DOMI-
NO CAROLO DANZÆO, REGIS GALLIARUM LEGATO
ET CONSILIARIO PRUDENTISSIMO, AMICO SUO
PERPETUO PLURIMUM OBSERVANDO.
MAGNIFICE Domine DANZÆE, Amice ſemper colende, pollicitus es cum ultimo Haffniæ ſimul eßemus, te Huenenſes Lares inviſurum, quam primum intelligeres me huc reverſum eße, quia vero interea temporis nunc e Selandia in Scaniam, nunc ex hac rurſus in illam, partim Regis partim Amicorum negotijs et ex parte etiam proprijs impellentibus iaetatus ſum tanquam pila mißus ab illis, ut noſter de aulica ſeneetute dixit PALINGENIUS, adeo ut ante hoc tempus non licuerit niſi aliquantulam requiem hîc figere. Peto itaque ut nunc promißis ſtare et cum Amicis quoſcunque elegeris meas Penates utquamvis pro conditione temporis et loci tenues, tamen ab urbium ſolenni faſtu animum quietis anhelantem nonnihil revocantes inviſere non dedigneris. Si Dominus Quæſtor Regius comitem ſe adiungere s. 56præ negotijs publicis, quibus occupatur, non detreetaverit, fecerit et is mihi rem gratam. Scripſi M. ANDREÆ, quem puto una venturum, ſecumque M. LAURENTIUM noſtrum addueturum. Tuum vero erit quoſcunque voles unâ adducere. Vale. Datæ Huenæ 5. Iulij Anno 1579.
T.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEIUM.
S.
EODEM veſperi quo reverſus ſum domum, ſcripſi Îœ. MACHABÆO, clariߟime Domine Magiſter ANDREA, de equis, et tuas unâ illi miſi literas, et effeci ut eadem noete literæ tranſveherentur, ut ſummo mane ſequentis diei Lundam venirent. Ego interea nihil ab eo reſponſi accepi, ſi tu aliquid, neſcio. Equos ſi ab ipſo non acceperis vide ut Haffniæ habeas, ego ſtabo promiߟis. Mitto tibi nunc literas ad Amicos in Germania, Norimbergæ ad CAMERARIUM, cui per te HOMELIJ Gnomonica remitto. Scripſi illi ut earum Bibliothecarum quæ in ipſorum urbe ſunt, aliarumque memorabilium rerum tibi copiam faceret. Auguſtæ ad Conſulem PAULUM HAINZELIUM et HIERONIMUM WOLFIUM, cui etiam tuos conatus commendavi, ut eos pro virili iuvarent. Scripſi etiam quaſdam literas in ædes hoſpitis mei LAURENTIJ DEN et peto, ut ſi qua ratione fieri poterit, efficias ut Globum meum magnum, quem ipſe conſervat, ante hyemem habere poߟim; poteris ſi quos Auguſtæ emeris libros, ei includere et bene exterius interiuſque compaetum meo ſumptu huc tranfferri curare. Norimbergæ etiam effice, ut certo ante hyemem ea quæ ad aquæduetum meum requiruntur, a GEORGIO LAUBENWOLF Artifice, cui eo nomine prius per te ſcripſi, obtineam, et vide quid in Machina quam pro Rege parat, paratum ſit, et urge opus tanquam id in mandatis a Rege et me haberes. Auguſtæ videbis et civitatis et civium inſtruetiߟimas Bibliothecas, inprimis vero Fuggeranam || idque per WOLFIUM conſequi poteris. Cum Hoſpite meo LAURENTIO loquere an quicquam de Fratre meo CANUTO intellexerit, et utrum ſciat ipſum Venetias iviߟe, et an adhuc ibi commoretur, et ſi is tibi inciderit, vel de illo quicquam audiveris ubi ſit, ſcribe illi meo nomine, ut ſit bono animo: Regem eߟe placabilem et omnia in melius, quam adverſarij putant, ceߟura. Sed hæc quæ de hoc ſcribo, in ſecreto coram omnibus et hîc s. 57et alibi habe. Si quos libros invenies in Germania, vel de Cometa præter eos, quos habeo, vel aliquid ſingulare in Aſtronomicis, mihi coß«mas velim, ego pretium lubens reſtituam. Bene vale, chariߟime Domine M. ANDREA, et Deus te feliciter et incolumem ducat et reducat. Datæ Huenæ 15. Auguſti Anno 1579.
T.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.
CUM hi populares tui, nobiliߟime et humaniߟime D. TYCHO, ſuam mihi operam benigne pollicerentur, nolui eos ſine meis literis dimittere. Scias ergo me pro ætate mediocri eߟe valetudine, neque quicquam habere, quod de fortuna etiam magnopere querar, ſorte mea philoſophica contentus. Sed quid interim Uranie tua? Illam quidem non dormitare, non ceߟare perſuaſum habemus. Sed nihil ad nos propter locorum intervalla haetenus eſt perlatum. Quod tamen ut fiat, ſi pro humanitate tua curaveris, rem nobis gratiߟimam feceris. || Noſtrates Aſtrologi, CYPRIANUS, TURNEISSERUS, STADIUS, HEINSCHIUS et alij multum a vero tempore initij proximæ Eclipſeos aberrarunt. A MÆSTLINO diu nihil accepimus. Motus Solis verus adhuc valde controverſus eſt; qui utinam accuratis tuis obſervationibus certo deprehendatur et conſtituatur. Quod quo facilius præſtare poߟis, Deum tibi propitium precor. Vale. Auguſtæ Vindelicorum 8. Februarij Anno 1580.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HIERONYMUS WOLFIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
DUO Dani ſtudioſi hâc tranſeuntes, qui ſe tua familiaritate aliquando uſuros ſperant, petierunt a me, ut ſibi literulas ad Excellentiam tuam darem, quo ſe mecum fuiߟe probare poߟent. Etſi autem nuper neſcio quid ſcripſeram, neque nunc quicquam ſcriptione magnopere dignum habebam, tamen quia, mi nobiliߟime et doetiߟime D. TYCHO, libenter etiam abſens tecum colloquor, morem illis geߟi. In obſervatione proximæ eclipſeos noſtrates Aſtrologi omnes, alij plus, alij minus, a vero initio aberrarunt. Exquiſitiora abs te expeetamus. 8 Nova s. 58Nova quæ paߟim feruntur, e popularibus tuis cognoſces. Auguſtana plæraque antiquum obtinent. Conſul HAINZELIUS tibi familiariߟimus ſuperiori anno elocavit filiam, eius frater duobus filijs locupletes puellas uxores dedit. Nos Scholaſtici etſi rerum noſtrarum ſatagentes, aſininam fortunam æqui bonique facimus; tuæque Excellentiæ cæleſte illud et beatum inſulæ Uraniæ, vel potius fortunatæ, otium gratulamur. Vale. Auguſtæ Vind. pridie Idus Martias Anno 1580.
T. Excellentiæ ſtudioſiߟ.
HIERON. WOLFIUS.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666 foll. 10—12; cf. ibid. foll. 30—31]
CLARISSIMO ET DOCTISSIMO VIRO, DO-
MINO THADÆO HAGECIO, MEDICINÆ ET PHILOSOPHIÆ
DOCTORI CELEBERRIMO, AMICO SUO PLURIMUM
COLENDO.
S.
CLARISSIME et charißime D. D. THADDÆE. Binas a te recepi literas, ex quo Ratiſbonæ ſimul fuimus, et quamdiu licuit, illic familiaritatem contraximus. Quod autem prioribus nihil interea a me reſponſum lit, ſcias propterea minime faetum eße, quod amicitiæ noſtræ immemor eßem, et tui ob locorum et temporis intervalla oblitus. Nam nulla Horizontis vel locorum quantumvis magna intercapedo, vel temporis diuturnitas tui memoriam et amorem mihi adimet, ſed inopia tabellariorum et commoditatum ad te ferendi meas literas effecit, ut haetenus nihil reſcripſerim, donec nunc tandem PAULUS WITTICHIUS alteras a te mihi attulerit, in quibus eum mihi multis commendas, iuvenem ſane qui in Mathematicis exercitijs adeo ſedulam haetenus operam navavit, ut non ſaltem dignus ſit, qui ab omnibus || bonis et doetis commendetur et ametur, ſed etiam, qui ipſa commendatione maior lit. ſuit is mecum aliquandiu hic in mea Aſtronomica Inſula, et in triangulorum compendijs plura quam antea, communicatߥ operߥ, extricaßimus. Nam et ego talißus inſudavi atque in poſterum ulterius, volente Numine, inſudaßo, quo hæc ratio, quæ per προσϑα-φαίρεσιν procedit aßſque tædioſa multiplicatione et diviiione, plenius excolatur et locupletetur, in quißus tamen ille necdum ſatis eſt verſatus, ſed aßueſcet ſucceßive. Viſus eſt enim is, quod et ſponte ſatetur, ſaitem initia quædam hlc ieciße admonitus ijs verßis, quæ ſe a me audiviße, dum ſemel Witteßergam ipſo illic ſtudente tranlirem et me horum ſtudiorum cauſa convenißet, licet ego eorum recordari non potu-s. 59erim. Verum is nunc ne aliquid damni in re ſamiliari capiat, patriam et ſuos reviſere conſtituit, brevi huc ad me, veluti ſponte dixit, reverſurus, ut ſimul obſervationes inſtrumentis meis, quæ varia et inſigni magnitudine atque diligenti elaboratione nec parvis ſumtibus et laboribus adorno, iucunde et utiliter exerceamus. Exſtruo etiam inſignem domum, quæ inſtrumentorum varij generis commodam diſpoſitionem admittet, unâ cum laboratorio peculiari pro chymicis exercitijs, præſertim quantum ad Medicinam Spagiricam ſpeetat, continuandis. Perduxi autem non ſine magno ſumtu et conſtanti labore, multis exantlatis moleſtijs et difficultatibus, eo uſque opus totum, ut Deo feliciter auſpicante futura proxime ſeptimana ſim migraturus in novas illas Ædes Uraniæ perpetuo, modo aſtra Borealia ſic tulerint, dicatas, et illic naetus maiorem commoditatem tranquillitatemque, Deo volente, per otium hybernum obſervationes et demonſtrationes || noſtras, quas habui varias et certas tam in ultimo maiori Cometa quam hoc minori, qui nunc conſpicitur, abſolvam, eaſque tibi et alijs eruditis communicabo; ubi inter alia certo ex diverſis obſervationibus et rationibus demonſtraturus ſum, neutrum horum Cometarum exſtitiße in Elementari regione, ſed longe ſuper Lunam in ipſo æthere ſedes et motum ſuum obtinuibe. Nam prior etiam Horizonti vicinißimus nunquam admiſit parallaxin maiorem tertia parte unius gradus, ſed ſemper minorem, uti multis rationibus inſallibiliter demonſtraturus ſum. Huius, qui nunc durat, Cometæ parallaxes adeo ſunt exiguæ, ut ſint inſenſibiles pene, ut plane non dubitem eum eße æthereum. Tuæ obſervationes in ultimo Cometa ob inſtrumentorum penuriam non fuerunt exaetæ neque intervallo 18 minutorum temporis per REGIOMONTANI rationem parallaxes ita variabantur, ut diſcerni et indagari poterant, etiamſi cætera, quæ ad obſervationem requirebantur, quæ ſane non levia erant nec facile dabilia, reete ſe habuerunt. Neque Cometa unquam cum Aquila viſus eſt culminare, nec ſi faetum eßet, parallaxis inde dari potuit, ut in Dialexi tua præ occupationibus minus conſiderate docuiſti et in illo libro de Cometa exercuiſti. Diſtantiæ vero a ſtellis diverſis horis ſaetæ et inſenſibiliter mutatæ, ut ipſemet aßeris, convincunt minime tantam fuiße parallaxin, quantam aßeris, imo ne ſenſibilem quidem; ſed de his alibi latius. SCULTETI demonſtrationes falſis nituntur fundamentis et erroneis obſervationibus, ut ipſe WITTICHIUS, a quo eas deſumſit, nunc fatetur; ideo nihil probat, quod eandem fere tecum poſuerit parallaxin. Sed brevi, Deo volente, habebis meas obſervationes et demonſtrationes in utroque Cometa a rei veritate, quatenus in ſenſus cadit, non ab-||errantes. Addam etiam inſtrumentorum meorum formam et conſtruetionem et Solaris curſus exquiſitam reſtitutionem, quam præcedentibus annis inquiſivi, adeo ut cum obſervationibus 8* s. 60indies conveniat, veluti WITTICHIUS mecum ſæpe expertus eſt, a quibus calculus tam ALPHONSI quam COPERNICI nonnunquam ſemiße unius gradus, interdum paulo plus, aberrat. Longe enim alius eſt motus centri eccentrici Solis in ſuo circello, quam anteceßores noſtri deprehenderunt, vel ipſe etiam COPERNICUS conſtituit, adeo ut eccentricitas Solis nunc ſit 2P 5m ſcrupulis tredecim maior opinione COPERNICI. Apogæum vero Solis iuxta 5P ᶽ hæret longe anterius quam habent COPERNICI Hypotheſes. Aliter enim apparentiæ Solares non reſpondent, ut ex multis obſervationibus demonſtravi, et brevi, Deo volente, communicabo eruditis. Deprehendi etiam celeriorem longe nunc eße motum oetavæ ſphæræ, quam COPERNICUS conſtituit, adeo quod æquinoetia ferme quarta parte unius gradus celerius anticipârit, quod per Spicam faeta obſervatione eadem via qua COPERNICUS multoties obſervavi et demonſtravi. Sed de his et alijs data maiori commoditate et otio ad te latius perſcribam.
[Nunc unum addam, quod tua intereße et in tuum commodum ac â rei familiaris incrementum ſpeetare confido. Rettulit mihi PAULUS noſter, quomodo a Machiavellicis iſtis invidis et oſoribus ſtipendio in aula Cæſaris privatus ſis, neque interea certam et commodam vivendi rationem denuo aßecutus es. Suaſerim itaque, ut ſi res tuæ ita ferant, hue in Daniam ad nos conferas, viſurus quales hîc commodidates adipiſci queas; certo enim tibi polliceor me effeeturum apud Regiam Maieſtatem, et apud primarios Regni noſtri nobiles, ut ſi hîc Medicinam exercere velis, liberale et ſufficiens ſalarium a Rege et a cetera nobilitate pro opera medica amplam remunerationem obti neas, et in honore et exiſtimatione, uti par eſt, apud noſtrates magno cum rei familiaris emolumento degas, modo hiſce meis conſilijs morem geßeris, qua in re, ſi ipſemet tam cito venire nequeas, mihi tuam voluntatem ſignifices rogo; ego interea procurabo ut omnia, quæ in tuum commodum ſpeetare poßint, apud nos copioſius et melius adipiſcaris, quam in patria tua vel uſquam alibi in reliqua Germania haetenus contigerunt. Tute igitur quid faciendum tibi ſit, tecum delibera, et mihi, ut dixi, mature ſignifica. De meis pollicitationibus non eſt quod quicquam dubites; efficiam enim ut experiaris in ipſo effeetu maiora his et omnia tibi Deo felicitante ex voto ceßura. Deus Optimus Maximus te conſervet, et in omni bono et utili propoſito conſilio et auxilio ſit.] Vale. Datæ in Inſula noſtra Huena 4. Novembris Anno 1580.
T.
TYCHO BRAHE.
s. 61[Ex apographo in Singularibus historico literariis Lusaticis part. 27 (Lipsiæ et Budissini 1743)]
CLARISSIMO ORNATISSIMOQUE VIRO,
MAGISTRO BARTHOLOMÆO SCULTETO, GORLI-
CENSI, MATHEMATICO EXIMIO, AMICO
VETERI PLURIMUM COLENDO.
S.
GRATUM mihi fuit, charißime || SCULTETE, vir doetißime, quod noſtri, et veteris amicitiæ, Lipſiæ olim inter nos initæ, memoriam conſerves. Id enim ex libellis, mihi a te dono mißis (qui pergrati erunt) liquido perfpexi. Pro qua tua benevolentia gratias tibi habeo maximas; daboque operam, ut intelligas, me tui etiam memoriam, quamvis multorum annorum locorumque intervallo difiuneti ſimus, ex animo minime obliteraße. Legi, et diligenter perſpexi ſcriptumtuum de Cometa anni 77. magna diligentia a te elaboratum; ſed ut ingenue et amice de ijs, quæ ſentio, te moneam, videris partim impoßibilibus, partim datis minus exquiſite obſervatis parallaxeos menſuram ſuperſtruere. Nam neque Calendis Ianuarij Cometa cum illis dua-||bus ſtellis, quas aßumis, ſupra Horizontem in eodem circulo verticali eße poterat, neque ſtellarum intercapedo rite ſumpta eſt, cum ſit illa re vera plus ¾ unius gradus minor tua aßignatione; ut de altitudinibus nihil dicam. Nec enim fieri poterat, ut ſpacio 12 minutorum temporis mutaretur parallaxis uno gradu 7 minutis, etiamſi adhuc longe propior Terræ ſtatueretur Cometa; et ipſemet vides, ex tota induetione abſurdum ſequi. Nam quod capite oetavo longitudinem Cometæ 4 gradibus cum ½ fere diſcrepantem a priore poſitione calculus admittat, per angulorum anguſtiam minime excuſare poterat. Sed exiſtimo te deſtitutum exquiſitis inſtrumentis et medijs, quibus obſervationes perficeres; alias demonſtrationem tam || accuratam et ingenioſam firmiori fundamento ſuperſtruxißes, reique veritatem propius attigißes. Ego ſane varijs et exquiſitis inſtrumentis, quæ in promptu habeo, e ſolido metallo, tanta magnitudine ad amußim elaborata, ut ſingulorum minutorum ſint capacia, eius Cometæ apparentias obſervavi, et parallaxes multis modis geometrice demonſtratas in numeros redegi. At nuſquam invenire potui, Cometam illum parallaxin admittere tantam, quæ unius gradus partem tertiam attingeret, ut ſuo loco ſufficienter demonſtrabimus. Ultimo vero Cometæ apparentiæ die, eodem uſus obſervationis et demonſtrationum adminiculo, ſenſibilem eße parallaxin certißimis rationibus deprehendi. Hinc omnibus huius rei amatoribus || quam primum per otium licuerit, copioſiorem et ſufficientem deſcriptionem, certis obſervationibus et demonſtrationibus innixam, Deo volente pro-s. 62ponam. Inſtrumenta, quibus in obſervationibus cœleſtibus utor, ſunt eiuſmodi, ut nihil in his, quod ad perſeetionem faciat, deſiderare poßis. Quadrantes e ſolido metallo fabricatos, Azimutha ſcrupuloſe unâ indicantes, tantæ magnitudinis habeo, ut ſingula minuta, quædam etiam cuiuſlibet minuti quartam partem diſcernant. Armillas HYPARCHI et PTOLOMÆI metallicas, ſingulorum minutorum capaces, quæ novis quibuſdam compendijs ad amußim elaboratæ ſunt, habeo. Sextantem Aſtronomicum, pro capiendis ſtellarum diſtantijs, exquiſitius et facilius quam per Radium, quo unâ tamen || utor, mira traetandi commoditate pridem parari feci. Globum apprime rotundum, ſex pedes in diametro exuperantem, conſtrui curavi, qui ſingulorum pene minutorum capax, ſtellarum loca, e cœlo per veras diſtantias deſumpta, continebit, et in numeros facili compendio reſolvet. Torquetum Armillare magnum e metallo ſolido, tum etiam regulas HYPARCHI, Azimutha unâ cum altitudinibus monſtrantes, longitudine ſufficienti nunc confici curo, pluraque alia, Aſtronomicis exercitijs inſervientia, organa, magna et exquiſita, partim perfeeta habeo, partim indies perfici elaboro. Ædificium etiam, quod Uraniæ nomine inſignivi, in medio huius Inſulæ his Aſtronomiæ exercitijs et Spagyricis laboribus apprime opportunum, nec mi-||nus ſecundum architeetonicæ artis decoram ſymmetriam extruetum, magno ſumptu nunc tandem abſolvi. Impendi autem tum in hoc, tum in inſtrumentorum conſtruetionem, intra quinquennium proxime elapſum, plus * ib millibus Ioachimicorum. Serio enim, et pro rei dignitate Aſtronomica hîc traetanda, commoditateſque aptas iudicavi conſtituendas, minime ignorans, non eße cuiuſque, ſumtus tanto negotio rite inſtruendo ſuſtinere, et eos, qui poßint, id in alijs rebus ludicris potius præſtare, quam ut tantæ ſcientiæ facultates impendant. Quam cupide optarem, ut hîc mihi ſimul adeßes! Videres ſane ea, quæ te non mediocriter obleetarent. Sed quia id fieri vix poteſt (uxorem enim, uti audio, duxiſti) et Reipublicæ inſuper das operam, effice, ut || per literas ſaltem crebrius confabulemur. Invenies me in conſervanda vel per has amicitia minime negligentem. Mitto tibi faſciculum literarum, et te obnixe rogatum volo, ut per certum hominem ad Dominum D. THADEUM HAGECIUM Pragam illas tranſferri procurare velis. Dedi PAULO WITICHIO a nobis diſcedenti quaſdam ipſi etiam mittendas, quas tamen minus fideliter procuravit, et multis alijs minus ſincere mecum egiße (cum tamen benevole fuerit exceptus) deprehendi. Cum enim mea, quæ nanciſci poterat, clam abſtulißet, obſervandique ſidera noſtris inſtrumentis compendia et rationes perſpexißet (quibus tamen traetandis minime idoneus erat, nam ne unam quidem obſervationem aut Cometæ aut alicuius ſtellæ, vel || Radio ſaltem capere illi poßibile erat, nedum ut Cometæ parallaxes deprehenderet, s. 63prout DUDITIO fruſtra perſuaſit) tandem ſub prætextu, quod avunculus eius mortuus eßet, hæreditatem ſibi deberi profeßus, hinc domum reverſus eſt, et, quo mirabar maxime, finxit ſe intra paucas hebdomadas reverſurum, cum tamen ego eius opera minime indigerem, eoque potius carerem, quam ut multo labore mihi comparata clam a me ſubduceret, ſibique alibi arrogaret, quod, uti in Cometa fecit, ſic etiam in Solaris curſus reſtitutione, et oetavæ Sphæræ emendatione, quam a nobis naetus eſt, faeturum non dubito. Sed reddidit is me prudentiorem, effecitque, ne cuivis poſthac mea committam. At, quia Solaris curſus a nobis reſtituti || mentio faeta eſt, mitto tibi anni proxime futuri Ephemerim Solarem, ex noſtra motuum ratione, quam annis aliquot præteritis, præſertim 78, de cælo inſtrumentis et Geometricis demonſtrationibus in numeros redegi. Hanc ſi cum ipſo cœlo, beneficio alicuius inſtrumenti, contuleris, invenies eam motui Solis, quantum ſenſus diſcernere poßunt, apprime congruere, a quo tamen uterque calculus Aſtronomicus haetenus uſurpatus longe interdum aberrat, ecclipſibus etiam id ipſum non obſcure oſtendentibus. Tu itaque per inſtrumenta noſtros motus examina, ita tamen, ut Poli altitudo in ipſo ſcrupulo nota ſit, et parallaxeos Solaris habeatur ratio, inſtrumentique tanta fuerit magnitudo, ut ſingula minuta commode diſcer-||nat. Sed, ne videar epiſtolæ metas tranſcendere, tecum amplius colloqui ipſa charta nos prohibet. Tuum erit per occaſionem mihi reſcribere. Si quæ præterea fuerint edita, quæ a me expeti poße iudicaveris, ut DUDITIJ de Cometis et Aſtrologia libellum, et ſi quæ ſunt alia huiuſmodi, peto ut ea ad me tranſmittere velis. Ego, ubi per otium (ut ſpero) hybernum, mea, quæ propoſui de Cometis, abſolvero, tecum ea, et ſi quæ habuero alia, tibi grata, lubens communicabo, daboque operam, ut me perpetuo tui memorem experiaris. Vale, mi SCULTETE, et mei memoriam, uti facis, conſerva. Datæ Uranienburgi in Inſula noſtra Huæna 12. Oetobr.
An. 1581
TYCHO BRAHE,
Danus.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666foll. 12—16; cf. ibid. foll. 32—34]
TYCHO BRAHE AD THADDÆUM
HAGECIUM.
S.
ANNUS integer iam fere eſt elapſus, charibime Domine Doetor THADDÆE, vir clariߟime, ex quo tibi ultimo ſcripſt, idque per PAULUM WITICHIUM Wratiſlavienſem hinc in patriam revertentem. At quia interea temporis nihil literarum a te receperim, mutua illa benevolentia, qua nos invicem in Comitijs Ratiſbonenſibus olim complexi ſumus, et innata illa tibi atque conſtanti erga amicos affectione, tam diuturnam in reſcribendo dilationem minime admitten-||te, non potui non ſuſpicari, literas illas per eum cui traditæ erant, ad manus tuas non perveniߟe. Utque idipſum nunc potius crederem, effecit libellus tuus de ultimo Cometa, quem BARTHOLOMÆUS SCULTETUS veteri amicitia Lipſiæ mihi coniunetus ante biduum per quendam hominem vaſa Spagyrica illinc nobis ex condueto afferentem mihi tranſmitti curavit. Cum enim in hoc ſcripto videaris meam ex obſervationibus certis de utriuſque Cometæ parallaxibus derivatam ſententiam deſiderare, quam tamen tunc temporis dilucide, nec minus vere, uti ſpero, brevibus tibi aperui, fieri non potuiߟe arbitror, ut literæ illæ tibi, veluti ſperabam, redditæ ſint. Nec enim eorum, quæ in his ſignificaveram (etiamſt nulla interea reſcribendi occaſio oblata fuiߟet) tam ſubito oblitum fuiߟe, vel ea penitus neglexiߟe te, virum harum rerum et cupidum et intelligentem, mihi perſuadere poߟum. Quæ autem in ijs literis tibi tune temporis de ultimis duobus Cometis, ex obſervationibus noſtris reſeravi et nunc denuo iudicanda indico, ea fere ſunt huiuſmodi: In Cometa, qui Anno 77 fulgere cœpit, ex omnibus noſtris obſervationibus (quæ per diverſa e ſolido metallo exquiſite elaborata, ſingulorumque minutorum adamuߟim capacia inſtrumenta magnâ diligentiâ inquiſitæ ſunt, diverſâque demonſtrationis methodo in numeros redaetæ) nunquam deprehendi parallaxin eam, quæ fit in Horizonte, maximam tertiam unius gradus partem attigiߟe, ſed ſæpenumero hac multo minorem extitiߟe, ut ſuo loco intelligentibus, varijs rationibus ſufficienter demonſtrabimus. Cumque in libello tum temporis de eodem Cometa edito, parallaxin 5 partium admiſiߟes, et ob id ſublunarem illum extitiߟe Cometam opinatus eߟes, amice te in ijſdem literis admonui, rationem REGIOMONTANI in inveſti-||gandis parallaxibus, qua te uſum eߟe aߟeris, utquamvis ſatis demonſtrabilem, tamen tam ſubtili negocio minus ſufficientem et accommodam eߟe. Multo enim ſpeculative vere demonſtrantur, quæ ſi in praxin et ſenſuum s. 65Mechanicam traetationem deducantur, plurimum a ſcopo petito aberrabunt, præſertim ubi ex minimis, uti hoc loco ſit, ea quæ maxima ſunt inveſtigantur. Imo etiamſi REGIOMONTANI illa ſpeculatio hîc locum aliquem habuiߟet, et intervallum temporis exquiſite ſatis ſumptum altitudinibus et azimuthis rite datis congrueret (in quibus tamen ſingulis, etiamſi adſint inſtrumenta magna et exquiſita, quæ raro tamen in promtu ſunt, ea quæ par eſt præciſione adamuߟim capiendis, quanta opus ſit diligentia, quantaque non bene exercitatis eveniat difficultas, nemo niſi diu in hac Mechanica Aſtronomiæ palæſtra ſedulo verſatus, ſibi perſuadere poterit) nihilominus tamen ex tam anguſto temporis intervallo, quod 18 ſaltem ſcrupulorum aߟumebas, parallaxes quæ tantillo tempore inſenſibiliter variantur, ſenſibiliter diſcernere impoߟibile erat. Ideoque dum motus proprij impedimenta temporis brevitate declinare viſum fuit, tota res ad impoߟibilitatem quandam redaeta eſt. Nos ſane ultra viceſies eam REGIOMONTANI in diſcernendis parallaxibus rationem, ex diverſis et ſatis certis obſervationibus, non mediocri (uti ſcis) labore, in numeros reſolvimus. At nuſquam parallaxin invenimus tantam, quantam Luna etiam a terris remotiߟima admittit, ſæpenumero etiam nullam. Ideoque tuis placitis, etiam cum eadem methodo (utquamvis ſubtiliߟimo negocio minus ſufficienti), qua tu, uſus eߟem, ſubſcribere non potui. Nec etiam idipſum, quod ad confirmationem huius ſubiungis, ex cœli videlicet mediatione cum Vultu-||ris lucida, parallaxin comprobare poߟibile erat. Nam etiamſi eorum ſimul per meridianum tranſitus, qui interdiu tunc ſiebat, aſpeetabilis fuiߟet, parallaxin, niſi plura adeߟent data, hinc nemo ulla ratione colliget, ut per incuriam in tua Dialexi inter occupationes alias minus conſiderate docuiſti. Quod vero parallaxis iſtius Cometæ non ſolum tanta non fuerit, ſed ne quidem multum perceptibilis, teſtantur propriæ tuæ obſervationes, quas in diſtantijs Cometæ ab ore Pegaſi pluribus interieetis horis, minimum tamen variari deprehendiſti, ut revera ob id parallaxin, ſi qua fuit, exiguam eߟe, orbemque Lunæ plurimum exuperaߟe Cometam, vel tuis obſervatis, quibus tamen contraria admittebas, convinci poߟit. Hæc, inquam, tum temporis de priori Cometa ad te perſcripſi. Video autem in hoc ultimo ſcripto te nobiſcum ſentire, et conſideratis ijs, quas tunc temporis non animadvertebas, contrarietatibus ſententiam revocaߟe, reique veſtigandæ nucleum penitius inveniߟe, qua in re tibi et veritatis amatoribus (qui tua autoritate abuti, et obſervationibus ac demonſtratis minus exquiſitis adduci poterant, ut falſæ Peripateticorum de Cometis opinioni ſubſcriberent) plurimum gratulor. Quod ad SCULTETI demonſtrationes, quæ eandem fere tecum parallaxin inferebant, attinet, cum incerto fulciantur fundamento, falſiſque datis ſuperſtruantur (nam, ut alia taceam, impoߟibile erat Co-s. 66metam eo die cum ijs ſixis, quas aߟumit, ſupra Horizontem in eodem extitiߟe circulo vertica-||li, et ſtellarum etiam, quam præſupponit, diſtantia plus ¾ unius gradus erronea ſit, ut de cæteris hinc quis facile, quid ſentiendum ſit, colligat) minime eas pro veritate indaganda recipiendas, ſuo loco dilucide oſtendemus. Quantum vero ad hunc ultimum Cometam, qui anno 80 fulſit, attinet, videris mihi ſcopum ipſum longe exaetius attigiߟe, et certioribus obſervationibus rei veritatem probabilius demonſtraߟe. In quibus id ſaltem ad exquiſitam præciſionem penitius inveſtigandam deſiderarem, ut motus proprij Cometæ inter binas obſervationes mutationem non neglexiߟes. Cum enim Cometa intervallo duarum horarum eo die in ſuo circulo 27\\\' (motus ſiquidem diurnus a nobis inventus eſt 5P 23m) locum mutaverit, hanc differentiam, ſi res præciſe traetanda foret, non prætereundam iudico, quoniam ex minimis hoc loco de longe maioribus ratiocinamur. Inſtrumentum etiam ob id, quo altitudines capis, cum dena aut quina minuta ſaitem admittat, in tam ſubtili indagine minime ſufficiens eߟe poterit. Sunt tamen tuæ obſervationes et his innixæ demonſtrationes eiuſmodi, ut ſi hinc non exquiſite, quot minutorum fuerit parallaxis, et in quo præciſe orbium cœleſtium verſaretur Cometa ille, ad amuߟim conſtare poߟit, tantam tamen fuiߟe, ut Lunæ inferiora non permearet, cuivis harum rerum perito non ægre perſuadere poterint. Quantum ad noſtras in hoc Cometa obſervationes attinet, meam ſententiam tum temporis non minus quam iam per literas tibi indicavi, videlicet me toto apparitionis tempore, ex omnibus et diverſimodis exquiſitiߟimis inſtrumentis, diligenter habitis et examinatis obſervationibus, huius Cometæ notabilem aliquam || fuiߟe parallaxin, nuſquam percipere potuiߟe. Nam ut cætera (commodiore loco commemoranda) taceam, certo deprehendi Cometam illum, tam in Meridiano, cum altiߟimus eߟet, quam iuxta Horizontem in ipſo puneto occidentalis Azimuthi, eandem exquiſite ab Æquatore declinationem obtinuiߟe, niſi quantum motus proprius interea, diurno motui proportionalis, eam variaverit, quod fieri minime potuit in tanta altitudinum differentia, ſi ſenſibilis aliqua parallaxews adfuiߟet quantitas. Id ipſum etiam tum omnibus rationibus a REGIOMONTANO in ſuo libello propoſitis, quæ uſum hîc haberent, tum alijs quibuſdam exaetioribus et minus errori obnoxijs a nobis circa parallaxium dimenſiones excogitatis, plane ſe eodem modo habere certo deprehendimus, ut per ocium copioſe firmis rationibus, Mathemata intelligentibus demonſtrabimus. Contuli etiam accepto tuo libello nonnulla cum noſtris obſervationibus et in ijs miram deprehendi convenientiam, quæ ad parallaxium certitudinem confirmandam facere poterat. Nam die 13. Oetobris cum Cometa eߟet iuxta Meridianum, eius diſtantiam a lucidiore capitis Pegaſi tam Radio quam Sextante s. 67Aſtronomico (inſtrumento peculiari a nobis tali machinatione invento, ut per hoc longe facilius, commodius et exaetius, quam per Radium ſtellarum capiantur intercapedines) deprehendi partis 1 min. 16 uno ſaltem ſcrupulo pene inſenſibili tua diſtantia maiorem, quæ tamen differentia pro hac terreni orbis diſtantia ad quintum uſque ſcrupulum, ſi in ipſa convexitate orbis Lunæ fuiߟet Cometa, excreviߟet, longeque plus, ſi vel in regione ignea (modo aliqua foret) vel ſupremitate aß«ris, ut diu falſo opinati ſunt omnes Ariſtotelici, exarſiߟet. Sic die etiam 21. Oetobris || cum Cometa eߟet proximus lucidæ Aquilæ, ei ſtellæ a vertice imminens, eandem plane tecum deprehendi diſtantiam. Nam licet hæc hora 8 uno ſcrupulo nobis minor viſa fuerit, tamen uſque ad decimam hanc obſervationem continuando exquiſite p. 6 m. 22 apparebat, quod cum tua annotatione adprime conſentit. Et quemadmodum fieri minime potuit, ut intervallo duarum horarum ſaltem uno ſcrupulo variaret a fixa Cometæ illa diſtantia, ſi ſenſibilis admodum adfuiߟet parallaxis, ſic etiam intervallo 6 graduum orbis terreſtris, quod eſt inter tui et noſtri loci obſervationem, eandem eodem tempore præciſe obtinere poߟe a fixis diſtantiam corpus aliquod Luna inferius, Mathemata intelligenti non perſuadebitur. Obtulit autem ſe eo die optata commoditas ad Vulturis ſtellam parallaxes examinandi, eo quod Cometa tum temporis in loco ſui circuli verſaretur, qui minimum a ſtella diſtaret, eamque ad angulos reetos aſpiceret, unde etiam per aliquot horas ex motu proprio Cometæ nulla pene ſenſibilis ingerebatur intercapedinum differentia, ideoque diſtantia ſaltem ratione parallaxeos, ſi qua fuiߟet, tam in diverſis diߟitiſque Horizontibus, quam in eodem, ubi plurimum mutatæ forent ſtellæ altitudines, neceߟario ſenſibiliter variari debebat, cuius tamen contrarium ab utroque noſtrum pulchra et exquiſita convenientia deprehenſum eſt, ut vel hoc ſolo argumento convinci poߟit, Cometam illum longe ſupra Lunæ orbes in ipſo æthere ſedem ſibi delegiߟe. Atque hæc de hoc ultimo Cometa tecum nunc brevibus contuliߟe ſufficiat. Id ſaltem commonefaetionis loco ſubiungam, declinationem lucidioris ſtellæ in capite Pegaſi a te 8 proxime ſcrupulis iuſto maiorem aߟignatam eߟe. Nos enim aliquoties hîc, ubi Polus elevatur 55 p. 54 2/3 m., eius || altitudinem maximam deprehendimus 38 p. 20 m. exquiſite. Ideoque ab Æquatore declinat p. 4 m. 14½, ſive quadrantis tui parvitas uſuſque non ſatis exaetus, ſive Pragenſis poli elevatio, quam tu a veteribus minus forte ſcrupuloſe traditam pro vera recipis, ſive etiam in utroque horum aliquis lateat error, quem tibi ipſi examinandum corrigendumque relinquo. De certitudine enim noſtræ obſervationis ne in uno quidem ſcrupulo hæſitamus. Pari ratione nos eodem die 13. Cometæ ipſius, ex altitudine meridiana, quæ a nobis deprehenſa eſt p. 37 m. 7½, declinationem 3 g. 2 m. ideoque 5 minutis tua 9* s. 68minorem obſervavimus. Differentiam meridianorum, cum vix maior ſit quadrante horæ, inſenſibiliter uno ſaltem ſcrupulo declinationem ob motum Cometæ proprium variantem, volens prætereo. Non tamen poterit hæc declinationum inter noſtras obſervationes differentia ſuperiori convenientiæ, quam parallaxeos exiguitatem comprobavimus, fidem derogare. Illic enim per diſtantias, non per altitudines fiebat obſervatio. Et licet per quadrantem etiam Cometæ et ſtellæ diſtantiam, ex differentia utriuſque altitudinis maximæ dimenſus fueris, tamen utut in Poli altitudine aliquis error lateat, vel in quadrante ipſo etiam obſervationi iuſtæ aliquid deſit, cum in utroque loco tam in Cometa quam in ſtella utraque eodem modo ſe habeant, in ipſa Cometæ et ſtellæ diſtantia ſenſibilem errorem ingerere non poterint. In declinationibus vero utriuſque eliciendis, hac ratione deviare (ut prius oſtendimus) nihilominus erat poߟibile. De toto autem hoc negotio brevi, Deo conatus noſtros auſpi-||cante, per ocium hybernum obſervationes plurimas eaſque certiߟimas,varijsdemonſtrationibus elaboratas,in medium producam, quibus tum novæ illius ſtellæ tum utriuſque Cometæ ſubſequentis motus, apparentias, parallaxes eta Terra diſtantias, intelligentibus certiߟimis et infallabilibus rationibus proponam, conferendo etiam præcipuas aliorum obſervationes, et quatenus veritati conſonæ ſint vel ab hac devient, in trutina revocando, adeo ut univerſaliter tandem concludere non dubitavero, Cometas omnes in ipſo æthere, non Elementari regione, ut haetenus Peripateticorum autoritate fruſtra creditum eſt, generari; nihil obſtante, quod REGIOMONTANUS et VOGELINUS in duobus Cometis diverſum quid prodiderint. Utrumque enim a ſcopo deviaߟe, rationes probabiles et ſufficientes in medium producam, niſi quis ſola autoritate pugnare velit, negans humanum eߟe errare, interdumque bonus quod non dormitet HOMERUS. Quod vero haetenus propoſitum illum laborem non abſolverim, et deſiderio multorum noſtras obſervationes hiſque innixas apodieticas concluſiones avide deſiderantium non ſatiſfecerim, in cauſa fuerunt plurima negotia, quibus tum Regis tum conſanguineorum et amicorum nobilium cauſa interea temporis implicitus eram. Inprimis vero Architeetonicæ curæ et in machinis Aſtronomicis exquiſite elaborandis aߟiduæ occupationes me penſum inchoatum continuare et abſolvere non permittebant. Spero tamen huic procraſtinationi, Deo volente, brevi cum fœnore ſatiſfaetum iri. Sed videor Epiſtolæ metas, diutius tecum de hac materia, qua te deleetari ſcio, conferendo, tranſcendiߟe, quam tamen prolixitatem tibi non ingratam eߟe confido. Tuum erit id quicquid eſt, boni conſulere, et ſi quid præterea, vel ex proprijs, vel a-||liorum præcipuorum placitis tibi de hac materia conſtiterit, velſcriptis editum fuerit, benevole mecum communicare, noſtrique memoriam, s. 69uti facis, conſervare, et amicitiam literis non tam diu, ut haetenus, intermiߟis, renovare. Efficiam viciߟim, ut nihil in me, quod ad candidi et conſtantis amici munus pertineat, uſpiam a te deſiderari poߟit. Vale. Datæ Uranienburg in Inſula Danici Helleſponti Huæna die 12. Oetobris Anno 1581.
T.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET DOC-
TRINA PRÆSTANTI AC MATHEMATUM ILLUSTRATORI
EXIMIO D. TYCHONI BRAHE DANO, INSULÆ
HUÆNÆ DANICI HELLESPONTI PRÆSIDI,
DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
S.
ACCEPI literas tuas, Vir Nobilißime et amice obſervande, quæ fuerunt et gratißimæ et exoptatißimæ. Sed cum ex eis intellexißem meas tibi non fuiße redditas, vehementer conturbatus ſum, cœpique quiritari de iniqua ſorte, quod ea utrique noſtrum invidit illam iucunditatem, quam percepturi eramus, tu quidem legendo mea, ego ſciendo, mea tibi reddita eße. Fuißet etiam liberatus ſiniſtra ſuſpicione apud te WITTICHIUS noſter, quod tuas mihi non reddidißet, qui certe non ſolum primo quoque tempore fidelißime tuas mihi per certos homines reddidit, verum etiam literis ſuis mihi perſuadere anniſus eſt, ut me tranſferrem iſthuc, invitabatque ut comes eße vellem ſui ad te reditus. Addebat ad perſuadendum te ex certa ſcientia et voluntate Regis ea ad me perſcribere ac daturum fuiße ipſummet Regem literas invitatorias ad me, || ſi prius ipſi per te de mea certa voluntate conſtitißet, quam nunc ſolum per tuas literas explorare voluit. Hæc vero etſi in tuis ad me non ita diſerte perſcripta et explicata eßent, tamen perſuaſiones illas ab optimo et propenſißimo eius erga utrumque noſtrum animo proficiſci accipiebam. Tuas quoque rationes, quod ab eodem animo proficiſcerentur, admittebam omniaque illa interpretabar, ut verum amicum decuit. Quare carere debes hac in parte omni ſiniſtra ſuſpicione de WITTICHIO noſtro. Præſtitit enim officium boni viri et amici fidelißimi. Me vero reſpondiße ad tuas menſe Februario anni præteriti, teſtis eße poteſt D. CHYTRÆUS. Ad ipſum enim meas ad te miſi, et ut eas ad te perferendas curaret, rogavi. Reſpondit menſe Aprili anni ſuperioris ſe meas accepiße et ad te primo quoque tempore et s. 70commoditate mißurum eße. Intercidiße igitur meas inter Roſtochium et Hafniam oportuit, ſi alicui perferendæ datæ ſunt. Hæc tu ipſe, ſi ita lubet, ex ipſomet D. CHYTRÆO cognoſcere poteris. Quod ad invitationem attinet, ut me tranſferam iſthuc, ardua et difficilis eſt quæſtio. Ac primum quæſo te, mi TYCHO, expende ipſemet accuratius et verte omnes rationes, quam mihi ea difficilia ſint faetu. Sum ingraveſcente ætate; ago enim annum 56. Sum pater multorum liberorum. Commigrare igitur in alienas terras et quaſi ſpontaneum exilium eligere, ubi et mores gentis et lingua peregrina eſt, profeeto difficile, durum et miſeriâ plenum eſt. Addo neque honorificum mihi et meis futurum eße abſque honeſta et decenti vocatione in alienas terras migrare. Quid enim aliud veſtrates dieturos aut ſaltem ſuſpicaturos eße cogitare poßum, quando me non vocatum veniße ad vos con-||ſpicerent, quam me hinc vel eieetum vel egeſtate compulſum alienas quæſiviße ſedes? Quid noſtrates? Levem et inconſtantem parumque prudentem, quod me unius hominis amica invitatione tam facile permoveri paßus ſim, incerta pro certis elegerim, verba honoris pro amplißimis rebus acceperim. Dicent etiam haud dubie temerarium et inconſideratum, et qui conditionis et exiſtimationis ſuæ nullam ſcirem habere rationem, quod qui olim Cæſaris Medicus fuerim, honeſte et decenter accitus; qui ante quinquennium a Rege Sueciæ, deinde ab ordinibus Stiriæ expetitus, cui etiam, ſi voluißem aut vellem, locus fuerit, et eße poßit adhuc apud Regem Poloniæ, denique qui huius Regni nobilis civis ſum, nunc ſponte et temere extra patriam ultro ſedes quæram et ſervitium expetam. Ac ut tandem finiam, migrare ad vos honorifice non vocatus, non propoſitis mihi certis conditionibus, plane non videtur conſultum, non meæ ætatis eſt, non conditionis, non dignitatis. Excurrere vero ad te, ut præclara illa tua ſtudia Chymica et Mathematica meis oculis conſpicerem, teque præſentem compleeterer, et in tuo amore totus conquieſcerem, percuperem ſane, niſi in eo quoque non paucæ eßent difficultates et quidem graves: iter longum et difficile, ſumptus non exigui, denique excurſio illa nimis magna eße videretur. Sed ſi aliqua commoditas veniendi iſthuc et redeundi ſe offerret, prætermittere eam nulla ratione vellem. Nunc quoque impedior cura uxoris meæ, quæ partui vicina eſt. Vides, mi TYCHO, meas iuſtas et honeſtas rationes, quibus impediar et detinear, ut neque tuæ benevolentiæ, quam ego ſummam et optimam eße erga me agnoſco, neque meo deſiderio ſatiſfacere queam. Itaque pro tuo iſto erga me optimo et benignißimo animo, || cura et ſolicitudine mei, quod mihi optima cupias, omniaque officia amoris et benevolentiæ ſponte deferas, tibi maximas, quas verbis exprimere licet, ago et habeo gratias, vicißimque tibi perſuaſißimum eße cupio, me ita amore tui incenſum eße, ut s. 71ſi liceret tecum eße, reliquum meæ vitae iucundißimum putarem, tuaque cauſa nihil non faeturum eße.
Hæc fere in prioribus meis ad te ſcripſeram, quæ quoniam alicubi periiße intelligo, denuo repetere hiſce oportuit. Venio ad alteram Epiſtolæ tuæ partem. Gratulor tibi vehementer iſtud otium Mathematicum, in quo te verſari intelligo. Maete virtute, mi TYCHO, et in hoc curſu, ut cœpiſti, ſtudium illud Aſtronomicum illuſtrare perge. Ephemeridem Solarem huius anni ex tuis obſervationibus exſtruetam accepi, et pro ea maximas tibi ago gratias. Mihi tantæ magnitudinis inſtrumentum nullum eſt, ut ſingula ſcrupula capere poßit, neque in meis ædibus ea mihi eſt commoditas, ut etiamſi tale quid habeam, collocare queam. Quadrante haetenus meo uſus ſum in meis ſtellarum et Cometarum obſervationibus. In eo dena et quina habentur ſcrupula. Radium ſatis magnum habeo, de quo hauddubie WITTICHIUS noſter tibi ſignificavit. Ad Solem igitur nullæ mihi fuerunt obſervationes. Placet quod in Sole habeas rationem parallaxeos, quam huc uſque omnes neglexerunt. WITTICHIUS noſter eam quoque minime prætermittendam eße cenſuit. In Apogeo Solis video te tribus circiter gradibus anteriorem eße Copernico. Sed variatio Apogei etiam plurium graduum non mutat notabiliter motum Solis, in cuius Apogei conſtitutione laborarunt ſummi Artifices. De Cometarum parallaxibus quæ perſcripſiſti, ea quoque plurimum grata et iucunda fuerunt. In parallaxi Cometæ anni 77 meum lapſum iam ante agnovi et memet correxi. || Nam non ita inſtruetus fui inſtrumentis idoneis, quam olim Viennæ in obſervatione novi ſideris. Defuerunt mihi etiam multæ aliæ commoditates. Ac tu optime admones ex meo ipſius ſcripto longe minorem parallaxin fieri oportuiße, quemadmodum huius erroris in Epiſtola ad MYLIUM et in [ſcripto de] proximo Cometa Gœrlitij impreßo mentionem feci. Quod culminaverit cum Aquila, non ita a me ſcriptum eſt, quaſi id a me fuißet obſervatum (nam culminatio illa Sole ſupra Horizontem exſtante fuerat) ſed quod ſaltem craßiori quadam indagine, collata eum alijs obſervationibus, de parallaxi aliquo modo iudicium fieri poße exiſtimaverim. Scripſit autem alius quidam ineptus et meus plagiarius, culminaße Aquilam cum Cometa die 6 Decemb. h. 5. Ceterum quæ ego in mea Dialexi olim cap. 9 de invenienda parallaxi ex culminatione Phænomeni cum aliqua ſtella fixa ſcripſeram, ea iamdudum correxi, ac caput 7, 9 et 10 plane mutavi. Illuſtravi etiam aliquot problemata DIGGSEI et alia adieci tum mea, tum a WITTICHIO accepta. Et certe hæc doetrina parallaxium mediocriter per nos illuſtrata eſt, de quo tamen tuum et aliorum intelligentium erit iudicium. Librarius ſolum nunc nos moratur, qui noſtra illa imprimere vetat. Et ut admirandi illius novi ſideris Hiſtoria ad poſteros tranſmitteretur, s. 72non tantum noſtra illa de parallaxibus adiungentur meæ Dialexi, ſed omnium aliorum ſcripta noſtræ ſententiæ conſentientia. Titulus libri erit talis, ut hîc in charta deſcriptum vides. Vellem tuas quoque obſervationes Cometarum prodire, fuitque hæc cauſa, cur eas in meo proximi Cometæ ſcripto deſideraverim. Nam quod æthereus fuerit uterque Cometa, id iam ante ex tuis ad me intellexeram, ideoque iam ante, ipſo adhuc lucente Cometa, ad multos perſcripſeram. Proxima quadrageſima || fui Vratiſlaviæ apud meam filiam et commoratus ſum illic ultra menſem. Mea de parallaxibus cum WITTICHIO contuli, qui mecum communicavit veſtras obſervationes proximi Cometæ, quas habuiſtis diebus XI, XII, XIII et XVII Oetob. Ex his ego experiri volui, in deduetione calculi aberraverim, an momenta obſervationum non reete abs te aut a WITTICHIO conſignata ſint. Nam ex veſtris illis datis ne veriſimile quidem in parallaxibus omnibus illis diebus quicquam invenire potui. In altitudinibus Cometæ inter nos alias ſatis reete convenit. Relinquitur igitur, ut momenta temporum minus reete aßignata fuerint. Et certi temporis conſideratio hac in parte valde eſt difficilis. Subduc quæſo tuum calculum et omnia accuratius conſidera meque admone. Ego ipſe quoque, modo aliquid otij naetus fuero, denuo repetam calculum et veſtra examinabo. Nam eorum in meo opere facere cupio mentionem, ut noſtra ſententia de Cometis in animis eruditorum eo magis confirmetur. Quod ſi poſt diſceßum iſthinc WITTICHIJ aliquot dierum alias quoque habes illius Cometæ obſervationes, eas mecum communicato. B.V. Pragæ ex ædibus noſtris die 1. Maij Anno 1582.
T. ex animo
THADDÆUS HAGECIUS
ab Hayck.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE THADDÆO AB HAYCK S.
REDDIDIT mihi ante aliquot ſeptimanas Gœrlicius quidam Mercator literas tuas, clarißime Domine D. THADDÆE, amice carißime, ex quibus præter ſingularem tuam et conſtantem erga nos benevolentiam intellexi etiam || priores meas ad tuas manus ſecus ac ſuſpicabar perveniße. Unde WITTICHIUM ſatis ea in re nunc excuſatum habeo. Saltem id admiror, quod nihil literarum a diſceßu ſuo elapſo tempore ad me dederit. Sed habet is forte ſua impedimenta, neque occaſio facile in promptu eſt. Quare et hac in parte nihil ipſi imputo. Cum vero is qui tuas mihi attulerat, nunc ad me reverſus ſit, ut reſponſum, prout ipſi etiam iniunxeram, tibi reportaret, s. 73ego quamvis eo tempore id evenerit, quo maxime ad ſcribendum ob negociorum multitudinem impeditus ſim, et a Serenißimo Rege noſtro inſuper avocer, non potui tamen intermittere, quin aliquid literarum tibi perferendum ipſi traderem, ne tui oblitus tibique reſcribere data opera neglexiße apud te excuſari poßem. Quæ itaque tuis literis pro hac brevi occaſione temporis reſpondenda habui, ſic brevibus accipe.
Quod adventum tuum ad nos prolixe excuſas, tibi ea in re non plurimum contrarior, neque ego aliam ob cauſam nomine Regis te hue invitavi, quam quod a WITTICHIO intelligerem officio in Aula Imperatoris deſtitutum cogitare de alia eligendæ vitae et ſuſtinendæ familiæ ineunda ratione, adeo ut iam quoque a Rege Sueciæ te vocatum eße dixerit. Cum vero ex proprijs tuis literis intelligam, res tuas non eße eo loco, ut patriam mutare alienoque Domino ſervire velis, nihilque tibi ad commodam vivendi rationem deeße in patria, tibi plurimum congratulor, et meam voluntatem, quod tibi, ſi opus fuißet, non deeße voluerim, ut boni conſulas oro.
Quod de Apogeo Ê ſcribis reſtitutionem noſtram accedere propius Alphonſinorum rationibus, quam COPERNICI, ego ſane ea in parte nullum habui reſpeetum neque ALPHONSI neque COPERNICI; || ſed ex plurimis exquiſitis obſervationibus Geometrice ad invicem collatis iuxta quartam partern â hærere Apogeum (quam interdum una parte minus, interdum una plus) reperi, ut quamvis ex minimis hîc inquirantur maxima. Eccentricitatem vero multoties in eodem, quo aßignavi, ſcrupulo reperi, novem minutis Coperniana maiorem. Et licet eccentricitas maxima ex parte proſthaphæreſes variet, præſertim iuxta medias elongationes, tamen circa Apogeum et Perigeum intolerabilis eſt duarum vel trium partium loci, ſub quo hæret Apogeum, error.
Quod lapſum in Cometa anni 77 et quoſdam alios in Dialexi emendaveris, libenter audio. Id vero quod de culminatione Cometæ cum Aquila in excuſationem adducis, mihi non ſatis facit. Impoßibilia enim non erant ad probandum tentanda neque excuſationem ullam merentur; ſed emendanda potius et revocanda, partim propter imperitos, partim propter invidos et malevolos. Scribis te editurum copioſius ſcriptum de Nova Stella et Cometis præteritis, ubi intelligo, te etiam mea quædam velle adiungere, a quo tamen, ſi impreßum non eſt, quantum ad mea attinet, ut ſuperſedeas, te rogatum velim. Ipſe enim decrevi, quam primum licuerit, quædam enucleatius et de Nova Stella (ubi pleraque feſtinanter ſcripta reſtitui, multa copioſius in demonſtrationum certitudinem adduxi) et de ſubſequentibus præcipuis duobus Cometis, tum etiam de tertio illo non adeo illuſtri, qui hoc anno menſe Maio in Septentrione ſub Heniochi ſidere per 10 dies nobis apparuit, in lucem emittere obſervationeſque certas in medium adducere et in-s. 74fallibilibus demonſtrationibus rem omnem tum in motu et ſitu eorum, tum in parallaxibus comprobare. || Nam quod quaſdam obſervationes hîc habitas in Cometa anni 80 a WITTICHIO acceperis, et inde parallaxes indagare conatus fueris, oleum et operam perdidiſti. Tempora enim ex diverſis horologijs et ijſdem nondum ſatis correetis annotata erant, nec illam diſcretionem adhibueras, quænam certiora alijs eßent, et quæ ſibi invicem in quolibet horologio correſponderent, multo minus ut per tranſitus ſtellarum ſive per Meridianum ſive per certum Azimuth, prout neceßarium erat, et anobis poſtea faetitatum eſt, ea corrigeres, adeo ut ob id pluribus minutis ubique fere aberratum ſit, ut mirum eße non debeat, quod tantam in parallaxibus conſtituendis inconvenientiam, ob temporum incertitudinem inveneris. Ego vero etſi tempora omnia aliter correeta habeam, quam prima fronte præbebant ipſa horologia, tamen in parallaxibus indagandis longe certiori nitor ratione, quam ubi temporis opus ſit intervallo. Ibi enim ex minimo peneque inſenſibili errore maximus et intolerabilis augmentatur. Ideoque alijs quibuſdam rationibus, ubi exquiſita temporis cognitio non requiritur, inquiſivi, tam hunc quam antecedentem Cometam (in tertio enim nondum feci periculum, nec adeo facile erit poßibile) pene inſenſibilem habuiße parallaxin, quemadmodum hæc et alia quædam ſufficienter ex certis obſervationibus demonſtrari intelliges, ubi libellus noſter de tota hac materia in lucem prodierit, quem ſpero me per hybernum otium, Deo conatus noſtros adiuvante, abſoluturum. Velim itaque nihil mearum obſervationum in publicum edas, priuſquam hinc certior faetus fueris, quænam ſit mea de his ſententia, a qua te plurimum abeße et temporibus incertis minimeque correetis inniti video, et mirari ſatis non poßum WITTICHIUM tibi tempora obſervationum tranſpoſita et per tranſitus ſtellarum || minime verificata obtuliße, cum tamen ipſimet præſenti dixerim horologijs non eße fidendum, ſed longe accuratiore emendatione opus eße. Quantum ad diſtantias fixarum indagandas attinet, ego non amplius fidem adhibeo Radio multas ob cauſas, quas longa foret mora hîc recenſere. Sed poſt diſceßum WITTICHIJ duo exquiſita inſtrumenta in hunc uſum adinveni, quæ ſemper eandem diſtantiam in ſcrupulo præbent, adeo ut nec in defeetu nec exceßu aberrare poßint. Oportet autem in utroque inſtrumento duos eße, qui obſervent. Et quamvis utrumque inſtrumentum ipſa fabricatione longe differat, tamen in quolibet eadem et ſibi correſpondens exquiſite fit obſervatio. Sic nos per hæc invenimus diſtantiam polaris ab undecima Caßiopeæ p. 26 m. 25 exquiſite (niſi quod aliquando dimidio ſcrupulo minor apparuit), quam tu 9 minutis maiorem collocas. Sic etiam in alijs diſcrimen inveni, de quo alio tempore tecum latius conferam. In declinatione Spicæ nullam differentiam inter tuas et meas s. 75obſervationes reperio. Nam et ego multoties hîc eius altitudinem maximam p. 25 m. 10¼ præciſe obſervavi, ubi Æquator attollitur p. 34 m. 7, adeoque declinatio p. 8 m. 57 plane ut tua, quod errorem quartæ partis in æquinoetij præceßione Copernico hucuſque irrepſiße convincit, poſita eadem cum ipſo latitudine, quam etiam exquiſite duarum eße partium per alia inſtrumenta deprehendi, ut alibi hæc et plæraque alia copioſe demonſtrabo. Sed interim dum ſcribo, tempus me alio vocat, prohibetque, quantum velim, tecum colloqui. Dabo tamen operam, ut alia occaſione oblata, copioſius de his atque alijs tecum agam. Vale, et mihi, cum licuerit, reſcribere non intermitte. Verumtamen addam hoc unum, quod pæne neglexeram. Hiſce diebus Comes quidam Anglus primarius Reginæ ad Regem noſtrum Legatus, ut ipſum in ordinem Equitum || Divi GEORGIJ honorifice conſuetis ceremonijs reciperet, cum perfunetus eßet ſua apud Regiam Maieſtatem legatione, me hîc inviſit, unâque inter cæteros Comites Medicum DoetoremTHOMAM MUFETUM ſecum habuit. Is cum tui inter nos honorifica incidißet mentio, petijt ut tibi per occaſionem datam ſuo nomine plurimam ſalutem dicerem tuumque filium, qui in Anglia eſt, reete habere indicarem. Iterum feliciter vale. Datæ Uranienburgi in Inſula Huæna 23. Septemb. 1582.
[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD CAROLUM
DANZÆUM.
MAGNIFICE Domine DANZÆE, Amice ſumma obſervantia colende, reddidit Architetus meus mihi literas a te miߟas, quibus percepi te, licet inter politica negotia iam multum temporis apud Cimbros conſumſeris, nondum tamen Huenenſium memoriam obliteraߟe, pro qua benevola erga nos affeetione tibi magnas habeo gratias. Nos licet abſentes tui memoriam indies recolimus, optamuſque ut brevi incolumis ad nos revertaris. Quod Sycophantæ quidam aulici te vexent, oportet te magno animo ferre, et finem expeetare, quo videbis omnia in ipſorum retundi caput. Hoc genus hominum deleetatur aliorum afflietione, quam indies aſtute machinatur, ut ſibi tandem perniciem (debitam mercedem) vel Deo ultore parent. Sed tute hoc noſti melius. Salutem quam ERICUS LANGIUS mihi per te dixit, velim ut ipſi referas, quamvis nunc eo felicitatis pervenerit (uti ab architeeto meo intelligo) ut vix indigeat auſpicatiore voto. Multiplicationem enim farinæ adinveniߟe ferunt ab unitate in ternarium novo Alchvmiæ my- 10* s. 76ſterio, quo lapidis illius auriferi omnem fermentationem et multiplicationem (quibus tot annis inſudatum eſt) excellentiore invento illudit; quis enim ignorat panis perpetuo ſufficientem copiam, quæ ex iſta multiplicatione promanat, auro et argento præſtantiorem eߟe, cum his carere poߟint homines, illo autem nequaquam. Caveat itaque ſibi ab Alchymiſtarum invidia et proſpiciat, ne arti ſtruant inſidias, fermentumque peregrinum admiſceant. || Diu multumque mecum cogitavi, in quem uſum panis potius quam auri et argenti augmentationem inveſtigaverit; tandem incidit mihi in mentem Draconis illius Iutici, qui olim bellum civile ipſorum Patriæ movit, feruntque ob penuriam alimentorum in tanta militantium copia bellum illud Troiæ decennium exceߟiߟe, quod alias citius finiri potuiߟet magno illorum commodo; veritus itaque ne vetus ille Draco reviviſcat vel novus aliquando ex improviſo exoriatur, Patriæ ſuæ hoc utiliߟimo invento providere voluit. Laudo ipſius prudentiam et Patriæ eius congratulor, quod talem ſibi genuerit proteetorem et in commeatus penuria proviſorem incomparabilem. Is reetiߟime mihi exequutus videtur Philoſophorum mentem, qui nos non nobis ſed Patriæ naſci aߟeverabant. Ego per occaſionem congratulatorium carmen in laudem tanti myſterij ipſi compingam, ſiquidem Draconis illius memoriam tantæque vietoriæ celebrationem amplius referre non liceat, cum in profundum maris tota ipſius recordatio ſit ſubmerſa. Sed forſan te a ſerijs detineo, dum tecum de his diutius iocor. Da operam ut ad nos ante hyemem revertaris, magno enim tui deſiderio detinentur, ut multi alij, ſic vel ego maxime, qui te tanto temporis locorumque intervallo tuaque exoptatiߟima converſatione admodum illibenter careo. Deus opti. max. te nobis incolumem quam citiߟime reſtituat, tuaque omnia negotia optato ſucceߟu ſecundet. Vale. Datæ in ædibus Uraniæ 21. Auguſti 1583.
T. T.
TYCHO BRAHE.
s. 77[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO
MAGISTRO ANDREÆ SEVERINI VELLEIO
AMICO SUO PLURIMUM DILECTO.
SALUTEM.
BINAS a te Clarißime M. ANDREA, ex quo e Cymbria veſtra domum reverſus ſum, accepi literas, utriſque negotium Typographi illius traetas; reſpondißem dudum tuæ petitioni, ſi hyemis importunitas non obſtitißet, literaſque ad te tranſmittendi prius fuißet oblata occaſio. Scias itaque me illum Holſaticum Typographum, de quo ſcribis, non multopere expetere. Quod ſi ſponte huc tranſmigrare velit, eius conatus, quantum in me eſt, promovebo. Conduxi autem alium iuvenem non uxoratum, qui mihi in impreßoria arte exſequenda inſerviet, et Francofurtum ad Nundinas pecuniam pro ſtylo impreßorio diverſi generis mihi coß«mendo nunc tranſmitto; propriamque officinulam hîc inſtruere conabor, quæ quotannis mihi uſui emolumentoque erit. Si quid tu poſtmodo prelo deſtinatum abſolveris hucque tranſmiſeris, meis impenſis excudetur, ſi tibi ita viſum fuerit. Eſt autem is Typographicus ſervus, quem conduxi, admodum bene in arte peritus et laborator diligens. Nec ex re mea fuit uxoratum illum cum tota ſua familia maiore diſpendio quam compendio ſuſtentare. Si poſt feſtum Paſchatis nos denuo hîc inviſeris, veluti diſcedens ultimo te ſingulis annis ſaeturum promiſiſti (teſtante idipſum graphica tua parietis noſtræ inſcriptione REVORTAR || oculis noſtris quotidie obvia) rem feceris mihi longe gratißimam, habeo enim quædam, de quibus tecum coram agere plurimum exoptarem. Ego enim vix ob negotiorum impendentium || multitudinem Cymbriam hac inſtante æſtate reviſere potuero. Tu itaque, ſi cum coniuge itineris ſocia (modo id poßibile erit) mihi adfueris, hoſpes advenies exoptatißimus. Tuaque cauſa illud quicquid eſt itineris viceverſa ſuſcipiam, ſi quando opus fuerit. Vale et ſaluta METTAM tuam eiuſque Patrem et Matrem, Magiſtrum IACOBUM et amicos omnes ceteros. Iterum feliciter vale. Datæ Uraniburgi die 16. Februarij Anno 1584.
T.
TYCHO BRAHE
manu propria.
Negotium illud de hiſtoria CHRISTIANI III, cum ad ABSALONEM GYLDENSTIERN venero, facile, quaſi nobis id minime faetitantibus, expediam, tibique poſtmodo librum vel eius copiam tranſmittam. Literas et pixidem ALBERTO FRISIO deſtinatam tradi procura.
s. 78[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
CLARISSIMO D. D. HENRICO BRUCÆO.
S. P.
EX literis tuis nuper ad me datis, charißime D. D. BRUCÆE, intellexi te reete valere, id quod pergratum cognitu fuit. Quod vero ſtudia Mathematica paulatim negligas, non probo. Nec enim tanta tibi eſt ætas, ut ea iucundißimam horum traetationem avertere poßit, ſed quæſtuoſior eſt veſtra Medicina iuxta vetus dietum: Dat GALENUS opes etc. Et plerumque mortales quo plus ſeneſcunt, eo redduntur avariores, ac terreſtribus plus proni inhiant, cœleſtibus poſthabitis. Quod tamen nonnihil ad negleeta hæc ſtudia redire, et PROCLI Hypotheſes explicare decreveris, laudo plurimum, velimque mihi exemplar Hypotheſium illarum PROCLI mittas. Nondum enim Latinum habere potui, quamvis ſatis mihi conſtet, eas, ſiquidem Ptolemaicis nituntur fundamentis, cœlo minime eße ad amußim conſonas. Nos enim aliquot annorum præcedentium exquiſitißimis in motu Solis obſervationibus deprehendimus, nec Ptolemaicam, nec Copernianam Hypotheſin ipſius apparentijs ſatiſfacere, longeque aliam eße Apogei et Eccentricitatis rationem, quam uterque horum artificum præſuppoſuit: ut brevi, Deo volente, ex quamplurimis ijſdemque minime fallacibus obſervationibus Aſtronomiæ cultoribus palam reddemus. Motus enim Solis adeo exaete nobis conſtat, ut ſingulis diebus cum ſerenitas obſervationem ratam largitur, noſtræ calculationi ex proprijs Tabulis in ipſo ſcrupulo ad amußim correſpondeat, differenti tam Alphonſina quam Coperniana ratione ſæpenumero quamplurimum, adeo ut hoc anno, Sole æquinoetium vernum ingrediente, defecerit in ipſius motu COPERNICI ratio ſemiße partis, abundaverit vero Alphonſinorum ratio partis quadrante. Paulo || enim propiores nunc ſunt Alphonſini vero, quam ipſe COPERNICUS, quantum ad Solis motum attinet, quamvis ambo intolerabiliter devient. In motu vero Lunæ verior eſt exaetiorque Hypotheſis COPERNICI. Idque tum crebræ obſervationes Lunaris curſus circa 90 gradum ab ortu, tum parallaxes ipſius diligentius a nobis examinatæ nos ſæpenumero docuerunt; utut et hæ non parum devient. Deſideratur enim aliquid in medijs motibus. Et proportio ſemidiametrorum Epicycli utriuſque ad ſemidiametrum Concentrici paulo aliter limitanda venit, et forte alia adhuc minus perſpeeta inæqualitas. COPERNICUS enim rudiori Minerva ſuas obſervationes perfecit deſtitutus magnis, exquiſiteque e ſolido metallo elaboratis inſtrumentis, qualia nos quamplurima, tum varietate ſtructuræ, tum magnitudinis et elaborationis affabre et perfeete, ingenti s. 79ſumtu, induſtriaque aßidua parata habemus, adeo ut neminem etiam priſcorum Mathematicorum, utut regijs ſumtibus adiutorum (quatenus ex ſcriptis eorum colligere eſt) unquam ad cœleſtes motus perſcrutandos tanta magnitudine diligentiaque elaborata organa in uſu habuiße, ſi hæc aſpiceres, facile nobis concederes. Neoterici vero nec noſtra nec ſuperiori ætate neceßariam in his elaborandis conſtruetionis formam diligentiamque adhibuerunt, ut ob id mirum non ſit, paulatim collabaſcere Aſtrorum ſcientiam, adeo ut ipſius motus nondum exaete conſtet, nec anni quantitas rata ſit, ut nihil nunc dicam de ceteris. Verum in his omnibus alio tempore, Deo volente, tibi alijſque Eruditis noſtras obſervationes et his innixas demonſtrationes communicabo, inſtrumentorumque, quibus in motu cœleſtium corporum ad amußim perſcrutando utor, ſtrueturam exaetamque elaborationem indicabo, ut conſtare poßit, obſervationes a nobis habitas, quibus fundantur demonſtrationes, exaetas eße, nullique fallaciæ obnoxias. Nec enim unico, ſed pluribus inſtrumentis, ijſdemque diverſimode fabre-||faetis eandem veritatis metam attingere ſolemus, modo obſervationi fides rata habebitur. Si tibi commodum eßet hac æſtate nos inviſere, forte hîc ea videres, quæ fruſtra remotius quæreres, nec te pœniteret eius itineris, pergratuſque mihi advenires hoſpes, omni officiorum genere excipiendus; tunc coram de quamplurimis colloqui conferreque poßemus, aſpicereſque ea præſens, quæ calamus chartaque non capiunt. Petis, ut Inſtrumentum aliquod Hypotheſium Copernicearum tibi mittam, quale olim apud SCHRECKENFUXIUM vidi, id quod lubens facerem, ſi tale paratum haberem, neque enim unquam animum adieci ad eiuſmodi organa conficienda, quæ ſaltem inventa aliorum explicarent, cum ex nuda delineatione ea facile percipi poßint, et adhuc ſub iudice lis eſt, an res ita ſe habeat, nec ne. Quapropter omnem potius operam impendi in extruendis organis, quibus motus cœleſtes exaete conſtarent, ut anteceßorum inventa per hæc in trutinam vocari poßint et ad veritatis metas examinari. Quorſum enim opus erat in nondum ſatis perſpeeta re illuſtranda aliquid laboris et temporis impendere, cum præſertim hæc alias leviori negotio facile intelligi poßit? Vidi equidem apud SCHRECKENFUXIUM parvulam machinam, qua ſe Hypotheſes COPERNICI effinxiße exiſtimabat. Sed dum rem poſtea penitius perpenderem, deprehendi, eam ſtrueturam minime menti COPERNICI ſufficere. Putabat enim is eadem machina, prout inverteretur diverſimode, tam Ptolemaicas quam Copernianas Hypotheſes exprimi poße, id quod plane eſt impoßibile. Nec facile dabitur, omnes motus Copernianæ inventionis unica machina mechanice exprimere, quæ ſibi ipſi omnibus in partibus correſpondeat, præſertim ob incomparabilem Oetavæ Sphæræ ad orbem Terræ diſtantiam, utquamvis s. 80longe cincinnior ſit, paucioribuſque indigeat circulis COPERNICI ſpeculatio circa mundi ſymmetriam || quam Ptolemaica. Et per triplicem illum motum unius Terræ plurima in cœlo apparentia concinne ſalvari poßunt, quibus plurimi alias excogitati orbes, circulique vix ſufficerent, dummodo res ſe re vera ita haberet, et tales ipſi Terræ congruerent revolutiones, quod nos in duobus motibus, quos huic attribuit COPERNICUS, diverſimode ſe habere, exquiſitis obſervationibus deprehendimus. Motum enim annuum in circulo magno circa Solem Terræ nequaquam adeße, expertus ſum in fine anni elapſi 82 et principio 83 ex parallaxibus Martis tum temporis acronychij, et ob id Terræ in minori diſtantia vicini, quam Sol a Terra removetur, idque iuxta COPERNICI placita ad â quaſi partern, unde maiores parallaxes, quam Sol ipſe inducere debuißet, cum tamen longe minores fuiße, creberrimis exquiſitißimiſque et ſibi invicem correſpondentibus obſervationibus eas deprehendimus; ut ob id tota Martis ſphæra ulterius removeatur a nobis, quam ipſe Sol. Quapropter tollitur illa Hypotheſis in totum, qua COPERNICUS Solis motum et Epicyclos omnes reliquorum Planetarum ex Terræ annuo circuitu ingenioſe quidem et ſatis concinne ex ARISTARCHI Samij fundamentis in lucem produetis excuſare nititur. Alterum vero declinationis motum cum ſuis librationibus, per quem æquinoetiorum inæqualem anticipationem et obliquitatis Eclipticæ mutationem excuſat Copernicus, neque ipſi Terræ adeße, diverſa, longeque celerior, æquinoetiorum mutatio, quam tantillo etiam tempore admittit COPERNICI ratio, nos certiores reddet, et anni quantitas a REGIOMONTANI obſervationibus huc uſque Copernianæ rationi nequaquam conſentiens. Ut taceam obliquationem Signiferi etiam nunc eße trinis ſcrupulis maiorem quam COPERNICUS et anteceßores noſtri ſuperiori ætate annotârunt. Cauſam erroris ex Opticis || fundamentis alibi declarabo. Et de his omnibus alijſque quamplurimis ad artem ipſam reſtituendam, motuſque cœleſtes ad amußim in numeros revocandos pleniorem commemorationem, Deo adiuvante, inſtituam. An vero tertius ille motus, quo quotidiana revolutio ſalvatur, Terræ et vicinis elementis inſit, non facile quis dixerit: Cum eadem ratione in hac atque in primo mobili apparentiæ tantæ concitationis excuſari poßint, et minori quidem circuitu, ideoque commodiore compendio omnium ſphærarum ſecundi mobilis repentina ab ortu in occaſum reſtitutio ſalvari, prout etiam Pythagoreis et Platonicis placuiße video. Veriſimile tamen eſt, Terræ, tamquam gravißimo et denſißimo opacoque corpori nequaquam hunc celerrimum ineße motum, ſed potius ipſi cœlo, cuius forma et materiæ ſubtilitas conſtantiaque motui perpetuo et quamvis celerrimo aptior eſt. Fruſtra itaque expetis, charißime BRUCÆE, eorum in organo ob oculos planiorem repræſenta-s. 81tionem, quorum in ipſo cœlo realis non exiſtit forma. Sed tantum ingenioſe ad ſalvandas aliqua ratione motuum apparentias a COPERNICO excogitata ſunt. Si tamen Studioſos ipſius inventis imbuere voles, id per delineationem planam, quantum quidem opus eſt, facile perfeceris.
Sed eſt aliud, quod mea plurimum intereſt, de quo tecum agam. Conſcripſi iamdudum quædam de trium Cometarum intra proximum ſeptennium viſorum, et de Novæ Stellæ Phænomenis, quibus motus omnes diſtantiaſque et cetera, quæ in conſiderationem veniunt, ex certis obſervationibus demonſtro, et plurima alia tum ad hanc contemplationem tum ad totam artem facientia in medium profero, eaque tandem tum amicorum hîc in patria, tum plurimorum in Germania Angliaque ſolicitationibus perſuaſus in lucem edere conſtitui. Cum autem ob luem Epidemicam, multo iam tempore graßantem, non tutum || fuerit, Hafniæ apud Typographos noſtrates quippiam eiuſmodi expedire et nunc alijs quibuſdam occupentur impreßionibus, ut mature editionem hanc per eos abſolvere non liceat, decrevi itaque ipſemet Typographiam quandam, quatenus proprijs meis lucubrationibus excudendis ſufficiat, hîc Uraniburgi conſtituere, ut tam hæc, quam alia, quæ Deo volente in poſterum abſolvere conabor, Aſtronomiæque cultoribus communicare, hîc penes meipſumTypis noſtris mandari poßint, eoque paeto figuræ demonſtrationum numerique et charaeteres, quibus, uti ſcis, in hac materia opus eſt, correetius certiuſque adornari, et omnia a meipſo ut emendate prodeant cognoſci; ſiquidem pauci reperiantur, qui in his ſtudijs exercitentur, et error es incidentes inter imprimendum rite diſcernere emendareque poßint. Conduxi itaque hunc Typographicum ſervum, IOACHIMUM nomine, ut mihi hoc in negotio exſequendo inſerviat, ablegavique illum nunc Witebergam, ut illinc mihi prælos, omniaque neceßaria, quæ hîc haberi nequeunt, comparet, cumque ipſi ſoli, nec mihi ſatis noto non adeo tutum ſit pecuniam concredere, ad Scribam Arcis Witebergenſis, cui nomen eſt VALENTINUS (cuius vitricus filias Regis noſtri inſtituit, quique olim Witebergæ familiaris mihi eſt) 50 Ioachimicos tranßcripſi, ut is illic exponat pro Typis alijſque ad opus pertinentibus, prout hic noſter neceßarium eße ſignificaverit. Mitto itaque, charißime BRUCÆE, tibi 50 illos Ioachimicos, quos velim aurigæ Witebergenſi, quam primum ad vos venerit, tradas, ut is dieto Arcis Scribæ VALENTINO eos unâ cum literis meo nomine perferat. Debet autem hic meusTypographus unâ Witebergam ire, vel potius præcedere, ſi auriga illic non adfuerit, illicque tam diu commorari, donec omnia neceßaria ad Typographiam inſtituendam parata, huc per aurigam eundem abducere poßit; ſi vero quid interea ad te literarum dederit, exigente forte id ipſum rei exſe-s. 82quendæ conditione, || rogo, ut confeſtim Hafniam ad Doetorem IOHANNEM FRANCISCUM tranſmittas, ut inde abſque omni mora eas habere poßim. Addidi etiam præter illos 50 Witebergam mittendos, duos Thaleros, partim ut aurigæ pro ſua opera debitam mercedem hinc numerare poßis, partim ut pro ſuperfluo libellos quoſdam Mathematicos mihi compares, quales noſti me expetere, ut Aſtronomica MÆSTLINI, ſi quæ poſtea ad vos pervenere. Deſidero etiam ſcriptum illud Germanicum MÆSTLINI, quod ſignificaſti ipſum edidiße contra reſtitutionem Calendarij Gregorianam. Cupio enim illud videre, ſi forte ipſius rationes in anni metis conſtituendis inde perſpicere licuerit. Non uſque adeo mihi diſplicet illa temporis reformatio a GREGORIO Pontifice noviter inſtituta: quamvis plurimi plus odio Pontificum quam veritatis amore huic contradicunt. Qua in re affeetibus veritatis lumen offuſcantibus nimium indulgent. Certum eſt ſcrupula illa, quæ ad 6 horarum completionem deficiunt, ſuper integros dies anni longo jam tempore Solſtitia æquinoetiaque per plurimos dies anticipaße, ut non coincidant dies feſti amplius cum conſtitutionibus primitivæ Eccleſiæ. Quam ſi rem penitius perſpiciamus in Chriſtiana Republica, nulla revera fit dierum differentia. Neque rerum externarum uſus neceßarius, ubi divinitus non mandantur. Vult enim vulgus contineri in officio, ordine et diſtributione temporum atque ceremonijs. Præſtabat itaque vero propius in his accedere et cum veterum conſtitutionibus potius concordare, quam longius inde deviare, quamvis hac in ipſa reſtitutione Gregoriana non habeatur ratio exaetæ annuæ quantitatis. Nam et hæc vulgaribus Aſtronomicis adhuc penitus incognita eſt. Rogo itaque ut omnium eorum ſcripta in Germania, qui aliquid hoc in negotio publicârunt, ſive pro ſive contra, || mihi tranſmittas, ut quomodo invicem et cum veritate conſentiant, cognoſcere poßim. Libellum etiam Sphæricum MÆSTLINI mihi mittas, et SCALIGERUM de emendatione temporum, Gratiopolitanum etiam de Triangulis, operaque Abbatis Meßanenſis Siculi. Nulla enim eorum habeo. Et oro, ut mihi quam primum hæc et quæcunque alia, quibus ſcis me deleetari, illic adipiſci poteris, quanticunque conſtent, compares, Hafniamque ad D.IOHANNEM FRANCISCUM mittas; quicquid expoſueris, ſtatim remittam, tibique quacunque in re uſus poſtulaverit, vicißim gratificari non intermittam. Sed video chartam amplius vix ſufficere, meque, dum tecum avidius loquor, epiſtolæ metas currenti calamo tranßcendere. Quare nunc illi frenum inijciam: teque Deo Opt. Max. commendo. Vale et ſaluta meo nomine clarißimum virum D. DAVIDEM CHYTREUM et D. LEVINUM BATTUM Doc toremque PETRUM MENIUM, ceteroſque amicos. De toto negotio mihi reſcribe.
T.
TYCHO BRAHE.
s. 83[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
PRISCÆ AC VERÆ NOBILITATIS INSIG-
NISQUE ERUDITIONIS AC VIRTUTIS VIRO DN. TYCHONI
BRAHE OTTONIDI, DOMINO INSULÆ HUENÆ, DN.
ET AMICO SUO PLURIMUM OBSERVANDO.
S.
LITERÆ tuæ, generoſe Dn. TYCHO, mihi duabus de cauſis fuerunt gratißimæ, cum quod familiaritatem inter nos hîc Auguſtæ conflatam, literarum Beneficio fulcire non dedignatus es, tum quod ſcirem, eum qui dicebatur obijße anno 82, adhuc in vivis eße et hac aura inter ſuperſtites felicißime frui. Qua felicitate ut quam diutißime vel propter Rempubl. literariam ad artes Mathematicas reſtaurandas temporum iniuria collapſas, fruaris, Deum Opt. Max. toto pectore oro. || Porro ad petitionem tuam quod attinet de emendis libris, feci quod potui. Inprimis autem mihi curæ fuit SCALIGERI de emendatione temporum, qui in fine appendicem habet compleetentem iudicium, quo Gregorianum ſeu Lilianum, ut ipſe vocat, Calendarium in univerſum improbat, uti videbis. Huic adiunxi aliorum in Germania editorum ſcripta quotquot habere potui, quæ in unum volumen ſunt conieeta et Heidelbergæ edita poſt. Edidit et IACOBUS HEERBRANDUS Theologus Tubingenſis Theſes contra Calendarium, quibus noſtrorum Theologorum ſententiam de non recipiendo Calendario comprobavit, ſed a Senatu ſunt prohibitæ et exploſæ, ut ſic loquar. Superioribus ſcriptis adiunxi HAGECIJ Reſponſionem ad HANNIBALEM et GRAMINÆUM de Stella Nova, quæ ante triennium per me ad te non mißa eße recordor. Proinde tibi non ingrata futura auguror. Librum de Triangulis, quem inprimis deſiderare videris, venalem non reperi. Precium ſingulorum, quorum undecim in peculiari ſcheda his literis incluſa notatum invenies, pro quibus affinis meus mihi, ut voluiſti, ſatiſfecit. WERNERI libros cum de motu oetavæ Sphæræ, tum de Obſervationibus ſtellarum fixarum, ſi aliquando in vetere quadam Bibliotheca invenero, faciam, ut me tui non immemorem fuiße intelligas. Reperi et alios libros Aſtronomicos in Catalogis WILLERIANIS, partim de Horologijs, partim de Aſtrologia, h. e. illa divinatrice arte traetantes, qui etſi plerique in promptu non erant, et a tuis ſtudijs mihi quodammodo alieni videantur eße, ſingulorum tamen titulos conſignare volui, precio pleriſque adieeto. Si igitur ex his quidam tibi arrident, tuum erit ſemeſtre ſpacium vel circiter ante me certiorem facere, ut ſi WILLERUS eius generis libros in promtu non habeat, eos tamen interea temporis huc tranſferendos curare poßit. Qua in parte tibi meum 11* s. 84ſtudium et operam polliceor. Doetoris AMBROSIJ libri ante triennium WELSERO mortuo ab hæredibus ſunt diſtraeti et venditi. ||
Novarum rerum fere nihil habeo, niſi quod inter Senatores civitatis noſtræ propter Calendarium Gregorianum magna animorum diſtraetio fuerit. Maior enim pars non tam Pontificij quam noſtri contenderunt, Calendarium propter vicinos Bavaros et Epiſcopum Auguſtanum recipiendum eße tanquam politicam cauſam, ut correſpondentia cum vicinis in commercijs, iudicijs et contraetibus ſervari poßit. Pauci ex noſtris, tres præſertim Ædiles Curules aßerentes Theologorum nomine, Calendarium non eße mere politicum negotium, ſed etiam Theologicum, eo quod a Pontifice ſit ortum et ſub pœna excommunicationis recipiendum mandetur, minime igitur noſtris Civibus et Eccleſijs obtrudendum eße, provocantes ad Cameram Imperialem menſe Martio 1583. Tandem menſe Maio An. 84 eſt lata ſententia contra Ædiles et adhærentes, quapropter die 18. publicatur ſententia, et ijdem 4 Domini iubentur domi ſuæ ſe continere, donec aliud quid de illis ſtatuatur. Die 25. Maij, circa meridiem Præfeetus Urbis, der Stadtvogt, iußu Senatus Doetorem MYLIUM Auguſtanum, noſtrum primarium Theologum ex urbe in pilento educere conatur. Sed quid fit? Populus hoc audito accurrit et aurigam, quo minus progrediatur, ſtrietis gladijs adoritur, MYLIUMQUE e pilento vi extraetum in ædibus Piſtoris prope portam Geggingenſem habitantis abſcondit, negleetis militibus cuſtodiam in porta agentibus. Mox confluunt Cives armati vociferantes: noſtrum Theologum cupimus. Dum hæc aguntur, Senatus ceteros Theologos in Curiam convocat, traetaturus cum illis de Calendario recipiendo; quod tum conſtanter denegârunt. Altero die poſt eliguntur ex ſingulis ordinibus, Patricio, Mercatorio et Plebeio 6 viri, qui de pace et tumultu ſedando cogitent. ||Mox ultimo Maij advolant legati cum Wirtenbergici, tum Ulmenſes, qui litem ita compoſuerunt, ut ex ſcripto vel publicatione in faſciculum tuum conieeta videre eſt. Non dubito, quin diverſorum diverſa ſint futura iudicia de Theologis noſtris. Sed non ſolum Legati, Iuriſconſulti etc. verum etiam Tubingenſes ipſi recipiendi Calendarij authores fuerunt, reſpicientes præſens periculum, et deſertionem Eccleſiæ, ſalvo verbo et libertate Eccleſiæ retenta. Sed de ſtatu huius urbis noſtræ fortaße prolixius, quam par eſt. Id ſaltem a te, ſi non nimis audax viderer, expeterem, ut tuo nos iudicio de hoc Calendario neoterico informares ac firmares, an videlicet id priori præſtet ac cœlo reetius congruat, nec ne. Id enim te unicum efficere poße, utpote qui luminarium motibus ſedulo invigiles, perſuaſum habemus. Et ſunt vota non noſtra ſaltem, ſed plurium. Quod ſupereſt, mi TYCHO, Deum Opt. Max. precor, ut tibi largiatur et vires animi et corporis, qui organa et opera in gratiam Matheſeos ſtudioſis inchoata abſolvere, feliciterque s. 85ad finem perducere queas, quo ſane nihil neque cognitu iucundius neque gratius accidere poterit. Vale feliciter. Datæ Auguſtæ Rheticæ vulgo Vindelicorum poſtridie Pentecoſtes CIÆ IÆ LXXXIV.
IOHAN. MAIOR.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
CUM tuus Typographus, Nobiliߟime Chariߟimeque TYCHO, Roſtochium venit, abfui, domum vero rediens, literis tuis leetis pecuniam in ſcattula obſignatam aurigæ Witebergenſi triduo poſt tradidi, nolui enim reſignare. Nihil itaque pecuniæ reſervatum, qua auriga ſatiſfieret, aut libri aliqui emerentur. De motuum Solis et Lunæ reliquorumque Planetarum emendatione, quæ præ manibus habes, expeeto ut in lucem prodeant. Ego certe in omnibus Eclipſibus craߟis noſtris obſervationibus videor animadvertiߟe, calculum PURBACHIJ propius acceߟiߟe ad tempus apparens, quam COPERNICI. Ad ſingula autem momenta motus Solis reſpondere ex tuis obſervationibus deduetos, gaudeo. Idem ſi in ceteris præſtiteris, bene de omnibus mereberis, et æternam laudem apud poſteros conſequeris. Et ego ita ſentio, tam multa, quæ de anni inæqualitate referuntur, ex imperfeetis vel falſis obſervationibus nata eߟe; motum enim illum cœleſtem ijſdem perpetuo metis includi, et tam operoſis hypotheſibus COPERNICI in motu Terræ aſtruendo non fuiߟe opus, quas falſas eߟe dubium non eſt, et forte non ſatiſfaciunt etiam apparentijs evidentibus. Ob id deſiderabam organum, quod mihi ob oculos obijceret totam illam COPERNICI imaginationem, quam ego, ut verum fatear, ex ſimplici illa delineatione nunquam piene aߟequi potui. Et quamvis tecum ſentiam, non tam in ijs organis laborandum, quæ alterius phantaſias oculis obijciant, quam quæ motus cœleſtes nobis aperiant: eſt tamen hominis eruditi, quique aliorum inventa velit explicare, hæc intelligere, et quantum fieri poteſt, oculis obijcere. Imo optandum eߟet, poߟe ſine ullis hypotheſibus motus cœleſtes tradi. Quod ut forte fieri queat, apparentijs tamen ſatiſfieri nunquam poterit. Hypotypoſes PROCLI ob noſtri Typographi negligentiam non excuduntur. Extant autem, || magnæ conſtruetioni CL. PTOLEMÆI adiunetæ, verum ita corrupte editæ, ut autorem ſuum non agnoſcant. Editæ ſunt alibi opera GEORGIJ VALLÆ Placentini, ijs credo ab eodem autore tralatas Hypotypoſes eߟe adieetas. Quod ſi hoc opus VALLÆ habeas, velim ad me mitti, s. 86quo tantum percurram hanc Hypotypoſium tranſlationem, remiߟurus quam primum. Mitto IOSEPHUM SCALIGERUM de emendatione temporum et MÆSTLINI de emendatione Calendarij. MAUROLYCUM hoc tempore, ut neque Gratiopolitanum conſequi potui. Si quid in poſterum nanciſcar, ad te mittam. Quod ſi velis prius tibi precia perſcribi, id quoque faeturus ſum. Hic tuus ſervus dum aliquot diebus hîc navem, quæ ſolvat in Daniam, expeetat, conſumſit ſolidos 32. Et typos neſcio quos maioris notæ emit, de quibus mecum aetum ut precium penderem. Verum cum huius rei nulla in tuis literis faeta ſit mentio, et ignorem, utrum hoc tuo iuߟu faetum ſit, nihil a me perſolutum. Ex ipſo plene omnia de typis intelliges. Bene vale. Roſtochij 12. Iunij Anno Domini 1584.
HENRICUS BRUCÆUS.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE AD IOHANNEM
MAIOREM.
QUAS ad me ultimo dediſti literas, eruditiߟime Domine IOHANNES MAIOR, reete accepi et de libris procuratis gratias habeo. WELLERIANOS hac vice non cupio. De Calendario Gregoriano quod tanta fuerit apud vos animorum concertatio, ut ferme ad arma res devenerit, miror, et meo ſane iudicio non decuiߟet eos, qui Theologiam apud vos profitentur, occaſionem ſic dare his turbis et populum contra Magiſtratum legitimum commovere, in re, uti opinor, adiaphora et religioni, quam illi tuentur, nihil officiente. Sed hac tamen ſalva, quatenus divino verbo fundatur, manente, nonne prioris et diu ufitati Calendarij Nicenum Concilium ſecuti Romani Pontifices autores et conſervatores fuêre, et aliorum dierum feſtorum, quibusij, qui ſe Euangelium nuncupant, etiamnum utuntur? Cur igitur Pontifici Romano non liceret, præſertim approbante id Imperatoria Maieſtate, idem Calendarium, quatenus mancum et inſufficiens longo ævi traetu redditum eſt, emendare et in melius, quoad fieri potuit, reſtituere? Certe videntur hi, qui tam contentioſe illi obſtrepunt, non zelo ſecundum ſcientiam id agere, ſed potius affeetibus indulgere et philautia laborare, atque odio Pontificis ſaltem id facere. Si ante LUTHERI tempora tali modo fuiߟet renovatum Calendarium, quando per excellentem Germanorum Mathematicum, IOHANNEM REGIOMONTANUM, Pontifex, qui tum Romæ præfuit, id fieri ſatagebat, certe LUTHERUS huic emendationi non invite acquieviߟet, cum nihil contineret ipſius doetrinæ contrarium. Et cur non ſucceߟores eius eo, quod nunc redintegratum s. 87eſt, contenti ſunt? Videant, ne ſic dent occaſionem ijs, qui veterem doctrinam ſe profiteri aiunt, obijciendi, quod nimio contradietionis ſtudio occæcati quidvis impugnent, ſive id ſpeciem aliquam dubitationis mereatur, ſive non, atque ideo eos in cæteris || quoque minus conſiderate agere præſumatur. Et ſiquidem de hoc Calendario renovato meam exquiris ſententiam, dicam tibi id, quod et alijs eadem ſciſcitantibus reſpondi.
Calendarium hoc Gregorianum noviter reformatum prævalet veteri et prius uſitato, et reete faetum eſt a Pontifice opera LILIJ Mathematici, ut 10 dies in [eo] omiߟi ſint. Totidem enim defeetus anni cœleſtis et æquinoetialis a Iuliano, qui inde a Concilio Niceno direxit, quam proxime requirit. Et alia etiam quædam non inconvenienter in nupero Calendario emendata ſunt. Licet vero aliqua in his adhuc caſtigatius in eo proponi poߟint, ſi cœlitus dedueti Luminarium motus in conſilium adhiberentur, tamen cum hoc non facile detur in tanta exaetiߟimarum obſervationum penuria, et Eccleſiæ ac Politiæ uſus ſummam in his præciſionem, quam ipſi etiam Aſtronomi vix aߟequuntur, non exigat, nec etiam magnopere opus habeat, acquieſcendum utique erit huic Pontificis Romani, cuius etiamnum maxima eſt in terris autoritas, conſultæ et laudabili proviſioni in Calendarij diu fruſtraque deſiderata reformatione, nec temere quid in contrarium movendum cum periculo pacis publicæ.
Habes breviter, quid ego ſentiam, et forte mecum viri cordati non pauci. Quid vero penitius in hac renovatione præſtari poߟit, dicere i non audeo, antequam de exaeto motu ʘ et ☾ novis illis et maximis, quæ adorno, organis certius quid expertus fuero. Nam cœlo inconſulto de ijs, quæ inde profluunt, cenſuram proferre velle temerarium et inſulſum eߟe iudico. Laudo itaque Ampliߟ. veſtræ Reipub. deciſionem conſultam, quod Calendarium hoc Gregorianum pacis publicæ cauſa et ob vicinarum regionum conſuetudinem atque cum ijs commercia ſuſceperit, utut reclamitante incerto vulgo, quod ſemper ſtudia in contraria ſcinditur. Atque de his hoc tempore ſatis, de tuis per occaſionem, ſi res ita poſtulârit, alias plura in medium proferam. Vale. Dabantur ex æde noſtra Knudſtrupiana 15. die Iulij ſtylo veteri, nobis adhuc uſitato, Anno 1584.
T.
TYCHO DE BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S. P.
SCRIPSI per eundem, qui tuas literas ad me pertulit, Bibliopolam Francofurto ad nos redeuntem nihil eorum librorum, quorum in literis meminiſti, attuliߟe, daturum autem me operam, ut vel Lipſia autWiteberga, quos nanciſci potero, adferendos curem. Gnomotericam CLAVIJ, quam æſtimat Ioachimicis prope 5, RANZOVIO vendidit. Laborabo, ut ſtudium et diligentiam noſtram in hiſce libris conquirendis agnoſcas. Intelligo autem, duo illa volumina iunetim venire Ioachimicis 16. Typographum noſtrum MYLIANDRUM typorum nomine conveni; is reſpondet, ante D. Antonij feſtim non poߟe hiſce typis carere, tum, ſi voles, velle aliquot libras vendere; arbitratur autem, || libras 10 non ſufficere ad unam columnam ſive paginam excudendam. Æſtimat ſingulas libras dimidio Thaiero. Quid fieri velis, indicabis, antequam mare claudatur. VITUS ille, cuius meminiſti, mihi adfuit et reſpondit, velle fundere typos, quorum in tuis literis ad eum datis mentionem feciſti. Quærenti mihi de precio reſpondit, unâ cum quadratis Ioachimicos prope 30 requiri.
In Eclipſt Lunæ 7. Novembris obſervata noſtræ obſervationes non plane cum tuis conveniunt. Initium non fuit obſervatum. Porro ubi tota obſcurari viſa eſt, deprehenſa eſt Procyonis altitudo partium 26. Cum primum ex umbra inciperet emergere, altitudo eiuſdem ſtellæ partium erat 37. Ubi tota ex umbra emergere viſa eſt, erat 41. Ex quibus tempora ſi deducantur, principium Eclipſis incidet in horam 11 6\' 32 ", principium vero totius occultationis in h. 1211\'144 ", medium [totius obſcurationis in h. 11\' 48 ", finis] totius obſcurationis in h. 151\'52 Tota ex umbra emerſit h. 2 55\' 4 Ex quibus colligo MÆSTLINUM ſeſquihora ab hac obſervatione differre, ipſum vero COPERNICUM ſcrupulis ſolum ſex, PURBACHIUM vero 30\'. Si quid tamen ex ſuperioribus obſervationibus potui colligere, propius a PURBACHIO fuit acceߟum in aliquot prioribus Eclipſibus. Et credo, me ſuperiorem aliquam Eclipſin obſervaߟe, in qua proxime viſus eſt MÆSTLINUS accedere. Verum, mi TYCHO, hæc res eget, ut ego iudico, longe ante aetorum temporum et obſervationum artiſicum excellentium collatione, et homine ingenij ſagacis, qui queat aliorum inventis aliquid addere. Ego in PROCLO ad Solis uſque motum progreߟus ſum, in cuius conſideratione, ut aliorum ſiderum, cum ſtudium tuum et diligentia perſpeeta mihi ſint, velim æquinoetiorum ſolſtitiorumque tempora ex te intelli-s. 89gere. Tua enim induſtria cum habeas inſtrumenta exquiiite elaborata et utendi ratio optime tibi conſtet, non dubito, tibi dies ethorarum momenta, in quæ incidunt, conſtare. Bene vale, cariߟime TYCHO, et me mutuo amore proſequere. Roſtochij 10. Decemb. 1584.
[E codice Vindobonensi lat. 9737 f]
GENEROSO ET MAGNIſICO VIRO D. HEN-
RICO RANZOVIO, REGIÆ MAIESTATIS DANIÆ IN HOL-
SATIA ET SLESVICIA VICARIO ET CONSILIARIO
PRUDENTISSIMO, PRÆſECTO ARCIS SEGE-
BERGÆ, ET DOMINO IN BREDEN-
BERGA AMICO SUO
OBSERVANDO.
S.
NOBILISSIME et Eruditißime Domine HENRICE R ANZOWI, fuit hiſce diebus apud me filius tuus GERARDUS RANZOW, Præſes arcis Kroneburgenſis, Amicus meus ſingularis et vicinus exoptatißimus; cumque is præ ceteris noſtri ævi Nobilibus Iuvenibus non ſaitem rerum Mundanarum multiplici et late quæſita Experientia, ſed etiam Ingenio et Iudicio præeminenti valeat, Moribuſque inſuper admodum laudatis præditus ſit, ipſius converſatione plurimum afficiebar eique tum varias obſervandis ſideribus a me ingenti labore et ſumtu conſtruetas Machinas, tum etiam Pyronomici exercitij diverſa Artiſicia lubens oſlendi; inter alia vero cum in Typographiam meam, quam hac æſlate præterita parari curavi, illum deducerem, ut Typos et rationem noſtram imprimendarum chartarum perſpiceret, conqueſtus ſum illi, papyrum impreßoriam mihi pro abſolutis laboribus edendis deficere, et hyemem obſtaculo eße, quominus eam nunc ſatis opportune nanciſci queam; adeo ut ne pro quodam exiguo huius inchoati anni Calendario Aſtrologico imprimendo mihi charta ſuppetat, vel alicubi iuſto pretio hîc in Dania venalis exiſiat; nedum ut alijs maioribus a me conſeetis Operibus, quæ maximam papyri copiam poſtulant, ſufficiens acquiratur. Subiunxit itaque ille, te Patrem ipſius molendinam habere papyraceam nec dubitare, ſi negocium hoc tibi conſtaret, quin lubenter pro Calendario iſto excudendo mihi ſufficientem Papyrum conceßurus ſis, ſuaque ſponte (ut eſt Ingenio bonis conatibus admodum faventi) obtulit, ſe tibi hoc nomine ſcripturum, quod et ſtatim hîc præſens præſtitit; literaſque tibi || tranſmittendas tradidit, quas nunc per proprium nuntium, unum ex meis familiaribus, IOHANNEM BERNSSßN no-s. 90mine (cui ut fidem habeas velim) perferendas curo, ut eo certius ad tuam Generolitatem mature perveniant, negociumque hoc eo reetius perficiatur; rogoque peramanter ut, ſi in Officina tua Papyracea reperiatur impreßoria Papyrus meis votis conveniens, mihi de ea 20 vel 25 Riß, ut vocant, concedere velis. Precium ſolitum tuæ Officinæ præſeeto, quam primum de eo certior faetus fuero, lubens tranſmittam. Continebit Calendarium illud, ubi impreßum fuerit, circiter 6 quaterniones, ut ob id 25 Rißij pro 2000 Exemplaribus imprimendis requirantur. Pro reliquis vero maioribus a me abſolutis Aſtronomicis Operibus quam primum, Deo volente, in lucem edendis, multo copioſiorem, quæ requiritur, papyrum in hoc ipſo Freto Helſingoræ facile habiturus ſum, cum vernum tempus navigationem conſuetam reduxerit. Spero autem tuam Magnificentiam meis deſiderijs hac in parte, quantum in te eſt, interea non defuturam, et dabo operam, ut hoc Officij genus in me non fruſtra collocatum experiare. Mittam vero brevi literas impreßas tibi alijſque Nobilibus et eruditis Amicis inſcriptas, quamprimum omnes abſolutæ fuerint, ut Typos noſtros videas, ſique illi placuerint, et quid habeas, quod in lucem edere ex Aſtrologicis rebus decreveris, lubenter ut in mea Officina excudatur, permittam, ſaitem ut ipſe requiſitam Papyrum addas. Et ſi quacunque alia in re tuæ Generoſitati unquam aliquid per me quod gratum ſit præſiari queat, efficiam ut me facilem et promptißimum || habeas. Vale cum charißima coniuge totaque domo, vir Amplißime pariter et Eruditißime, meque tui ſtudioſißimum redamare non graveris. Datæ Uraniburgi in Inſula porthmi Danici Huena die 8. Ianuarij Anno 1585.
Tuæ generoſitati addietiß.
TYCHO BRAHE,
manu propria.
Si catalogum Aſtrologicorum tuorum librorum ex amplißima tua Bibliotheca deſcriptum mihi tranſmittere non diſplicuerit, rem feceris longe gratißimam.
s. 91[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
CLARISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO
D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO, DOMINO ET AMICO PLURIMUM COLENDO.
S. D.
MITTO tibi Chartam et Typos, quos Witeberga accepi. Papyri ſingulas Riſas æſtimat ſolidis 30. Hiſce vaſis incluſam ad me miſerunt, ſi quid damni acceperit, non eſt, quod me culpes. Reliquos Typos DAVID auriga ſe allaturum, ubi fuſi fuerint, promiſit. Poſcit in pondo 100 Ioachimum unum. In univerſum pro pecunia tranſmißa typorum fuſori et typis hue tranſvehendis exigit 4 Thaieros. Quid inſuper fieri velis ſignificabis.
[HENRICUS BRUCÆUS.]
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
LITERAS tuas, amantiߟime TYCHO, quibus Calendarij a tuo domeſtico Studioſo edendi mentionem feeiſti, accepi et iam Typos fuſos a VITO miſeram unâ eum libris illius Florentini, adieetis ſchedulis duabis, una VITI, altera aurigæ Witebergenſis, quibus de precio tibi conſtabit. Miratus autem ſum, te potioribus intentum permittere, ut talia in tua Typographia edantur, quæ trita ſunt et vulgaria, in quibus ſi quis aß«ris mutationes prædicendas ſuſcipiat, pæne ridiculum ſeſe toti mundo exponit. Et tot a vero aberrantes prædietiones effecerunt, ut nugarum mendaciorumque eiuſcemodi libri habeantur. Nec credo fuiߟe quemquam, qui huius hyemis levitatem et ſiccitatem prædixerit, cuius conſtitutio prope verna habenda eſi, ſi frigoris imbecillitatem ſpeetes. Et quam ridiculum ſeſe præbuit quidam Aſtrologaſier, qui in ſuo Calendario Martio magna frigora et nives minatur, adeo fiſus ſuis prædietionibus, ut ſi eventus falleret, iam artem nullam crederet. Et ego arbitror, veris et irrefutabilibus rationibus poߟe demonſtrari, incertam plane eߟe hane de aß«ris mutationibus prædietionem, præter anni tempora, quæ ut plurimum ſuas conſtitutiones ſervant. Sed tu forte, mi TYCHO, alias rationes habes, cur hæc a tuis Diſcipulis fieri permittas, etiamſi tu ipſe non multum tribuas eiuſcemodi prædietionibus, quarum difficultatem, immo pæne impoߟibili- 12* s. 92tatem ipſemet ſatis noſti, quod et in familiari noſtro colloquio a te audiviߟe recordor, cum alias etiam Aſtrologica vaticinia, uti multi alias ſolent, non pluris facias, quam par eſt. Credo itaque, te ſic indulgere tuis || Diſcipulis, qui prognoſticis annuis, more recepto, conficiendis deleetantur, ut habeant, quo graviora ſtudia leniant, fortaߟis etiam aliquid præter communem formam a te hauſerunt. Si ſic eſt, prodeat Calendarium illud in publicum, et diſcamus inde experiamurque, quæ prius nos latuerunt. Scio enim te nil vulgare et tritum moliri, neque levia tuis concedere. Plura non poߟum, urgente nuncio. Bene vale, et ut hoc in genere nobis ſis Apollo, opto. Datæ in Holſatia ipſo die Palmarum 1585.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHONIBRAHE NOBILI DANO, MATHE-
MATICO CLARISSIMO, AMICO PERCHARO
HENRICUS BRUCÆUS.
S. P.
CHHARISSIME TYCHO, pecuniam qua VITO Typorum fuſori et mihi ſatiſfieret, accepi. De Calendario per tuorum aliquem edendo utrum ſententiam mutâris, neſcio; in tanta tamen iudiciorum incertitudine malim nihil tale edi, ne artis vanitas conſirmetur. Quod ſi quid certi ſubeße iudicas, age, prodeat ille tuus in lucem, et declaret, ſe vel a te vel aliunde plus didiciße quam alij. Quanquam ego ab omnibus et laboratum eße haetenus fruſtra et in poſterum laboratum iri exiſtimem, rationibus meo iudicio, quæ refelli nequeant, id ipſum demonſtrantibus. Cedam tamen, ſi videro, me a quoquam ipſis hiſce prædietionibus vinci, nec quæram contra experientiam rationes. De Aſirologi iſtius operibus facile arbitrabar, te ita ſenſurum, cum aliquot paginas inſpexißem. Sic magnis voluminibus ſæpe et Claris titulis imponitur mundo. Nihil hiſce nundinis prodijt Mathematicum, nec noſtri Bibliopolæ quicquam attulerunt venale. Literas ſi quas Pragam mitti ad HAGECIUM velis, dabo operam ut deferantur. Legi tuos verſus, qui in || PTOLEMÆUM et COPERNICUM ſcripti ſunt, et inprimis mihi placuere. Præter enim carminis venuſtatem multa ſunt eleganter inventa et erudite tradita. Vide, ut tuos Cometas brevi habeamus, cum iam ſis inſiruetus Typis. Quod ſi plura a VITO deſideres, offert ſuam operam. In me quoque nec voluntatem nec ſiudium defuiße agnoſces. Traetatus noſter de Crepuſculis eſt in fine libri ſecundi de motu primo; eum ſi legas, non dubito placiturum. ßene vale Nobilißime amantißime TYCHO. Roſtochij pridie Iohannis An. Domini 1585.
s. 93[E codice Vindobonensi lat. 1068666]
CLARISSIMO ET VIRTUTE ERUDITIONE-
QUE PRÆEMINENTI VIRO D. DOCTORI THADDÆO AB HAYCK, MEDICO ET MATHEMATICO INPRIMIS EXCELLENTI, INCOLÆ PRAGENSI, AMICO SUO PERPETUO COLENDO.
HERRN DOCTOR THADÆUS ZU PRAG ZUERFRAGEN.
S.
PERFUNCTUS Legatione apud Cæſaream Maieitatem, a Serenißimo Rege noſtro ſibi adiuneta, reverſuſque hue in patriam ſrater meus STENO BRAHE, non ſaltem literas mihi a te attulit, Eruditißime et longe charißime Domine D. THADDÆE, ſed inſuper narravit, quanta humanitate ipſum exceperis, quamque liberaliter et iueunde traetâris. Quod ſane magna cum voluptate percepi, tibique gratias habeo plurimas, quod mei abſentis memoriam hac ratione in fratre præſente recolueris. Nam ex benevolentia ipſi præſtita, me quoque ob veterem quæ nobis intercedit neceßitudinem a te complexum eße, ſatis evidenter perſuaſum habeo, relaturus ſane gratiam, ſi de te vel ullo tuorum bene merendi unquam offeratur occaſio. Reſcripſißem vero tuis literis maturius, ſi per nuncij commoditatem id licuißet. Interea vero dum hine inde perquiri curo, qua ratione ad te noſtræ mittantur, ecce forte fortuna acceßit quidam, qui ſe in iſtis ßohemiæ oris habitare aiebat, cupereque eum quodam ex mihi inſervientibus Artificibus natione Bohemo (qui aliquot annis in quibuſdam ad Inſtrumentorum fabricam facientibus diligentem mihi navavit operam) ſermonem miſcere, illiuſque in patria, ſi quæ velit, negocia procurare. Hac oblata ſeribendi commoditate, eum is meas etiam ad te perferri literas, ſedulo ſe curaturum addiceret, non potui non, utut alijs maxime occupatus negocijs, ſepoſitis omnibus, has illi ad te perferendas committere.
Quantum ad Dialexin tuam a te denuo locupletatam attinet, eum editionem eius differri ob Typographorum avari-||tiam intelligam, et mihi eius copiam offeras, ſi de mea voluntate certior faetus fueris, rogo ut eam ad me prima quaque occaſione tranſmittas. Dabo operam ut vel hîc meis typis edatur, vel tibi quamprimum citra ullam libri iaeturam remittatur. Eorum etiam quæ de Nova Stella et aliquot Cometis præcedentibus annis conſpeetis a diveriis hine inde in medium allata ſunt, li ſingulorum exemplaria unâ miſeris, rem feceris longe gratißimam. Conſcripſi enim et ego quædam de hoc toto negocio, quæ proprijs typis propediem, Deo conatus noſtros felicitante, edere conſtitui, id quod haetenus, ex quo omnia ad Typographiam pertinentia in s. 94promptu parata haberem, ob Papyri inopiam, quam peculiarem requiro, procraſtinatum eſt. Cum enim Mercenariæ naves partim ob earum arreſtationem in Hiſpania, partim ob Antwerpiæ diuturnam obſidionem hac æſiate fretum hoc, in ſolita copia, non tranſnavigaverint, faetum eſt, ut Papyro, quæ hac ratione inter alias merces e Gallijs et Belgicis civitatibus copioſa et varia apportari ſolet, præter ſpem deſtitutus ſim. Verumtamen per naves Hollandicas, papyrum noſiro negocio, in ſufficienti copia et forma, aptam, a Telonij Regij, quod Helſingoræ eſi, præſeeto, mihi certo procuratam, indies expeeto; quamprimum vero hæc allata fuerit, editionem non diutius differam. Interim percuperem variorum in hac materia opiniones perſpicere, ut conſiare queat, quinam veritatis metam, ad quam tendimus, collimatius attingant, vel ſi quæ de via inciderint, quorſum ea defleetantur, explorem. Te itaque noſtris deſiderijs nequaquam deſuturum || tum propria (quæ exaetißima fore perſuaſum habeo) tum etiam aliorum placita mittendo, nullum mihi movetur dubium. Ubi noſira de his commentatio excuſa ſuerit, per primam quamque oblatam occaſionem hane tecum vicißim communicabo, tuæque cenſuræ lubens ſubijciam. Percepi inſuper ex literis tuis, duos illos Nobiles Gallos, qui me hic inter peregrinandum ſalutârant, tecum aliquandiu ſuaviter vixiße, voſque interea Chymica quædam medicamenta confeciße; ego vero, cum hi mecum eßent, ignorabam eos vulgaris Medicinæ nedum Spagyricarum præparationem fuiße ſiudioſos, alias et ego de hac re cum illis non iniueunde contulißem. Oſtendi quidem ipſis meum, quodſubterraneum eſt, Laboratorium, idque licet in ijs quæ ad Pyronomicam artem faciunt, non vulgariter ſit inſtruetum, tamen illi dißimulabant ſe quicquam horum intelligere. Quo conſilio id fecerint, ignoro. Nec interim dum hîc adſunt, quicquam intellexeram eos tam cito Pragam venturos, alias nequaquam ſine meis te acceßißent literis. Petis ut quempiam Chymicarum præparationum peritum ad te mittam, ſi forte peregrinando hue appulerit, id quodlubenter faeturusſum, ſedvereor ne votis tuis hac in parte minime eventus reſpondeat. Rarißimi enim ſunt apud nos his exercitijs addieti, ideoque rariores eo nomine hue confluunt. Alchymiſiis vulgaribus, qui ſe multa ſcire vaniloque profitentur, quantum ſit fidendum, ipſemet facile ex tot illorum impoſiuris perſpeetum habes. Meum itaque erit conſilium, ut ſidelem aliquem iuvenem harum rerum ſiudioſum tibi adiungas, ipſumque ſucceßive inſiruas, quoad in his laboribus per diuturnam exercitationem reddatur expeditior; fabricando enim, ut dici ſolet, fabri fimus. Si quid egregij haetenus a vobis in hac Arte inventum fuerit, velim mecum communices, || ego vicißim eorum, quæ in mea Officina Hermetica nata ſunt et tibi placitura intellexero, te reddam participem. Cum unâ Ratiſbonæ s. 95eßemus, libellum quendam a me accepiſli, neſcio cuius authoris, de Chymicis medicamentis præparandis, ſed et titulum libri neque exaete teneo, in oetava ſorma fuiße ſatis recordor. Eum librum nuſquam poſtea venalem habere licuit, utut ſæpius Bibliopolas eo nomine in Germania ſollicitari curaverim, quod forte ideo minus fieri poterat, quia nornen authoris et titulus libri mihi exciderant. Peto itaque ut vel eius libelli exemplar, ſi forte uſpiam apud vos venale exſtat, vel ſaitem titulum libri cum authoris nomine ad me tranſmitti curare velis. Et ſi quæ præterea de hac materia noviter prodierunt, quæ artem et ingenium ſapiant, unâ per te obtineam, rem pergratam feceris. IOHANNIS WERNERI opuſculum de motu oetavæ ſphæræ Norimbergæ olim, ut exiitimo, impreßum multo tempore late conquiſivi, ſed nondum uſpiam adeptus ſum. Si itaque librum hunc iſtic naetus fueris, et me eius participem reddideris, tum etiam, ſi traetatum illum manuſcriptum ignoti authoris de Direetionum ſignificationibus, quem Ratiſbonæ apud te vidi, per aliquem deſcriptum, adiunxeris, multum meis deſiderijs gratificaveris. Sumtus omnes lubens remittam, tuiſque votis vicißim, ubicunque licuerit, me præbebo officioſißimum. Commentaria TRAPEZUNTIJ in PTOLOMÆUM ſi adhuc penes te habes, necdum impreßa prodierunt, ſique eis carere potes, mihi perſcribe, qua ratione tranſigendum tecum fuerit, ut ea (ſi alias Typis mandari nequeant) abs te impetrem. Fieri enim poteil, ut proprijs impenſis editionem eorum inſtituam, ne tanti viri excellens labor penitus intercidat, et uſum deſtinatum Aſtronomiæ iludioſis omnino præcludat. Unum etiam adhuc reſtat, quod te magnopere, ni tibi nimium ſim moleſtus, rogatum velim. Cum non mediocri ſumtu propriam hîc Uraniburgi Typographiam adornârim, in || qua non ſolum ea quæ de Nova Stella et ſuccedentibus aliquot Cometis a me cælitus animadverſa diligenter exponuntur demonſiranturque, ſed etiam ea quæ ad æterna illa et Mundo coæva ſidera ſpeetant, quæque multis et exquiſitis a cælo ipſo (per Organa maxima, ſolide et ad amußim, ingenti labore et ſumtu præcedentibus aliquot annis conſtrueta) petitis obſervationibus, Aſtronomiam totam, tum quo ad Luminarium, tum etiam reliquarum tam errantium quam inerrantium Stellarum, exaetam motus rationem, veritati apparentiarum (quatenus ea in ſenſus noſtros vel ſubtilißime indaganti cadit) conſentientem, priſtino vigori reſtituunt; ea inquam et quam plurima alia ad Mathematicam inprimis ſcientiam pertinentia, quæ vel haetenus a nobis abſoluta ſunt, vel in poſterum, Deo vires et ingenium ſuppeditante, elaboranda veniunt, conſtitui (eodem ſavente) proprijs typis excudere, et Reipub. literariæ non ſine ſingulari, uti ſpero, emolumento communicare. Cumque præter eas, quas tum in ipſam Typographiam omnibus neceßarijs adminiculis rite inilruendam in-s. 96ſumſerim impenſas, tum etiam non minores in Operum, quæ excudenda veniunt, apparatum requirantur, præſertim in his Mathematicis rebus, quæ line figurarum multiplici delineatione ſumtuoſos labores requirente, nequaquam dextre inſtitui queunt (prout hæc omnia tibi ipſi adeo perſpeeta ſunt, ut longa non indigeant probatione): Idcirco ne tot ſumtus et labores cum diſpendio mearum rerum in rei literariæ gratiam incaßum faciam, ſi forte quæ hîc meis Typis impreßa fuerint, in Germania vel alibi confeſtim recudantur, per Amicitiam noſtram te rogatum velim, ut a Cæſarea Maieſtate mihi vel per temetipſum vel per alios, Privilegium ratum impetres, ut intra decennium libros in Aſtronomia et reliqua Mathematica ſcientia a me elaboratos typiſque proprijs in hac mea Officina Uraniburgica excuſos, in ullis Imperij locis Cæſareæ Maieſta-||ti ſubieetis, denuo imprimere vel publicare et divendere, ſub certa muldla et amißione exemplarium, nequaquam liceat. Cavebo vicißim, ne libri a me publicandi quidpiam, quod vel Relligionis controverſijs, vel Reipublicæ conſtitutioni offenſioni ſiet, ullo in loco contineant. Et ſi quid ipſa Cæſarea Maieſias vicißim hoc nomine a me præſtandum poſtulaverit, ipſius Maieſtati meam Operam et obſequium humiliter defero. Præterea ſi qui ſumtus in eos, qui hæc ex Cæſaris decreto exſequuntur, conſcribendoque Privilegio occupantur, erogandi veniunt, quamprimum per te de his certior faetus fuero, lubens omnia quæ requiruntur mittam. Tuum itaque erit, charißime THADÆE, omnem movere lapidem, ut Privilegium hoc a Cæſarea Maieilate primo quoque tempore obtineam. Cuperem enim idipſum operi meo, quod de novis æthereæ Regionis Generationibus noſlro ævo conſpeetis inſcripſi, et omnium primo typis edere decrevi, præfigere, ut eo tutius per Autoritatem Cæſarianam noilris laboribus et ſumtibus conſulatur. Qua autem forma et quibus verbis Privilegium hoc optime comprehendi queat, tuæ ſagacitati latius indicandum diſponendumque relinquo. Nec dubito quin meæ de te expeetationi hac in parte ſedulo ſis ſatiſfadlurus. Ut vero Typorum noltrorum, quos haetenus conquiſivi, charaeterem perſpicias, mitto tibi quædam carmina, præterita hyeme recreandi a ſerioribus ſtudijs animi gratia ad quoſdam Nobiles et eruditos amicos exarata, et ne Typi et Typographus ob Papyri inopiam prorſus feriarent, in noilra Officina excuſa. Addidi etiam ædificij nollri in hac inſula Aſtronomiæ honori et reſlaurationi ſumtuoſe extrueti deſignationes aliquot, ut tibi abſenti aliquo modo ædes haſce Uraniæ (cui et tu ab ineunte ætate ſacra litaſli) dicatas, intueri liceat. Omnium quoque in hiſce contentorum Organorum Aſtronomicorum delineationem unâ miſißem, ſed nondum ob ſculptoris mei in Germaniam || abitum, eorum figuræ penitus abſolutæ ſunt. ßinorum ſaitem Inſtrumentorum pieturam mitto, quorum fabri-s. 97cam et uſum ex ipſa inſpeetione facile aßequeris. Ubi ſculptor reverſus ſuerit, cæteraſque machinas ſuis lineamentis expreßerit, faciam te eorum participem. Curo enim has omnes figuris convenientibus excidi, eo quod peculiari volumine harum omnium ſirueturam et multiplicem infallibilemque uſum, Aſironomiæ alumnis patefacere decreverim. Sed video me copioſius tecum agendo epiſiolæ modum excedere, quare ne te ulterius, quam par eſt, detineam, finem ſcribendi faciam, teque cum tota domo Divinæ tutelæ commendabo. Vale, et noſtris deſiderijs prima quaque opportunitate reſponde. Si nulla offeratur commodior ratio, literas unâ cum ijs de quibus mentionem feci, Roſtochium ad Doetorem HENRICUM BRUCÆUM perferri cura. Is enim confeſtim per crebra quæ inde hue appellunt navigia me eorum compotem reddet. Iterum mi charißime THADÆE vale quam felicißime. Datæ Uraniburgi 25. Auguſti Anno 1585.
Tui amantißimus
TYCHO BRAHE
manu propria.
Si ante inſtantem hyemem reſponſum a te accepero, rem feceris mihi longe gratißimam.
[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEIUM.
S.
PERIUCUNDUM mihi auditu fuerat, amantiߟime D. Magiſter ANDREA, quod nuper Hafniæ ex epiſtola tua Magnifico Domino DANZÆO inſeripta intellexeram te brevi nos inviſurum, modo hyems iter tuum non impediverit, vel potius gentis in retraetandis pollicitis conſuetudo. Cur vero nunc has adtemittam, fraudulenta diſceߟio cuiuſdam servi me impulit, quod ſe in hunc modum hâbet: ob turpiter et inhoneſte commiߟa facinora cum ancilla mea, quæ claves ad penu meum conſervabat, cum qua ipſe et libidinem et ſurta exereuit, unâ cum hoc altero, quem nunc ſecum abduxit, quæ etiam eo nomine cum infamia a me dimiߟa eſt. Hæc tamen omnia haetenus diߟimulavi, pareens ipſius famæ, ob ætatem, artem et Ripenſes amicos, adeo ut nemo me ea reſciviߟe de ipſo intellexerit, ſed ſaitem in alios corrivales ipſius tota culpa redundârit, nulla ipſius faeta mentione, prout noſira poſtulat amicitia, quia eſi res malo exemplari propter alios meos opifices et ſervos, impune citra omnem cauſam et s. 98neceߟitatem ſe ſubducere. Ubi ipſum recepero, li reſipuerit et culpam deprecatus fuerit, lenius cum illo agam quam promeritus eſi, præſertim te pro illo per literas intercedente. Omnem itaque move lapidem, chariߟime M. ANDREA, ut certo mihi reſtituatur, quod ſane non difficulter efficere poteris, et da operam ne intelligam te minus ſincere meas partes in hoc negocio agere, ne labefadtetur amicitia noſtra, quæ propemodum vacillare nonnihil mihi videtur ex liter is Domino DANZÆO a te perſcriptis, ubi vehementiæ et acerbitatis ob neſcio quos verſus me inſimulas. Callide quidem ſatis pro teipſo, ut apud æmulos per tralationem a ſuſpicione conſenſus te liberes, ſed pro tuo TYCHONE minus candide et fortaߟe etiam pro intimo tuo proprio ſenſu et iudicio minus vere. Vale et da operam, ut in hoc negocio tuam erga me fidem experiar. Saluta METTAM cum utroque parente ceteriſque amicis noſtris. Iterum vale et admonitionem hane meam ut libere prolatam patienter et ſincere accipe. Iterum terque quaterque vale et ante hyemem, ſi per tempeſiates licuerit, nos inviſe. Datæ Uraniburgi die 11. Nov. Anno 1585.
T.
TYCHO BRAHE
mea manu.
De alijs rebus et privatis negotijs forſan alias commodius vel etiam coram tutius agam.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET ERU-
DITIONE PRÆSTANTI DOMINO TYCHONI BRAHE DANO DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
S.
NOBILISSIME Domine TYCHO et amice obſervandißime, longa intercapedo locorum facit, ut rarißime per literas colloqui poßimus, alioqui non intermitterem, quin te ſæpius meis literis ſalutarem, aut ſi iter eßet ſaitem dierum ſex aut 8, in hac mea ingraveſeente ætate, ipſoque ſenio (nam a die 1. Oetob. 60 ingreßus ſum ætatis annum) ipſemet te convenirem. Cum autem præter omnem meam ſpem et opinionem incidißem in HENRICUM meum popularem ſervum Magniſ. D. IACOßI SEGURII Legati Sereniß. Regis Navarræ ad quoſdam Germaniæ principes, ac is ſervus Dreſdâ ſalutandi amicos ſuos gratia Pragam excurrißet, diceretque ſe in Daniam reetâ cum Domino ſuo profedlurum eße, nolui eum vaeuum meis literis dimittere s. 99iſtuc neque hane occaſionem ſeribendi ad te prætermittere. Scias igitur me unâ eum meis omnibus integra adhue ex Dei beneficio ſrui valetudine, præterquam quod ſenum morbi crebrius iam me invadunt, vires animi et corporis langueſeunt, ut etiamſi quam maxime velim obleetare ſtudijs Aſtronomicis, non poßim. Taceo alia multa. Meam Dialexin auxeram iam olim aliquot problematis partim novis, partim ex DIGGSEI || Alis et Scalis derivatis de invenienda parallaxi quorumeunque Phænomenûm; in multis memet correxi apriore editione. Et ut eßet veluti Synopſis quædam ſeriptorum de Nova Stella, volui omnium Authorum ſcripta noRris conſona uno volumine edere, quibus adiunxi aliquot Cometarum hiſtorias. Qua de re iam ante ad te perſcripſeram, ac tu rogaveras, ne tuum ſcriptum adiungerem, quod illud ipſe elimaturus pluraque ei additurus eßes. Hoc meum opus nondum quidem prodijt, quod ſane non mea culpa, ſed Typographorum accidit, quod Aſtronomica non libenter edant. Cum autem intellexißem te domi in tua Urania etiam Typographiam inſtituiße pro edendis tuis lueubrationibus, traetaveriſque idem, quod ego, argumentum de inventione parallaxium, naetus hane occaſionem, volui mittere ad te meam illam Synopſin, ut vel ordine a me deſignato eam (ſiquidem tibi probabitur) tuis typis ederes vel excerperes inde, quæ tibi utilia viderentur, tuoque operi adiungeres. Ego certe gratum noſirum ſtudium et operam poſieritati fore iudico, ſi plenam hiſtoriam a pluribus conſcriptam novi iſtius ſideris propoſuerimus. Nihil dico de doetrina parallaxeos omnium phænomen, quæ hucuſque a nemine fuit tradita. Tu ea omnia multo retetius intelligis, quam ut a me explicari poßint. Nihil dicam de his amplius. Sed librum meum quæſo accipe et evolve, et ſi placet dignumque editione cenſes, voleſque illum tuis typis edere aut tuo operi adiungere, retineto apud te. Sin diſplicuerit, aut aliquid interceßerit, quod tuis typis imprimi non poßit, rogo ut meum librum per eundem mihi remittas. Nullum enim aliud exemplum habeo, nollemque quantulumeunque hunc meum laborem perire. Quicquid ſtatueris de libro, ratum et firmum erit apud me. Omnem tibi in illum poteRatem trado, adeoque in me, ut libere moneas et reprehendas, fidemque amicitæ in hac re mihi potißimum præſtes. B. V. Pragæ ad lucernam, quod ſervus ille D. SEGURIJ ſummo mane abitum pararet, die 13 Decemb. veteris Calendarij, nos 23 numeramus, Anno 1585.
T. ſtudioſiß.
THADD.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
NOBILISSIME, chariߟimeque D. TYCHO, ſi vivis et vales, gaudeo. Superioribus enim meniibus ſpargebatur fama mihi acerba, quam avertant Superi, te noſtri amantiߟimum e vivis exceߟiߟe. Cum tamen dubius eߟem, emi tibi Gnomonicen CLAVIJ Bambergeniis, et MAGINI Tabulas novas et Ephemeridas ad Calendarij emendationem a GREGORIO XIII Pontiſice Maximo inſtitutam, compoſitas. Æſtimat autem Bambergenſis Gnomonicen Ioachimicis 7, Ephemeridas vero, in quibus in motuum ſupputatione errores a STADIO commiߟos adiunxit, unâ cum T ab ulis æſtimat Ioachimicis XI vel XII, ut tota ſumma Ioachimicorum ſit 18. Emi autem hac conditione, ut ſi tibi forte non placerent, aut forte eoſdem iam eߟes naetus, Bibliopola ad ſe recipiat. Quid igitur hac in parte fieri velis, quam primum ſignifices cupio. Ego, quod mare eߟet clauſum, citius procurare non potui. Nam ad Paſchatis feſtum aut libri ſunt reliituendi aut pecunia numeranda. lam enim libros ineunte hyeme apud me depoſuit. Tu ut valeas et quid agas, fac intelligam, an aliquid ſub prælo ſit, et quid premas. Tuos Cometas expeeto, poli tot aliorum labores aliquid præſtanti tuo ingenio dignum, quod miretur poſteritas. Calendarij enim editioni cum indicijs mutationum aëris non credo, quod aliquem ex tuis ridendum populo velis cum alijs præbere. || Quod enim CATO de Aruſpicibus, id ego de hiſce prædietionibus cogitare ſoleo. Mirari ſe aiebat, ſi cum ſibi mutuo occurrunt, non rideant. Nunc venio ad poſtremas tuas literas, in quibus (quantum memini) tu decoetiones, infuſiones, et neſcio quæ alia in Galenicis rides, nec quicquam videris probare, niſi quod ſummo labore extraetum ex metallis aut quintas eߟentias aut tineturas aut ſpiritus ſapiat. Patere nos obvijs uti paratuque facilibus; feras etiam in amico non moleſte, piures ab eo reſtitui decoetis, infuſis, et ſola ptiſana, quam maxima eorum turba, qui ſe ſolos ſapere arbitrantur, quintis eߟentijs, tineturis, ſpiritibus, alijſque occultis, ut ipſi iudicant, naturis, quæ tamen omnes a primis qualitatibus dependent. Decoetione certe facultates rerum coetibilium in liquorem tranſferri, nullus negaverit. At ex auro et lapidibus precioſis, corallis nihil decoetione deciditur? Fateor id; nos hæc ijs relinquimus, quibus licet ex unico vitrioli ſpiritu multas tineturas parare, addito colore alterius rei mixtione. Scis quem notem. Neque hæc a me referuntur, ut ſi quid a poſteris bene ad humani generis ſalutem ſit inventum, id damnem; abſit, immo laudem magis et ſequar alijſque communicem. Inſanientis enim hominis fuerit, s. 101ac animi plane maligni, calumniari, quæ bene ſunt dieta, et aliorum inventa deprimere. Quid igitur, inquies, in hoc genere Chymico non laboras, et hoc quicquid eſt cognitioni humorali elementari primarum qualitatum, alijſque verboſis GALENI nugis non adiungis? Sic enim ex ſulphure, ſale et hydrargyro compoſitum genus hominum eruetare ſolet. Dicam quod verum eſt; magiſtris deſtituor, mutos non intelligo. Tu itaque, qui iam aliquot annis in hoc genere laboras et ſedulo verſatus es, ſi quid habes, quod in graviߟimis morbis Apoplexia, Epilepſia, Paralyſi contraetis Melancholia, divina manu ſuccurrat, communica, et componendi rationem utendique modum et menſuram demonſtra. Memini de te audiviߟe, Epilepticos non paucos a te curatos, verum an id per ſpiritum vitrioli facias ignoro. Si ſic, aperi quæſo quomodo pares, quæ admiſceas, quomodo exhibeas, quoties || et quo tempore. Age noli invidere amico, quæ habes, qui tui ſemper fuit et erit ſtudioſiߟimus amantiߟimuſque. ߟene vale integerrimeque amantiߟimeque mi TYCHO, et me, quod facis, mutuo ama. Roſtochij XV Martij An. Domini 1586.
[Ex adumbratione Tychonis in codice Vindobonensi lat. 106894]
TYCHO BRAHE AD HENRICUM
RANZOVIUM.
QUOD prioribus tuis litteris, Nobiliߟime et Eruditiߟime Domine RANZOVI, nunc quam vel tu expeetâras vel ipſe propoſueram, ſerius reſpondeam, effecit Hyemis aſperitas, quæ inſulam hane undique glacie circumſæptam, quo minus hine multo tempore ſolveretur, præpedivit, dumque interea alijs rebus occupor, facile fit, ut per ineuriam mora hæc mihi vel invito obrepuerit, quam ut candide interpreteris etiam atque etiam te rogatum volo. Quantum ad Landgravij petitionem attinet de obſervationibus Cometæ præterito anno viſi, quas a me ipſius Celſitudo deſiderat (velut ab exemplari litterarum tibi inſcriptarum mihi tranſmiߟo cognovi) exiſtimo me ipſius deſiderijs pro virili ſatiſfeciߟe. Dedi enim hoc nomine circa initium huius menſis ad ipſius Celſitudinem litteras et unâ adiunxi compendioſam quandam eius Cometæ ex obſervationibus noſtris deſeriptionem. || Habebam autem primum in animo hæc tibi mittere, ut per commodam opportunitatem tuo iuߟu D. Landgravio adferrentur. Verum cum interea negotium quoddam in nundinis Francfordenſibus expediendum mihi occurreret, quod certum aliquem et proprium nuntium requirebat, non ignarus Caߟellas, ubi Principis Landgravij aula s. 102eſl, in ipſo itinere verſus Francofurtum conſtitui, uni ex meis domeſticis, qui ad nundinas illas meo nomine profeeturus erat, ea etiam, quæ D. Landgravio erant perferenda, commiſi; verum ut tu etiam conſcius reddaris eorum, quæ Principi illi a me communicata ſunt, curavi tum epiſtolam, tum etiam ea, quæ de Cometa illo conſcripſeram, denuo exarari eorumque ſingulorum exemplar tibi inſpiciendum cognoſcendumque mitto. Addidi etiam Diarium quoddam Aſtrologicum et Metheorologicum huius anni, a quodam meo ſtudioſorum elaboratum et ſex alia exemplaria. || Motuum ....Solis a nobis reſtitutum, cuius in litteris ad D. Landgravium datis fit mentio, ſiquidem is in hoc Diario continetur, non ... iudicium opus eߟe peculiari carta denotare.
Quantum vero ad poſteriores tuas litteras attinet, quas ante triduum accepi, unâ cum D. Decani Colonienſis litteris et quibuſdam pieturis urbium et aliarum rerum per cupri cælaturam expreߟis, cuperem equidem ipſiusD. Decani votis in mittendis plurium urbium, quas expetit, delineationibus, adieetis etiam rerum illic geſtarum annalibus, ſatiſfacere, ſed neminem hîc habere poߟum, qui eas apprime delineare novit. Nec mihi circa rerum Aſtronomicarum penitiorem inquiſitionem gnaviter occupato otium conceditur ad diverſa negotia evagandi. Reſcribam autem ipſemet Domino Decano, quam primum per otium licuerit, nunc enim præpeditus ſum quodam libello Regi noſtro conſcribendo, quem intra Paſchatis feſtum me abſoluturum promiſi. Quod ſi quid interea ad ipſum litterarum dederis, rogo ut moram hanc meam in reſeribendo apudipſum exeuſare velis; dabo operam, ut prima quaque occaſione ipſius expeetationi ſatiſfiat. Vale. Datæ Uraniburgi 23. Martij Anno 1586.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.
SERO admodum redditæ ſunt mihi literæ tuæ, amicorum optime, nihilo minus fuerunt gratiߟimæ. Sors iniqua fecit, ut neque tuæ ad me tempeſtve afferri, neque meæ ad te perferri potuerint. Tuæ enim 25. Auguſti ſcriptæ mihi demum 18. Martij redditæ ſunt. Aiebat ille, qui eas attulit, tempeſtate aëris in itinere fuiߟe remoratum. Ego vero longe ante, quam tuas accepiߟem, in ipſis ferijs Nativitatis D. naetus quandam oportunitatem et ſpem perveniendi iſthue D. SEGURIUM, eius ſervo et meo populari dederam meas ad te unâ s. 103cum meis illis lucubrationibus, quæ ſi habuiߟent curſum felicem, tuo deſiderio tempeſtive aliqva ex parte ſatiſfaetum fuiߟet. Pervenerant autem meæ hinc Francofurtum uſque. Et ecce, accidit quidpiam, quod D. SEGURIUS conſilium eundi in Daniam mutare coaetus fuerit, et meæ literæ cum lucubrationibus meis illinc ſunt ad me remiߟæ, quemadmodum hæc omnia intelliges ex meis literis hiſce nunc adiunetis, quas illo tempore ſcripſeram. Vides, mi TYCHO, quomodo noſtri ſenſus in unum conſpiraverint, modo fortuna favere voluiߟet optatis noſtris, cui iam iam, ne amplius nos eluderet, occurrere ac proprium nuncium ad te mittere volui. Mitto igitur ad te bonum et fidelem iuvenem, qui ſiipendio a me conduetus aliquandiu in mea domo ſervivit arte ſartoria, cuius eſt peritus. Is me deliberante de Tabellario ad te ablegando et quærendo, num aliqui Roſtochienſes hîc eߟent, cum nullum invenirem, et tempus laberetur, ſuam mihi hic iuvenis obtulit operam, iturum ſe ad te, ſi modo ſufficiens viatieum eߟem ei daturus. Accepi conditionem, et eius voluntatem ſum amplexus libentiߟime. Dedi viatieum perveniendi iſihuc, tu vi-||ciߟim eidem ut redeat ad me, proſpicies et laborem eius compenſabis. Affert autem tibi primum Privilegium impreߟorium, quale petebas, non abſque difficultate impetratum, eo quod non ſoleant eiuſmodi Privilegia ulli concedi, niſi prius manuſeripto exemplo in Cancellariam depoſito. Nonnullos enim impetraߟe eiuſmodi Privilegia pro certis quibuſdam libris, qui nec inchoati quidem fuerunt et prodierunt nunquam. Evici tamen meo ſtudio, ut tibi in genere tale daretur Privilegium, quale alius habet nemo. Tu eo fruere ad commodum Reipublicæ literariæ. Taxam pro eo dedi in Cancellariam 12½ Fl., quemadmodum ex ſchedula Taxatoris Privilegio adiuneta cognoſces. Affert item tibi meum exemplum TRAPEZUNTIJ, PIRCKMANNUS enim Coloniæ cum a me librum magno ſtudio impetraߟet, ſpe faeta illum ſuis typis edendi multis diagrammatis deterritus, quod magnos ſumtus requirerent, mutavit ſententiam, ac tandem librum ad me remiſit; qui mihi profeeto ſemper admodum charus fuit. Ac certe voluiߟem ex animo illum facere communem omnibus ſtudioſis, nec dubitabam omnibus ſcholis futurum admodum gratum; imo iſthoc interprete Studioſi introdueti fuiߟent ad leetionem operum PTOLEMÆI, inque eo potius quam in SACROBUSTI libello ieiuno verſati fuiߟent. Ac ſi ſaitem primi duo libri aut tres ederentur, ſufficerent ſcholis. Primus liber, ſcis, olim fuit a REINHOLDO editus et ſcholijs illuſiratus; is poߟet TRAPEZUNTIJ commentarijs inſeri. Sed tu de editione ſtatues, quod tibi optimum videbitur. Interea utere et fruere meo libro, et, ſi tibi placuerit, deſeribi cura. Sin diſplicuerit, remitte per eundem hominem. Mitto etiam tibi libellum de Direetionum Signiſicationibus. CARIONIS eߟe dicitur; quanquam exiſtima-s. 104bam, te Ratiſponæ illum deſcripſiߟe. Libellus WERNERI de motu Octavæ Sphæræ non invenitur amplius || venalis. Fuit adiunetus alijs quibuſdam WERNERI opuſculis, quæ iam nuſquam apparent. Hiſce diebus accepi literas Francoſurto a Nobilibus illis Gallis una cum Diario a tuo ELIA in tua Officina edito. Hoc mihi fuit admodum gratum, non tantum quod ab illis eߟet mihi donatum, ſed quod tuum nomen aߟcriptum conſpicerem, ad cuius conſpeetum ſtatim verberavit animum cogitatio, tuum hunc genuinum eߟe partum; quem legens ordine videbar teipſum loquentem audire. In quo, ſi non fallor, dico prudenter faetm eߟe, quod nornen tuum non ſis profeߟus, illudque maioribus tuis operibus reſerves. Licet, ut ingenue fatear, non eſt vulgare illud Diarium, neque conſerri ullo modo poteſt vulgatis illis Diarijs, quæ iſti Diarifices annuatim edere conſueverunt. Nam et Cometæ proximi, de quo mihi plane conſiabat nihil, accuratam hâbet deſcriptionem; et motus ʘ et ☾ ex tua obſervatione hâbet conſtitutos. Sed vulgus hominum neſcit diſcernere inter aurum et orichalcum. Itaque prudenter eos facere exiſtimo, qui in levioribus iſiis vulgi iudicio aut nomen ſuum non profitentur aut ſuis diſcipulis illum honorem relinquunt.
Deſignatione tuæ inſulæ admodum ſum deleetatus. Unum eius exemplum reliqui in Cancellaria Cæſari monſtrandum. Armillæ et Sextantis tui pieturam ſum contemplatus; quam vellem ipſam machinam videre, et ſi paulo eߟem iunior, accurrerem ad te.
Quod tam liberaliter de omnibus mecum communicas, magnas tibi ago gratias. Meas lucubrationes de Nova Stella et Cometis duobus mitto ad te. Quæ illis ſunt adiuneta, videbis in ipſo opere. Si iudicaveris precium operæ fore, ut uno volumine cum tuis, quæ habes, edantur, omnia tuo iudicio relinquo. Sin putaveris commode edi non poߟe, aut mea aliena eߟe a tuis, mea rurſum ad me remitte. Nam nuper ad me ſcripſit magnus quidam et doetus vir, in editionem impenſas ſe facere velle. Sed ego cum tuis mea prodire mallem, quæ, ut ſpero, || non ſunt ſutura diߟona. Alios ſcriptores de Cometis proxime præteritis, præter illos, quos meæ Dialexi ſeu meis opuſculis adiunxi, non habeo. MÆSTLINI de Cometa anni 77 ſcriptum te vidiߟe exiſtimo. B. V. et Dom. ſratrem tuum meis verbis ſaluta officioſiߟime, ac etiam eius collegam, quem hîc ſecum habuit. Pragæ 19. Maij iuxta novum, aut 9 iuxta vetus Calendarium, Anno 1586.
s. 105[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE D. D. THADDÆO
HAGECIO.
S.
BINAS a te uno eodemque tempore per hunc, quem ad me ablegaſti, Tabellarium recepi literas, clariß. D. D. THADDÆE, amice perpetuo colende, quæ quam mihi fuerint acceptæ, vix dici poteſt, tum quod a te, tanto viro tamque amico ſincero conſtantique, mißæ forent, tum etiam quod rerum, quarum deſiderio magnopere flagrabam, me compotem ubertim reddiderint. Ex prioribus circa Solſlitium hybernum præteriti anni ad me datis intelligo, te tunc temporis Dialexin tuam locupletius auetam et recognitam unâ cum aliorum quorundam de eadem materia ſcriptis ad me miſiße, idque per Serenißimi Regis Navarræ Legati ſervum, tuum conterraneum, qui ob remoratum Domini ſui ad nos adventum et librum et literas tibi remiſerat. Cum poeterioribus vero præter Privilegium Cæſareanum mihi in Typographicis conceßum et librum eundem unâ cum TRAPEZUNTIJ Commentarijs in PTOLEMÆI Almageſtum libellumque CARIONIS de Direcetionum Significationibus, additis quibuſdam alijs a te elaboratis opuſeulis, perlibenter accepi. Pro Privilegio autem Cæſareo, quod tanta fide et diligentia impetraſti, ſummas tibi habeo gratias. Præſiitiſti ſane ea in re officium amici minime fucati; daboque operam, || quæ in Privilegio continentur, a me ſartâ teetâ fide præſtentur. Taxam 12½ flor. a te in Cancellaria pro eo expoſitamTabellario tibi reſtituendam tradidi, et viatieum, quo ad te revertatur, adiunxi, proque labore ſuo ipſum remuneravi. TRAPEZUNTIJ in PTOLEMÆUM commentarios, quos adeo benevole mecum communicas, interea reſervabo, donec apud PLANTINUM, celebrem illum Antverpienſem Typographum, periculum fecero, an is velit eos Typis ſuis exprimere. Si annuerit, illi mittam, fietque id cum tui nominis, prout decet, mentione honorifica, quod Aſtronomiæ Studioſis tam inſignem Theſaurum non invideris. Interea aliud exemplar deſcribi curabo, ne, ſi forte Archetypum aliquo caſu interciderit, tantis TRAPEZUNTIJ laboribus penitus privemur. Quam primum vero reſponſum a PLANTINO accepero, te de his certiorem reddam. Si vero negocium non ſucceßerit, commentarios illos tibi citra omne diſpendium reſtitui curabo. Quantum ad tuas lucubrationes attinet, de Nova Stella et duobus Cometis unâ cum materijs ſimilibus hiſce annexis, nondum ea omnia plene, quam vis id avide percuperem, mihi perlegere lieuit, eo quod Tabellarius hic ad me acceßerit ijs ipſis diebus, quibus Comitia Regni noſtri s. 106in vicina Haffnia celebrarentur, unde faetum eſi, ut circa id tempus vel mihi eo ad conſanguineos et amicos nobiles, qui e toto Regno confertim illuc confluxerant, excurrendum fuerit, vel etiam ex illis nonnulli me hîc, finitis ijſdem Comitijs, inviſerint. Cumque nuntius nunc reditum ad te urgeat nec ulterius a me detinendus ſit, eo quod ob cauſas antedidlas, tum etiam ob Sereniß. Reginæ noſtræ, me in hac Uranoburgi Inſula clementer inviſentis, acceßum ſupervenientem præter opinionem diutius hîc ſubſtiterit, ideo ut per otium com-||modum librum tuum perlegam, mecum paueulo tempore eum retinebo, id quod bona tua venia fieri poße, vel ex proprijs tuis literis mihi perſuadeo. Remittam illum vel per proprium quendam ſervum natione ßohemum, Mechanicum meum Opificem, qui in patriam reditum intra paucas hebdomadas a me, ut ſuos reviſat, impetravit, poſtmodum denuo hue reverſurus. Quod ſi hæc ratio minus commode ſucceßerit, in Nundinis Autumnalibus Francoſurtum ad Bibliopolam et Typographum illum Gallum, de quo mihi ſigniſicas, tibi reſiituendum tranſferri curabo. Interim vero apud modo dietum PLANTINUM Antverpienſem de tuo etiam hoc libro per literas expiſcabor, an eum ſuis ſumtibus edere non gravetur, tibique ipſius voluntatem poſiea ſigniſicabo. Haud ſane illibenter ipſemet per propriam noſtram Typographiam tuum hunc fætum publieum redderem vel ſeorſim per ſe vel noſtris in ſimili materia adiungendo, veluti a me expetis, ſed obſtat, quod meum opus de Novis mundi Ætherei generationibus noſtro ævo conſpeetis in iuſtam per ſe exereſeit magnitudinem, ita ut non patiatur ipſa libri quantitas, tam prolixas lueubrationes adiungi, niſi in monſtroſam et immodicam dilataretur formam. Nam et ipſemet hane ob cauſam cogor in quibuſdam brevior eße, quam alias vellem. Verendum enim alioquin, ne non ſaitem liber ſua craßitudine modum excedat, ſed et papyrus, quam in his ultimis Nundinis Francoſurtenſibus huic negotio comparavi, nequaquam operi ſufficiat. Ad hæc ante hyemem otium mihi vix editioni operam dandi ſuppetit, eo quod æſtivo tempore alijs negotijs per amicorum et nobilium converſationem utplurimum diſirahar, idque præ-||ſertim nunc ob Illuſirißimi Ducis Mechelburgenſis ULDARICI ſoceri Regij ad arcem Cronenburgam recens in propinquo Selandiæ littore magnifice extruetam indies expeetatum adventum, qui etiam, quantum ex Regina filia intellexi, et noſtras ædes accedere ante ſuum e Dania diſceßum non [dejdignabitur. Cumque non paucas hebdomadas apud Sereniß. Regem noſtrum unâ eum alijs quibuſdam Germaniæ Principibus commorabitur, haud dubie ob nobilium et eruditorum virorum, qui eos comitabuntur, crebrum interea, uti fieri ſolet, ad me confluxum, liberiore otio citra diuturni temporis iaeturam vix perfruar, adeo ut ante hybernum tempus impreßioni s. 107rerum noſtrarum (ut dixi) vacare minime liceat. Et quia non parum deinde temporis requiritur ad abſolvendam noſtri operis editionem, nimis tarde fortaßis tuis votis ſatiſfecero, ſi poſtea demum tuos labores ſeorſim hic excudi curavero. Qua in re papyrus etiam impreßoria, quæ difficillime hiſce temporibus ob tumultus in Regnis et locis a nobis occidentalibus obortis, unde in copia alias adferri ſolet, non minimum obetaculi ingeret. Conſultius itaque mihi videtur, ſi PLANTINUS editionem detreetaverit, librum ad te remittere, ut eius viri, de quo ſeribis, impenſis publicæ utilitati communicetur. Nam quantum ego haetenus eum obiter ſaltem ob otij importunitatem percurrendo cognoſcere potui, dignus ſane videtur, qui eum nominis tui memoria poſteritati conſecretur. Et licet a meis vix diverſa contineat, vellem tamen, ut parcius de noſtris, quo ad Novam Stellam attinet, ageres. Erant enim ea, quæ olim de hac re a me conſcripta ſunt, admodum ieiuna et immatura, quæ, Deo volente, abſolutiora et caſtigatiora in hoc alio opere invenies. Id etiam monere volui, quod percurrendo ea, quæ ex mea Novæ illius Stellæ contemplatione ſummatim excerpſiſti, reperiam, || te in quodam loco modeſte ſatis inſinuare, quod declinationem illius ſtellæ diverſimode in differentia 4 ſerupulorum intra paucas lineas admiſerim. Etſi vero hunc lapſum pro tuo candore, eo quod differentia tantilla pro nullo reputari debeat, exeuſes, nolui tamen me in numerationem Aſtronomicam vel in minimis impingere. Quare admirabundus libellum meum protinus revidebam, invenique te per feſtinationem procul dubio nimiam ineuria quadam legiße in poſteriori loco 62 gr. 2 m., cum libellus noſter habeat 62 g. minus 2 min., id quod indicat, deſiderari duo minuta ad completionem 62 grad., idque, uti ſcis, idem plane eſt, quod prius dixeram, declinationem eius ſtellæ ſuiße 61° 58'; nolebam enim ijſdem verbis eadem repetere. Tuum itaque erit in hoc loco noſtri ſeripti animadverſionem, ſi id publieaveris, quo ad hanc brevem incuriam a teipſo facile commißam revocare; ubi totum librum diligentius perlegero, ſi quid mihi occurrerit admonitione dignum, ſincere et amice te de ſingulis commoneſaciam. Id ſaitem generaliter nunc indicabo, præterquam quod rationes inveniendi parallaxes Cometarum, quas tum ex alijs, tum a teipſo inventas in medium proponis, talia data utplurimum requirant, quæ inter obſervandum Cometas rarißime et difficulter offerantur, ut ipſemet multoties expertus ſum. Accedit et hoc (quod maioris momenti eſt), omnes illas parallaxium inveſtigationes, quas liber tuus continet, ne ijs quidem exceptis, quas e REGIOMONTANI traetatulo explicas, Cometam omni motu proprio deſtitui, et non niſi raptu primi mobilis convolvi, præſupponant, id quod in nullo haetenus Cometarum loeum meruit, in ſola illa Nova ad Caßiopæam Stella competebat. Cumque motus proprius Cometarum ſæpe- 14* s. 108numero maior ſit ea diverſitate, quæ per parallaxes, ſi quam habeant, inſinuatur, nullatenus, non conliderato motu hoc proprio, parallaxium differentiæ per ullum eorum problematum, quæ adducis, (quantum haetenus perſpexi) manifeſtantur. Hæc vero ea de cauſa neutiquam indico, quod putem, teipſum iſia non conſideraße, ſed ut operam des, quo ea potißimum diſcentibus proponantur, quæ in ipſa .... quam commodißime citra omne obitaculum adminiſtrari queant. Porro cum ex literis tuis intelligam, Diarium illud huius Anni a Studioſo meo ELIA editum ad tuas manus perveniße, et inter alia non diſplicuiße, quæ in eo de Cometa proxime viſo referuntur, mitto tibi paulo exaetiorem et copioſiorem eiuſdem Cometæ deſcriptionem, qualem cum Illuſiriß. Principe Domino GUILIELMO Landtgravio Haßiæ nuper communicavi, veluti ipſius Celiit. per literas ad Dn. HENRICUM RANZOVIUM, Vicarium Regium in Holſatia horum ſtudiorum amantiß. a me fieri expetierat. Sed ut eo reetius occaſionem omnem huius negotij intelligas, adiunxi exemplar Epiſtolæ eiuſdem Illuſtrißimi Principis Landgravij ad prædietum RANZOVIUM, mihi ab hoc tranſmißum, tum etiam exemplar mearum ad ipſius Illuſiriß. Celſitudinem de hoc negotio et alijs Aſtronomicis rebus, tibi leetu non ingratis futuris, perſcriptarum literarum unâ cum ipſius Celſitud. ad me dato reſponſo, adiunetis inſuper literis CHRISTOPHORIROTHMANNI, ipſius Celſit. Mathematici, et ſcripto eiuſdem de eodem Cometa, quod tibi eo nomine exarari curavi. Percipies ex his omnibus proculdubio plurima, quæ tuis deſiderijs arridebunt. Inſtrumentorum ſpeciem meorum et quorundam, quæ ad obſervationes exaetius, quam haetenus faetitatum eſi, cælitus perveſtigandas attinent, ex meis ad principem Landgravium literis non ſine voluptate cognoſces. Conſenſum vero inter obſervationes Cometæ Landgravianas et noſtras ex literis ipſius Domini Landgravij et Mathematici ſcripto non citra admirationem intelliges. Peperit autem hanc convenientiam Inſtrumentorum ad quorundam ex meis ſimilitudinem a Landgravio inſtituta reſtauratio, prout WITTICHIUS || illi formam, diviſionem et pinnacidia hic apud me explorata non aliter, ac ſi ipſemet eorum inventor eßet, mei nulla faeta mentione propalavit, quo nomine etiam aurea catena ab ipſo Principe donatus elt. Accidit tamen illi, quod plerunque doloſe agentibus evenire ſolet, ut pinnacidiorum quadruplicium undique parallelorum exaetam rationem non indicaverit, ſive quod ipſi exciderit, ſive quod paucioribus rem abſolvere præſumſerit, unde Landgravij obſervatores in diuturni temporis et laboris iaeturam implieuit, donec ipſa experientia, quæ deſiderabantur, ipſimet animadvertißent, velut ex Mathematici illius Epiſtola copioſius intelliges. Agit ſane minus ſincere mecum WITTICHIUS (quem ego hîc tum ob tuam commendationem, tum s. 109ob proprium ipſius ingenium in precio habui, pluraque, quam forte opus fuißet, concredidi) quod mea ſine meo conſenſu ſub ſuo nomine publica faciat, non quod alijs mea inventa invideam, ſedquiaipſemet de Mechanica Aſtronomiæ parte peculiari opere traetare et multorum diverſorumque organorum ſtrueturam poſteris communicare decrevi. Quam itaque ab alijs gratiam pro tot arduis laboribus et ſumtibus incredibilibus non immerito, vel te iudice, reportare debebam, iſte, quantum in ipſo eſt, præripere ſibique, alienis plumis ſe inſtar corniculæ ÆSOPICÆ exornando, attribuere conatur. Sed valeant hæc cum cæteris, quæ a perverſo ingratoque mundo enormiter aſtuteque fieri conſueverunt. Commode tamen hoc accidit, ut ea, quæ tunc temporis WITTICHIUS apud me vidit alijſque pro ſuis poſtea venditavit, nullam obtineant comparationem ad hæc, quæ poſtmodum in hoc genere a me elaborata ſunt, adeo ut priora nunc ipſemet parviſaciam et pro antiquatis ſeponam, quemadmodum hæc latius cognoſces, ubi opus illud noſirum, cuius antea memini, quod Mechanicam Aſironomiæ partern luculenter traetabit, in publieum prodierit. In quem etiam uſum inſtrumenta || mea omnia artificioſe delineata æneis laminis inſculpi procuro. Ubi vero non ſaitem hæc, ſed et alias noſtras pro Aſtronomia inſtauranda lucubrationes illumque de Ætherei mundi novis Generationibus librum, quem nunc præ manibus habeo, typis noſtris, Deo conatus fortunante, publicavero, te eorum, quem etiam arbitrum præcipuum (utpote harum rerum inter paucos apprime intelligentem) in his eligo, compotem reddere non intermittam. Sed iam demum animadverto, me, dum non ſine voluptate diutius tecum colloquor, Epiſiolij limites tranſgredi. Quapropter nunc pedem retraho, manumque e tabula tollens te Deo Opt. Max. cum tota familia commendo. Is te quam diutißime conſervet incolumem et felicem. Vale noſtramque amicitiam, ſiquidem præſens corpore (velut olim Ratiſbonæ) non licet, animo ſaitem (quod facis) abſens conſerva, eamque per literas data quacunque opportunitate continua, quod et ipſe vicißim præſiare nequaquam intermittam. Reſalutat te frater meus STENO BRAHE oſficioſißime. Iterum quam felicißime vale et plura a me, ubi librum tuum remiſero, expeeta. Datæ Uraniburgi Calendis Iulij ſiylo veteri Anno 1586.
s. 110[Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]
PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.
EX quo Magnificentia tua, nuper mihi Helſingoræ præſenti, ſe ante reditum in patriam me in hac tenella inſula certo certius inviſuram, promittere non gravabatur, cumque omne promißum (veluti communiter fertur) in debitum abeat, idcirco non ſaltem obnixe petere, ſed confidentius etiam exorare non dubito, ut T. M. me craſtina luce (quam ipſa etiam commodam auram allaturam non obſcure clara pollicentur aſtra) in hiſce Uraniæ dicatis ædibus inviſere dedignari nolit; erit ſane T. M. non ſaitem Serenißimi et potentißimi Regis ſui nomine, ſed etiam proprio, cum Muſis ſit addietißima, Uraniæ Muſarum ſorori non poſtremæ longe acceptißima, cuius etiam præſentiam tum ERICUSLANGIUS, tum etiam ſALCHO GOIE, viri nobiles et T. M. ſtudioſißimi ambo, mecum ſic avide præſtolantur. Da itaque operam, ut votis noſtris exoptatus reſpondeat eventus. Vale. Datæ Uraniburgi 18 Auguſti 1586.
Tuæ Magnificentiæ ſtudioſißimus
TYCHO BRAHE.
[E codice Vindobonensi lat. 1068663]
CLARISSIMO VIRTUTE ET ERUDITIONE
PRÆEMINENTI VIRO D. DOCTORI THADDÆO HAGECIO
AB HAYK, MATHEMATICO ET MEDICO INPRIMIS
EXCELLENTI, AMICO SUO PERPETUO
COLENDISSIMO.
ZU PRAG.
S.
REMITTO tibi nunc tandem, eruditiß. amantißimeque D. THADÆE, doetas et ingenioſas illas tuas de Nova Stella et Cometis aliquot lucubrationes, quas Francoſurtum ad haſce proxime inſTantes vernales Nundinas (ut illinc per eundem ßibliopolam Gallum, de quo mihi ſignificaſti, ad te procurentur, vel, ſi is officium hac in re detreetârit, ut per hunc ipſum, cui eas tradidi, negotium hoc apud aliquem certum hominem expediatur) perſerendas curavi. Quod vero eas nunc tua expeetatione proprioque meo propoſito tardius hunc tuum fætum recipias, nuntiorum penuriaincauſa fuit; rarißime enim aliquis hinc ad vos provficiſcitur, et, cum nulla commodior daretur oc-s. 111caſio, volebam præteritis autumnalibus nundinis Francofordenſibus idem præſtitiße, et ob id cum quodam noſtratium Bibliopolarum illuc ad dietas nundinas quotannis proſiciſcentium egeram, ut is hic ante ſuum diſceßum me conveniret ſecumque librum tuum unâ cum meis literis ſrancoſurto ad te mittendum aſportaret; nam et ipſi etiam literas ad Illuſiriß. Principem Landgravium Haßiæ ipſiuſque Celſ. Mathematicum ROTHMANNUM, ubi || Caßellas pertranſiret, expediendas unâ committere volebam; ille vero, mihi ſuam operam hac in re non gravatim promittens, omnino me ante diſceßum ſuum accedere conſtituerat. Verum accidit ijs ipſis diebus, quibus illi huc veniendum erat, ut Illuſtribus hoſpitibus, utpote Regina ipſa denuo me inviſente et ſecum utrumque parentem adducente unâ cum duce SIGISMUNDO, patrui filio, magnoque nobilium virorum comitatu, excipiendis occuparer, quod ille ubi cognoverat, et iam iam dies illi inſtarent, quibus ſine mora abeundum erat, me non accedens itineri ſe unâ cum ſocijs commiſit. Hine itaque eveniebat, ut, hac commoditate librum tuum remittendi mihi tune prærepta, uſque in hoc tempus illum mecum retinere coaetus fuerim, quemadmodum etiam Illuſtrißimo Principi Landtgravio hanc meam iuſtam exeuſationem, quod etiam ipſius Celſitudinis votis in reſcribendo tardius ſatiſfaciam, proxime elapſis diebus per literas indicavi. Perlegi autem hunc tuum librum non ſine voluptate et diligentia, tuumque in hac materia indefeßum ſtudium pari labore et induſtria coniunetum commendatione dignißimum cenſeo. || Eßent quidem nonnulla, quæ paulo enucleatius forent conſtituenda, ſi obſervationes exaetæ unâ cum otio tibi ſuppeterent, ſed ſunt ea utplurimum eiuſcemodi, quæ non facile cuivis obvia occurrant, nec uſque adeo magni momenti exiſtunt. Quod nullæ ex omnibus illis eruditis et ingenioſis alias ſatis, quibus Parallaxes indagare doces, rationibus motui proprio Cometarum (quo rarißime carent) ſatiſfaciant, exiſtimo, me in ultimis ad te datis literis admonuiße; quare alia erit Parallaxium a motu Cometarum proprio ſeparatarum inſtituenda ratiocinatio, ſi non ſolum ſpeculative, ſed etiam in ipſa praxi veritatis ſcopum collimatius attingere intendamus; quod tibiipſi ulterius expendendum conſiderandumque relinquo. Stellarum Caßiopeæ tum a ſe invicem, tum etiam a Nova illa Stella remotiones paulo aliter ſe habent, quam tui etiam correetiores et reiterati numeri exhibent; ſic etiam diſiantia polaris ſtellæ ab 11a Caßiopeæ, pro qua tantum laboraſti, 9 ſerupulis in tua annotatione abundat. Nequaquam || omnino per Radium Aſtronomieum exquiſitæ et ipſi cælo congruæ ſtellarum diſtantiæ ulla adhibita diligentia capi poßunt, quaeunque tandem longitudine et diviſionum ſubtilitate Radius ille præditus ſit, ut alio loco certis rationibus confirmabo, ubi, favente Numine, opus noſtrum de prima et Mechanica s. 112Aſtronomiæ parte abſolutum fuerit et publicæ utilitati communicatum. Ut enim ipſißima ſtellarum intercapedo obtineatur, neceße eſt utramque ſtellam bifariam per rimulas, quæ lineas viſuales a ſuperiori pinnacidio ubique paralelas efficiunt, centraliter intueri. Quod nequaquam Radio præſtari poteſt, ideoque nova quædam organa, quæ huic incertitudini præveniant et ſtellarum exaetas infallibileſque remotiones exhibeant, iam dudum excogitavi, quorum fabricam et uſum in prænominato opere aliquando (Deo conatus noſtros ſecundante) perſpicies. Declinatio Novi Sideris a te conſtituta 4 ad minus ſcrupulis iuſto maior eſt, et ratio inquirendi eius longitudinem e tempore tranſitus per Meridianum non caret evidentibus obſtaculis; || difficillime enim exaetißima illa temporis momenta cognita veniunt, et licet hoc magna adhibita induſtria poßibile concedamus, nihilominus Solis locus vel ex ipſo COPERNIANO calculo depromtus huic negotio non ſufficit, ſiquidem Solari in cælo curſui nequaquam congruus exiſtit, ut ex ea, quæ in Diario iſto, quod a nobilibus Gallis accepiſti, reperitur, reſtitutione colligere potes. Oportuit etiam affixarum ſtellarum loca, quorum uſus in Stella illa Nova et Cometis requirebatur, prius per certas obſervationes emendata habere, ut ea, quæ ſuperſtruerentur, reetius conſtarent; quod dum non ſolum a te omnibuſque fere alijs haetenus negleetum eſt, ſed etiam a me in traetatulo noſtro de Stella illa Nova dudum edito prætermißum, faetum eſt, ut ſcopum ipſum in certis et exaetis longitudinibus latitudinibuſque et ijs, quæ hinc derivari poßunt, cognoſcendis non ſatis præciſe in Stella illa Nova attigerimus. Horum verum a me emendationem in opere, quod nunc de tota hac materia impreßioni adorno, brevi, Deo volente, invenies. Si itaque tua omnino edere decreviſti (in quo propoſito ut perſeveres, potius autor || quam dißuaſor eße velim), percuperem, ne quid ex meo illo libello adiungeres, cum omnia correetiora et elimatiora ſim propediem in lucem emißurus. In Cometa anni 1577 videris non eandem quam in Nova Stella adhibuiße diligentiam, licet teipſum poſtea in alio quodam ſcripto oportune correxeris. Nam plane exigua et fere inſenſibilis illi Cometæ aderat Parallaxis, et reetißime omnium de eo ſcripſit MÆSTLINUS, ut ob id immerito illum in quibuſdam taxes. Ratio illa obſervandi per filum in direetum ad ſtellas extenſum non quidem exaetæ certitudini ſatiſfacit, nihilominus ſi exquiſita et nulli fallaciæ obnoxia organa in promtu non ſunt, dubijs et incertis imo ipſi Radio quamoptime elaborato hanc filarem obſervandi rationem anteferrem. || Sed de his ſuo loco et tempore copioſius. TRAPEZUNTIJ in PTOLO MÆUM introduetionem an quiſpiam ſit Typographorum Francoſurtum venientium, qui eam typis edere velit, expiſeari curo. Interea librum illum mecum conſervo, quod bbna tua venia fieri non diffido. s. 113Et quia conſtitui (Deo favente) proxima inſtante æſtate in Germaniam excurrere (modo veniam a Sereniß. Rege noſtro, uti ſpero, impetravero), cumque tunc quamprimum Caßellis (ubi Principem Landtgravium ob commune hoc ſtudium convenire decrevi) diſceßero, Francofurtum me conferre in votis habeo idque circa tempus autumnalium Nundinarum. Ideo, ſi TRAPEZUNTINA illa editio prius non ſucceßerit, inter alia librum illum mecum accipiam eiuſque publicationem omni conatu tunc procurabo, quod eam etiam ob cauſam tibi nunc indicare volui, ut, ſi forte res tuæ ita ferrent, quod in illa mea excurſione alicubi in vobis vicina Germania vel Lipſiæ aut Dreſdæ ſimul convenire poßimus, interea tecum de hoc deliberare poßis; nihil enim mihi gratius eveniret, quam ſi facultas | daretur, ut quemadmodum Ratiſbonæ olim nunc iterum alicubi vel paueulis diebus nos invicem gratis ſermonibus coram compleeti poßemus. Tuum itaque erit mature aliquid certi hac in re ſtatuere et mihi tuam voluntatem prima quaque occaſione ſignificare. Pragam in illo itinere accedere vix mihi commodum erit; etiamſi enim omnia votis meis ſucceßerint, non tamen ante initia Iulij hine diſcedere ſtatui, et ante hyemem in patriam mihi neceßario ad mea revertendum erit. Tu itaque da operam, ut medium aliquod inveniatur, quo votis noſtris utrinque (nam et te idipſum exoptare non dubito) ſatiſfiat, mecumque tuam mentem in his quam primum (ut prius etiam rogavi) communica. Exiſtimo, me tibi ultimo miſiße exemplar quoddam Literarum Illuſtriß. Principis WILHELMI, Landtgravij Haßiæ, quibus meis reſpondebat, unâ etiam eum Mathematici ipſius Celſitudinis CHRISTOPHORI ROTHMANNI literis. Et quia ſemel atque iterum ab eodem Principe de reſponſione ſollicitatus ſum, eo quod eaſdem ob cauſas, quibus tibi etiam haetenus ſcribere non lieuit, hanc multo tempore differre coaetus fuerim, || proxime idcirco elapſis diebus, naetus iam tandem commodam occaſionem, ipſius Celſitudini reſcripſi; quare, ut meum etiam hoc reſponſum cum prioribus Principis huius literis conferre poßis, adiunxi hîc illius exemplar, præſertim eum eam inprimis materiam contineat, qua te plurimum affici compertum habeo. Addidißem quoque exemplar meæ ad ROTHMANNI literas reſponſionis, verum, cum is, per quem nunc haſce mitto, abitum feſtinet, eo quod Cimbriam, patriam ſuam, ante Nundinarum illarum Francofordenſium acceßum inviſere conſtituerit, non relinquebatur nobis tantum temporis, ut deſcriptionem eius fieri curare concederetur, ipſa etiam prolixitate, qua Landtgravianas literas fere in duplo excedunt, pro hac tanta otij penuria idipſum non admittente; ſed hæc et alia ſuo tempore commodius fortaßis obtinebis. Cumque nunc charta deficiens ſcribendi finem facere admoneat, pluribus ſuperſedeo, teque, charißime THADÆE, cum tota familia Deo om-s. 114nium rerum autori commendo. Is te quam diutißime conſervet animo corporeque incolumem. Vale et prima quaque oblata occaſione reſcribe. Iterum quam felicißime vale. Datæ Uraniburgi die 25. lanuarij Anno 1587.
Tuus
TYCHO BRAHE.
[Boni] conſule has raptim exaratas et incertas literas, quas recognoſcere, nedum reſcribere nuncij Feſtinatio non admittebat.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
DANIEL RENTſLERUS, in bonis literis apprime verſatus, eruditus mehercle iuvenis et optimis moribus excultus, Daniam petere voluit viſendi gratia et te inprimis ſalutare, qui alter Atlas cælum humeris ferre diceris. Age, mi TYCHO, perſequere magna cum laude labores inſtitutos et cælum ipſum ad nos tranſfer, longitudinibus ſtellarum definitis, et, ſi quid in latitudinibus deſideretur, idipſum poſteritati prodens. Nam audio, te aliquid novi in his inveniߟe, adeo ut dubitari poߟit, an non ipſæ etiam mutentur latitudines. Eſt quidem audax facinus a tanto illuſtrium Mathematicorum conſenſu diߟentire, qui tanto temporum intervallo diſtrahuntur. Sed ſi te ſic rata docuit experientia, cur tibi non fidem adhibeamus potius quam illis, qui forte non tam ſubtiliter omnia rimati ſunt? Longitudines autem ſtellarum non reſpondere calculo, nihil mirum, cum haetenus Hypotheſes inventæ, quæ hanc apparentem motuum inæqualitatem ad æqualitatem reducant, [non ſint]. Latitudines vero invariabiles ſervari omnes prodiderunt. Expeeto tuam ſententiam, et quid de tuis Cometis fiat, utrum prælo ſubieeti ſint, an vero ſupprimere decreveris. Hune vero iuvenem, quem ob eruditionem et modeſtiam omnes amant, noſtra et ſua cauſa et pro tua ſingulari erga homines literarum amantes benevolentia compleetere. Traetatum de Crepuſculis Sphæræ adieetum, utrum legeris, ſcire velim. Si quid habeas Geometricum laude dignum, ab aliquo recenter editum, eius autorem indicato et, ſi aliquot dies carere queas, ad nos mittito. Nos minus hoc tempore hiſce ſtudijs vacamus, alijs diſtraeti. Tu quid agas, quid mediteris, fac intelligam. Et ſi quid ex Vulcani officina habes, quod in paralyticis et alijs contumacibus morbis noſtra medicamenta reſpuentibus expertus es, id communices rogo. Vale, Nobiliߟime doetiߟimeque TYCHO, etnosmutuo ama. Roſtochij 22. Maij 1587.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
GRATISSIMÆ mihi fuerunt tuæ literæ cum literis ultro citroque ad Landgravium et eius Mathematicum ſcriptis, in quibus non ſine voluptate legi veſtrarum obſervationum conſenſum, tum in Cometa anni 85, tum in ſtellarum fixarum notatione longitudinum et latitudinum. Latitudines enim uterque mutari ſtatuit, et ſequi mutationem declinationis Eclipticæ, ſive obliquitatisEclipticæ variationem. Hæc cum maxima, ſententiâ COPERNICI, ſit 24\', quæ aliquot ſeculorum decurſu fiat, et cum non multum inter PTOLEMÆUM et HIPPARCHUM et MENELAUM et TIMOCHARIN temporum intervallum intercedat, non mirum, latitudinum mutationem ab ijs non annotatam. Verum de COPERNICO miror, qui evidentem mutationem debuit animadvertere in tanta obliquitatis mutatione inter PTOLEMÆUM et COPERNICUM intercedente, ſi veræ ſunt obſervationes, quæ tantam obliquitatis Zodiaci variationem tradunt. Quæ autem de reſraetione ſtderum tradis, ſubtilia nimis mihi videntur, et quæ ſub regulam cadere vix poterint ob diverſas aëris conhitutiones, quæ varietatem refraetionum in eadem ſiderum altitudine efficient. Quæ autem a doetߟimo CHRISTOPHORO ROTHMANNO in ſua de Cometa anni 85 traetatione commemorantur, velim legere. Ex hypotheſi enim ſalſa verum ſequi non dubito; ſcientiam autem fieri, nullus mihi perſuaſerit, li debeat ea oriri ex cauſis veris concluſionis. Videmus autem motum Solis tam per Eccentricum, quam per Concentricum cum Epicyclo tueri nos poߟe, cum vel neutra vel altera hypotheſis vera eߟe queat, ut non ſatis intelligam, cur hoc in loco ARISTOTELES ſubtilitatis arguatur. Quæ de cancris fluvialibus ſeribis, dabo operam, quantum in me erit; verum video maiores difficultates, quam tu fortaߟe cogites, quod cancrorum emtio et navium in Daniam ſolutio raro in eadem tempora incidant. Attamen ſtudium meum cum in hoc tum in alio genere cognoſces. ߟene vale, mi TYCHO, et nos tui ſtudioſiߟimos habeto. Roſtochij 28 Oetobris Anno Domini 1587.
s. 116[Ex exemplo in Archivo Schwerinensi asservato]
ERLIG OCH VELBYRDIG MANDT HEIN-
RICH BELOFF THILL SPßTTROP KONGL. MAYT. BE-
FALNINGS MANDTT PAA SKIFFHUSZ MIN KERE
SWOGER OCH SYNDERLIG GODE VEN GANSKE VENLIG THIL-
SKREFFUEN.
MEINEN freuntlichen grues mitt wunſchung alles guettes alzeitt beforr. Edler, Ehrnveſter, freundtlicher lieber Schwager vnd beſonder vortraweter freundt. Neben Danckſagung fur vielfeltige erzeigete wolthaten, kan ich dir freundtlicher wolmeinung nicht verhalten, das ich dein ſchreiben hâbe entpfangen vnd darinne ein Copie des Durchleuchtigen Hochgebornen Furſten vnd Herren, Hertzog VLRICHS zu Mechelburg an dir geſchreibene breiffs, worauß ich erfahre, das ihr furſtliche Gnade begehrett von mir gnedichlich zu wiſſen, welcher meines erachtens von den beiden Prognoſticatoribus TOBIA MOLLERwnd ANDREA ROSA dem Zeill neher zutreffet, ihn dem daß der eine ihn dieſem zukunfftigen 88 Jhar den Regenten des Jhars lovem vnd Venerem, der ander Saturnum vnd Martem ſetzet, darahn ſie nicht alleine keins theils einig ſein, ſondern wie ihr Furſtliche Gnade ſchreibet, gahr widerwertiger meinung haben. Dan der eine macht beide beneficos Planetas, der ander beide maleficos (wie ſie die Aſtrologi nennen) zum Regenten im ſelbigen Jhar, welchs gar contrarie bedeuttung bringett. Hierauff kan ich dir freundlicher meinung nicht bergen, das wiewoll ich in die Aſtrologiſche Sachen, welche bedeuttung auß dem geſtirn herholen vnd weißagunge traetiren, mich nicht gerne einlaſſe, dieweill darauff nicht vhill zu bawen iſt, Sondern allein die Aſtronomiam, welche den wunderlichen lauff des geſtirns erſorſchett, in einen gewiſſen vnd rechtmeßigen ordnung zu bringen mich etzliche Jhar her bemuhe, dan darahn kan durch rechtgeſchaffene Inſtrumenten || nach Geometriſch vnd Arithmetiſch grundt vnd gewisheit die eigentliche warheitt durch langwirigen fleiß vnd arbeitt gefunden werden, So habe ich doch nach ihrer Furſtlicher gnaden begerung beide Prognoſtica, die du mihr zuſchickeh (die ich doch nicht, wie du gemeinett haſt, zuvor gehatt habe, dan ich niemals pflege ſolche practicen wider zu kauffen, noch zu leſen, ne bonas horas male collocem) durchgeſehen, den mangel, worahn es hafftett, das ſie ſo widerwertige Iudicia ſtellen, daraus zu ſuchen, vnd befinde, das ſie in ihre Rechnung gar vnterſcheidliche fundament gebraucht haben. Dan der s. 117eine, nemlich MOLLER US, bawett ſein Calculation auf des hocherfarnen COPERNICI rechnung, der ander, ROSA, auff die alte durch des Königs ALPHONSI in Hiſpanien liberalitet gemachte Tabeln, die man darumb die Alphonſiniſche nennett. Hirauß kömpt es, das der eine den anFang des Jhars in æquinoeto verno ſetzet ahm 10 tag Martij bey Neun vhr nach mittage, der ander ahm ſelbigen tag, aber vmb 2 Stunden nach der vorgehende Mitternacht, daß alſo zwiſchen beide ihre rechnung ſchier 19 gantze Stunden verlauffen, in welchen der himmel ſich gar vil vorendern thutt, vnd kan gar ein ander Aſtrologiſch Iudicium darauß fallen, eben ſo wol als wen dar ein gantzes Jhar oder noch mehr zwiſchen wehre: Das darumb nicht zuvorwundern iſt, das dieſe beide Aſtrologi in domino Anni nicht vberein ſtimmen, weil ſie den auß der Figura Cæli introitus Solis in Ariet em, wan daß vorbemelte æquinoetium vernum geſchicht, pflegen herholen. Wiewol es auch lichtlich geſchehn | kan, das wan ſie ſchon gleichmeßige Tabeln vnd rechnungen volgeten, das ſie gleichwoll in Dominis Anni vnd ihren gantzen weiſſagungen gar widerwertige meinungen können fürgeben, das darauß leichtlich zu probiren iſt, daß wan man hundertt der Prognoſticken liſſet, ſo befindett ſich doch gahr ſelten, das einer mitt dem andern concordierit, dan ſie bawen nicht alle auff gleichformige grundt ihn ihren Iudicijs vnd haben vntherſcheidliche proceß vnd ahnleitungen. Es ſein auch dieſe Aſtrologiſche weiſſagungen wie ein cothurnus, den man kan auff ein jeder Bein ziehen, gros vnd klein, wie man will. Darumb ich auch niemals dar von ettwas Sonderlichs gehalten hâbe. Das ich aber Kong. May. meinen Gnedigſten Herren jhߤrlich ein ſolches Aſtrologiſch Prognoſticon untherteniglich zuſtelle, mus ich in dem nach ihre May. befell vnd willen thun, wiewoll ich ſelbſt nicht vill darauf halte vnd nicht gerne mitt ſolchen zweiffelhafftigen prædietionibus vmbgehe, darin man die eigenttliche warheitt nicht durchauß erforſchen mag, wie ſonſt in Geometria vnd Arithmetica, darauff die Aſtronomia durch hulſſ der vleißigen obſervation ihm lauff des Himels gebawet wirtt. Dennoch dieweill ihr Furſtliche Gnade gnedichlich begertt von mihr zu wiſſen, welchen von den beiden ich beifellig ſey, was den dominis Anni alſo widerwertiger weiß von ihnen geſiellet thutt ahnlangen, So kan ich hierauff nicht anders ſagen, dan das ihrer beiden rechnung vnd iudicium gehtt auß ein vormeinten vnrichtigen grundt. Dan weder die Alphonſiniſchen, noch die Copernianiſchen Tabeln, welchen ſie folgen, geben den juſten lauff der Son-||nen, wie er ahn ſich ſelbſt am Himmel geſchichtt, vnd iſt hierinne kein geringe vnterſcheidt, wie auß meiner eigenen Reſtitution vnd vornewrung in Rechnung des lauffs der Sonnen zuſehen iſt, welche ich auf etzliche vorgehende Jharen s. 118durch große vnd rechtmeßige Inſtrumenten augenſcheinlich vom Himel ſelbſt her ab, durch fleißige obſervation vnd warnemungen genomen habe, auß welchen ſich befindet, das des Jhars Anfang in æquinoeto verno, darauß die Aſtrologi ihre vrtheil nehmen, geſchicht ahm 10 tag Martij 8 2/3 ſtunde nach der vorigen Mitternacht, welchs bey 7 ſtunden ſpeder iſt, als ANDREAS ROSA geſetzt hat, und 12 ſtunden fruer, als TOBIAS MOLLERUS meinett, darauß den vhil ein andere Conſtitution des himels zur Zeitt des æquinoetij einfeltt, als ein jetzlicher von ihnen gefunden hat, worauff auch ein ander vrtheill folgett, vnd auch wol andere domini Anni, wie ſie es nennen (darauß doch nicht vhil zuholen ih), mögen geſetz werden. Was aber meine meinung ſey ahnlangende Aſtrologiſche gitzung vber dis kunfftige 88 Jhar, habe ich Königl. May. meinen gnedighen Herren ihn einen geſchriebenen Prognoſtick vnterteniglich auffgezeignett, welchs ich auch ihre Furſtliche Gnade gerne wolte vnterteniglich mitteilen, aber ich hab keine vberige Exemplar dar von, wan ihr Furſtliche Gnade leſſet bey ihr May. darumb ahnlangen, wird ihr Furſt. Gna. wol ein abſchrifft dar von bekomen. Ich bin darinne gentzlich nicht der meinung, daß ſolche gahr große vorenderunge in dieſen neghkunftigen Jhar vorhanden ſein, als die Aſtrologi auß etzlichen altten reimen, die he den Regiomontano zumeſſen, furge-||ben, dan ich befinde im Conſtitution des Himels keine Sonderliche vrſachen darzu, ſondern achte, das dis kunfftige Jhar wird den vorgehenden gleichmeßig ſein, vnd in zimlichen guten weſen, in allen Sachen, ſich erzeigen, aleine wo zuuor krieg vnd vneinigkeitt aufferwecktt iſt, dar möchte es wol ettwas weitter einreißen. Vnd kan ihr Furſtliche gnade meine meinung vom Aſtrologiſchen iudicio vber das gantzejhar auß vorbemelten Prognoſtico, welchs ich Köng. May. meinen gnedighen herren vnterteniglich habe zugeſteltt, weitter erfahren. Dis habe ich auff dein guttwilliges ſchreiben vnd beger nicht wöllen vntherlaſſen zu antworten. Bitte gar deinſtlich, du wolleſt vnbeſchwert ſein vnd mitt erſter gelegenheitt ihr Furhliche Gnade hierauff meine antwortt vnd meinunge vnterteniglichen von meinett wegen zuvorhehn geben. Worin ich ſonſt ihre Furſtliche gnaden zu willen vnd gefallen ſein kan, bin ich alzeitt mit aller deinſtlichkeitt vnterteniglich erböttig.
Lieber Schwager, nach dem ich ſo gutte gelegenheitt habe, kan ich nicht vnterlaſſen, dich in einer Sachen, darahn mihr vhil gelegen iſt, vnd darinne du mihr wol itzunder konneſt behulfflich ſein, zu beſuchen, vnd gebe dir darumb gantz freundtlich zuwiſſen, das nach dem ich itzunder in meiner eigenen alhie angerichten Druckerey ein Aſtronomiſk Buch laſle außgehn, welchs zimlich groß wird fallen, vnd mihr baldt Druckpapir darzu vonnötten mangeln wirt, vmb wes wegen ich s. 119meine botſchafft auff vhil örten außgehabt, vnd gleichwol keines der größe, wie zu dem wercke vonnöten, bekommen können, hâbe ich darumb ergiſtern widerumb im || Land zu Mechelburg dem laſſen nachſtellen, dieweill ich vormercke, das alda zu Graubow vnd Neuſtat zwey gutte papir Mölen vorhanden ſein, vnd habe die beide Ambtleuthe ahn den ſelbigen örtern, nemlich IOHAN HELDORP vnd STELLAN WAKENITZ, zugeſchrieben, das ſie wolten mihr ſo vhil zugefallen ſein, vnd den papirmachern alda befehl geben, daß ſie mihr mitt dem Allererſten etzliche ballen Druckpapir nach der größe des vbergeſchichten forms wolten forfertigen, welchs ich dan zu danck ihnen will laſſen bezahlen, ſo baldt ich es holen laſſe. Aber die weil ich dieſen beiden Amptleutten villicht mach vnbekantt ſein, iſt mein gantzfleißige bitte ahn dir, du wolteſt ſo woll thun vnd ihnen von meinet wegen hierumbe auch zuſchreiben, das ſie mihr darinne wolten zugefallen ſein, vnd du wolleſt auch ſo woll thun vnd einen von deinen gutten bekanten ahm Furſtlichen hoffe zuſchreiben, das er bey meinen Gnedigſten Hern Hertzog VLRICH wolte von meinett wegen vnthertenigen ahnlangung thun, das auß ihrer Furſilich Gnaden authoritet vnd befehl alles möchte mitt dem befurderlichſten zugehn, das ich mitt erſter Muglichkeit könte ein 14 oder 15 Ballen papir alda auff ihr Furſtliche Gnaden papirmöllen beckomen, nach ſolcher größe und geſtalt, wie ich dir hier neben ein proba ſchicke. Ich will gerne bezalen, was die papirmeiſter darfur haben ſolien. Vnd du wolteſt darneben auch laſſen vnterteniglich befördern, das ihr Furſt. Gn. wolte mihr gnedichlich furgunnen, wan das papir fertig vnd bezalt iſt, das es möchte von einen Amptman zum andern biß gen Roſtock gefurett werden, vnd alda den Hern Doetori HENRICO | BR UCÆO vberlübert, das ichs von dannen mitt dem allererſten ſchiff möchte hierein beckommen. Wan du mihr hierinne in der geſtaltt zu gefallen ſein wolteſt, wie ich auch ahn deinem gutten willen keinen zueiſel trage, vnd mihr dis zuwege bringen, beide bey ihr Furſtlichen Gnaden ſelbſt, vnd auch bey den Amptleutten, theteſt du mir einen ſonderlichen deinſt vnd wolgefallen dar mitt. Dan mihr gahr viell daran gelegen iſt, das ich mitt dem erſten ſolchs papir in einer gutten menge beckomen möchte. Vnd ſo ich in einiger ſachen von meinen vormuegen dier jemals widerumb zu deinſt und danckbarckeitt ſein kan, wil ich alzeitt mehr dan guttwillig geſunden werden, vnd thue dich hiermitt ſambt deiner lieben haußfrawen dem Almechtigen Gott befehlen. Du wolleſt auch meiner lieben Mutterſchueſter Fraw Maren und deiner lieben Hausfrawe, ihrer tochter, von meinett wegen vhil gutternacht ſagen. Datum Vraniborg den 7 Decemb. Anno etc. 87.
Tui amantißimus
TYCHO BRAHE, Manu propria.
s. 120[E codice Vindobonensi lat. 1068662]
CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE VIRO D.
DOCTORI THADDÆO HAGECIO AB HAYK, MEDICO
ET MATHEMATICO EXCELLENTISSIMO, AMICO
SUO SINCERE DILECTO.
PRAG.
S.
RARIORES ad te dâre literas internunciorum cogit penuria, eruditißime charißimeque D. D. THADDÆE, et locorum quibus diſiungimur intercapedo vota noſtra plurimum impedit. Naetus itaque iam tandem aliqualem occaſionem literas mittendi per Studioſum quendam Sileſium me unâ cum quibuſdam alijs hîc inviſentem, non intermittendum duxi, quin brevibus ad te ſcriberem. Librum tuum de Nova Stella et Cometis miſi iamdudum Francofurtum ad eundem hominem, de quo mihi indicâras, nec dubito te interea temporis eum recepiße. Quod ſi illum edere adhuc animus eſt, ſuaderem ut ea, quæ in Cometa anni 77 minus conſiderate a te propoſita ſunt, vel ſupprimas vel emendes. Meum de hoc eodem Cometa iudicium percipies ex eo quem tibi nunc mitto libro, in quo ſecundus tomus operis noſtri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis continetur. Primus eſt de Stella Nova exquiſitiori diligentia quam antea conſiderata, quem typis abſolvere Gallici privilegij defeetus, quod Cæſariano adiungere conſtitui, haetenus impedivit. Nunc vero quoniam ante paucos dies idipſum adeptus ſum, nihil obſtabit niſi otij oportunitas, quominus eius etiam libri evulgationem adornem. Tertius eſt de tribus alijs Cometis, qui poſtmodum nobis illuxerunt et in alto æthere curriculum ſuum non minus quam ille, de quo liber modo tranſmißus agit, abſolverunt. Quod autem in hoc ipſo libro, ubi tua placita in eodem Cometa ſub diſquiſitionem mathematicam voco, a te multoties dißentiri me res ipſa cogat, non eſt quod ſtniſtrius interpreteris; ſcis enim me ſolo veritatis amore et libertate || Philoſophica idipſum agere, nulloque tua inſeetandi elevandique animo id a me fieri. In priori libro de Stella Nova tum etiam in tertio, ubi de Cometa anni 80 agitur, oportuniorem invenio commoditatem tecum magna ex parte ſentiendi, tuaque dignis encomijs extollendi. Si quos habes Italicos, Hiſpanicos vel Gallicos authores, qui de Nova Stella aliquid commentati ſunt, rogo ut eorum ſcripta Latinitate, ſi fieri poßit, donata, mecum communices, unâque ſi quos alios Cometarum præcedentibus aliquot annis viſorum deſcriptores peculiares nec ubique obvios in promtu habueris. Librum illum de Cometa anni 1531 ab APIANO ſeorſim editum nondum s. 121vidi, quemadmodum neque IOHANNIS PENÆ Galli ſcriptum, quod PRÆTORIUS in deſcriptione huius Cometæ anni 77 citat. Si horum me participem reddideris, meis votis plurimum ſubveneris. Memini me librum quendam Aſtrologicum a te dono accepiße, cum Ratiſbonæ ſimul eßemus, qui Planetarum influentias peculiari quadam ratione per acceßum ad Terram vel ab ea receßum proponeret; eum in patriam reverſus nuſpiam invenire potui. Si eius aliquod exemplar denuo per te obtinuero, diligentius illud inpoſterum conſervabo, evolvamque accuratius; exiſtimo enim quædam in eo a veritate non dißentanea contineri, ſi dextre conliderentur, et cum cæteris requiſitis debite conſerantur.
Ubi totum opus, de quo ſupra dixi, typis meis excuſum fuerit, tibi illud tranſmittam. Interea hane ſeeundam partern per otium evolve, mihique tuum de ea iudicium ingenue ſignifica. Invenies in eo novam orbium cceleſtium diſpofitionem, a me non ita dudum adinventam, quæ quo penitius fuerit conſiderata, eo magis tibi placebit. || Ego hanc non ſolum apparentijs conſonam, ſed etiam in rei veritate ita ſe habere non dubito, quod Ptolomaicæ et Copernianæ aßumtiones nequaquam præſtant. Sed de his nunc plura ſcribere temporis penuria et epiſtolæ leges prohibent. Tu itaque, optime THADDÆE, quam felicißime vale et ingraveſcentis ætatis difficultates forti animo tolera, meque per occaſionem quamcunque oblatam literis reviſere non intermitte. Iterum vale. Datæ Uraniburgi die 3. Maij Anno 1588.
Tuus
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in Ioannis Caselii Volumine altero Epistolarum ad viros nobiles (Helmæstadi 1623)]
TYCHONI BRAHE.
I AM optimo Regi veſtro laudationem pango, cuius exemplum IUNIO ad te mittam: qua re cum ſim occupatus, neque diligenter ſcribo, neque uberius. Gratificor autem huic familiari meo HAKEN, Equiti Marchico, iuveni probo, nec abhorrenti a litteris, quarum gratia apud nos vivit. Omnino voluit te videre: facies gratum, ſi facies ut intelligat, te mihi peramicum; nam et alioqui te humanißimum virum ſentiet. Vale. Roſtochio X. Kalend. lun. Anno 1588.
[IOANNES CASELIUS.]
s. 122[E codice Vindobonensi lat. 1068646]
CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM
GENERE ERUDITISSIMO VIRO D. THADDÆO HAGECIO
AB HAYK, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI
EXIMIO, AMICO MEO IN PRIMIS COLENDO.
S.
SCRIPSI ad te proxime elapſo menſe Maio, optime et amantißime D. D. THADDÆE, per Studioſum quendam Sileſium, qui me cum quibuſdam alijs tune temporis inviſerat, unâque librum ſeeundum operis noſtri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis tranſmiſi, quem non dubito te iamdudum unâ cum literis illis accepiße. Quia vero nihil interea reſponſi a te receperim, et polt paueos menſes hyems ingruens commoditatem huc ſeribendi præcludet, non intermittendum duxi, quin te hiſce brevibus denuo compellarem, ut reſeriptionem maturare non intermitteres, cupio autem tuam ſententiam cognoſcere de ijs, quæ liber iſte tibi mißus continet, utque ingenue eam de ſingulis, ubi opus videbitur, mihi perſeribas, rogo. Feceris mihi hac in parte rem gratam. Non enim mea ita mihi placent, quin aliorum de his libenter ſufferam iudicium, quemadmodum ego et de tuis et aliorum quorundam ſcriptis circa hane materiam, fretus libertate Philoſophica et veritatis inquirendæ ſtudio, libere quod ſentiam profero, abſque tamen ullius læſione mordaci. Primum tomum, qui de Stella illa nova luculenter agit, et tertium, qui de tribus alijs minoribus Cometis poſtmodum viſis e certis obſervationibus Mathematice rem omnem traetat, ſpero me per hyemale otium, favente divina Clementia, abſoluturum, ut ea omnia ad colophonem dedueta vernalibus Nundinis Francofurti venundentur. Prioris tomi editionem Gallici privilegij defeetus, quod Cæſareo per te mihi procurato in operis frontiſpicio adiungere decrevi, haetenus retardavit, prout (ni fallor) in ultimis etiam literis tibi indicavi. Verum cum nunc Gallicanum hoc adeptus ſim, et inſuper Anglicanum indies expeetem, nihil obſtabit, quo minus telam inchoatam pertexere omnique ex parte abſolvere elaborem. Tu interim intermediæ illius partis tibi tranſmißæ penitiorem diſquiſitionem non intermitte, tuumque || de hac iudicium (quod prius etiam expetivi) ante hyemem prima quaque occaſione ſufficienter et ingenue perſcribe. Commodius autem erit Roſtochium eas mittere literas ad Doetorem HENRICUM BRUCÆUM, vel in aulam Illuſtriß. Principis Ducis ULDARICI Megapolitani, ad ipſius Celſis Cancellarium, D. D. IACOBUM BORDINGUM, aut etiam Lubecam ad FRANCISCUM KNOCKERT, Patricium et Senatorem urbis, ſive s. 123ibidem ad quendam Nauclerum, ALBERT GRUBBE nomine, habitantem in loco appellato Lubecenſi Angelo, ut aliquis horum eaſdem Hafniam ad civem in ædibus meis habitantem, DIDERICUM FULLONEM nomine, tranſmitti procuret; quacunque enim ratione ex iamdietis (niſi ipſemet commodiorem adeptus fueris) hoc negotium expediveris, ſpero me literas tuas ſatis certo et mature obtenturum, quibus ego etiam confeſtim reſpondere non intermittam. Vale; plura enim nunc non vacat ſcribere, et hæc ſaltem obiter ad te perarata Francofurtum tranſmiſi, ſi forte inde per certum hominem tibi perferantur, qua in parte ſiquidem aliquid dubij ſubeße queat, copioſius de alijs rebus nunc ſcribere non duxi operæpretium. Amplißimum et nobilißimum virum ANDREAM DUDITIUM, ſi illic in vicinia eſt, velim meo nomine vel verbis præſens, vel per literas abſens officioſe ſalutes. Quod ſi eius etiam iudicium de libro meo ſibi tranſmißo ſcriptis mandatum ante hyemem obtinuero, rem mihi præſtiteris tam ille quam tu longe acceptißimam. Iterum felicißime vale. Datæ Uraniburgi die 17. Auguſti Anno 88.
Tui amantiß.
TYCHO BRAHE,
manu propria.
[Ex apographo in Singularibus historico literariis Lusaticis part. 27 (Lipsiæ et Budissini 1743)]
CLARISSIMO DOCTISSIMOQUE VIRO M.
BARTHOLOMÆO SCULTETO, GORLICENSI, RERUM
MATHEMATICARUM PERITISSIMO, VETERI
AMICO PLURIMUM COLENDO.
S.
PER Sileſium quendam Studioſum Vratiſlavienſem (ni fallor) tibi ſcripſi menſe Maio proxime elapſo, amantißime clarißimeque SCULTETE, librumque noſtrum ſecundum, opuſculum, quod de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis emiſimus, unâ tranſmiſi. Nec dubito te eum interea accepiße, perſpexißeque diligenter. Rogo itaque, velis mihi prima occaſione tuam de ijs, quæ in eo continentur, perſcribere ſententiam. Nec eſt, cur te moveat, quod a tuis placitis tantopere in plurimis dißentiam, et fretus libertate Philoſophica, quid in his veritati conſentaneum ſit, in-||genue proferam. Scis enim, me nullo tua inſeetandi aut cavillandi animo id facere, et ut candide interpreteris omnia, amicitiæ noſtræ diuturnum vinculum poſtulat. Ego tibi vicißim liberum de meis relinquo iudicium, ut ingenue proferas, quicquid inviteta veritatis Mathematicæ certitudo exigat. Pluri- 16* s. 124mum itaque tuas deſidero literas, quibus meisdeſiderijs in his ſatilfiat, quas ut mature ante inſtantem hyemem accipiam, operam des: idque commodißime fiet, ſi eas miſeris vel Roſtochium ad D. HENRICUM BRUCÆUM Medicum, vel Lubecam, ad D. PETRUM MEMMIUM, etiam Medicum, aut illuc quoque ad FRANCISC. KNOCKERT, Patritium et Senatorem urbis, vel Nauclerum quendam, ALBERT GRUBE nomine, habitantem in Angelo Lubecenſi. Quocunque ho-|| rum in procurandis literis uſus ſueris, ſpero me eas ad civem quendam Haſnienſem, in ædibus meis habitantem, DESIDERIUM FULLONEM nomine, delatas, facile et brevi obtenturum. Vale, et reſcriptionem matura. Rogo etiam, ut Magnifico Nobilißimoque Viro ANDREÆ DUDITIO, ſi vobis in propinquo eſt, meo nomine officioſe ſalutem dicere vel perſcribere non intermittas. Optarem vero quam maxime illius de libro noſtro, ſibi etiam tranſmißo, iudicium. Quod ſi per te ab ipſo etiam, ante hyemis impedimenta, literis conſignatum impetravero, feceris mihi rem longe gratißimam. Iterum ſelicißime vale. Datæ Uraniburgi die 17. Auguſti Anno 1588.
Tui amantißimus
TYCHO BRAHE.
[E codice Vindobonensi lat. 9737 f]
AMPLISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO
DOMINO HENRICO RANZOVIO, DOMINO IN BRE-
DENBERGA, ARCIS SEGEBERGÆ PRÆSIDI
ET REGIO IN HOLSATIA VICARIO,
AMICO SUO INPRIMIS
COLENDO.
ACCEPI intra paucas hebdomadas ter vel quater a te literas, Nobilißime amplißimeque vir, quibus ſingulis tuam erga me benevolentiam, et in procuranda papyro impreßoria, noſtræ officinæ typographicæ idonea, ſtudium ac diligentiam affatim declaras. Quo nomine et pro typo etiam Sacelli, quod in honorem optimi et nunquam ſatis laudati Regis noſtri, pijßimæ memoriæ, extrui curaſti (quem unâ recepi) eſt quod gratias tibi habeam maximas. Laudo vero plurimum tuam in hoc erga Regem, optime de omnibus meritum, piam et perpetuam memoriam. Sciotericum horizontale, quod antea promiſeram, iam mitto. Accepißes id citius cum GERARDO filio, ſi is me ante ſuum ad te abitum, ut ſperabam, inviſißet. Eſt autem horarium illud ſatis diligenter elaboratum, neque aliquid latet vitij, quo minus omnia ad s. 125amußim indicabit, quæ carmina ſeptena in frontiſpicio addita pollicentur, modo exquiſite ad planum Horizontis, in columna (quod ſatius eſt) lapidea firmetur, ſicque in ea diſponatur, ut linea Meridiei, quæ eR horæ duodecimæ, exquiſite Meridiano cæleſti ſubſternatur, quod qua ratione compendioſe et certius quam per Compaßum effici poteſt, exhibitori harum oſtendi, qui tibi, modo ſatis indicationem noſtram memoriâ retinuerit, omnia aperiet. Rogo peramanter, velis hoc munuſculum boni conſulere. Quod ad papyrum attinet, ſcias eam, quam ultimo miſiſti, de qua riſas 3½ (deficiente a dimidia balla, quam te mittere ſignificati, riſa 1½) accepi, eße ſatis idoneam et apprime oportunam meo operi, ſi modo de hac in aliqua copia obtinere poßemus; deſidero enim ad minimum præter eam, quam aliunde conquiro, ballas adhuc plus minus decem, quas, ſi tua authoritate et procuratione ante hyemem iuſto pretio acquiſivero, nihil mihi gratius evenire poterit. Et licet hæc ipſa, quam ultimo a te accepi, paululum mea priore maior ſit, tamen id non tam intereſt, quam li minor ſoret; tunc enim eßet prorſus inutilis, at nunc extraeminentia illa perexigua ſacile inter ligandum libros vel alias antea præcidetur. Utinam ſaitem de tali papyro in ea, qua dixi, copia mature et certo nanciſci queam. Dubia illa, quæ Clarißimus vir D. C ASPAR PEUCERUS et alter ille non vulgaris, ut apparet (licet nornen eius mihi prius non innotuerat) Mathematicus D. GEORGIUS RULLENHAGIUS in mea diſpoſitione revolutionum cæleſtium tibi per literas indieârunt, admodum facile ſunt reſolubilia. Nam quantum ad PEUCERUM || attinet, nondum ſatis animadvertebat is, quod quando Sol, qui eR centrum circuituum reliquorum Planetarum, deſerretur in alteram partem, quæ in delineatione inter octavam Sphæram et orbem tjni otioſa videtur, tune orbes imaginarios errantium Stellarum complere illud ſpatium eodem modo quo ſuperius, quod nunc in ſigura vaeuum apparet, et ſic circumcirca eundo, ob centri annuam eum Sole concomitantiam, requiritur neceßario tantum intercapedinis inter oetavam Sphæram et extimum ђni orbem, qua parte terris proximus fit, relinqui, ut aſcenſus et deſeenſus Planetarum, in tota illa annua circumgyratione, capacitatem ſine impedimento competentem, invenire poßit, idque ſpatij orbis Solaris diametrum adæ-quat. Alterius hæſitatio adhuc minori negotio reſolvitur; id enim nunquam fieri poteſt, quod RULLENHAGIUS veretur, ut corpora Solis et â is concurrant, nam licet orbes ſicRitij eorum ſe invicem in delineatione tranſeant, tamen cum Sol ad illum loeum pervenerit, ubi interſeſtio illa mutua notata apparet, Martius iſie orbis Solarem longe alio in loco tranſibit, et ſiella ipſa â is tantundem a Sole diſiabit, quantum prius et alias ſemper, ſiquidem eum perpetuo in ſuo circuitu pro centro reſpicit. Impoßibile enim eſt circumſerentiam circuli centro uniri. s. 126Habes itaque utraque illorum dubia ſufficienter explanata. Cuperem plurimum, ut mecum etiam communicares libros illos Geneſium et Præceptorum, quorum RULLENHAGIUS in principio ſuarum ad te literarum mentionem facit; ubi eas introſpexero perlegeroque, ſiatim remittam, neque alios eorum reddam participes. Quia vero ipſemet luculenter PEUCERO ſcripſi, et non ſolum dubitationem eius illi enodavi, ſed etiam occaſionem inventionis huius novæ hypotheſeos, unâ cum quibuſdam alijs ipſi expoſui, mitto earundem literarum ad te exemplar, ut plenius ex ijs, quæ ad hane rem faciant, cognoſcere queas. Reddidi etiam illum compotem exemplarium quorundam literarum Illuſtriß. Principis GUILIELMI Landgravij || Haßiæ et ipſius Celſis Mathematici, ad me de materia Aſtronomica datarum, unâ cum mea ad ſingulas reſponſione, ut inde plurima ad Aſtronomicum negotium rite excolendum impenſe facientia uberius cognoſcat. Quod ſi quæ ſunt literæ inter has, quarum tranſeriptionem a me prius non obtinuiſti (quod procul dubio in ijs, quæ ultimo inter nos cis et ultra mißæ ſunt, contingit) licebit utique aperto faſciculo eos inſpicere perlegereque, aut etiam tranſcribi, ſi tibi ita viſum fuerit, curare, modo poſtea rurſus eodem modo componantur, tuoque ſigillo denuo muniantur. Valeat tua Generoſitas cum uxore et liberis totaque domo quam felicißime. Nec dubito quin nervos omnes intenſurus ſis, ut papyrum illam mature et ſatis copioſam obtineam, dabo operam, ut in nominis tui, alias per ſe clari, celebratione, ſiquidem aliud præſtare nequeam, me gratißimum et tui ſtudioſißimum invenias. Iterum et terque quaterque vale. Datæ Uraniburgi die 13. Septembris Anno 1588.
Quia vero expoſitio et declaratio mearum hypotheſium e ſola delineatione non a quovis ita facile percipitur, quoddam Mechanicum Organum confieri ex orichalco curavi, quo circuitus Planetarum reſpeetu Solis, et iplius Solis ac Lunæ circa Terram manibus circumagi expeditiuſque intelligi poßunt, per quod etiam dubia illa tum PEUCERI tum etiam RULLENHAGIJ facilime extricantur, quemadmodum harum exhibitor (modo caput iuridieum ſacra Uraniæ ſibi diligenter ſatis capere et memoria retinere queat, quod optarem quidem, ſperare autem vix poßum) tibi plenius oſtendet; mitto enim tibi per eundem eiuſdem Æquatorij Ideam, quam ut boni conſulas rogo. Si GERARDUS filius tuus huc venißet, per unam ſaitem vel alteram horam, antequam iter ſuum ad te direxit, utique tum hæc, tum alia ipſi melius et perfecetius tibi reſerenda (cum ſit ingenioſulus) declaraßem. Petij ter vel quater idipſum ſerio ab eo per literas, verum is ſemper negotia (neſcio quæ) prætendebat. At nihilominus tantum illi ſuppetebat otij, ut ijſdem diebus nuptijs Landſkronenſibus, nihil ad ſe perti-s. 127nentibus, intereße potuerit, et Huena exquiſite in medio direeti itineris a Croneburgo Landſcroniam verſus aut econtra iacet, ita ut vel in abitu aut reditu me ſine ulla moleſtia tuo nomine inviſere potuißet, modo voluntas promta non defuißet, quod me tibi per literas indicaturum, OSWALDO, ut illi idipſum ſignificaret, iniunxi. Id igitur nunc feciße oportuit. Iterum vale.
Tui ſtudioſiß
TYCHO BRAHE.
Mitto adhuc bina Exemplaria libri noſtri ſecundi de ætherei Mundi Phænomenis, et puto te iam ſeptena accepiße, quod ideo reſero, ut in memoria retineatur, quibuſnam ſingula communicata ſint, ut illi ijdem reliquas etiam operis partes aliquando adipiſcantur.
[Ex apographo in codice Nicolsburgensi II 72; cf. P. J. Resenii Inscriptiones Hafnienses (Hauniæ 1668) pp. 392—409 et codex Parisiensis franc. 13040 fol. 162]
TYCHO BRAHE CASPARO PEUCERO.
SALUTEM P. D.
HABEBAM iam dudum in votis tecum vel coram, cum Vitebergam olim tranſirem, vel etiam poſtea abſens per literas amicitiam pergratam contrahere, vir doetrina varia et virtute excellenti celeberrime; verum cum commoditas nulla ſatis opportune id efficiendi interea ſeſe obtulißet, coaetus ſum in præſens uſque tempus idipſum differre. Occaſionem vero diutinum hoc meum deſiderium iam tandem aliqua ex parte complendi, dederunt literæ amplißimi et nobilißimi viri D.HENRICI RANZOVIJ,Vicarij Regij in Holſatia, Mathematicarum rerum amplißimi. Addebatur enim illis tranßcriptio quædam eorum, quæ de nova mea inventione diſpoſitionis revolutionum cæleſtium ipſi nuper tranſmiſeras; rogavitque ſimul is, ut dubijs tuis circa delineationem tibi a ſe communicatam mature occurrere vellem, quod etiam ut in utriuſque veſtrum gratiam præſtarem, has ad te literas dare non intermittendum duxi, quibus, ut || plenius tuæ expeetationi et dubiorum reſolutioni ſatiſfiat, paulo altius ab ipſa videlicet prima occaſione inventionis huius hypotheſeos ordiendum et aliquanto diffuſius de hac materia dißerendum video, idquc nunc aggrediar. Cum ab ineunte ætate inter alias Philoſophiæ partes Aſtronomico ſtudio, vel invitis vel reluetantibus ipſis pædagogis, eßem impenſe naturæ quodam inſtinetu addietus, et ſtatim in pueritia Lipſiæ ſtudiorum gratia commoratus annumque ætatis agens decimum ſeptimum per Radium Aſtronomicum Planetarum curſus a fixis ſideribus ſæpius ſerenis noetibus s. 128rimarer, animadverti, eorum apparentias ne Coperniano quidem calculo ſatis præciſe congruere, nedum Alphonſino, qui iam pæne obſoleverat. Coepi exinde diu multumque mecum penſitare, unde hæc a cælo ipſo tam evidens diſcrepantia oboriretur, an vero [ob] obſervationum ab artificibus non rite inſtitutarum, an etiam ob hypotheſium aßumptarum inſufficientiam et falſitatem. || Cumque aliquot annis hanc rem varie revolverem, accreſcente iam ætate et iudicio unâ cum ea magis magiſque matureſeente, utraſque tam Alphonſinas ſive Ptolemaicas hypotheſes quam Copernianas diligentius inſpexi, et in earum ratiocinationes penitius diſquiſivi, tandemque animadverti, in veteribus illis hypotheſibus, inde a Ptolomæo eiuſque quibuſdam anteceßoribus uſque ad nos deduetis, utut magna ex parte apparentias cæleſtes excuſarent, tamen quod motus circularis regularitatem non circa proprium ſed alienum quoddam centrum fieri admitterent, contra prima artis principia peccare, quod ipſe etiam COPERNICUS in hiſce culpaße videtur; præterea epicyclos tot et tantos, qui ibidem etiam aßumuntur, multum ſpatij in cælo occupare et ſuperfluos eße. Si paucioribus res omnis abſolvi poßet, iudicavi, magnumque de his ſcrupulum mihi iniecit, quod nulla neceßaria cauſa vel combinatio naturalis ſubeßet, cur ſuperiores Planetæ Soli || ita alligarentur, ut huic coniuneti ſummitatem epicyclorum ſemper occuparent, in infimo vero eorundem loco eidem opponerentur, et bini, quos inferiores vocant, ſemper eundem medium locum cum Sole ſortirentur illique in Apogæo et Perigæo epicyclorum copularentur. Hæc, inquam, non colligere licuit habere certam et evidentem combinationis rationem, ſiquidem tanto intervallo ab invicem diſtarent hæc ſidera, adeo ut, hæc concatenatio mutua ſi ad eum præciſe modum fieret, neceßitatem aliquam competentem ſubeße, ut omnia in ea ita evenirent, mihi minus apparuerit conſentaneum; at potius vel hanc ſolam ob cauſam in his aßumptionibus coaetum quid, dißonum et ſupervacaneum, latere non citra rem ſuſpicabar. In altera vero neoterica ſummi illius COPERNICI diſtrißutione abſurditas circa triplicem telluris motum ſtatim abſterruit, in primis vero quo ad annuam illam centri et axis declinationem in partes contrarias. Licet enim reliquis, quæ in Ptole-||maica diſpoſitione diſcohærentia et ſuperflua inveniuntur, opportune mederetur, nihilque contra Mathematica principia delinqueret, tamen eum iam regularem perfeetum minuſque intricatum motum Terræ, pigro et ignobiliori corpori, attribueret, non parum ſuſpeeta reddebatur hæc aßumptio, præſertim eum ſacræ literæ non paucis in locis illi aperte reclamitent. Hine de utraque harum hypotheſium non parum dubitavi, an aliqua earum reete ſe haberet. Cum vero nulla alia daretur, quæ apparentijs cæleſtibus conſona foret, et homocentricorum a quibuſdam excogita-s. 129tum figmentum nimis violentum eßet, perque multorum orbium inextricabilem hine inde retraetionem abſurdum ſimul, imo ridiculum deprehenderetur, nec etiam ipſis apparentijs in acceßu et receßu Planetarum ad Terram ſatiſſaceret, idcirco his dubijs diu implicatus, quod nulla ſtatim ſuccurreret (ut dixi) hypotheſium innovatio, quæ his omnibus convenientijs ſubveniret, conſtitui || periculum ſaltem ſacere, quænam earum, quæ haetenus inventæ erant, veritati propius accederet. Idque per Martis potißimum ſtellam me expiſcari poße confidebam, quando nimirum ea acronychia Terræ appropinquaret; ſi enim tune nobis propius accederet, quam ipſe Sol, Copernianam ſpeculationem prævalere, ſin minus, tum Ptolemaica potius ſtandum arbitrabar. Tandemque magna diligentia, nec parvis ſumtibus conquiſitis varijs organis Aſtronomicis, quibus ſiderum motus centraliter non ſaltem in ipſo ſcrupulo, ſed etiam in eius dimidia vel quarta parte explorari certo poßent, hanc ſubtilem conſiderationem aggredi non verebar, idque potißimum anno 1582, cum Mars pernox Soli faetus opponeretur in Cancro, et inſuper per boream latitudinem ſublimior quotidiano circuitu redderetur. Habitis itaque tum pluribus accuratis obſervationibus tam circa ortum quam occaſum, eiuſque per meridianum tranſitum, deprehendi Martem maiorem cauſari parallaxin quam ip-|| ſum Solem, ideoque etiam terris propinquiorem, cum acronychius eſt, fieri, aſtipulante unâ motu iplius diurno, cum Copernianis potius numeris conſentiente, eo quod paulo celerius certo dierum intervallo in antecedentia repedaret, quam Alphonſinorum concederet a PTOLOMÆO dedueta ratiocinatio, idque ob minorem a terris diſtantiam, quæ motum paulo intentiorem apparere efficiebat. Id quum [in] â ſatis exploratum haberem, et idem etiam in ʘ aliquoties a me interdiu adeoque in ipſo meridiano obſervata et iuxta occaſum collatione faeta, imo et alia quadam peculiari ratione anno 1587 circa diem 24 Februarij, quando inter unum vel alterum diem eam tam veſpertinam quam matutinam (quod alias rarißimum eſt) vidi, motum apparentem cum eo, qui ratione parallaxeos fieret, conferendo comprobaßem, ita ut Ptolemaicis hypotheſibus hæc omnia minime congruerent, impellebar, ut poſtmodum magis magiſque Copernianæ inven-||tioni fidem attribuerem. Obſtabat nihilominus plurimum circa Terræ revolutionem tam ordinariam et perpetuam nimia abſurditas, et ſacrarum inſuper literarum contrarium aſtruentium irrefragabilis authoritas. Quare hoc negotium hinc inde varie revolvens de alia hypotheſium ordinatione mecum ſtudioſe deliberavi. Rem primo impoßibilem moliri viſus ſum; at tandem fere ex inſperato ſuccurrebat, ſi Sol centrum quinque Planetarum conſtitueretur et nihilominus circa Terram, in medio univerſo quieſeentem, annuatim, concomitantibus per centrum ideoque et ipſam s. 130circumferentiam reliquorum quinque Planetarum circuitibus, convolveretur, ut Terra centrum præberet revolutionibus ſaitem Solis et Lunæ cæteraque omnia includentis altißimæ oetavæ ſphæræ, ſi, inquam, eo modo revolutiones cæleſtes ordinarentur, tunc omnia, quæ in Ptolemaica et Coperniana aßumptione abſona et irrita ſuperva-||caneaque incidunt, tolli et præcaveri. Sed nihilominus adhuc ſcrupulum iniecit, quod orbis Martius reſpeetu Solaris tantus non inveniretur, ut eum totaliter includere poßet, verum duobus in locis neceßario ipſum penetraret. Eram enim adhue diu recepta et ab omnibus fere approbata opinione imbutus, cælum eße quibuſdam realibus orbibus, ſidera cireumferentibus, refertum, ideoque hanc orbium incongruam penetrationem non admittendam duxi, indeque evenit, ut hæc propria inventio mihi ipſi aliquandiu ſuſpeeta fuerit. Tandem vero cum ex quorundam Cometarum accurata circa motum et parallaxes eorum examinatione certo exploratum haberem, eos in ipſo cælo longe ſupra Lunam curſus ſui normam abſolviße et nihilominus nullis corporeis et realibus orbibus, quibus Planetæ vehi creduntur, fuiße obnoxios, ſed peculiarem quandam ab his motus rationem inveniße, ut latius et exquiſitius in opere noſtro de his || aſciticijs cæli phænomenis demonſtratur, præſumptionem illam de orbium cæleſtium dura etimpervia materia prorſus abieci. Acceßit et hoc, quod duo etiam Cometæ, qui iuxta oppoſitum Solis ſerebantur, ſatis evidenter oſtenderint, Terram annuatim revera non convolvi, ſiquidem huius commutatio non detraxit quidpiam eorum prædefinito et proportionabili motui, ut in Planetis, qui ob [id] retroagi a COPERNICO exiſtimantur, uſu venit. Tandem itaque utriſque fundamentis, tam Copernianis quam Ptolemaicis, ab ipſa experientia everſis, neotericam hanc inventionem citra omne dubium reete ſe habere animo confirmabar, præſertim quod perſpicerem e Cometis, ut dixi, cælum liquidißima et propria ſubſtantia conſtare nulliſque orbibus duris et realibus, ut tot iam ſeculis falſo creditum eſt, abundare, ut ob id nihil obſtaculi ingerat, quod Martis imaginarius orbis Solarem non totaliter includat, ſed duobus in locis interſecet, ſiquidem orbes iſti corporaliter cælo non || inſunt, ſed tamen ex motu ſiderum fieri intelliguntur. Contuli mox intra quadriennium proximum exaetiores apparentias in motu quinque Planetarum cum hac noſtra hypotheſi, et animadverti eas quam apertißime illi congruere, veterumque unâ obſervationibus abunde ſatiſfacere; imo quiddam aliud in hac latere, quod peculiarem quandam inæqualitatis apparentis occaſionem præſertim in motu Martis (ob Solaris orbis ad eius circuitum admodum ſenſibilem et magnam comparationem) exeuſaret, quæ per anteceßorum aßumptiones nequaquam ſalvari poßet, ut ob id aliqua ex parte curſus præſertim Martis prorſus inexploratus haetenus man-s. 131ſerit. Quod et a veterißus animadverſum eſt, ſiquidem PLINIUS ipſum ſidus eße inobſervabile affirmare non dubitat. Quapropter nihil amplius hæſitans, meam neotericam inventionem undiquaque reete conſtare, nihil abſoni vel Mathematice vel Phyſice ſuggerere, illi ſoli revolutionum cæle-||ilium redintegrationem ex obſervationibus veterum et noſtris ſuperſtruere in animum induxi, attamen eius probationem in opus noſtrum Aſtronomicum, quod de totius artis inſtauratione elaborare, favente divino auxilio, decrevi, differendam cenſui. Verum cum Cometa anni 77, qui ſe etiam circa Solem non minus quam Planetæ ipſi convolvebat, me invitaßet, ac, dum ipiius apparentias per competentem hypotheſin ſalvare elaboro, huius in mundana compagine hypotypoſis ratiocinationem iudicatione generaliori pateſacerem, uſque in operis Aſtronomici promulgationem, mutata ſententia, rem omnem non differendam conſultius iudicavi. Cum autem prædieto nobilißimo HENRICO RANZOVIO, amico meo ſingulari, iuxta ipſius petitionem aliquot exemplaria ſecundæ partis operis noſtri de recentioribus ætherei Mundi Phænomenis communicaßem, intelligo illum delineationem huius hypotheſeos, quæ capite 8 ibidem reperitur, tibi et alijs || quibuſdam eruditis in Germania excerptam tranſmiſiße, negleeta tamen eiuſdem, quæ illis addebatur, ſuccineta explicatione, quam ſi unâ adiunxißet, utique nec tu nec alij in tam facile reſolubilia circa hanc ratiocinationem dubia incidißetis, quæ poſtea minimo labore expediam. Mitto autem tibi hunc eundem librum, ex quo nobilißimus RANZOVIUS hanc hypotheſeos deſignationem deſumpſit, qui de Cometa anni 77 luculenter traetat. Eſtque operis eius, de quo dixi, ſecundus, nam primus de admiranda illa ad Caßiopæam anno 72 exorta Nova Stella affatim agit, ubi quædam præmittuntur, quæ toti arti inſtaurandæ fundamenta ponunt, qualia ſunt, quæ de Solaris curſus ad noſtra tempora exaeta per certas obſervationes, demonſtrationes reſtitutione deque affixarum ſtellarum exquiſita certiſtcatione proponuntur. In eodem quoque libro aliorum circa hanc ſtellam obſervationes et placita ſub incudem veritatis revocantur, unâque tuæ olim Vitebergæ ||habitæ, ſed inſtrumentis minus idoneis, animadverſiones. In tertio tomo de alijs tribus quibuſdam Cometis poſt obſervatis mea inventa deciſioneſque expono et cum aliorum in ijſdem placitis confero, diſquiſitione in ſingulis adhibita diligenti, quibus omnibus tandem ſubiunguntur quædam magna corollaria, quæ ex illis derivari poßunt, qualia ſunt: cælum non conſtare ex orbibus realibus et impervia ſubſtantia, nullos dari revera epicyclos, Terram annuatim nullatenus convolvi, ut voluit COPERNICUS, et noſtram hypotheſium cæleſtium ordinationem rei veritati omni ex parte congruere, nullamque aliam dari, quæ cunetis requiſitis ſufficiat. Taliter vero per hos tres 17* s. 132neotericorum et aſcititiorum in cælo phænomenorum libros viam ſternere et fundamenta ponere volui ad opus illud, quod perpetuorum et mundo coævorum ſiderum revolutionibus ex ipſo cælo, faciente iplius cæli Opifice, reſtituendis || inſerviet. Ideoque hanc peregrinarum et ſecundariarum ſtellarum deſeriptionem præmittendam conſulto iudicavi, idque non ſaitem ob horum aſcititiorum iiderum iitum et motum penitus cognoſcendum, ſed multo magis etiam ob totius artis Aſtronomicæ redintegrandæ hine convenienter deduetas occaſiones. Ipſum vero opus Aſtronomicum in 7 libros diſtribuere conſtitui. Quorum primo agam de Mechanica huius artis parte, quæ inſtrumentorum a me excogitatorum fabricam et uſum exponet, qualia nunc plura quam 20 in promptu habeo, non ſolum magnitudine ſed etiam materiæ ſoliditate, fabricæ varietate, uſus et certitudinis inter obſervandum commoditate et correſpondentia incomparabilia. Secundo de ijs, quæ e triangulorum et numerorum doetrina Aſtronomicis rebus ſubſtdio veniunt, tracſtaturus, ubi compendia quædam reſerabuntur, || anteceßorum noſtrorum nimios et indefeßos labores plurimum collevantia. Hæc, inquam, in duobus prioribus libris ceteris inſervientia proponere expeditius duxi, ne poſtea in reliquo opere, quando de apparentijs ipſis limitandis et ſalvandis ago, negotium mihi faceßant, quod alijs noſtris anteceßoribus eveniße video. Tertius liber oetavæ ſphæræ et fixarum ſtellarum verificationem exquiſitam continebit. Quartus Solis et Lunæ, circuitibus ratis ad Terram quieſeentem direetis, rationes præciſas ſuppeditabit. Quintus duorum Planetarum, qui Solem quidem, ſed non unâ Terram ambiunt, utpote Veneris et Mercurij, apparentias enodabit. Sextus autem reliquorum trium, ſcilicet ♂ 4 et ђ, qui Solem ambientes Terram et totum elementarem Mundum includunt, irregularitates viſui noſtro incurrentes ſalvabit. Septimus latitudines horum quinque Planetarum ſcrutabitur, in quibus etiam non minus quam || ipſis longitudinibus multum adhuc latet erroris, adeo ut ſæpenumero in cælo boreæ ſenſibiliter reperiantur, cum in numeris tabularum auſtrales proponantur et econtra. Operis autem huius publicatio adhuc aliquot annorum procraſtinationem exigit; vix enim intra quinquennium vel ſexennium abſolvi poterit, neque id tam ob immenſum et diutinum laborem, qui requiritur in mediorum motuum et potißimum προσvαφαιρέσeων tabulis in ſingulis Planetis de novo condendis, quam quod piures adhue deſiderem in remotioribus et Solem ambientibus Planetis acronychias obſervationes, præſertim in diſtantioribus eccentrici locis (ut eum veteribus loquar, nam noſtræ hypotheſes non ſolum epicyclos, ſed etiam eccentricos et æquantes tollunt) idque potißimum in ђ et 4, maxime autem in ipſo ђ ob motus eius tarditatem, ut collatione in his omnibus eum veterum, imprimis s. 133autem PTOLOMÆI, annotationibus faeta circulorum proportiones et motuum congruen-||tiam exquiiita indagine perveſtigare demonſtrareque et ſub numerorum cognitionem revocare liceat. Interea, favente divino Numine, ea ſucceßive præmittam, quæ ad hoc totum negotium facere videbuntur, et prima quaque occaſione, ex eo quod tam diutinam dilationem non requirant, abſolvi poterint, qualia ſunt, quæ 4 vel 5 prioribus libris continebuntur. Daboque operam, ut in hoc toto opere omnia apparentijs cæleſtibus tam veterum ætate quam noſtra, et ob id etiam poſteriorum, ad amußim correſpondeant, quod equidem a nemine, qui tam excellentem laborem exantlare conatus eſt, haetenus præſtitum eße, te dudum perſpexiße, nullum apud me eſt dubium. Nam licet ille incomparabilis vir COPERNICUS multa aveteribus minus reete prodita emendare laborârit, tamen ob inſtrumentorum (ut reete etiam ſuſpicaris) minus exaetam conformationem uſumque non omnino infallibilem obſervationes irritas obtinuit. Inge-||nium certe et ſcientia ad hanc cognitionem et reſtitutionem illi abſolvendam (ſicut alteri) nondeſuit, ſolummodomedijsMechanicis, quibus utebatur, non reete ſe habentibus et non prius (quod oportuit) reetificatis affixarum locis. Habeo Parallaticum eius inftrumentum mihi a Canonico quodam Varmienſi dono mißum, quod e ligno abiegno conſtat, et diviſionibus atramento in eo ſignatis ſatis oſtendit, eum in his non requiſitam habuiße diligentiam. Quod autem meæ aßertioni de liquidißima et ſubtilißima cæli materia tam belle aſtipularis eamque ſacrarum inſuper literarum teſtimonio confirmas, mihi pergratum eſt; tuum enim gravißimum de rebus iudicium et altam in plurimis ſcientiam diu magnifeci, faeturuſque [ſum]. Deinceps locum illum, quem ex ESAIA 40 v. 22 citas, CASTALIO, cuius verſione admodum deleetor, paulo aliter Latinitate donavit. Sic eum interpretatus eſt: »Quicælos| quaſi membranam intendit utque tabernaculum expandit ad inhabitandum«. Sed vetus expoſitio veroiimilior videtur, cui etiam aliæ propius ſubſcribunt. CASTALIO elegantiæ ſtudens interdum a genuina verborum interpretatione deflexiße videtur. Alter locus, IOB. cap. 37 v. 18, quo contrarium aßeverari prima fronte apparet, quia cælos chalybis inſtar induratos eße dicit, reete a te cum priore conciliatur, dum ſoliditatem et firmitatem conſtantiamque perpetuam naturæ revolutioniſque cæli et eorum, quæ in eo continentur, corporum potius quam materiæ compagem reſpici illic, erudite et convenienter exponis. Prædietus CASTALIO in verſione huius loci noſtræ ſententiæ minus quam antiquus interpres repugnat, dum ſic eum Latine reddit: »An æthera cum eo deduxiſti ita firmum, ut concretus eße videatur?« Sed hæc Hebraicæ linguæ excellenter gnaris diſcutienda relinquo. Quidam Hiſpanus, ſRANCISCUS || VALLESIUS nomine, vir, ut ex eius ſeriptis s. 134apparet, varia eruditione imprimis excellens, in libro, quem de ſacra Philoſophia inſcripſit, quique hoc anno Lugduni editus eſt, cap. 51 ex hoc ipſo loco IOBI ſecundum veterem interpretationem, qua tu etiam uſus es, citato, ab antiquis Philoſophis PYTHAGORA, PARMENIDE, PLATONE et ARISTOTELE receptam opinionem confirmare conatur, cælum videlicet conſtare ſubhantia quadam firmißima et ſolidißima, orbeſque ipſos revera huic ineße, omni adamante ſolidiores et duriores, ita ut penitus dividi diſtrahique nequeant. Verum is nimis literaliter hunc locum, ut quoſdam etiam alios, intellexit, nec ea, quæ in contrariam partem ab ESAIA et alibi dicuntur, conſideravit. Quæ vero Philoſophice contra cæli liquidißimam et perviam undiquaque ſubhantiam ratione raritatis et denſitatis atque vacui, et quod non perpetuo regulariter per ſe moveri poßint Aſtra, dißerit, minus || valida ſunt, ut alibi oſtendemus, idque tibi facile apparebit, ubi eius argumentationes ibidem prolatas penitus introſpexeris. Sed et tandem in abſurditatem prolabitur, ut ætheris totius e 4 elementis (quæ tamen, ut rem plauſibiliorem reddat, cæleſtia nuncupat) compagem conſtare non vereatur. Nec mirum, cum idem author capite primo eiuſdem libri per ea, quæ dicuntur in initio cap. 2 Geneſeos: »Perfeeti ſunt cæli et terra et omnis ornatus eorum, complevitque Deus die ſexto opus ſuum«, et præterea ex dieto hoc tertij capitis Eccleſiahici: »Didici, quod omnia opera Deiperſeverent in perpetuum«, perperam et contra omnem experientiam ahruat hellam, quæ anno 1572 iuxta ſedile Caßiopeæ (quam ille ad genua eius inconſiderate reponit) omnium prima exorta [eh] tandemque diſparuit, nullatenus fuiße novam, ut neque eam, quæ ab HYPARCHO, referente PLINIO, animad-||verſa eſt, de qua quidem, cum ipſas HYPARCHI obſervationes non habeamus, nihil certi hatuere volo. Sed quantum in nova illa ad Caßiopæam dieto anno et ſequenti conſpeeta a ſcopo veritatis declinaverit, e libro nohro primo et recentiorum cæli Phænomenorum apertißimum evadet. Et quam, quæſo, citra omnem ſenſum et rationem hatuit, ſteellam illam ſemper illic fuiße a mundi principio et adhuc permanere, ſed tam exiguam, ut videri niſi debiliter nequeat, at tum viſam eße increſcere uſque ad primam magnitudinem ob aliquam medij mutationem, quæ in ipſis orbibus cæli non ubique æqualiter craßis contigerit, ita ut ſtella hæc incident in partern aliquam proximi cæli craßiorem reliquis, per quam denſatum lumen maioris ſtellæ ſpecimen aliquandiu exhibuerit, et deinceps, hac diſcedente, ſtellam minorem redditam. O ſpeculatio, ſic unum abſurdum parit alterum, nam cælum nullis conſtat orbibus compaetis || et revera illic exiſtentibus, nedum ut illi in quibuſdam locis rarioris, in quibuſdam denſioris ſubhantiæ ſint, veluti quidam etiam Homocentri effeetores ſomniârunt. At demus, id ipſum concedi poße, s. 135quî tunc fieret, quod eadem Caßiopeæ ſtella non ſæpius ita illuminaretur præter ſolitum, et dum illa denſior cæli particula hanc pertranſiret, cur non alias vicinas eodem modo miraculoſo lumine auxit? vel cur non ſæpius in reliquis affixis ſyderibus idem conſpicitur ? Cur tanta ſit earum copia et præter totum cælum diſtributio, ut neceßario illæ partes orbium, quæ denſiores ſinguntur, ſub aliquibus illarum per motus ſui continuationem aliquando præterlabe[re]ntur, eaſque ſimiliter ſolito longe maiores redderent? Quod tamen tot iam ſeculis a ſolo HYPARCHO, li ita ſe hâbet, et noſtro ævo in mirando illo apud Caßiopeam phænomeno non animadverſum eſt. Sed hæc et plura alia, quæ liber iſte, alias admodum ingenioſe conſcriptus et multiplici variarum rerum cognitione refertus, nimis || literali ſenſu e ſacris oraculis proponit, nunc mittamus, ſiquidem contra præſens negotium divagari nos faciant, præſertim eum de pleriſque in eo contentis et ad rem potißimum Aſtronomicam facientibus alibi diſquirere animus ſit. Nihil igitur obſtabit vel e ſacris Biblijs vel Philoſophorum decretis, quin cæli materiam liquidißimam et omni aere tenuiorem ſubtilioremque certo ſtatuamus. Nam quod ARISTOTELES, licet contrarias partes tueri plurimum laboret, ſibi ipii nihilominus contradicat, dum mentes Aſtrorum motui præeße aßeverat, reetißime a te infertur; id enim longe aliud eſt, quam circumgyratione certorum orbium, quibus affigerentur, convolvi. Video, te hypotheſeos meæ delineationem nudam mediocriter bene e ſolo intuitu percepiße, nam in ea quo ad quinque Planetas circa Solem tanquam centrum revolutos amboque Luminaria et oetavam ſphæram ipſam Terram in medio univerſi quieſcentem reſpicientia omnia redle expoſuiſti. Quod autem du-||bitas, cur oetavam ſphæram ima parte a cæteris ſtellis pietura tanta capacitate diſiungat, facilis eſt reſolutio. Dum enim omnes quinque Planetæ circa Solem, ducem et regem ſuum, gyros dueunt, oportet centra orbium imaginariorum, quos circa eum deſeribunt, annuatim unâ cum ipſo convolvi, hincque fit, ut ſemper ea pars orbium, quæ Soli opponitur, intermediante Terra, remotior ſit ab oetava ſphæra quam altera, et licet tunc appareat ibidem maius ſpatium vaeuum, tamen, Sole circumeunte et in alteram partem delato, rurſus idem impletur, et vaeuitas ea, quæ putatur, eſt tunc ab altera parte, ſicque circumcirca evenit per totum inſra odlavum orbem curriculum; alias enim non eßet locus, quod acceßu et receßu Planetarum ad Terram, eorumdemque circa Solem annua per totos orbes circumgyratione Habuit etiam quidam alius Mathematicus mihi ignotus aliud quoddam dubium in hac hypotheſis noſtræ ordinatione, de qua etiam ad nobilißimum Dominum HENRICUM RANZOVIUM perſcripſit et hy-||potheſes illi ante biennium per quendam meum fugitivum miniſtrum communicatas indieavit. Hæſitat vero ille in hunc s. 136modum, ſi ♂ et Sol in eundem locum, ubi eorum orbes ſe interſecant, aliquando devenerint, ita ut ♂ latitudine prorſus careat, quomodo ſe non impediant, cum duo corpora non poßint eße in eodem loco. Verum hæc dubitatio non multum ingerit ſcrupuli, cum nunquam id fieri poßit, quod ipſe veretur; apparet enim eum non ſatis percepiße hypotheſeos noſtræ induetiones. Quî namque fieri queat, ut, cum Martis circuitus Solem ſemper pro centro non minus quam cæteri Planetæ reſpicit, illi unquam occurrat? Id enim non magis datur quam circumſerentiam alicuius circuli centro eiuſdem uniri et in idem recidere. Non animadvertebat ille, quod nunc Sol ubi ad eum locum devenerit, ubi Martis orbis eius curriculum tranſit, Martium ipſum curriculum tunc non eodem in loco eum imaginarie ſecare, ſed ubique || tantundem ut antea a Sole diſtare, adeo ut Soli nunquam ♂ propior fiat, quam circuitus ipſius circa eum exigit, niſi quantum particulariores illi motus in duobus circellis, de quibus dixi, parum addant vel auferant. Quod tamen ad maiorem illam et generaliorem circumvolutionem collatum non adeo multum habet momenti. Verum hæc melius intelliguntur e mechanica quadam compoſitione, ita ut Sol et Luna in ſuis orbibus circa Terram convolvantur, reliqui vero Planetæ in ſuis circuitibus ad Solem. Tunc enim circumdueto Sole apparebit, quomodo orbes quinque Planetarum quotannis totum ſpatium infra oetavam ſphæram circumeundo impleant, et qua ratione retrogradationes et ſtationes eorum per hanc centri orbis eorum cum Sole concomitantiam ſolvantur, quodque epicycli veterum per accidens fiant e motu videlicet centri orbium annuo, quodque non opus ſit Terram moveri, et nihilominus Mar-||tem illi iuxta veſpertinum exortum propiorem fieri quam ipſum Solem, quod nos docuit diligens experientia, ut prius indicavi. Reliquas particulariores inæqualitatis apparentis differentias, quas veteres per eccentricos et æquantes excuſârunt, COPERNICUS per eccentricum cum parvo epicyclo, nos in hac hypotheſi per duos circellos in circumferentia orbium Planetarum, quos ipſum ſydus certa lege deſignet, appoſite tuebimur, niſi quod in ʘ et præſertim ʘ aliquas præterea gyrationes particulariores aßumere oporteat. Sicque omnes circuitus Planetarum concentri evadent non aliter, quam COPERNICUS Lunæ circa Terram revolutiones in concentrico orbe cum duobus epicyclis ſieri admodum ingenioſe et reete ſpeculatus eſt. Nec enim multopere ab hac differunt trium ſuperiorum Planetarum tum univerſales, tum etiam particulares circuitus, niſi quod centrum orbium illorum Solem annu-||atim concomitetur, velut hæc fuſius et exquiſitius in opere illo, de quo dixi, Aſtronomicæ inſtaurationis ipſis ſundamentis et certis obſervationibus tum veterum tum proprijs (favente divino Numine) demonſtrabo, tabulaſque tum æqualium motuum tum etiam προσθαφαιρέσεωνs. 137φαιρέσεων huic hypotheſi e neotericis obſervationibus exquiſitis cum veterum collatis fundatas de novo condam. Efficiamque, ut numeri obſervationibus antiquis, imprimis vero PTOLOMAICIS, et recentioribus etiam ad amußim correſpondeant, id quod haetenus tot iam ſeculis deſideratum eſt, magna huius artis quoad præciſionem debitam iaetura. Miror doetißimum illumetin his ſtudijs exercitatißimum REINHOLDUM de ijs prædare meritum in præſatione ſuarum Tabularum Prutenicarum aßeverare in Solis motibus æqualibus aliquam limitationem deſiderari, προσθαφαιρ-||έσεων vero tabulas toti mundi durationi utiliter inſervire, cum unum ex altero magna ex parte dependeat, et mutatis circulorum proportionibus eccentricitatibuſque neceße ſit ipſas quoque proſthaphæreſes aliter ſe habere. Sed interdum etiam magnus dormitat Homerus. Poßibile autem eſt beneficio quorundam compendiorum in triangulis e datis medijs motibus et integro canone triangulorum Planetarum apparentes ſitus æque cito, ſi non citius quam per æquationum tabulas, inveſtigare, velut alibi aperiemus. Quod tantopere hoc opus noſtrum aliquando videre deſideras, adeo ut vel eo nomine tibi vitam divinitus prorogari exoptes, et inſuper noſtris conatibus divinæ benedietonis ſubſidium pio et benevolo voto compreceris, eſt, quod tibi pro hoc ſingulari erga me meaque ſtudia ſavore et ſyncero iudicio ſummas agam gratias, daboque operam, ut, quantum in me eſt, voluminis huius ea, qua fieri unquam poteſt, matura-||tione elaboratio abſolvatur. Deus optimus maximus tibi largiatur interea firmum robur animi et corporis, vitamque conſervet, qua diutißime utens beneque valens non ſolum his, ſed et alijs Philoſophiæ laboribus vacare eoſque promovere et tuum de ijs ſolertißimum iudicium proferre poßis. Quod tot annis in captivitate (cuius etiam in literis iſtis mentionem ſacis) detentus cum magna iaetura bonarum literarum delitueris, ego cum alijs multis viris tibi et ſtudijs eruditis ſaventibus plurimum ſemper indolui.
Quia vero in cuſtodiæ illius mentionem incidimus, referam ea, quæ in libro quodam noſtro Genethliaco a me, cum Lipſiæ ante annos plus minus viginti quatuor operam literis darem, apud tuæ Geneſeos ſchema annotata invenio. Tunc enim circa pueritiam eram Aſtrologicis et Genethliacis præſertim prædietionibus paulo curioſius addietus, quas tamen poſtea increſcente ætate et iudicio, præſertim quod viderem motus ipſos ſyderum in tabulis ſe non reete habere, || ſepoſui et ad obſervationem emendationemque motuum me totum magno conamine contuli. Reperio autem ibidem ſic olim ſcriptum: ʘ in ᶽ ſigno Òni et in tertia domo orientalis liberque a radijs Solis, Luna exiſtente in II ſigno Mercuriali et præſertim in nona domo, cui etiam ʘ præeſt, ingenium acre et profundum laboriſque patiens et arduum iu-s. 138dicium de fignat. Poftea fubiungebatur: Sed ☾ iuxta cufpidem nonæ damnata □ to ђ ni et ђno brevi ♂ tis magnum aliquid mali infinuat, idque caufa religionis ob nonam domum, ingenij ob ♊ fignum Mercuriale, mulieris alicuius illuftris ob ☾ ipfam, quæ etiam illuftrioribus fixis fednimis violentis copulaiur. Deinde de captivitate hæc verba adfcripferam: ♂ dominus feptimi loci in duodecima inque fuo detrimento conftitutus, et injuper per antifciam partem Saturni læfus, carcerem vel exilium diuturnum fignihcat, et quia ♂ damnat ☿ m per □ e duodecima, id damni occafione ingenij et fiudiorum denotatyfed cum ☾ di-\\reetionis via pervenerit ad * ♂ is in 14 ♌ in M. C., per mortern vel Martialem aliquem hominem liberabitur et reftituetur in integrum, idque iuxta ætatis annum 60. Subiunxeram infuper: cauda Draconis in M. C. iuxta Arabum placita dejeetionem ab honoribus et dignitatibus denotat, præfertim cum fit in figno Solari, hoc exiftente depreßo, et nullæ beneficæ ftellæ fint in angulis, fed ambæ cadentes. Hæc, inquam, tune temporis infra figuram cæleftem tuæ nativitatis annotâram, quæ non ob id nunc refero, quod tuæ diutinæ calamitatis caufas in fola aftra reijcere velim nimium tribuendo his Aftrologicis indicationibus, fed faitem ut tibi obiter fignificarem, quid olim hac de re, cum hifce prædietionibus impenfius occuparer, chartis mandârim. Scio, quantum concedendum fit Aftrologicis conieeturis, nec eas plurimum fufpicio, neque etiam nimium contemno, in quorum utroque a plerifque etiam || eruditioribus peccatur. Si contineatur hæc ars intra fuas metas, fignificationes quafdam Phyficas non ineptas neque utique frivolas et cognitu non inutiles fuppeditat. Sunt tamen plurimæ aliæ eventuum concurrentes caufæ, ex inferioris mundi et ijs, quæ in hoc tumultuofe geruntur, occafionibus provenientes; fupra omnia vero Deus ipfe author univerfi, tanquam prima et univerfalis caufa, liberrime agit, fecundariafque caufas five fuperioris five inferioris mundi pro fuo arbitrio difponit et moderatur. Verum hæc fruftra tibi ea fatis fuperque intelligenti fuggero. Nunc ab Aftrologicis ad Aftronomica revertar.
Habeo in promptu 24 annorum obfervationes fyderum, quarum eæ, quæ 12 pofterioribus in hac infula noftra acceptæ funt, admodum exaete fe habent, poftquam inftrumenta eximia et affabre extrueta hic maximo labore et fumpto confieri curavi, quæ dixi fupra me abfoluta plurima habere, funtque || tanta circumfpeetione et diligentia elabo- < rata, ut, quibufcunque fyderis alicuius verum fitum cælitus indagare libuerit, in idem prorfus minutum, etiamfi diverfimode compofita funt, et ab alijs atque alijs obfervatoribus animadverfio fiat, recidant, quod machinarum abfolutam ftrueturam et exquifitam divifionem evidenter probat; ut ob id fatis certus fim, nihil vitij in meis obfervationibus hifce s. 139inftrumentis cælitus derivatis latere. Utinam veteres et anteceßores noftri, præfertim nunquam fatis ille laudatus COPERNICUS (ut de PTOLOMÆO ipfo nihil nunc dicam), tantam diligentiam et præcifionem in organis Aftronomicis conficiendis et obfervationibus cæleftibus ad amußim exequendis adhibuißent; equidem ingenti labore in reftituendis æthereorum corporum motibus nunc magna ex parte allevaremur. Excufabiles funt nihilominus noftri ævi Mathematici, quod fatis magna aptaque inftrumenta, || quibus fyderum motus fcrutentur, non poßideant, cum falaria eorum et toti reditus annui vix unico organo rite conftruendo abfolvendoque fufficiant. Scio etenim me pleraque habere, quorum fingula profeßoris alicuius in fcholis ftipendium annuum vel maximum pretio confeetionis longe exfuperent. Tanta eft ditiorum hominum et præfertim Regum ac Principum erga hæc fublimia ftudia illiberalitas; pauci enim nunc vel potius nulli reperiuntur Reges ALPHONSI. Quod fi partim ex proprijs bonis et fundis, partim per huius Regni feuda Regia rei familiari noftræ ita divina liberalitate profpeetum non eßet, ut his et alijs fumptibus perferendis par eße poßem, fruftra fane, etiamfi cætera omnia adforent, tanta molirer. Exædificavi etiam intra hoc proximum decennium arcem quandam in hac infula Aftronomiæ inprimis inftaurationi opportunam, in cuius media et maiori domo in- ||ftrumenta quædam Aftronomica in duabus turriculis verfus Auftrum et Boream cum fuis annexis appendicibus difponuntur. Præterea non longe extra arcem in monticulo quodam aliud obfervatorium fubterraneum intra quadriennium fieri curavi, in quo 7 diverfa et exquifita tum magnitudine, tum forma elaborata organa confervantur, ita ut quodlibet eorum propriam cryptam occupet, quæ fuperius aperiri et, in quancunque cæli partern libuerit, obfervatio per inftrumentum dirigi poßit, nihil obftantibus cæteris machinis. Eft enim locus ille ita editus quemadmodum tota fere infula, ut libere horizon vifibilis nullo intercedente impedimento pateat, ob quam et peculiarem commoditatem in hac potius infula quam alibi tot fumptus feci tantofque labores exantlavi. Arcis vero illius hic exRrudlæ delineationem, quantum ad ea attinet, quæ fupra Terram patent et exterius fpeetantur, tibi hic adiunetam mitto, ut aliquo modo ex eius infpeetione cognofcere poßis, me rem ferio agere, quoad Aftronomiam honori || et nitori reftituam, eaque in re nulli fumptui aut labori parcere. Cryptarum illarum pieturam, quæ difficulter in plano exhibetur, nedum exarari curavi. Verum hæc omnia unâ cum inftrumentorum fabrica et ufu in primo tomo operis de Aftronomia inftauranda, quæ Mechanicam eius, ut dixi, partern continebit, convenientibus delineationibus ob oculos ponere fufficienterque declarare conftitui. Interea quorundam inftrumentorum, quæ haetenus depieta ex- 18* s. 140culptaque funt, idæam communico. Adiunxi etiam exemplaria nonnulla quarundam epiftolarum ab illuftrißimo Principe VILHELMO Landgravio Haciæ rerum Aftronomicarum inter Europæ Principes hoc ævo peritißimo (cuius etiam mentionem in his literis ad Dom. RANZOVIUM fecifti) et ipfius Celfitudinis Mathematico eruditißimo CHRISTOPHORO ROTHMANNO ad me datarum, unâ cum noftra ad fingulas refponfione, quibus plurima ad totam rem Aftronomicam ipfafque obfervationes || reetius inftituendas adeoque artis ipfius redintegrationem non parum facientia referuntur. Et de hac ipfa quæftione circa motum cæli e refraetionum, quæ in fitu ftellarum apparent, natura et quantitate alijfque occafionibus inter ROTHMANNUM et me copiofe dißeritur. Quæ omnia tibi legenda et dijudicanda concedere volui, petens amanter, ut, ubi ea introfpexeris diligentiufque evolveris, velis mihi remittere, ne in aliorum unquam perveniant manus, dumque tecum ea habes, nemini alteri communices, etiam atque etiam te rogatum habeo. Imprimis vero a te plurimum expeto, ut tuum iudicium tum de illis, quæ in libro illo fecundo æthereorum Phænomevcov nunc unâ mißo, tum etiam quæ in his adiunetis literis continentur, ad me ante hyemem libere et luculenter perfcribere non graveris. Si quid in tranfcriptione earundem literarum ab amanuenfibus meis aberratum eft, tuum erit id ipfum pro tuafolertia emendare; mihi omnia relegendi non fuppetebat || otium. Scripfit ad me iam ante nobilißimus ille HENRICUS RANZOVIUS, nec incongruis rationibus perfuadere conatur, ut tum has illuftrißimi Principis VILHELMI, tum ipfius Mathematici et aliorum etiam eruditißimorum virorum ad me de hoc toto Aftronomico negotio perfcriptas literas, unâ cum mea ad quafvis refponfione, in fine operis noftri de Mundi ætherei recentioribus Phænomenis fubiungam, eo quod hæ materiam, de qua illic agitur, plurimum illuftrent et ad totius artis amplificationem magnopere conducant. Qua in re ipfius iuftæ et benevolæ petitioni, fretus etiam tuo et aliorum eruditorum iudicio confilioque, morem gerere non recufandum duxi. Addidi infuper his literis Solaris curfus reftitutionem e meis obfervationibus et demonftrationibus deduetam ad proximum quinquennium, ut aliquid interea e meis in curfu cæleftium corporum emendationibus obtineas, donec plura commu-||nicare tempus conceßerit. Apogæum Solis hic ftatuitur iuxta finem 6 gradus m tribus gradibus Coperniano anterius, et eccentricitas præfupponitur gr. 2 min. 9â , qualium femidiamet. eccentrici 60, quod ipfius inventionem plurimum excedit. Cur vero magnus ille COPERNICUS vel in ipfius Solaris curfus retentione tantopere a fcopo defiexerit, alibi fufficienter oftendam. Non autem eft, quod dubites, quin hic calculus nofter ne in minimo, quod in fenfus cadere poßit, differat a tramite, quem Sol s. 141æthereus defignat, ut non folum noftræ multorum annorum, fed etiam Landgravianæ, præfertim poft organorum renovatam reetficationem, atteftantur obfervationes. Quantum vero ab Alphonfina et Coperniana fupputatione differat, ipfemet collatione faeta facile perfpicies; adeo ne Solis quidem motus, quamvis is normam cæteris omnibus præbeat, || haetenus fatis extricatus fuit, nedum ut in reliquis Planetis nihil lateat vitij. Sed video me epiftolæ metas tranfgredi, dum avidius de his tecum colloquor; tuum itaque erit hanc prolixitatem unâ eum libro et chartis adiunetis boni confulere. Ubi primus et ultimus tomi operis, quod nunc præ manibus habeo de ætheris recentioribus Phænomenis, typis noftris excufi fuerint, te eorum etiam reddam participem. Quod autem primus antea non prodierit, in caufa Gallici privilegij defeetus, quod indies expeetabam, Cæfareano antea obtento adiungendum. Verum cum nunc Gallicum illud acceperim et Anglicanum quoque brevi habiturus fim, magnifico et eruditißimo viro D. DANIELE ROGERSIO, qui nuper hic mecum fuit, ita apud ferenißimam Reginam procurante, nihil iam amplius obftabit, quin primus liber propediem in lucem edatur. Interea his fruere, || et quam felicißime diutißimeque vale, eruditißime et de Republica literaria optime merite PEUCERE, meque tui amantißimum, quod facis, redamare et per literas ante hyemem ingruentem revifere non intermittas. Commodißimum autem [erit] eas te ad fæpe dietum nobilem Dom. HENRICUM RANZOVIUM in Holfatiam mittere, qui illas ad me perferri non gravatim procurabit.
Iterum et fæpe multumque vale, vir vita et valetudine diuturna dignißime. Datæ Uraniburgi die 13. Septembris Anno 1588.
Hæ literæ leetæ mittantur ftatim ad D. IOANNEM â DEE, quem cras mane ante abitum, Deo volente, conveniemus.
[E codice Vindobonensi lat. 10686 54]
CLARISSIMO NOBILISSIMOQUE VIRO
D. D. TYCHONI BRAHE, MATHEMATICO EXIMIO,
DOMINO ET AMICO SUO PLURIMUM
COLENDO.
S. P.
LITERAS tuas, amantißime TYCHO, mifi Illuftriß. Principis noftri Cancellario IACOBO BORDINGO, verum papyrus non eft ad me tranfmißa; fi ad me Illuftriß. Princeps miferit, dabo operam, ut a cæli iniurijs tuta Hafniam mittatur. Intelligo autem BORDINGUM in Daniam a noftro Principe mißum, quæ res forte moram s. 142inijciet chartæ. Egi quoque cum typorum fufore, fed is non vult in Daniam traijcere. Indicavi id mercatori, qui Francofurtum petebat, cui idipfum in mandatis dederas.
Bene fecifti, quod librum tuum de Cometa Anni 77 ad me miferis; legi maxima cum voluptate et admiratione, quæ in priore voluminis parte ingenuofe a te inventa et magno iudicio accommodata et Geometricis rationibus confirmata in lucem emififti. Vicifti me hercule meam expeetationem. Animadverto enim non folum in obfervando diligentiam, verum || fummam folertiam et ingenij acumen ex obfervatis alia colligendi et maximum iudicium in Geometricarum demonftrationum accommodatione. Hypothefis autem illa tua, quæ circa Solem tanquam centrum reliquos Planetas, excepta Luna, conftituit moveri, in primis mihi placet. Nam Terram ponit immobilem, centrumque univerfi tenere, nec motuum æqualitatem a non proprijs centris deducit. Per hanc fi in opere tuo Aftronomico Phænomena tuearis, adhibitis Geometricis demonftrationibus et numeris, omne profedto tuleris pundlum. Piæc certa ad immortalitatem via, maete animo, ingenij tui vim hic explica, neque Herculeis iftis laboribus frangi te patiaris, fed tanquam Atlas cælum humero ferens, profer in lucem, quæ ego alijque unice amemus et pofteritas nobifeum admiretur. || Capite fecundo emendationes longitudinum et latitudinum ftellarum inftituis ex declinatione ftellæ obfervatæ et afcenfione reeta, ex tempore, quo pervenit ad meridianum, cognita. Verum exaetam temporis notitiam dari, quo ftella meridianum præterit, merito quis in dubium vocet; quo dato et Solis loco exaete cognito, cætera nullam habent dubitationem. Et fi de hifce conftat, expeditam video rationem omnium ftellarum, globo feeundum fuam inter fe diftantiam infertarum, longitudines latitudinefque depræhendendi. Fuerit enim Æquatoris et Eclipticæ, ijs datis, non difficilis inferiptio. Sed animadverto in additione eiufdem capitis te vidiße hunc fcrupulum, et ob id exaetiores longitudines et latitudines ftellarum tradere. Ex Veneris enim ftella et lucidiore, quæ eft fupra caput Arietis, certum et definitum locum || determi- : naße, ut libro primo demonftratum feribis. Hine, datis ab ea diftantijs, reliquarum ftellarum cum earundem declinatione, infallibili demonftratione, ex triangulorum doetrina petita, longitudines et latitudines ftellarum definiuntur, inventa differentia afcenfionis reetæ, ut in Pegafi ftella a te huius libri cap. 2 demonftratum eft. Dehinc 3 capite Cometæ locum apparentem ex diftantijs a duabus vel pluribus ftellis, quarum loca funt definita, erudite et laboriofe inveftigafti. Nec minus erudite perfecutus es rationes difcernendi parallaxes longitudinis et latitudinis ex angulo, quem facit colurus folftitiorum cum meridiano, et alijs, quæ ex obfervatis confequuntur. Sed quæ de Lunæ latitudine maxima s. 143mones, maiorem eße Ptolemaicam 15 fcrupulis, miror, cum et eclipfium magnitudo et calculus huic latitudini refpondeat, et REGIOMON TANUS, COPERNICUS, WERNERUS alijque infignes Mathematici Ptolemaicam fervârint, || quos dubium non eft diligentes fuiße huius latitudinis obfervatores. PTOLEMÆI autem obfervatio me movet, quæ habita eft Alexandriæ, cuius verticem Luna in maxima fua latitudine in Cancro vifa eft obtinere. In qua obfervatione neque parallaxis neque refraetio, quæ forte in Ægypto non habuit locum ob aëris puritatem, difficultatem aliquam in obfervationibus parere potuerunt.
Porro circulum defcripfiße Cometam, quamvis nonnunquam quinque vel paucioribus fcrupulis (quod nullius eft momenti) a iufta peripheria ipfæ obfervationes dißentiant, et eiufdem circuli cum Ecliptica et Æquatore inclinationem locumque et angulum interfeetionis in Sagittario ingenuofe invenifti et demonftrafti. Ex hoc motu, quem circularem etiam demonftrafti, et ordine motus, et quod motu Lunæ tardior, confirmas æthereum, id eft fupra Lunam politum eße. Deinde ex diftantijs a ftellis fixis in diverfa altitudine Cometæ fupra || finitorem obfervatis certius comprobas, habita ratione motus, fupra Lunam pofitum eße. Non enim eft ea diftantiarum a ftellis fixis differentia, quæ foret, fi fublunaris eßet Cometa, ut ex parallaxibus in concavo orbis Lunæ confideratis colligis. Quæ omnia a te folerter et erudite nobis tradita funt et apodietice oftenfa. Videris autem non uno in loco aßerere, omnes Cometas in ætherea regione pofitos fuiße. Memini vero, LYCOSTHENEM in eo, quem de Oftentis reliquit libro, fic enim (ut arbitror) opus infcribit, prodidiße quofdam Cometas conflagrantes incendium in fubieeta Terra excitaße. Sed quid movet, ut materiam eius ætheream in ætherea regione conftituas? Si enim aër diffufus per omnes mundi partes fyderum eft veetor, quid aliam materiam quærimus? Sin vero ætherea regio alterius fit materiæ quam aër, undique tamen pervia, quid vetat fcientiam motus in Cometis introducendi, hoc eft, talem vim mo-||vendi a Deo inditam ex materia fublunari eße genitam, quæ furfum in æthera vi fyderum attraeta fit, talem naturam motus confequi, donec plane extinguatur? Et certe ipforum Cometarum interitus huic fententiæ potius aftipulatur, et quod veteres nonnulli, referente PLINIO et ACHYLLE STATIO, fydera humore vefci funt arbitrati. Quod ob id commemoro, ut intelligamus tenue et lucidum, live aéreum five igneum cælefte fit corpus, aut quinta quædam eßentia, ut voluit ARISTOTELES, hafce exhalationes fufcipere poße, et eum, qui fcientiam motus, ut tuo utar verbo, indidit, eundem et hac fublunari materia, fi non naturaliter et vi fyderum coaeta fit, effingere potuiße. Porro Cometas nunquam eofdem apparere, et interire, hos moveri, illos eße immobiles, et qui moventur, alios in antecedentia fignorum, alios in con-|| s. 144fequentia, alios in feptentrionem ferri, nonnullos ordinem quendam in motu fervare, quofdam vero fine ordine vagari, rurfus plerofque in feptentrione confpici, ut PLINIUS refert, vagæ inconftantifque materiæ naturam potius referentes quam cæleftis. Quod autem fcribis, fi reete tuam fententiam aßequor: Cometam circa Solem moveri et poße fextante circuli a Sole diftare, id non videtur tuæ hypothefi confentaneum. Nam cum femidiameter fextantem circuli fubtendat, videretur Cometa aliquando Terram contingere, fi fui circuli revolutionem perficeret.
Quæ in feeunda libri parte a te pertraetantur, in qua aliorum obfervationes et fententias excutis, præter animadverfiones in MÆSTLINUM non legi, quas obiter percurri. Sic enim, doetißime amantißimeque TYCHO, fentio, in ijs, quæ Geometrica demonfiratione reete funt confirmata, non opus eBe contrariarum fenten-||tiarum refutatione, nifi ; aliquæ forent eius generis, quæ fubtili paralogifmo poBent ledtori non imperito imponere. Et certe rudes ego eiufdem Cometæ feceram obfervationes, ex quibus fecutus REGIOMONTANI modum iam collegeram in ætherea regione pofitum fuiBe, ut multis indieaveram, et ipfi quoque WITTICHIO, qui paulo pofi ad te fe conferebat. Sed quid de re nunquam recurrente, imo intereunte, tantum laboris, obiecit mihi quidam, fumimus? ut et motum eius demonfiremus circularem et eiufdem a Zodiaco latitudinem et loca eiufdem feeundum latitudinem et longitudinem definiamus, aliaque ingenuofe demonfiremus, eum fuffecerit oftendiBe, in ætherea regione confifiere; id enim controverfum. Individuorum enim, quæ generationi et corruptioni obnoxia funt, non eße fcientiam, nec fecus, quam fi halonis, qui circa Lunam aut aliam || ftellam confpicitur, magnitudinem et diftantiam a Terra definiat; extingui enim cum ipfo metheoro eius generis fcripta. Quæ Francofurti ad Oderam a M. CAMERARIO edita funt de eodem Cometa, nondum vidi, fi confequar, mittam. Bene vale, mi TYCHO, et me mutuo ama. Roftochij 20. Septembris Anno Domini 1588.
Henricus Brucæus,
plane tuus.
s. 145[E codice Vindobonensi lat. 1068647]
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET DOC-
TRINA PRÆSTANTI AC MATHEMATUM ILLUSTRATORI
EXIMIO D. TYCHONI BRAHE DANO, INSULÆ
HUENÆ DANICI HELLESPONTI DOMINO,
D. ET AMICO OBSERVANDO.
S.
NOBILISS. vir, domine et amice obfervande. Binas ab eo tempore, quo meus famulus abs te redijt, dedi ad te literas. Alteras Gallus quidam Mathematicus præftans, cuius nornen nunc non fuccurrit, reddere debuerat, alteras Roftochienfi tabellario tradideram. Cum neutrarum facias mentionem, utrafque intercidiße conijcio. Tuæ literæ cum libro abs te edito fub finem menfis Iulij funt mihi redditæ. Et, profeeto, fuerunt gratißimæ, quibus perleetis ad librum avidißime acceßi et percurri, initio celeriter, ut generalem totius operis cognitionem haurirem. Vehementer, ita me Deus amet, eo fum obleetatus. Doleo autem, quod tum ob ætatem iam ingravefcentem, tum ob curas domefiicas ac profeßionem Medicam, quæ alimenta affert, illi ftudio amplius navare non poßum; nihilominus aliorum in hoc fiudij genere laboribus mirifice deleetor.
De tuo libro quod dicam habeo nihil, ita accurate omnia funt abs te excußa et examinata, ut mea lima non egeant. Novam illam orbium cæleftium difpofitionem nondum accuratius confiderare potui. D. CURTIUS Cæfaris Confiliarius et Procancellarius Imperij, Mathematicus excellens et iudicio acri, fuit quoque vehementer tuo fcripto deleetatus. Cum eius iudicium de tuo libro requirerem, refpondit non temere de hypothefibus iudicandum eße. Rem attentius confiderandam eße. Te officiofe falvere iußit, cohortarique, ut coeptum curfum non interrumpas. Inter alia dixit quoque te nimis multam feciße mentionem et prædicaße nimium VINCKLERUM illum hominem Aftronomiæ rudißimum. Ex mea Dialexi integras pagellas defcripfit, et peßime fuo Cometæ Anni 77 accommodavit. In mea epiftola ad MYLIUM impreßa adiunxeram in chartula, quid infuper nugatus fuißet de Cometa Anni 80. Adfcribebat eidem parallaxin maximam 15 fere grad. et tamen fupra Lunam illum collocabat. Te hane annotatiuneulam meam non animadvertiße || exiftimo, alioquin dedolaßes eum afperiori dolabro et peetine acriori depexuißes, aut plane præterijßes filentio, tanquam omnium indignißimum qui cæterorum, quorum abs te honorificentißima faeta efi mentio, latus clauderet. Sed valeat ifte nugator et ardelio. Satis ipfemet propinavit fe deridendum omnibus. s. 146Porro quod a me in plerifque dißentias, non fero molefte, mi TYCHO, neque tibi propterea fuccenfeo, imo gratias ago maximas, quod tuo beneficio faetus fim eruditior, et veritas abs te aßerta eft, iamque triumphat. Non mihi mea ita placent, nec meos partus ita diligo, ut in illis et errata et nevos aliquos non agnofcam, et cum poßint abftergi, venuftiorque forma induci, admittere nolim. SCULTETICUM ingenium mihi non eft, qui quod aliquando candide meam de eius Cometa Anni 77 et de Calendarij fui editione fententiam tulerim, et quod nimium Papißare et cum Iefuitis colludere videretur, odium erga me concepit, et tum in literis ad amicos perfcriptis, tum in fuis iftis nugacißimis Calendarijs fuggillare non deftitit, donec illi fignificari mandaßem, definat me laceßere, alioquin claufurum me ipfi os. Sic mea amica commonefaetio in odium et fimultatem erupit. lam vero fibi temperat et fapit. Nuper enim per meum filium me falvere iußit. Ego vicißim dabo operam, ut et benevolum meum erga fe animum, et redintegrandæ cum ipfo amicitiæ cupidißimum eße liquido agnofcat. Hæc ideo commemoro, ut meum animum plane cognofcas.
Meis lapfibus omnino patrocinari nec poßum, nec debeo. Ac etfi contra tuas defenfiones pro MÆSTLINO aliquid dici poßit, tamen tuo iudicio repugnare nolo, tum etiam quod MÆSTLINUM ob infignem peritiam Mathematum mirifice diligo, tantumque tribuo, ut dicere aufim, fed abfque aliorum invidia, fcholas Germanicas, PRÆTORIO unico excepto, parem ipfi habere neminem. Hoctantumadijcio, bona tua et MÆSTLINI pace, de ratione motuum Cometarum, quod Planetarum ideo certæ hypothefes funt conftitutæ, quia eorum motus integri || poterant animadverti, quomodo item accederent ad Solem aut ab eo regrederentur. At Cometæ non abfolvunt fuas periodos, neque certa lege accedunt ad Solem, et recedunt ab eodem. Itaque non videtur poßibile motus eorum rationem explicare et veluti vincire certis legibus. Pulchram quidem et ingenuofam fuiße fpeculationem MÆSTLINI prædicas, et ego aßentior. Sed pulchritudo et fubtilitas veritati, virtuti in hac univerfitate omnium pulcherrimæ, anteferenda non eft, quam veritatem nec MÆSTLINUM nec quemquam alium in Theoria Cometarum plane, quomodo aliorum Planetarum, video eße aßequutum. Tendimus quidem eo omnes, maxime vero tu, qui ex profeßo iam traetas hoc argumentum, et iam ex hifce, quæ veluti fundamenta futuri ædificij pofita eße video, multa profeeto mihi de te polliceor, et Deum oro ut ad hæc Dei opera mirabilia illuftranda longum fatis curriculum vitæ concedere dignetur. Porro in calculo MÆSTLINI, quem tu fequeris, te commonefacere volui, ut infpicias, an ille in numeris alicubi lapfus lit, an vero nos fallamur, item an ea differentia notabilem in fequentibus errorem pariat. Infpexi meas s. 147chartas, in quibus olim MÆSTLINI calculum a me examinatum reperi. Primum Epocham Commutationis mediæ ad diem 24 Novembris cum MÆSTLINO ftatuis 206 gr. 33'. Meus calculus habet tantum 206 gr. 18'. Æquationem Commutationis Cometæ hâbet MÆSTLI NUS 5, 48', tu vero 5, 12/3. Item Æquationem Eccentri habet MÆSTLINUS 0, 5. Sic et ego; tu vero 1, 18â . Hæc fortaßis levicula funt. Videnda tamen, an in fcopo ad quem tendimus, notabilem aliquam differentiam afferant. Mihi repetere et profequi calculationem ob meas occupationes non licuit.
De nova Stella nullos alios fcriptores, præter illos quos in mea Dialexi vidifli adduetos, cognovi.
APIANI Aftronomicum aliquando habui, et diligenter inquifivi an ex ipfius Datis in parallaxium cognitionem pervenire potuißem, verum infufficientia fuerunt eius Data. Alicubi diferte fcribit parallaxim || Cometæ inveniri non poße, nifi prius diftantia eius a Terra cognita fuerit, quod falfißimum eße nemo eft qui ignoret. Ab APIANO igitur nihil efi quod expe<51es. Hune eruditum pulverem, in quo nos verfamur, ille ne fomniavit quidem. Eius artem fæpe RHETICUS, bonæ memoriæ, vocare folitus erat faden Dunft.
IOANNIS PENÆ Galli fcriptum de Cometa nunquam vidi. Librum illum, quem olim tibi Ratifbonæ donaveram, ab eo tempore nunquam vidi, neque etiam authoris recordari poßum. Lultrabam Bibliothecas noilrates, invenire non potui. Eius loco mitto ad te olim expetitum librum VERNERI de Elementis Conicis, ubi etiam traetatulus de motu 8 Sphæræ et alia habentur. A FABRICIO Vienna illum accepi, te falvere iubet. His quod addam habeo nihil, nifi ut feliciter valeas. Datæ Pragæ die 1. Novemb. veteri ftylo Anno 88.
Literas quas feripfifti 17 Augufii ex mercatu Francofordenfi accepi, una cum alijs ad SCULTETUM, quas illi Gorlicium mifi.
T. ftudiofiß.
THAD.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
TYCHO BRAHE AD HENRICUM
BRUCÆUM.
RUPISTI tandem altum illud filentium, quo per totam æfiatem aliquid ad me literarum dare fuperfedifti, amantiߟime BRUCÆE, quod autem nunc demum quafi e profundo fomno expergefaetus me tuis eruditis literis reviferis, eft quod moram hanc haetenus commiߟam condonem, teque exeufatum habeam. Agis autem in his 19* s. 148mecum veluti ex profeߟo de ijs, quæ continentur in libro meo fecundo Æthereorum Phænomenwn, tibi præterito vere per quendam e meis domefticis hinc in Germaniam proficifcentem tranfmiߟo, quæque in priore eius parte inveniuntur, te fedulo perlegiߟe oftendis, pofteriore leviter attaeta. Vifum itaque eft tibi ad ea, quæ de his ad me || perferipfifti, in hunc modum refpondere. Quod in priore eius voluminis portione contenta ex obfervationum et demonftrationum certitudine accomodationeque approbas et commendas, inprimis vero neotericæ meæ Hypothefeos circa difpofitionem revolutionum cæleftium inventionem tibi admodum placere aߟeveras, mihi pergratum eft. Equidem quantum ad Hypothefeos eius conftitutionem attinet, fufpicabar eam tuo Genio non arrifuram, fiquidem alias tam vehemens et conftans fis autoritatis antiquorum confervator et propugnator, adeo ut nonnunquam nimium his tribuere et certioribus rationibus ipfique experientiæ non parum derogare videaris; fed aliter tamen hic accidit quam putabam: Hane enim noftram mundani fyftematis Hypotypofin a veteribus nunquam perfpeetam, nec etiam a recentioribus ullis prius excogitatam non folum tuo fuffragio comprobas, fed etiam ceteris, quod eiufcemodi, quæ illæ a PTOLEMÆO et COPERNICO propofitæ, non admittat abfurda, anteferendam cenfes. Ut autem eo reetius intelligas, qua ratione in huius Hypothefeos inventionem ante aliquot annos pervenerim, mitto tibi exemplum literarum, nuper ad clariߟimum et doctiߟimum virum D. CASPAREM PEUCERUM a me datarum, quibus eius quibufdam dubijs (quæ ad nobiliߟimum virum Dominum HENRICUM RANZOVIUM, qui illi eius Hypothefeos nudam delineationem e libro meo excerptam communicârat, perferipfit, cuius etiam verborum unâ cum alterius cuiufdam Mathematici de eadem re ambigua fententia copiam facio) refpondendum duxi, ut hac occafione plenius de hoc toto Aftronomico negotio eum tanto Philofopho et Mathematico conferrem. Ex his plurima non faltem [ad] Hypothefeos huius rationes et uberiorem declarationem, fed etiam ad totam rem Aftronomicam || peculiariter facientia percipies tuo Genio, uti opinor, non difplicitura. Ubi vero has ipfas literas perlegeris, vel etiam, fi lubet, tranfcribi curâris, velim eas mihi remitti, fiquidem exemplar hoc refervare cupiam, neque otium nunc fuppetat, ut id denuo exarari faciam. Quæ circa Aftronomiæ inftaurationem defideras, ut omnia huic Hypothefi fundata eque certis obfervationibus Geometricis in numeros redaeta Phænomenis exaete correfpondeant, etiam in his literis ad Dominum PEUCERUM datis, quo ordine et quanto conamine rem tantam aggredi molirique, favente Cæli ipfius et Univerfi Opifice, propofuerim, invenies. Nec eft, ut pertimefcas, quod laboris immenfitas, rei tam arduæ difficultas, temporis requifiti diuturnitas aut fumtuum s. 149magnitudo ullave alia moleftia, eodem fupremo Numine conatibus noftris afpirante, me abfierrebunt, quo minus gratæ, uti fpero, pofieritati tam divinæ et fublimis artis reftitutionem ea præcifione (abfit invidia dieto) qua haetenus a nemine exantlata eft, confecrem, omnibufque fuis numeris, quantum quidem ab uno homine præftari potefi, abfolutam relinquam.
Sed de his hoc loco fatis. Eft tamen, quod tibi hac in re conquerar. Quidam nimis perfrietæ frontis, quem indignum cenfeo, ut hic nominetur, qui etiam, ubicunque fuit aut eft, feipfum, qualis fit, prodit, hanc meam Hypothefium inventionem fibi arrogare, idque publico fcripto, Argentinæ hoc anno edito, aߟerere non erubuit. An et hane cum reliquis, quæ apud me clam defcripfit, dum nobiliߟimo viro ERICO LANGE inferviens, in eius comitatu per aliquot dies fuit, fubtraxit, aut qua alias ratione eius difpofitionem hic hauferit, noverit ipfe; et Studiofimei fimilem quandam inter fegeftria tune iacentem, quæ minus appofite delineata erat, monftrârunt. Certe quam fraudulenter et fubdole hic egerit, reliqua, quæ hic, me infcio, || ex meis defcripfit, quorum aliquam partem recepi, ipfius manu exarata, fatis convincunt, utut Hypothefin illam inter eas fchedas non reperio; fed poterat hanc alibi abfcondiߟe aut in memoria retinuiߟe, cum forte non fuppeteret delineandi commoditas. Norunt domeftici mei Studiofi illam Hypothefin iam aliquot annis a me fuiߟe confiitutam atque illis oftenfam: quin et liber hic de Cometa Anni 77, etfi præ fe ferat editionem hoc Anno 88 faetam, tamen norunt omnes, qui mecum funt, eundem Anno 87 in mea Typographia exeufam eߟe, data opera autem uno anno tardiorem notatam, quo eߟet ob novitatem acceptior. In hoc autem libro eandem mecum Hypothefin generaliter explicari, te non ignorare, ex iam dietis liquet. Sed egregie prodidit ifte, qui fibi eam nuper vendicaret, fe illam non probe intelligere, nedum ut eius autor fit, dum Martium orbem Solarem totaliter ambientem pingit et fingit, quod impoߟibile eߟe vel ex folo Copernico faitem obiter introfpeeto difcere potuiߟet. Et qui, quæfo, is novas unquam condet Hypothefes, cæleftibus revolutionibus analogas, qui multorum annorum exquifitis obfervationibus non eft inftruetus, ut inde, quid in haetenus ufitatis Hypothefibus defideretur, et quomodo idipfum reftitui poߟit, folerter perveftiget? Sine his adminiculis novam aliquam inventionem iaetare frivolum eft planeque ridiculum, cum non habeat, unde probet per ipfas apparentias, cur prioribus relietis fic innovare [oporteat] et quomodo per multiplices obfervationes hanc apparentijs cælefiibus reetius congruere confirmet. Sed faceߟant iftæ ineptiæ, quibus nemo, nifi rem non intelligens, fidem adhibuerit.
Ad epifiolam tuam redeo, ea, quæ || poftmodum continet, ordine, ut s. 150conftitui, difquifiturus. Emendationem locorum affixarum ftellarum cap. 2 a me propofitam ex declinatione ftellæ et tranfitu per meridianum aliquantulum in dubium vocare videris, eo quod exquifita temporis noticia Solifque locus præcife vix conftare poߟint; id licet aliquo modo non abs re dicatur, et a me etiam circa finem eiufdem capitis in Additione fol. 31 incipiente idem fere aߟeveretur, nihilominus tamen adhibita competenti diligentia, et medijs quibufdam temporis minimas particulas æquali duetu, quoad fieri poteft, exhibentibus, qualia nobis non pauca in promtu funt, etiam hæc ratio abfque admodum fenfibili errore locum meretur, præfertim fi crebra reiteratione examinetur, donec obtenta non admodum fenfibiliter differant, ut patet ex obfervationibus prioribus eo modo inftitutis, quæ pag. 30 oculis fubijciuntur, fi conferantur cum alijs reiteratis et diverfo modo per Solem intermediante Veneris ftella ad fixa fidera diducetis, quæ pag. 33 exhibentur. Differentia enim eftperexigua, utpote quæ decimam unius gradus partern, ubi maxima eft, non excedat, et in fex vel feptem ftellis tria minuta vix attingat; quæ fane præcifio a veteribus non eft extricata, ut mirari fatis non poߟim, quod in ea, quibus tune ufus fum, infirumentorum parvitate et penuria vel per hanc ipfam tam lubricam ad defleetendum viam adeo prope tamen ad fcopum collimârim. Verum exaetiorem et nulli ambiguitati obnoxiam ftellarum fixarum loca verificandi rationem in eadem Additione breviter indicavi, per diftantias videlicet a Sole ad Venerem interdiu apparentem faetas et noetu ab hac ad ftellas relatas. Qua de re in antecedenti libro plenius ago, et per aliquot eo modo accurate faetas animadverfiones, eafque tam || Eoas quam vefpertinas, ftellarum inerrantium loca in veram et præcifam ab Æquinoetio vernali difiantiam repono; idque ex ipfis obfervationibus ita et non aliter fe habere poߟe demonfiro, annotatis etiam earum veris latitudinibus, in quibus non minus quam longitudinibus nimium haetssenus aberratum eft. Solaris etiam curfus ad noftra tempora exaetiߟ ma reftitutio ibidem præmittitur, fiquidem ex eo cetera omnia dependeant. Ubi Apogei locus eccentricitatifque vera quantitas e certis aliquot præcedentium annorum obfervationibus pluribus et non fallacibus infirumentis cælitus diligenter habitis Geometrice demonftrantur, adieeta æqualium motuum etiam correetorum et proftaphæ-refeewn e reperta eccentricitate extrueeta Tabula, ut de Solis motu apparentijs præcife congruente nullum amplius refiet apud me dubium. Subiungam forfan de Lunari curriculo etiam fubtiliter reftituto nonnulla, quando per plurium annorum obfervationes eius perplexam femitam tam quoad longum quam latum plenius extricabo. Video te adhuc ruminare ea, quæ doetiߟimus GEMMA FRISIUS in libello de Radio Afironomico quoad fixarum in Globum aliquem denotationem s. 151nem et poftea Æquatoris Eclipticæque in eodem defignationem molitus eft. Verum ego convenientius certis de caufis fieri iudico, ut Æquator et Ecliptica prius in Globo ordinentur et in minimas particulas diftribuantur, poftea fecundum harum exigentiam impofitis affixarum locis et varia ratione hine inde comprobatis, ita ut in unum et idem punߟtum recidant. Per diftantias tamen beneficio Radij Aitronomici faetas, prout GEMMA tradidit et poftea a multis tentatum eft, negotium hoc nunquam dextre abfolvetur. Impoߟibile enim eft, per Radium, quantaeunque longitudine præditus lit, et qualicunque fubtilitate divifus, etiam fæpiߟime reiterando obfervationem || exaetas in ipfo fcrupulo flellarum rimari intercapedines, ut alibi per fuas caufas oftendemus. Ideoque ego primus Sextantes huic officio apprime idoneos et ubique veras ftellarum remotiones in eodem minuto aut etiam huius aliquota parte, quotiefcunque repetatur obfervatio, præbentes excogitavi, quibus etiam aliquot iam annis præcifa fubtilitate difiantias fiderum inquirendo feliciter ufus fum. Quin et fruftra in Globum reponuntur fiellæ, quocunque tandem inftrumento coelitus deriventur, nifi is admodum magnus fit, qualem ego fex pedum in diametro poߟideo, qui undiquaque orichalcicus eft et divifionem graduum in fingula fexagena minuta per duetum tranfverfalem, more nobis ufitato, difcriminatim exhibet, abfolutaque infuper rotunditate præditus efi. In hoc omnium affixarum loca inftrumentis varijs ex ipfo cælo dedueta confignare decrevi, quorum etiam magna et præcipua pars iam antea a me in promtu habetur. Quare non eft, quod dubites, me fponte mea ea, quæ ad fixarum ftellarum præcifam reftitutionem faciunt, omni poߟibili diligentia moliri, ut nulla admonitione, vel eorum quæ cap. 2 a me proponuntur, recapitulatione, opus fuiߟet.
Præterea latitudinem Lunæ PTOLEMÆI placitis quarta parte gradus unius maiorem a me adinventam, fufpecetam habes, eamque per eclipfium Lunarium magnitudinem et calculum illi correfpondentem impugnas. Autoritatem infuper REGIOMONTANI, COPERNICI, WERNERI et aliorum infignium Mathematicorum convocas, quod illi Ptolemaicam Lunæ latitudinem maximam præcife 5 partium perpetuo retinuerint, quos non dubitas magna diligentia eam cælitus ita fe habere deprehendiߟe. Ptolemaicam infuper latitudinem omni carere vitio exiftimas ob loci fuæ obfervationis opportunitatem, quæ Lunam iuxta Tropicum æftivum in maxima latitudine borea exiftentem vertici quam proxime adunivit, femotis ob id parallaxium et refraeetionum || impedimentis etc. De his ut tecum plenius agam, veritas ipfa poftulat. Scias itaque, Lunæ latitudinem maximam non temere aut fine crebra exaetaque obfervatione a me Ptolemaica 15 fcrupulis maiorem conftitutam. Eam enim ita revera fe habere, præfertim iuxta s. 152quadraturas, multis experimentis minimeque fallacibus obfervationibus, ex ipfo cælo edoetus fum, niti quod aliquando uno vel altero fcrupulo maiorem, interdum paululum minorem adinvenerim; et fi quæ alia fubeft, uti non negavero, inæqualitas, eampenitius enodabo. Nec eclipfium animadverfiones meæ aߟertioni quippiam, quod in fenfus cadere poBit, derogant. Nam licet maxima latitudo 15 fcrupulis ab ea, quæ ufitata et diu recepta eft, maior ftatuatur, tamen hæc differentia circa limites illos, ubi eclipfes prope nodos fieri folent, nihil, quod animadverti poBit, importat. Siquidem in diftantia a nodis 12 graduum, intra quem proxime terminum eclipfes Lunares fieri neceߟum eft, difcrimen latitudinis Ptolemaicæ et noftræ evadit faitem trium fcrupulorum primorum, quæ unicum tantummodo digitum in Lunæ obfcuratione caufantur, qui etiam vix eft perceptibilis ob umbræ Terrenæ extremitatem præcife in fenfus non incurrentem, et ipfa eclipfium tempora non adeo certa haetenus innotuerunt, ut hæc res noftræ inventioni quippiam officere queat, quod nos plurima et quam diligentiBime aliquot præ-teritis annis obfervata docuerunt deliquia Lunaria iuxta fextum gradum diftantia a nodis; differentia latitudinum utroque modo aߟumtarum provenit li minuti, quod quoad quantitatem obfcurationis Lunæ eft infenfibile. Circa hunc vero locum crebriores confpiciuntur eclipfes, qui et medius eft inter nodos et limites extremos. || Prope vero ipfos nodos, quando Luna eclipfatur, Ptolemaica et noftra latitudo maxima nihil ingerunt difcriminis, ut tute hæc omnia facile colligere potes, re melius quam antea confiderata, velut etiam ex afcripta delineatione in numeros refoluta perfpicuum evadit. Accedit et hoc, quod incertus lim, an latitudo Lunæ eodem modo fe habeat iuxta novilunia et plenilunia quemadmodum prope quadraturas, ubi hane divagationem potiߟimum animadverti; qua de re alias, volente Numine, quæ plenior dederit experientia, patefaciam. Fruftra itaque eclipfes Lunares nobis obtrudis. Videris autem per ineuriam aliquam exiftimaߟe, etiam circa terminos eclipfium quartam gradus partem in latitudine Lunæ a Ptolemaica abundare, non perpendens, id faitem iuxta maximam ab Ecliptica divagationem, quæ quadrante circuli a nodis diftat, locum habere, et poftea verfus interfeetionem attenuari paulatim, adeo ut iuxta ipfos nodos in unum concurfus fiat, et in paucorum graduum diftantia, iuxta quos eclipfes Lunæ contingere poߟunt, perexiguam vixque perceptibilem fubeߟe differentiam. Autoritas REGIOMONTANI, COPERNICI, WERNERI et aliorum, ft qui funt, hac in parte me non movet, fiquidem Aftronomiæ redintegratio non autoritatibus hominum, fed e certis obfervationibus et his innixis demonftrationibus derivanda veniat. Neque REGIOMONTANUS unquam latitudinem Lunæ maximam cælitus obfervavit, aut ulla correetione indigere fufpicatus eft. s. 153Nec illa, quæ alias in Sole et reliquis ſideribus ab ipſo et diſcipulo eius BERNHARDO GUALTERO obſervata literis produntur, reete ſe habent, adeo ut ſibiipſis non conſentiant. COPERNICUS latitudinem Ptolemaicam in Luna maximam invariatam retinuit, neque ipſemet quicquam in hac, an ita ſe habeat nec ne, cœlitus attentare aggreߟus eſt, excuſans hoc, quod non eam occaſionem experiendi ſibi fortuna contulerit || quam CL. PTOLEMÆO, ob commutationum Lunarium impedimenta in altiori poli ſitu, quæ in Alexandria commode præcaveri poterant, ut patet ex ipſiuſmet COPERNICI verbis cap. 15 libri 4 Revolutionum. Nec WERNERUS quippiam circa hanc rem attentavit, quod ex ullo eius ſcripto probari poߟit. Sed et is Ptolemaicæ animadverſioni acquievit, nec ab ullis alijs, quod ſciam, quippiam certi hac in parte elaboratum eſt. Fruſtra igitur allegatur aliorum authoritas in re nunquam ab illis explorata, licet hæc etiam per ſe in Mathematicis locum non mereatur. PTOLEMÆUM longe commodiorem habuiߟe opportunitatem latitudinem Lunæ maximam perſcrutandi, non equidem eo inficias, cum prope verticem et parallaxis (quam COPERNICUS commutationem vocat) et etiam refraetionis vitio non laborârit, ideoque ipſemet in eiſdem Annotationibus, ubi de Lunæ latitudine maxima ago pag. 40 et ſeq. Ptolemaicam obſervationem nullatenus improbo, adeo ut eam tunc temporis ſe reete habuiߟe iudicem, poſtea vero uſque ad noſtram ætatem quarta gradus parte mutatam, quemadmodum Solaris etiam orbitæ ab Æquatore digreߟio interea non invariata permanſit. Nolo etiam Parallaticum ipſius inſtrumentum, quo in hac obſervatione uſus eſt, in dubium vocare, licet id forte non citra rationem facere poߟem, ut duobus ſimilibus inſtrumentis maiori cura et diligentia, quam forſan a PTOLEMÆO præſtitum eſt, fabrefaetis, crebra nos docuit experientia. Taceo, quod diviſionem partium ſubtiliߟimam non adhibuerit, et, quod maxime refert, Lunares radios per foramina tranſmiſerit, ubi in paueulis ſcrupulis proclivis eſt aberratio. Accedit et hoc, quod in eo Regulæ longioris loco prope perpendicularis contaetum, ubi || obſervatio verticem proxime reſpicit, minima et pæne inſenſibilis anguli per Regulam minorem mobilem mutatio plures diviſiones in oblongiori pertranſeat, quam alias in remotiore a vertice inſtrumenti diſpoſitione, quemadmodum ijs, qui hæc traetare ipſa experientia edoeti ſunt, in propatulo eſt. Neque tamen inſtrumenti vel obſervationis vitio ipſum per quartam gradus partern aberraߟe propterea dixerim, ſed potius revera ad noſtra uſque tempora adauetam fuiߟe Lunarem ab Ecliptica digreߟionem, quæ an in omni ad Solem diſpoſitione æque magna eߟe poߟit, necdum tuto affirmârim. Reclamitant etenim nonnullæ circa plenilunia obſervationes, quæ Ptolemaicæ divagationi quam proxime accedunt, ut ob id inæqualitatem aliquam s. 154hîc latere ſuſpicer, de qua tamen nihil certi pronunciare volo, antequam plenius, uti dixi, rem omnem expendero. Licet vero in noſtro Horizonte parallaxis Lunæ et refraetio non parum difficultatis ingerant, quo minus negotium hoc tam expedite, atque in Alexandria a PTOLEMÆO, abſolvi queat, tamen hæc impedimenta ſatis præcavere iamdudum crebra obſervationum praxi didici, ita ut fidem tuto interponere auſim, unum vel alterum ad ſummum minutum in mea Lunaris latitudinis limitatione nullatenus deſiderari.
Vin’ autem aliorum ſuffragium? ſiquidem meis ſolius obſervationibus non penitus ſtandum arbitreris (quod facile ab ijs admittitur, qui ipſimet ſidera non obſervant, nec quanta diligentia et aߟiduitate nos huic labori incumbamus norunt) en tibi dabo præſtantis Mathematici CHRISTOPHORI ROTHMANNI, Illuſtriߟ. Principi GULIELMO Haߟiæ Landgravio in exercitijs Aſtronomicis operam navantis, teſtimonium non obſcurum, ſatiſque firmum, quod in literis ante paucas hebdomadas ad me perſcripſit. Aߟerit enim is, ſe eandem fere latitudinem Lunæ maxi-||mam inſtrumentis Principis, quam et ego meis, deprehendiߟe. Et inſuper addit, caput Draconis abeߟe a Tabulis plus quatuor gradibus. Id vero qua ratione adinvenerit et quomodo comprobare poߟit, non video. Nam hîc ſatis evidenter reclamitant eclipſes Lunares, cum 4 gradus iuxta nodos ipſos latitudinem Lunæ per 21 minuta, id eſt 2/3 corporis Lunaris partes varient, quod ſane in eclipſibus Lunæ admodum eߟet perceptibile, a me tamen, ita ſe habere, haetenus non compertum. Verum ut eo reetius mentem ROTHMANNI capias, curavi deſcribi particulam quandam literarum ipſius nuper ad me datarum, in qua hæc, quæ refero de latitudine Lunæ maxima et nodis, inter quædam alia continentur. Miſiߟem tibi integrum literarum exemplar, ſed Amanuenſis meus illud adeo feſtinanter, alijs occupatus, tranſcribere nequivit. Sunt enim prolixiores et aliquot quaterniones adimplent. Atque hæc de latitudine Lunæ maxima a me conſtituta ſit replicaߟe ſatis, quibus ſi tibi adhuc non ſatiſfaetum eſt, tute inſtrumenta idonea nullique errori obnoxia conſtrui cura, et cœlum ipſum inſpicere examinareque diſce, priuſquam aliorum inventa crebro vigilatis noetibus ex ipſa cœleſti obſervatione et non in vaporario ex chartis depromta ſub dubitationem vocare præſumſeris.
Poſtea recapitulatione quadam uteris eorum, quæ ſequentibus capitibus prioris partis comprehendo; quod autem ibidem oblique inſinuas, me aߟeverare, Cometam circulum deſcripſiߟe, quamvis interdum quinque aut paucioribus ſcrupulis ab exaeta peripheria obſervationes diߟentiant, id vero quid eſt aliud, quam nodum in ſcirpo quærere? || Nam iſta perexigua differentia, quæ quina ſcrupula non excedit, imo rariߟime ea attingit et utplurimum in uno vel altero ſcrupulo ſibi con-s. 155ſtat, non eſt digna, ut in mentionem veniat, cum ſit pene imperceptibilis; et aëris diverſitas applicatioque Cometæ ad Horizontem tempore quarundam obſervationum propior, quarundam vero remotior, hanc tantillulam diverſitatem facilime ingerere potuit, ut nihil dicam paucula ſcrupula in locis fixarum, quibus uſus ſum, aliter ſe habere, quam a nobis iuxta veterem animadverſionem aߟumta ſunt, velut patet ex Additamento, fini ſecundi capitis appoſito, de quo etiam prius dixi. Hanc etiam non magni momenti diſcrepantiam in duetu circuli Cometæ in ipſo libro ſuo loco ſatis ſuperque excuſavi, ut non opus fuerit tam exilia et ad rei ſcopum non pertinentia neque quicquam noſtræ aߟeverationi apud candidos et peritos derogantia inculcare. Si quanto labore et induſtria ad eam ipſam, quam naetus ſum, præciſionem opus fuerit, ipſa experientia ſatis perſpeetum haberes, utique de minimis et ſenſum pene omnem effugientibus non otioſe diſputares.
Dehinc ambiguitatem quandam moves in eo, quod aliquoties aߟeverem, omnes Cometas in ætherea regione ſupra Lunam verſari, et LYCOSTHENEM mihi obijcis, eumque refers in quodam loco ſui libri de Oſtentis prodidiߟe, quoſdam Cometas conflagrantes incendium in ſubieeta Terra excitaߟe, atque inde aliquos ſublunares fuiߟe, et ſecundum mentem Peripateticorum ignes in ſupremo aëre accenſos extitiߟe, tacite inferre conaris. || At ego, perluſtrato toto illo LYCOSTHENIS libello, nihil eiuſcemodi in eo invenire potui. Imo etiamſi tale quid illic reperiretur, attendendum nihilominus eߟet, quod iſti autores Hiſtorici non Mathematice rem traetent, ſed generaliter de Oſtentis ſcribentes ſæpenumero diſcrimen inter Cometas revera in cœlo conſtitutos et faces atque lampadas igneſque volantes ſimiliaque aëris infralunaris ignita meteora minime faciant. Fieri itaque quam facilime potuit, ut ex horum ignitorum et ſublunarium meteororum alicubi in Terram delapſis incendium quoddam in competenti materia olim excitatum ſit, quod tamen Cometæ alicuius conflagrationi vel flammarum excitationi inconvenienter attribuitur. Hi enim non ardent, neque ignem edunt, verum non multum diߟimili ratione a reliquis ſtellis lumen ſibi inſitum vibrant, ſive id a Sole, ſive aliunde obtineant. Quod autem materiam omnium Cometarum ætheream ex eadem, in qua verſantur, mundi regione conſtantem aߟeverem, non caret ſuis certis rationibus, velut in Epilogo totius operis patebit, ubi ex profeߟo de materia et procreatione Cometarum tum aliorum opiniones ſub diſquiſitionem iuſtam revocabo, tum etiam meam ſententiam aperte exponam, ſiquidem in hoc libro et reliquis etiam duobus leviter hac de re ago, eo quod iſta Phyſica conſideratio non competenter proponitur, priuſquam omnia, quæ iuxta Aſtronomicam demonſtrationem tum in Nova Stella, tum etiam aliquibus Cometis poſtea viſis, a me pertraetata fuerint. Illic 20* s. 156etiam certis rationibus oſtendam, quam abſurda ſit hæc tua et aliorum quorundam opinio, Cometas, etſi in cœlo ipſo curriculum ſuum abſolvant, || nihilominus e materia elementari ſurſum in æthera vi ſiderum ſublata conſtare poߟe. Quot enim et quanta huic opinioni tum ex ipſis Cometarum apparentijs, tum e veriore Phyſica repugnent, ibidem manifeſtum reddam. Nec quod intereant Cometæ, huic tuæ ſententiæ ſuffragium præbet. Nam quæ poſt mundi primam creationem miraculoſe aliquando in natura, præſertim cœleſti, eveniunt, ea etiam ante univerſalem rerum creatarum abolitionem interire conſentaneum evadit. Cur autem Stella Nova et Cometæ ſemel exorti non perpetuo durent, nec eandem ſemper retineant magnitudinem aut colorem, in eodem totius operis Epilogo rationes proferam. Id autem quod veteres Epicurei et quidam alij Philoſophi ſenſerunt, ſidera humoribus nutriri, per ſe plane falſum eſt et ridiculum, nedum ut hinc aliquid certi in Cometis probare liceat. Videris mihi brevi in Paracelſiſtam teipſo inſcio degeneraturus. Nam et is eundem veterum errorem tuebatur, quamvis non omnimodo e vaporibus, ſed materia quadam cœleſti nutriri aſtra opinabatur, adeo ut meteora omnia nihil aliud quam ſtellarum eߟe excrementa aߟeverare non ſit veritus. Conveniens ſiquidem videbatur, ea quæ pabulo et nutrimento indigent, ſuas etiam habere excretiones; ſed hæc ſpeculatio ab omni veritate aliena eſt. Quod alij atque alij Cometæ ſubinde oriantur et aboleantur, quodque quidam eorum in uno loco conſiſtant, quidam vero mobiles ſint, quodque inter eos, qui moventur, alij in conſequentia, alij in antecedentia ſignorum curſum dirigant, quodque aliqui eorundem Septentrionem petant, quidam vero Meridiem, hæc omnia nihil probant, eos ex elemen-||tari materia conſtare. Nam poߟunt hæc ipſa et plura competere ijs in ipſo cœlo e cœleſti materia confirmatis, ut latius in eodem Epilogo diſcutiemus. Quod vero addis, quoſdam ordinem quendam in motu ſervare, quoſdam vero ſine ordine vagari, id nimium eſt. Nam omnes Cometas ordinem certum ſervaߟe, nec [a] motu tardiore in celeriorem vel ab hoc in illum ſubito prolapſos, aut vago, inconſtanti vel tumultuario (ut vocat SENECA) duetu diſcurriߟe iudico. In omnibus enim Cometis, qui a me notati ſunt, conſtantem et proportionalem motus tenorem deprehendi, quemadmodum etiam in cæteris, qui ab anteceߟoribus noſtris Mathematicis cœlitus diligenter obſervati ſunt. Nam quod Hiſtorici quidam vagum et inconſtantem curſum quibuſdam forte attribuerunt, id nihil moramur. Idem enim illis et ſimilibus rem Aſtronomicam non intelligentibus in cæteris etiam Planetis, imo et in ipſis fixis ſideribus videri poߟet. Neque ex incertis teſtimonijs veritas rata colligitur. Immo et ipſi Mathematici non vulgares Stellæ Novæ motum quendam attribuerunt, licet perpetuo in eodem loco conſtiterit, et Cometas poſtmo-s. 157dum viſos vago et inordinato duetu curriculum abſolviߟe, aߟeverare non dubitârunt, veluti et CORNELIUS GEMMA et THADDÆUS, ambo præſtantes Mathematici, in hoc eodem Cometa (ut de cæteris nunc non dicam) inconſiderate admiſerunt, ut in ipſo libro a nobis ſuo loco indicatur. Vides itaque, et alias videbis plenius ex omnibus iſtis ratiunculis, quas adducis, non ſequi, quod intendis, Cometas e materia elementari generari, ſive ſupra ſive infra Lunam.
Subiungis poſtea adhuc etiam || inconvenientem hæſitationem, vel potius Hypotheſeos noſtræ in Cometa anni 77, de quo liber iſte tranſmiߟus agit, minus deliberatam improbationem. Exiſtimas enim ex eo, quod Cometam circa Solem moveri ſtatuam, ita ut ſextante circuli ad ſummum ab illo digredi potuerit, conſeetarium eߟe, ut ſi quando in proxima terris ſui circuli parte fuerit, quod tunc Terram contingeret, ſiquidem ſemidiameter ſextantem circuli ſubtendat, ut patet ex elementis Geometriæ. Verum hîc mihi videris nimis oſcitanter rem omnem expendiߟe, Nam licet Cometa evagatus ſit a Sole centro ſui orbis 60 partibus circuli maximi in cœlo, quoad noſtrum e terris aſpeetum, non tamen orbis ille imaginarius tantus fuit, ut Terram attingere ullo modo potuerit, imo infima eius pars ferme triplo Lunaribus ſedibus hinc remotior extitit. Id quod ex adieeta figuratione facilime patet, in qua orbis ille, quem Cometa circa Solem deſcripſit, repræſentatur per
DBEG, cuius centrum C iuxta Solem, A vero ſit Terra, in qua verſamur, et unde cœleſtia aſpicimus. Maxima digreߟio Cometæ a Sole eſt in B, ad quem locum ducantur CB et AB, concurrentes iuxta circuli contaetum. Eſt itaque in triangulo ABC angulus ad B reetus (ut noſti). Angulus vero CAB 60 partium iuxta obſervationem. Latus vero CA præſupponatur iuxta COPERNICUM ſecundum mediam Solis a Terra diſtantiam ſemi-||diametrorum terræ 1142. Ergo in triangulo reetilineo reetanguloque dato altero, unoque latere, non ignorabitur latus BC ſemidiametrorum Terræ 988, quod æquale eſt ipſi CE, cum ambo ſint e centro eiuſdem circuli. Ideoque ſublato CE ſemidiam. Terræ 988 ex CA earundem 1142, ut modo dixi, remanebit EA ſemid. 154. Eſt autem EA proxima diſtantia, qua Cometa terris appropinquare potuit, etiamſi totam circuli ſui peripheriam aliquoties abſolviߟet. Cumque Lunæ proxima a terris remotio a COPERNICO non inconvenienter ſtatuatur ſemidiametrorum Terræ proxime 52, apparet Cometam Terræ maxime appropinquantem fere triplo plus ab ea remotum fuiߟe, quam eſt Lunæ proxima ad eandem acceߟio; idque iuxta Coperniceas rationes, quæ Ptolemaicis (quibus adhuc Luna nobis propior evadit) veriores ſunt. Quod ſi in milliaria Ger-s. 158manica lubeat hanc Cometæ appropinquationem reſolvere, aߟumendo pro qualibet Terræ ſemidiametro milliaria noſtratia vel Germanica 860 (quod nec a vero admodum diߟentaneum eſt) proſilient milliaria 132440, quibus Cometa in proximo ſitu nobis admoveri potuit. An hoc eſt Terram contingere?Licet autem omnia non ſatis ſcrupuloſe, ut neque opus erat, hîc rimatus ſim, ſiquidem Apogei et eccentricitatis nullam habuerim rationem, quia parum hoc loco importat, tamen maior ad Terram propinquitas dari vix poteſt, quemadmodum pag. 297 in ipſo libro indicatur, quamvis ibidem incuria Typographi pro 154 reperiantur 145, tranſpoſitis duobus poſterioribus charaeteribus, qui tamen error inter vitia Typographica in calce libri detegitur. ||
Apparet itaque, quam inconſulte Hypotheſi noſtræ detraxeris, aߟerendo Cometæ circulum terras contigiߟe, qui ſane error nimium craߟus fuiߟet, cum nec ſublunarem eius duetum admittere voluerim, et contraria toto libro demonſtrârim. Ipſæ etiam diſtantiæ a Terra in penultima columna Tabulæ eius, quæ ex Hypotheſi numeros vario reſpeetu deducit, te admonere potuiߟent, Cometam per præſuppoſitam Hypotheſin adeo humilem, ut ſuſpicaris, nunquam faetum, ſiquidem die 9 Novemb. remotio eius in ſemidiametrisTerræ ponatur earundem 173, et ſane tunc temporis non adeo longe abfuit a proxima ad nos acceߟione, ita ut vix 20 ſemidiametris propior reddi potuerit. Ipſe itaque tecum perpende, quam immerito tantam abſurditatem nobis obieceris. Sed uteris quadam velitatione et hypothetica cautione, inquiens: Si reete tuam ʃententiam aβequor. At certe mea ſententia non adeo obſcura eſt, neque ita ſegniter et intricate declarata, quin a te tanto Mathematico percipi poߟit, præſertim cum librum meum fere per anni ſemiߟem tecum habueris, et ſi quid ob alias occupationes et curas reſidui in animo tuo fuiߟet dubij, præſtitiߟet iudicium ſuſpendiߟe potius quam tam enormiter et citra omnem rationem noſtra improbaߟe. Sed facile video, unde hic non levis error tibi obrepſerit. Digreߟionem enim Cometæ a Sole in eo ambitu, qui centrum ipſius circuli tranſit et in tanta a nobis eſt diſtantia, atque Sol ipſe, fieri inconvenienter opinatus es, idque iuxta F, cum contaetus, in quo maxima nobis apparens digreߟio contingit, longe inferius cadat prope B. || Pari quoque modo HIERONYMUS CARDANUS hallucinatus eſt, dum in principio libri ſecundi de varietate rerum demonſtrare conatur, epicyclum Veneris e veterum Hypotheſi tam magnum eߟe, ut Terram attingat, ſi ʘ iuxta Perigeum diſtare a Sole ratione epicycli intelligatur partibus 45. Nam et illic eius loci in epicyclo rationem non habet, ubi e linea e terris egrediente fit contaetus, ſed per ipſam diametrum epicycli demonſtrationem inconſiderate pertexit, non perpendens eam quæ a veteribus iuxta hanc Hypotheſin explorata eſt epicycli ad eccentricum proportionem, qualis s. 159videlicet eſt 43 ad 60 proxime. Sed magni etiam viri magnis erroribus interdum ſunt obnoxij.
Secundam mei libri partem te nondum evolviߟe aߟeveras, et perpauca in eo legiߟe, adeo ut ſaltem animadverſiones in MÆSTLINUM obiter percurreris. Imo quantum e literis tuis percipere poߟum, inutilem vel minus neceߟariam fuiߟe eam operam cenſes, qua in ſecunda iſti libri portione aliorum de hoc Cometa placita ſub incudem revocavi, ſiquidem ea, quæ Geometrice a me priore in parte demonſtrata ſunt, a nemine convelli poߟint. At longe aliter ſentiendum duco. Nam aliorum obſervationes et demonſtrationes, ſi reete ſe habeant, magnum veritati ſuffragium præbent, præſertim in diverſis locis ab alijs atque alijs perſonis adminiſtratæ. Nam licet ea, quæ Geometrice demonſtrantur, reete conſtent, tamen cum obſervationes, quæ per media mechanica fiunt, ubique non rite perficiantur, evenit quod ipſæ concluſiones, utut prætextum Geometricarum demonſtrationum faciant, ſæpenumero fruſtraneæ ſint. || Sic noſtram Lunæ latitudinem maximam in dubium vocare (ut etiam mutationem latitudinis affixarum ſtellarum iuxta variatam Eclipticæ ab Æquatore digreߟionem in quibuſdam alijs prius ad me datis literis) non vereris. At cum ex obſervationibus ROTHMANNI in remoto loco et alijs organis exploratis rem eodem modo ſe habere intellexeris, forte meis inventis facilius acquieſces, licet ea per ſe adeo rata ſint, ut nullo extraneo indigeant teſtimonio. Atque tum ob hanc, tum etiam alias neceߟarias cauſas in primo membro ſecundæ partis eorum ſcripta expendi, e quibus Cometam hunc æthereum fuiߟe competenter mecum probatur. Ne quis ſuſpicetur omnium aliorum animadverſiones a meis inventis prorſus alienas fuiߟe, quod tamen per ſe non admodum curârim, ſalva tantum ipſa veritate, quæ opinionibus hominum quidem impugnatur, ſed non expugnatur, quæ etiam in ipſis rerum penetralibus et medullis a plurimorum captu abſcondita latet. In poſteriori vero membro reliquorum, qui contrarium ſenſerunt, ratiocinationes everti, ut remotis et refutatis eorum contradietionibus veritas libera per ſe effulgeret. Nec levibus paralogiſmis quatuor magnæ autoritatis viri e diverſis locis in hoc conſenſerunt, ut Cometam tam propinquam terris probarent, quo parallaxin 5 vel 6 partium efficeret, ideoque longe infra Lunam vix 8 vel 9 hinc remotum Terræ ſemidiametris, uti etiam e certis obſervationibus Geometricis demonſtrationes prætenderunt, quibus vel erudito alicui Mathematico, ſi non circumſpeete omnia perpenderit, rem || ita ſe habere perſuaderet, adeo ut Philoſophus veſter Ariſtotelicus ERASTUS non dubitârit Mathematicorum ſuffragia in hoc Cometa citare, aߟerens ipſum iuxta Peripateticorum dogmata fuiߟe in elementari mundo e fumoſitatibus incenſis concretum, eo quod quidam ex illis parallaxin eius s. 160iſta, quæ in Luna ſit, maiorem demonſtrare conati ſint. Sic veritas ſæpe vim patitur, niſi ea, quæ ſalſa ſunt, ſolerter ſemoveantur. Præterea multa circa hoc totum negotium in ſecunda parte continentur, de quibus in priore non dabatur diߟerendi occaſio. Perlege igitur per otium et hanc poſteriorem libri diſtinetionem diligenter, et tum demum tuum de ea iudicium prome. Dicis te rudes eiuſdem Cometæ feciߟe obſervationes, quibus iuxta REGIOMONTANI placita eum minime ſublunarem fuiߟe deprehenderis, idque WITTICHIO ad me proficiſcenti prius indicaߟe. At ille cum hîc adeߟet, nihil tale ſentiebat, ſed erat prorſus Peripateticorum opinione imbutus, Cometas omnes in aëre infra Lunam vagari, illicque e fumoſitatibus e Terra attraetis exardeſcere. Ideoque MÆSTLINI et aliorum contraria placita improbabat, quam tamen ſententiam, antequam hinc in Germaniam rediret, mutavit, eo quod e meis obſervationibus vel in illo Cometa, qui anno 80 apparuit, quo tempore mecum fuit, aliter ſe rem habere inſtitueretur. Memini tamen teipſum aliquando mihi, cum Roſtochium peregrinando tranſirem, dixiߟe, nullam in eo Cometa te invenire potuiߟe parallaxin, imitando mentem REGIOMONTANI, et per azimutha atque altitudines cum interlapſo tempore rem omnem explorando, unâque tunc || temporis inſtrumentum oſtendiſti, quo obſervationem hanc aggreߟus es, quod tamen tale mihi videbatur, ut ſi per aliud parallaxin 10 vel 15 graduum reperiߟes, non ob id ſequeretur, Cometam hunc elementarem fuiߟe, nam maior in azimuthis et altitudinibus ſimul capiendis requiritur diligentia, quam haetenus a multis eſt perſpeeta, præſertim in tam ſubtili negotio, ubi e minimis maxima eruuntur, et temporis exquiſita in quinis vel denis ſecundis cognitio, qualis neceߟaria erat, tibi ſatis perſpeeta eߟe nequaquam potuit. Non enim per altitudines ſtellarum ea ſatis præciſe indagatur, ut alias monui. Atque ob id eveniebat, ut operationem, velut ipſemet tum faߟus es, abſolvere e REGIOMONTANI præſcripto nullatenus potueris.
Tandem concludis, non opus fuiߟe de re nunquam recurrente tantum laboris ſuſcipere, ut omnes motuum circumſtantias tam accurate demonſtrarentur, dummodo ſaltem, an in ætherea, an vero elementari regione verſentur Cometæ, nobis conſtiterit, ſiquidem hac de re inter Philoſophos præcipua movetur controverſia. Et per Halonum ſimiliumque meteororum inſtabilitatem atque evaneſcentiam etiam Cometas non indigere admodum diligenti animadverſione, inferre conaris, adeo ut ſubiungere non dubites, extingui cum ipſo meteoro eius generis ſcripta. Quam vero ſincere et reete hæc a te proferantur, aliorum eſto iudicium. Certe ROTHMANNUS longe aliter de meis laboribus in hoc Cometarum negotio accurate enodando ſentit, ut vel e portione literarum || eius nuper ad me datarum, quam unâ me mittere dixi, s. 161videre licet. Aliter etiam SCULTETUS (ut e particula eius epiſtolæ non ita dudum ad me ſcriptæ, quam etiam tibi deſcribi curavi, patet) de hac re iudicat, unâque MONAVUM quendam, virum doetum in Sileſia, mihi autem incognitum, ad ſe ſcripſiߟe refert, ut aliorum tomorum apud me editionem urgere velit, licet unâ conqueratur de huius ſeculi ingratitudine, quod dignum non ſit, ut ſolida veritas ei in talibus communicetur. Nihil enim iam fere tam bene dietum faetumque eſt, quod non cavillando depravetur. Sed agedum videamus, an merito noſtri labores hac in parte ita a te vel quoquam alio extenuentur, quaſi ob ſubieeti, de quo agunt, evaneſcentiam inutiles et non magni aut diuturni momenti exiſtant. Quæſtio hæc de Cometarum ſitu, æthereuſne ſit an elementaris, et quomodo generentur, non eſt nova neque levis, ſed multis ab hinc ſeculis ab antiquiߟimis Philoſophis longe ante ARISTOTELEM (quorum etiam plerique reetius quam ille hac de re ſenſerunt) diu multumque magno conatu et ſubtiliߟimis argumentationibus agitata, ut vel e SENECÆ libro, quem de Cometis reliquit, ſatis apparet. Neque tamen uſque ad hæc tempora penitus diſquiſitum eſt, quidnam ſint Cometæ, et ubi procreentur, eo quod veteres et modernorum etiam plurimi non e certis obſervationibus per apodixes Mathematicas nodum hunc plus quam Gordium reſolvere aggreߟi ſint, ſed ſaltem argutijs quibuſdam et opinationibus atque logiſticis ſubtilitatibus rem omnem abſolvere præſumpſerunt, aߟumentes plæ-||raque pro conceߟis, quæ prius inquirenda demonſtrandaque erant, an ita ſe haberent nec ne. Idcirco operæ precium duxi, e ratis obſervationibus veritatem exaetam hac in parte inquirere, Geometriceque demonſtrare, ne Peripateticorum et aliorum argutiæ veritati, ut tot iam ſeculis faetum eſt, amplius fucum facerent. Id autem e parallaxibus Cometarum perveſtigandum nemo Mathematum gnarus ignorat; at cum parallaxes illæ ſubtili inquiſitione indigeant, adeo ut facile error aliquis tacite ſubrepat, niſi omnia admodum circumſpeete adminiſtrentur, imo impoߟibile etiam ſit, parallaxes certas enucleare, niſi etiam motus proprij Cometæ adhibeatur præciſa ratio: requiritur utique neceߟario, ut curſus eius apparens quam diligentiߟime, quoties per ſerenitatem fieri poteſt, cœlitus denotetur, quod ſane non efficitur, niſi inquiratur, qualem habeat ad Eclipticam, reſpeetu longitudinis et latitudinis, atque Æquatorem, quoad aſcenſionem reetam et declinationem, diſpoſitionem, hincque unâ conſtet, qualem etiam duetum proprium deſignet, et quomodo in eodem moveatur, qualique ratione indies curſum ſuum variet. Sine his enim aliquis fruſtra parallaxin perſcrutari tentârit. Motus enim proprius plus afficit Cometæ apparentias quam ea diverſitas, quæ ratione parallaxium, ſi forte quam habuerint, contingit. Sunt igitur hæc duo ſolerter diſcernenda diligenterque inter ſe conferenda. Hinc etiam s. 162ea, quæ a ſummo illo REGIOMONTANO et quibuſdam || alijs neotericis de Cometarum parallaxibus perveſtigandis varie et erudite adinventa ſunt, etiamſi quoad demonſtrationem reete ſe habeant, tamen cum præſupponant id in Cometis fieri, quod vel rariߟime vel nunquam accidit, eos videlicet deſtitui omni motu proprio et nullo alio, quam univerſali illo primi mobilis diurno circuitu, convolvi, in praxi ipſa inutilia prorſuſque ſupervacanea ſunt. Patet itaque, ſi id quod controverſum eſt, iuſtam meretur diſquiſitionem, utrum videlicet Cometæ ſint ætherei, nec ne, idque ſine parallaxium inveſtigatione fieri nequeat, parallaxes vero abſque diligenti diſpoſitione, quoad præcipuos cœli circulos proprijque duetus limites et diurni motus alterationem nequaquam dignoſci queant, conſequens eߟe, non iudicandum inutilem et ſupervacaneum laborem, ex obſervationibus certis demonſtrare Cometarum longitudines, latitudines duetumque circuli, ſub quo moventur, qualique tenore curſum ſuum abſolvant, quomodo eum certa lege adaugeant vel etiam inhibeant, cum ſine his alterum, quod principaliter inquirendum venit et in dubium vocatur, decidi nequeat. Imo poſtquam conſtiterit, eos in æthere ipſo verſari, plurimum negotium hoc confirmat et illuſtrat, ſi per convenientem Hypotheſin eorum curſus inſtar Planetarum demonſtretur et in numeros reſolvatur. Sic enim plenius et citius alijs perſuadebitur omnino cœleſtem illis ineߟe naturam ab aliorum Planetarum proprietatibus non admodum alienam, niſi quod non perpetua ſit adeoque exaltata ut in reliquis errantibus ſtellis. Sed facilius eſt aliorum indefeߟos labores carpere et extenuare, quam imitari vel etiam ſuperare.
Porro quod Cometæ inſtar meteororum diſpareant, nec ſemper durent, nil probat eorum motum et habitudines diligenter non eߟe diſquirenda. Nam licet alij atque alij certo tempore conſpiciantur tandemque paulatim conſumantur, redeunt tamen rurſus alij. || Nec ullum fuit ſeculum, quod non aliquos conſpexerit Cometas, quos et valde admirati ſemper ſunt homines, tanquam magnum aliquid novum et inſolitum, adeo ut plus ſemper eorum mentes moverint hæ crinitæ ſtellæ, quam reliqua mundo coæva ſidera. Licet vero aliquando conſpeeti Cometæ non ita diu poſt diſpareant, neque intra diutinum tempus alij redeant, adeo ut interdum in 20 annis vix aliquis apparuerit, eo ſane maiorem operæ precium eſt adhibere diligentiam in perveſtigandis eorum apparentijs, dum durant et adſunt, quo eo melius de talium Phænomenorum ſitu, motu et natura controverſia tamdiu varie diſceptata dirimi poߟit; ex quo non ſemper talis occaſio offeratur, ut in reliquis ſideribus, quæ omni ſerena noete, quotquot Horizontem exuperârunt, conſpicere obſervareque licet, ſi modo ea cura mortalium mentes traheret. Propter has itaque et plures alias cauſas neceߟarium s. 163et utile eſt admodum ſedulam in Cometarum ſitu et motu adhibere deſcriptionem. Præterea licet illi per ſe non ſatis digni viderentur, quorum cauſa tantos labores exantlare oporteat, eſt tamen quiddam aliud, cur idipſum fieri pro perpetuis illis ſideribus totiuſque cœli natura et diſpoſitione penitius perſcrutandis adeo expediat, ut aliunde idem vix conſtare queat. Ideoque ego ex hac accurata Cometarum præteritis annis conſideratione multa ad totam rem Aſtronomicam facientia, quæ non parvi momenti ſunt, deprehendi; ut: cœlum non conſtare ullis realibus, duris et impervijs orbibus, velut tota credidit Antiquitas et recentiorum adhuc quam plurimi: nullos dari epicyclos: Terram revera annuatim non circumire, || et pleraque alia, de quibus circa finem totius operis copioſius traeto. Sicque per hanc aſcititiorum et novorum ſiderum exquiſitam animadverſionem viam paro, imo fundamenta pono ijs, quæ in toto illo opere Aſtronomico circa perennium et mundo coævorum aſtrorum apparentias ac revolutiones redintegranda, et quaſi de novo inſtauranda, favente divino auxilio, propoſui, in quibus etiam indies arduo et indefeߟo conamine elaboro. Imo et in his libris de neotericis cœli Phænomenis multa ad rem Aſtronomicam reetius quam haetenus conſtituendam diu fruſtra deſiderata proponuntur, qualia ſunt Solaris curſus exaeta reſtitutio, Lunaris latitudinis emendatio, affixarum ſtellarum verificatio et plæraque alia, quæ per occaſionem harum ſecundariarum ſtellarum Aſtronomiæ cultoribus non parvo a me labore et ſtudio conquiſita communico. Sic etiam novam hanc Hypotheſin mihiipſi uſque in publicationem integri operis Aſtronomici reſervaߟem, niſi Cometa ille anni 1577 circa Solem revolutus me invitaߟet, ut eius propalationem eo in libro admitterem; adeo multa et magna vel ex hac ſola Cometarum occaſione, haetenus minus perſpeeta, in lucem protulimus, et favente Numine, impoſterum proferemus uberius. Quod ſi talia ſcripta unâ cum ijs, de quibus agunt, Phænomenis, evanida ſunt, utique vel ob perennium corporum, de quibus unâ multis in locis agunt, conſiderationem aliquandiu ſupereߟe merebuntur, nec ita facile, ut tu ominaris, abolebuntur. Et forte tam diu atque toties uſque ad faſtidium repetita cantilena de primo mobili et ſphæricis tyrocinijs, vulgaribuſque Planetarum theorijs (quæ omnia nihil novi et antea deſiderati inveniunt aut conſtituunt) apud peritos et gratos || permanebunt. An ignoras, quod HIPPARCHUS ille laudatiߟimus et antiquiߟimus Aſtronomus nunquam nobis reliquiߟet canonicam omnium affixarum ſtellarum tam ſedulam et operoſam deſcriptionem, niſi e Nova Stella ſuo tempore exorta, quæ procul dubio paulo poſt diſparuit, ad tam immenſum laborem exuperandum incitatus fuiߟet, ut de ipſo PLINIUS teſtatur. Et ſane poſt illum nihil ſimile a quoquam hominum, elapſis circiter 2000 annis, peraetum eſt. Nam PTO- 21* s. 164LEMÆUS eiuſque poſteri annotatione Hipparchica acquieverunt, habita ſaltem promotionis totius oetavæ ſphæræ ratione. Ideoque REGIOMONTANUS hunc abacum affixarum ſtellarum magis divinum quam humanum opus vocat et non prophanandum aut vulgo concredendum theſaurum. Neque id citra rem æſtimat. Memineris etiam, quæ et quanta ARCHIMEDES vel viliߟimarum arenarum occaſione impulſu GELONIS Siculûm Regis nobis reliquerit. Sic etiam alias ſæpe e rebus minimis neque diu durantibus cauſa hominibus oblata eſt longe maiora et ſtabiliora extruendi perveſtigandique, de quibus nunc non attinet plura dicere. Video enim me iam in reſcribendo nimium fuiߟe et epiſtolæ leges non parum tranſgreߟum; quam immorationem æqui bonique conſulas, quodque tecum de hac materia lubenti animo conferam, aſcribas. Vale, et librum illum M. CAMERARIJ de hoc eodem Cometa Francofurti ad Oderam (ut puto) editum, da operam, ut brevi habeam. Cuperem etiam inſpicere SIMONIS a Quercu ſcriptum de quadratura circuli. Id enim nondum mihi allatum eſt. Quod ſi unâ mihi procuraveris, rem feceris pergratam. Iterum || quam feliciߟime vale, et ante brumalem glaciem reſcribe. Uraniburgi inter alias quamplurimas occupationes feſtinanti calamo utut prolixæ datæ die 4. Novembris Anno 88.
Quodſi Princeps veſter illuſtriߟimus adhuc papyrum aliquam meæ officinæ opportunam Roſtochium miſerit, da operam, ut eam ab iniuria hyemis et pluviarum tutam quam citiߟime recipiam. Rogo etiam peramanter, velis nunc ſtatim ad me artificem aliquem tranſmittere, qui ſculpendi in ligno artem excellenter calleat. Tali enim per hybernum tempus et forte etiam tota æſtate opus habeo ob figuras tum inſtrumentorum tum aliarum deſignationum varias ligno inſculpendas, quæ poſtea imprimendæ veniant. Si itaque eiuſmodi hominem mature procuraveris et prima quaque occaſione huc miſeris, rem feceris mihi magnopere gratam et amicitiæ noſtræ convenientem. De mercede eius, ubi advenerit, facile inter nos conveniet. Si quid expoſueris viatici, reſtituam.
s. 165[E codice Vindobonensi lat. 1068645]
CLARISSIMO ET VARIA ERUDITIONE EX-
CULTISSIMO DN. THADDÆO HAGECIO AB HAICK,
MEDICO ET MATHEMATICO PERITISSIMO,
AMICO SUO PERPETUO COLENDO.
AHM HERN DOCTOR THADDEO HAGETIO ZU PRAG WONHAFFTIG.
S.
CUM hodie primum a nobili iuvene TAGONE KRABIO noſtrate hinc in Cæſariam aulam iamiam abituro cognovißem illum Pragam tranſiturum, non intermittendum duxi, quin aliquid literarum ad te darem, optime et eruditißime mi THADDÆE, præſertim quia nihil adhuc reſponſi ad ultimas meas receperim, quod tamen indies avide expeeto; dilationem vero hanc internunciorum inopiæ et hyemis importunitati imputandam cenſeo, abſit enim ut de tua ergo me promta voluntate quicquam addubitem. Nunc itaque cum per hunc nobilem Danum reſcribendi occaſio percommodum offeratur, ne reſponſione ulterius ſuperſedeas, te etiam atque etiam rogatum habeo, imprimis vero ut de ijs, quæ liber noſter ſecundus Cometæ anni 77 tibi dudum tranſmißus continet, mecum ingenue et aperte conferre non gravatim duxeris. Eum enim te iam evolviße ſatis mihi perſuadeo. Primus liber, qui de Stella Nova affatim traetat, nunc typis meis excuditur; procraſtinationi, quæ interieeta eſt, non ſaltem remoratio Privilegij Gallici Cæſariano adiungendi, ſed etiam papyri impreßoriæ defeetus præter expeetationem meam anſam dederunt. Nunc vero cum utriſque his remoris ſatis proviſum ſit, ſpero hunc quoque tomum brevi publici iuris futurum. Et quantum per impedimenta ac diſtraetiones (quibus utplurimum æſtivo tempore implicor) licebit, operis iſtius maturationem urgebo. In hoc non ſolum ea, quæ ad Novam Stellam proprie faciunt, accurate et luculenter declarata demonſtrataque invenies, ſed multa inſuper alia ad totius Artis Aſtronomicæ redintegrationem plurimum facientia; quæque haetenus diu fruſtraque deſiderata fuêre, qualia ſunt: Solaris curriculi e multorum annorum exquiſitißimis obſervationibus Geometrice oſtenſa et in numeros hiſce proximis ſæculis ſatiſſacientes redueta reſtitutio, item affixarum Stellarum, præſertim vero earum, quæ circa Zodiacum verſantur, præciſa et ipſi cœlo adamußim conſona verificatio, et pleraque alia nunc non attinet ſingillatim referre. Id ſaltem te oratum cuperem, ut MUNOSI Hiſpani et Italorum iſtorum tum etiam aliorum, qui de hac ſtella aliquid publicârunt, ſcripta mecum communicare non intermittas, ſi quæ forte tibi innotuerunt ad nos non perlata. Idem etiam circa rem Cometicam ex-s. 166peterem. || Conſtitui enim in ſingulis iuxta librorum finem, aliorum placita et animadverſiones ſub incudem veritatis revocare, ubi in primo atque ultimo tomo, quibus de Nova hac Stella et Cometa anni 80 agitur, tuarum lucubrationum honorificam, ut par eſt, introducere mentionem commodius erat, quam in illo intermedio libro de Cometa anni 77. Circa hunc enim nimium ab ipſo cœlo (vel teipſo iudice) deflexiße deprehenderis. Plura hoc tempore ſcribere feſtinus Nobilis huius abitus non patitur, verum ubi per hunc ad nos redeuntem, vel quacunque alia oblata oportunitate reſponſum a te recepero, uberius et pluribus de toto hoc negotio tecum agam. Intereaque et ſemper quam diutißime et felicißime vale, et Amplißimos Generoſißimoſque Barones D. IOHANNEM SEPTIMIUM a LichtenÊtein et D. FELICIANUM ab HerberÊtein, quorum uterque Daniam ſuperioribus annis pertranſiens, me Uraniburgi inviſere non gravatus eſt, meo nomine officioſe ſaluta. Receperunt vero ambo in ſe WITICHIANORUM ſcriptorum et librorum, quos poſt fata reliquit, meo nomine procurationem, de qua ut eos per commoditatem oblatam admonere velis, peramanter peto. Iterum et ſæpius vale. Raptim Hafniæ die 22. Martij Anno Domini 89.
Tui amantiß.
TYCHO BRAHE,
manu propria.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
HENRICUS BRUCÆUS AD TYCHONEM
BRAHE.
S.D
LEGI reſponſionem tuam ad meas literas de Cometa, in qua non eo candore uſus videris, quem expeetabam,nec eo animo noſtra accepiߟe, quo ſcripta ſunt. Miraris, me tuam Hypotheſin probare, cum veterum autorum errores mordicus tueri ſoleam. Quid ita? An quia infinitis tenebrionum erroneis ſententijs non aߟentiar, miraris? Ego vero levitatis magnæ, ingenij parvi, imbecillis iudicij arbitror, non reete expenſis adverſariorum opinionibus, quibus calumniandi quam reete ſentiendi maior eſt cura, ſubito aߟentiri. Soleo ego diu multumque premere, quæ contradicuntur, et quomodo refelli queant, cogitare, tum vel in priore ſententia perſiſtere, aut etiam aliter ſentientibus adhærere. Non me movent convitia, quibus tenebriones veteres tam Medicos quam Philoſophos obruunt, et hac ratione turbæ indoetæ fucum faciunt. Mihi veritatis ſemper magnum fuit ſtudium, s. 167diߟentiendi levitas ſemper inviſa. Quod vero Dithmarſus iſte tuam Hypotheſin ſurripuerit, non eſt, quod hoc te admodum moveat. Cum enim obſervationibus deſtituatur, e quibus Hypotheſis confirmatur et motuum ratio conſtruitur, nihil profecerit, alienis plumis ſe ornaߟe, neque intelligentibus perſuaſerit, ſuum eߟe inventum. Perge in opere inchoato, et maete animo proſequere inſtitutum. Hæc ad immortalitatem via.
Quod vero de Lunæ maxima latitudine ſcribis, quam 15 ſcrupulis ſtatuis Ptolemaica maiorem, non facere magnum in eclipſibus diſcrimen, quæ circa nodos incidunt, verum eſt; attamen in maxima diſtantia a nodis, in qua eclipſes incidere poߟunt, aliquid, credo, dabit. Sed quare me in tenebrionis ſententiam trahis, qui ſidera humore veſci credidit, cum alio noſtra ſpeetet oratio? Videbimus, quam ſolide a te eorum ſententia refellatur, qui ſentiunt, hunc || aërem undiquaque permeabilem cœleſtem regionem implere. Quantum enim ex literis ad PEUCERUM datis colligere poߟum, ſtatuiſti omnium ſententias ſecus ſentientium refellere. Hypotheſin quoque tuam explicas. Verum ego prius de ea cum quodam, qui apud te fuit, contuli, et videor aߟecutus. Quod autem ſcripſi totam traetationem de Cometis circa individua verſari, quorum cognitio unâ cum ipſo Cometa intercidit, verum eſt, cum nec motus idem, nec corporis forma eadem unquam ſit reditura. Non ivero tamen infitias, multa cum his tradi poߟe, ut non pauca tuo operi ſunt inſerta, quæ ingenioſe inventa et cum iudicio accommodata ad alia plura tranſferri commode poߟint. Quare non eſt, quod ſphæricorum libellorum ætatem ſuperatura ſcribas, quorum plerique non Boſphorum viſent, ut de ſuis poëmatis prodidit HORATIUS, ſed pharmacopolia et cauponas, ut habeant, in quod piper, thus, lardum et alia eius generis reponant. Atque utinam Sphæricis id tantum libellis uſuveniret, et non maximæ parti ſcriptorum, quæ hiſce temporibus in lucem eduntur, niſi forte in Bibliothecis aliquandiu deliteſcant blattis et tineis expoſita. Quid itaque de meis mihi pollicear, ipſe intelligis; ſpem magnam immortalitatis ſuorum ſcriptorum alijs relinquo. Non eſt autem, quod graviter feras, quod de Cometæ diſtantia ſcripſi. Sic enim acceperam: poſt enim animadverti, de apparente te loqui.
Quod ad poſtremas tuas literas attinet, quibus noſtri ʃat Boreæ datum || meminiſti, quid aliud tibi reſpondeam, quam quod ſummis tam Medicis quam Philoſophis viſum eſt, non habeo, quorum ea fuit ſententia, cœlum ſequi hominum naturas. Durum et aſperum dura et aſpera ingenia ferre, moderata temperatum. Id naturalibus rationibus poߟet confirmari, ſed ſuperſedeo. Quod ſi aliqui ſtudijs liberalibus exculti, aut bonorum conſuetudine humaniores et civiliores evaſerint, hoc veterum ſententiam minime evertit. Ipſe ſi progrediare verſus Bo-s. 168ream, ſic re ipſa deprehendes. Nec volo comparationem, quæ ſemper eſt odioſa, inſtituere. Sufficit, utplurimum ita ſe habere. Poߟent enim incidere cauſæ, quæ cœli ſive aëris conſtitutionem nihil morentur. Nam et Scythæ non pauci temperata ſatis loca incolunt, barbari tamen et inhumani permanent, ſic a puero educati. Et alij Regum aut Magiſtratus ſtudio ad humanius vitæ genus tranſferuntur. At Philoſophi haſce cauſas reſtringunt, et quid aër per ſe efficiat, referunt, Bœotoque aëre natum ſcribunt.
Sculptorem conveni, is ſe adfore aperto mari pollicebatur et in Inſulam tuam traieeturum; verum non apparuit. Ex hiſce literis et chartulis adiunetis, intelliges, quid aetum ſit; quid fieri inſuper velis, perſcribes. Bene vale, amantiߟ. TYCHO. Roſtochij 23. Martij An. 1589.
HENRICUS BRUCÆUS,
plane tuus.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068666]
CLARISSIMO DN. DOCTORI BRUCÆO
TYCHO BRAHE.
S. P.
RECTE et prudenter aßeris, in qua etiam ſententia ego ſemper fui, eße levitatis magnæ, ingenij parvi, || imbecillis iudicij, imo inconſtantis animi, non reete expenſis adverſariorum opinionibus, quibus calumniandi quam reete ſentiendi maior eſt cura, ſubito aßentiri. Verum dum te id in uſu habere iaetas, et diu multumque premere, quæ in motis quæſtionibus contradicuntur, et quomodo refelli queant, ſicque vel in priore ſententia perſiſtere, aut etiam reetius ſentientibus adhærere, id (ſi pace tua verum dicere liceat) an ubique citra omne præiudicium adeo integre obſerves, quemadmodum tibiipſi forte abblandiendo polliceris, equidem non minimam mihi dubitationem movet. Enimvero plurima eorum, quæ ex familiari inter nos colloquio olim perſpeeta habeo, tum etiam literæ tuæ aliquoties de rebus Philoſophicis ad me perſcriptæ contrarium quiddam rem omnem enucleatius diſcutienti inſinuant. Et ne longe exempla petamus, certe hæ ipſæ (ut de cæteris nunc non dicam) quibus te ita purgas et æquitatem in iudicando eximiam prædicas, tibi hac in parte adverſantur. Quorſum enim tenebriones vocas eos omnes, qui veteres quoſdam Medicos et Philoſophos, ſicubi abſona et minus comperta pro vero venditârunt, non ſaltem iuſtis rationibus, ſed evidenti experientia et ſenſibus ipſis indies refellunt, curque eos turbæ indoetæ fucum facere et convitiari s. 169ais? Anne hoc potius eſt convitijs rem agere et quaſi cum præiudicio quodam cæcoque affeetu eos inſeetari, quorum nec ſcripta nec ratiocinationes nec etiam operationes mechanicas unquam rite exploratas habuiſti, tenebriones vocitare? Dubius aliquandiu hæc legens ſubſtiti, quoſnam tam egregio epitheto ornare volueris, vixque capiebam, antequam ulterius progrediens intellexi, te de magno illo THEOPHRASTO PARACELSO Germanorum incomparabili Philoſopho et Medico, vobis Galeniſtis non minus quam noetuæ lumen diei inviſo et odioſo, verba facere. Scripſeram ſiquidem in ijs || ipſis, quas adeo invite accipis literas, pauca quædam de hoc viro. Ad id enim reſpondens, quod in prioribus tuis adduxeras, veteres ſtellas humore veſci arbitratos eße, addideram, te brevi in Paracelſiſtam tranſformatum iri, ſi talibus opinionibus aurem præbere velles. Nam et is aſtra nutriri voluit. Hinc occaſionem naetus infers, quod in tenebrionis iſtius ſententiam te trahere velim, cum alio ſpeetet tua oratio. Hîc primum cum eximium illum ſuperioris ævi Philoſophum, qui doetrinam et placita ſua ex ipſo naturæ theſauro indeſinenter depromſit, et reipſa quamplurima ita ſe habere contra veterum quorundam et neotericorum Sophiſticas argutias vel ipſis ſenſibus demonſtravit, tenebrionem appellas, cuius tamen ſcripta et traditiones vel nunquam legiſti, vel ſi aliquando per tranſennam a te forte inſpeeta ſunt, nondum rite percepiſti, nedum ut uſu, induſtria atque indefeßo labore eorum intelleetum et exercitationem tibi familiarem reddideris. Quorſum igitur de re ignota et tibi nunquam ſatis vel großiori indagine perſpeeta iudicium fers ? Sicne decet de tota poſteritate præclare meritum virum tenebrionis titulo infamare? An hoc eſt diu multumque premere, quæ contradicuntur, et æquali lance omnia ponderare? Immo hoc eſt de re ignota iudicium non ſaltem præcipitanter et inconſiderate ferre, ſed etiam convitijs et dieterijs virum laude potius quam vituperio dignum immerito proſcindere et in defunetum ſævire. Sic et Ardea aquas, quas tranare nequit, culpat. Anne ſatis tibi conſcius es, quoties, dum Roſtochij vobiſcum eram, me conveneris, ubi ſolum naetus eßes, nemine præſente clam a me Paracelſicorum medicamentorum præparationem ſciſcitabaris, admodum ſolicite nunc de his, nunc de illis, ut te eorum confeetionem edocerem, me rogitans, utut in præſentia aliorum, || ſi quando de his mentio fiebat, ſcommatis et reprehenſionibus atque contemtu illa præ Galenicis etiam me audiente exciperes; ſcilicet ne videreris tot annos in fucis verborum, negleetis rerum penetralibus, fruſtra inſumſiße et optima quæque neglexiße. At ſi horum recordatio tibi minus grata aut inviſa eſt, quoties me per literas, quas adhuc in promtu habeo, rogaſti, ut tibi Paracelſicorum remediorum nonnulla communicarem, quæ morbos illos difficilimæ curationis, utpote Epilepſian, Apoplexiam, Paralyſin, s. 170Hydropem, dolores podagricos et ſimilia Galeniſtarum ſyrupos, decoetiones et clyſteres reſpuentia mala, præſenter tollerent, ut tibi tuæque praxi per ea honorem et lucrum conciliares? Et certe contra Epilepſiam efficax remedium e PARACELSI fontibus derivatum iamdudum a me impetraſti, quod per vitrioli exaltatum et depuratum ſpiritum, intervenientibus quibuſdam appropriatis ſpecificis, pertinax illud et horrendum malum generaliter profligat. Idne inficiaris? Nonne eius præparationis proceßum D. LEVINO BATTO communicaſti, qui eum ijſdem verbis, quibus ad te perſcriptus erat, poſtea in quibuſdam thematibus de hoc morbo agens propalavit, citra tamen autoris et inſtructoris mentionem, quaſi vobis ipſis hæc aßcribere, quæ aliorum non parvo labore et ſumtu comparata erant, nihil referret, ſed honori daretur? Verum et plura in his tibi iamdudum iuxta tua avida deſideria conceßißem, ni ſcirem vos, qui PARACELSUM odiſtis, non ſatis ſincere et integre debitaque gratitudine hæc affeetare, ſed ſaltem ut vobis quæſtum et famam comparetis, alijs vero labores exantlandos et ſumtus erogandos relinquatis, et unâ, quod peßimum eſt, præceptoribus veſtris et vobiſipſis aßcribatis, quæ feliciter per hæc arcana remedia præſtari queant, ipſum THEOPHRASTUM unâ cum his, qui longo uſu et labore hæc per Pyronomica exer-||citia excoluerunt, ſcommatis et cavillis interim excipere non verentes, ut ſoli ſapere videamini. Atque hic plerumque mos eſt eorum, qui malunt doeti et ſapientiores haberi quam eβe. Quod ſi itaque adeo tibi inviſus eſt PARACELSUS, ut ipſum omneſque eius ſeetatores tenebriones appellare non dubites, cur clam medicamenta ex eius ſchola prodeuntia expetis, palam vero irrides et improbas? Cur viri doetrinam nunquam a te intelleetam, multo minus ſolide exploratam convicijs et maledietis infeſtas? aut cur non iudicium ſuſpendis, donec rationes et quæ utrinque contradicuntur perſpeeta habueris, ſi id evitare, quod levitatis eſt magnæ, ingenij parvi, et imbecillis iudicij, ut ipſemet ſcite mones, adeo in votis habes? Verumenimvero hæc non propterea refero, quod GALENUM et veteres Philoſophos, quos ſemper magnifeci et adhuc magnifacio, in omnibus culpare, atque ijs detrahere, et PARACELSUM undiquaque erroribus immunem pronunciare velim (omnes enim homines fuerunt, et tam falſa, quam vera ex hoc inexhauſto naturæ theſauro, partim aliquatenus introſpiciendo, partim cæcutiendo haurire potuerunt) ſed ſaltem ut admoneam te, dum virum illum inauditum et non intelleetum damnas, contra propria axiomata, quæ in uſu te habere refers, peccare. Sic non minorem mihi infers iniuriam, dum te in eius ſententiam me trahere aßeveras, atque ſic amicis irridere, cum ex meis ad te datis literis nihil eiuſcemodi, ſincere omnia dijudicando, colligi queat. Illic enim potius PARACELSI opinionem circa ſiderum ali-s. 171menta improbavi, quam quod tibi irriſerim; niſi ridiculum duxeris, te tanto et tam excellenti in naturæ perveſtigatione adeoque pertraetatione Artifici quadam in parte aßimilare, cum hoc laudi potius tibi ducendum, quam vituperio vertendum cenſeres, modo uſque adeo veritatis latentis penetralia per iuſtas ratiocinationes || diſcernere cuperes, velut te perpetuo in votis habere perſuadere mihi conaris. Ride, quantum voles, cachinnis non eluditur veritas. Memini, me inſcriptionem quarundam literarum aliquando ad te dediße, qua te Philoſophiæ Ariſtotelicæ et Medicinæ Galenicæ Doetorem et promotorem eximium prædicavi. Hanc intitulationem tali interpretatione excepiſti, quod epiſtolæ iſtius inſcriptio, niſi teipſum novißes, elatioris te animi reddidißet, addens: Vah? quantus ego futurus ſum Thraſo, ſi talem inveniam Gnathonem? At ſane ego non Gnathonice et adulatorie te iſto titulo ornavi. Nec enim vel ipſis Regibus aut Principibus viriſque ſummis adulari unquam didici. Neque præcipuam laudem in his autoribus evolvendis et reputandis proclamandiſque ſitam eße iudico, ex quo in præcipuis quibuſdam quæſtionibus longißime a veritatis ſcopo receßerint, ut in pleriſque tum ab alijs tum etiam a meipſo ſatis evidenter oſtenſum eſt, et inpoſterum, favente Numine, luculentius manifeſtabitur. Hîc igitur potius ſtomachari debuißes, meque, quod ironijs ludam, accuſare. Sed ita mundo acceptum eſt, ut tenebras lucem, hanc vero noetem reputet, ita ſeipſum et alios non ſine gravi veritatis iaetura deludere ſolet. At ſi forte hæc tibi obſcuriora ſunt, et data opera magis incredibilia, quam quod probare poßint, te non ſemper æquali lance diverſorum Philoſophorum placita, antequam ratam de his tuleris ſententiam, librare, addam unum vel alterum exemplum ex ea ipſa epiſtola. Ais me aßerere, Lunæ latitudinem maximam, quæ mea inventione Ptolemaicam quarta gradus parte excedit, non facere magnum in eclipſibus diſcrimen, quæ circa nodos incidunt, idque illic verum eße, ſed tamen in maxima a nodis remotione, iuxta quam eclipſes contingere poßunt, aliquid diſcrepantiæ daturam credis. Utrum et hîc mea ratiocinia iu-||ſta trutina expenderis, antequam de his iudicium iam ſecundo protuleris, videbimus. Ego in literis illis, quibus meam ſententiam inventaque tutatus, hæc ipſa, quæ nunc infers, ſatis diligenter examinavi, et Mathematice demonſtravi, perque numeros comperta reddidi, et tam in ipſis interſeetionibus quam remotißimo limite adeoque his intermedio differentiam, quæ contingit inter latitudinem Lunæ Ptolemaicam et noſtram, oculis ſubieci, eamque aßerui iuxta diſtantiam a nodis, ubi limes eclipſium eſt remotißimus, 12 graduum non maiorem evadere 3 ſcr. quæ unum ſaltem digitum in obſcuratione Lunæ cauſari ad ſummum poßint, cuius tamen perceptio quamobrem ſenſibus minus pateat, rationes inſuper addidi. Cum igitur hæc ſint ſatis evidenter a me demonſtrata et 22* s. 172ſcrupuloſe numerata, ut nulla reſtet contradicendi iuſta occaſio (taceo, quod etiam Mathematici Landgravij experimento et teſtimonio, quod unâ adiunxi, id muniveram) cur, quæſo, ea nunc denuo in dubium vocas, et cramben ſemel coetam ad faſtidium recoquis? Cur non manifeſtæ experientiæ et obſervationum certitudini eorumque, quæ contradici poßint, iuſtæ dilutioni non acquieſcis? An hoc eſt iuxta tua veritatis indagandæ principia, diu videlicet multumque penſitanda eße ea, quæ in controverſiam vocantur, et rationes utrinque ponderandas, antequam ſententia de talibus minime dubia feratur? Sic neque de ijs, quæ ego circa cœli materiam non, ut quidam neotericorum ſentiunt, prorſus aëriam (ſecuti in hoc IOANNIS PÆNÆ Galli ſententiam) in contrarium addueturus ſum, dubitare poteris, priuſquam meas rationes, quas forte iam antea ſuſpeetas habes, penitius cognoveris. Si tibi neotericorum quorundam totum mundum viſibilem aëre elementari replentium arridet opinio, quam || etiam ſententiam mordicus tuetur antedietus Landgravij Mathematicus, et multis modis a me id obtinere, ſed fruſtra elaborat, equidem per me id tibi et alijs facile licebit. Sed vide, quanta nota veſtro ARISTOTELI ſic inuratur. Is enim elementorum proportiones et menſurationes hac ratione ignoraße, ut de neotericis nunc non dicam, et cœli naturam fruſtra ab his exemiße, atque quintum quoddam (idque mea ſententia non inepte) immerito appellaße videbitur. Et quam parva ad GALENUM veſtrum hinc redundabit gloria, utpote eiuſdem Philoſophiæ conſortem? Præterea quamvis cuiuſlibet Cometæ conſideratio per ſe circa individua ſaltem verſetur, nec generalem aliquam de omnibus doetrinam extruat quoad ſingulas particularitates, quæ diverſis incidere poßunt, tamen multa habent communia, et unius ſaltem diligens perveſtigatio ad reliquorum cognitionem uberiorem viam ſternit; ut ob id non ratum ſit, hanc cognitionem cum ipſis Cometis intercidere, velut tu adhuc noſtros conatus et indefeßos circa hoc negocium labores nimium (ut videtur) extenuando obijcere perſtas. Manet enim ſcientia et veri inquiſitio in animis eruditorum, qui rite candideque philoſophantur, et hæc exempla ad uberiorem in his perfeetioremque, quando plures exoriuntur Cometæ, veritatis inquiſitionem, non infrugifere conducunt; quin et de multis alijs ad Aſtronomicum negotium pertinentibus (de quibus tum in opere noſtro ſubinde ago, tum etiam in literis iſtis te commonefeci) dißerendi anſam non poſtremam, neque uſque adeo contemnendam præbent. Quod ſi tibi hæc ita non arriſerint, fruſtraneamque, quæ his impendatur, diligentiam duxeris, iſta non legas, nec cures quicquam, imo contemnas, abijcias et oppugnes, ſi lubet: me non habebis|| antagoniſtam. Inveniet forte noſter conatus aliquos, qui tot vigilatas noetes, tot indefatigatos labores, tot meditationes et veri perquiſitiones, tantoſque in s. 173hæc erogatos ſumtus non ingratis animis excipient. Imo ſi vel nulli quam maxime unquam candida mente hæc agnoſcere velint, ego tamen a veri reetique inquiſitione et promulgatione animum nequaquam abieeturus ſum, cum virtus et veritas ſibiipſis precium ſint, nec extraneis indigeant adminiculis aut ſuffragijs. Si id te ita movet, quod dixerim, noſtros labores forte tamdiu inter eruditos locum aliquem inventuros atque ea, quæ de primo mobili et vulgaribus Planetarum theorijs toties recantantur, in quibus nihil novi aut diu deſiderati, ſed ſaltem aliquoties aetum denuo agitur, ut revera in his compleatur Comici ſententia: Nihil dici, quod non dietum Êit prius: ſi, inquam, idipſum ita te exagitat, ut de tuo ſaltem ſphærico libello (quem nonnullas præclaras demonſtrationes non ubique obvias continere ſcio) prolatum ſuſpiceris, cum tamen theoriarum unâ mentionem fecerim, quas te nullas edidiße compertum habeo, ut ob id in tot ſcommata prorumpendum duxeris, Boſphoros, tineas, blattas, cauponarum et pharmacopœorum avaras technas noſtris laboribus oblique ominando, nihil iſta me movent, ſed tibi potius bilem excitaße videntur. Scio equidem, qualia ſint ea, quibus utplurimum noſtri ævi ſcriptores, vel potius tranſcriptores in ſingulis facultatibus et artibus chartas onerant, quodque ea vix diutinam ætatem ſuſtinebunt: et experientia teſtatur, ſuperioris ſeculi eiuſcemodi non magni momenti ſcripta iam exoleviße. Nec ego animum induxi, quidpiam in medium proferre, quod ab alijs ſatis elaboratum anteaque promulgatum eſt, ne videar aetum agere, ſed ea potißimum, quæ tot iam ſeculis diu mul-||tumque fruſtra expetita et deſiderata ſunt, quorum etiam perveſtigationem ſolidam ſumtuum penuria et adminiculorum defeetus alias non ubique admittit. Si iſta nihilominus aliquandiu ſupereße nequeant et a poſteris conſervari augerique, utique nihil aliud eveniet, quam quod iamdiu accidit, ea ignoratione opprimi oblivioneque, quæ magno labore e tenebris in veritatis lucem dedueta ſunt; et nihil ad me pertinebit, ſi poſteri ea tueri conſervareque nequeant aut nolint. Sufficit, me DEI aliquale donum non humi abſcondiße, nec tempus inutiliter conſumſiße, de cætero non ſolicitus. Ego nihil eorum ago, quod immortalitatem ullam, quam in ſolius DEI gratia poſitam ſcio, inde conſequi ſperem, et quemadmodum (ut CICERO ait) ea, quæ de nobis, antequam nati ſumus, loquebantur homines, ſive non, nihil nos afficiunt, ſic etiam poſt fata aliorum tunc viventium noſtri recordatio nihil nobis boni damnive adfert, ſola ea, quæ apud DEUM eſt, immortalitate perpetuitatem æviternam largiente. Cætera omnia cum caduco mundo interitui et dißolutioni obnoxia ſunt. Qui igitur in his ſempiternum aliquid ponit, ſeipſum decipit. Habes, quid ego etiam de his ſentiam, ob id inculcanda, ne me aliter opinari fruſtra exiſtimes, et contra iudicij æquita-s. 174tem, quam præ te fers, neſcius et hac in parte pecces. Iſtam non levem iniuriam, quam in meam Cometæ Anni 77 theoriam, aßerens talem Cometæ duetum aliquando terris uniri, commiſiſti, vix uno vel altero verbo excuſas, ne forte errorem agnoſcere videaris. At quî Mathematicus ignorare debeat, digreßionem maximam a Sole eorum Phænomenωn, quæ Terram non ſimul ambiunt, in loco contaetus, qui fit per lineam viſus et circulum ſui duetus, capiendam eße, quemadmodum in ʘ et ☿ ab omnibus || Aſtronomis haetenus quam proxime fieri conſuevit, et iſta per ſe in libro meo ſatis fideliter explicata ſunt, ut nullam hæſitationem vel obieetionem iure mereri poßint?
Ea, quæ ad ultimas literas iocoſe ſaltem et obiter ſcriptas copioſius fere, quam ad ullas maiores et ad rem Aſtronomicam non leviter, ut puto, facientia traetantes reſpondes, nolo multis replicare. Scimus, quales ſint incolæ noſtro ævo temperatißimam mundi regionem inhabitantes, quales etiam Africam incolentes, ut de cæteris non dicam. Id tantum addam, in extrema Norwegia et Suecia ruſticos reperiri non paucos, manſuetiores, humaniores et hoſpitaliores, quam plærique rus incolentium inter eos, qui in ſeptentrionali Germaniæ parte degunt. Nam iſthic verſus Boream non ſolum ſunt omnes etiam agricolæ hoſpitales, ſed bene ſecum aetum putant, ſi a peregrinis viſitentur, ijs cibum et potum in copia largiuntur gratis, nihil pecuniarum recipientes, cum ijs blande colloquuntur, congaudent, cantant, et ſimilia humanitatis officia lubenter præſtant, promovent poſtea equis, curribus, cymbis, quorſum ulterius tendere cupiunt, atque hæc obvia vel nullâ vel minimâ mercede. Hæc ita ſe habere, norunt ij, qui iſtas regiones peragrârunt. Cum itaque utriuſque plagæ homines, de quibus loquor, ſint ruſtici, nec literis inſtituti, nec peregrinatione aut converſatione manſuetiores redditi, nec delicatius educati, quî fit, ut Boreas Auſtrum in his humanitatis officijs vincat? Vide, qualia ingenia ultima Iſlandia producat, quod procul dubio expertus es in ijs, qui ſubinde veſtram Academiam inviſunt. Imo vix iſthic reperitur ruſticus aliquis, qui non ludum Scacchorum, qui omnium eſt ingenioſißimus, expedite et ſcite admodum calleat, qui tamen tantum habet difficultatis, ut multi ſint alibi in civitatibus, qui eum || vix aßequuntur. Sed nolo ad comparationem, quæ ut reete ais, odioſa eſt, diverti. Latet quiddam in terrarum Naturis et Genijs abſtruſi, quod nec aëris nec cœli influxu totaliter excuſari poteſt, imo idipſum non perpetuo in ijſdem locis durat, ſed habet ſuas quaſdam metamorphoſes et tranſplantationes, vulgaribus Philoſophis nondum perſpeetas.
Hæc literis tuis reſpondere libuit, nullo te tuave carpendi ſtudio (neque enim amicitia noſtra diutina patitur) ſed ut ingenue te admonerem, ne nimium tuo ipſius iudicio ſemper tribueres, aliorum labori-s. 175bus et inventis detrahendo eaque elevando, et ne in tantum veterum Philoſophorum et Medicorum ſententijs te mancipares, ut neotericos veritatis latebras enodare poße diffideres. Vale et hæc ſubito exarata boni conſule atque candide interpretare, profeeta ab homine tui amante et libertate utente Philoſophica. Iterum quam feliciß. vale.
[Ex apographo manu scripto in exemplo Berolinensi operum astronomicorum Tychonis]
NOBILISSIME ET CLARISSIME VIR,
AMICE HONORANDE.
S. P.
SUB præteritæ hyemis initium, vir magnificus, D. GUILHELMUS STUARTUS, mihi literas tuas et librum, quem miſiſti, reddidit, quibus, ut in manus meas venêre, avide Perleets, deleetatus ſum plurimum; nam non ſolum erudita intricatæ quæſtionis traetatio, in qua eximiam doetrinam et ſingularem induſtriam perſpexi, mirum in modum placuit, ſed etiam gratißimum fuit, tam amicam erga me voluntatem in te viro præſtanti cognoſcere. Pro iſta tua humanitate et libro tuo, quo me honorare libuit, ago quas poßum gratias, cumque ſimili ſtudiorum fruetu reſpondere nequeam, animum tui peramantem tuæque amicitiæ ſtudioſum profiteor. Quod eam LIDDELIUS noſter mei apud te fecerit mentionem, ex amore quodam id ſuo egit; quod vero te ad amicitiam mutuam invitaverit, mihi rem gratam, et quam multis ante annis expetitam a me fuiße ſcierat, fecit. Nam a quo doetißimus WITTICHIUS ex Dania redierat, tua ille tantopere prædicavit, ut ab eo tempore te ſemper in amore et honore habuerim, et ante quinquennium, cum in patriam per Porthmum veſtrum navigarem, quæ ille commendaverat, coram intueri cupieram et conſtitueram; ſed ventis contra afflantibus et pro tua Urania Norvegicis ſcopulis ad menſem obieetis, ægre votis fruſtratus ſum. Ab eo tempore acceßit honorifica noſtratium Legatorum de admirandis tuis inſtrumentis (nam de alijs iudicare vix poterant) || commendatio; quæ illud amicitiæ tuæ deſiderium renovavit et auxit, adeo ut ſuperioribus annis ſæpenumero in animo habuerim meis literis initium eius facere; quod non acciderit, vitæ noſtræ ratione eiuſmodi cogitationes ſubinde excutiente faetum eſt; quod tu nunc prior id egeris, et comitatem agnoſco, et benevolentiam grato animo compleetor, meque vicißim teneri ſtatuo, ut quod a te bene cœptum eſt, a me, quo poterit ſtudio, in poſterum colatur et conſervetur. Quod quidem non illibenter faciam; nam quamvis exiguum ſit, quod ipſe polliceri potero, in tanta earum rerum oblivione, s. 176in quibus tu excellis, iucundum tamen erit de ijs nonnunquam tecum conferre, a quo ſumma quæque expeetare licebit. Nam et ſic liber tuus, licet ab undecim hinc annis eiuſmodi vix attigerim, tam fuit acceptus, ut accuratas eius obſervationes et ingenioſas demonſtrationes ſumma cum voluptate legerim; ac pro veteri noſtra erga has diſciplinas affectione, ſtudioſis earum plurimum gratulor, eße eiuſmodi Artifices, quibus nec ad perfeetam ſcientiam nec ad abſolutam operationem quicquam deeße videtur: tantumque de illis ſtudijs te meritum eße ſtatuo, ut omni commendatione dignißimus ſis.
Sed ad literas tuas nunc veniam, quibus citius reſpondißem, niſi continuæ peregrinationes noſtræ ab initio Februarij vix unum diem domi eße conceßißent. Ex Anglia ante paucos dies domum reverſus, nonnihil otij ſum naetus ad tua relegenda et iterum expendenda; nec tamen ut cuperem. Nam ſi reliqua ſuppeterent, experiri vellem, an Cometas iterum numeris poßem cœlo deducere in nativum ſuum locum inter ARISTOTELIS fumoſitates. Sed hoc alterius erit otij et maioris earum rerum recordationis. Nunc pro præſenti occaſione, quantum occupationes permittent, paucis reſcribam.
Literis tuis a me petis, ut ſententiam meam candide ſignificem. Quod ad id attinet, mihi tua vehementer placent, et inprimis illud nobile ſtudium in corrigendis ſtellarum locis et motibus || et exaetioribus numeris ſubijciendis ſupra modum commendare oportet; quo ut pergas nomen tuum inter illos æternos numeros conſecrare hortari vix audeo, cum ſummo conatu eo te ferri omnibus neceßarijs inſtruetum iam palam conſtet; ſi ullam operam in tam nobili conatu præſtare tibi poßem, non deeßem; ſed nobis nec tam accurata inſtrumenta hîc ſunt, nec his cœleſtibus a caducis corporibus vacare licet. Nunc enim magis Rhabarbarum et Sene ſimiliaque expenduntur, quam omnes Planetarum gyri. Verum, nobilißime vir, cum ad eam contemplationem te ille æternus omnium Creator vocaverit, ijſque, quibus oportuit, inſtruxerit, maete hac felicitate et virtute utere, ut talento tuo poſteritati lucrifacias. At non Paradoxis; nam ingenue loquor, veritatis cauſa, ſed acceptioribus diſciplinis. Hoc etenim tuum, in quo CICERONEM te Mathematice imitari voluiße mihi perſuadeo, minime arridet. Non enim placet, ſapientißimi Architeeti perfeetßimum ordinem obſcurari, et mutabilibus cum immutabilibus confuſis, αταξίας Chaos introduci. Nec latet, alios ante te in ea fuiße opinione, contra quos aliquando meditabar in Cometometria noſtra diſputationem. Verum cum illi nullis rationibus eo fuerint indueti, evidentius eſt, quam ut oſtendi debeat. Nemo tam multis id conatus eſt perſuadere, quam tu. Quod an effeceris, ego quidem affirmare nequeo ; mihi enim Phyſicorum conieeturæ ex rerum naturis ſumtæ magis conſentaneæ adhuc videntur. Et ne abſque ratione ita s. 177ſentire me exiſtimes, paucis tua, ſi non ingrata fuerit veritatis inquiſitio, excutiam.
Primis quinque capitibus, quæ de apparente loco et motu Cometæ demonſtraſti, præclare a te conſtituta videntur, nec ſi numeri conſtent, contradietioni locus eſt. Sed ſexto capite plus ultra progrederis, cœlum novis corporibus aperturus, ubi nihil ijs loci eße ARISTOTELES demonſtravit. Neque tuæ rationes eius authoritati hîc prævalere cenſendæ ſunt, ſi diligenter || examinentur. Nam illæ tres Maximæ, quas prima comprobatione affers, probabiliter duntaxat, ut ipſe fateris, pro ſententia tua faciunt, ſed quæſo, quorum ante authoritate fuerint approbatæ, ut probabilem concludendi vim habeant? Sed ſint tales: ut arcum maximi circuli deſcribere, ſit in cœlo eße; quod Phænomenon tuum talem deſcripſiße tibi viſum ſit, demonſtras; ſed an alijs ſimiliter moveri apparuerit, dubito. Tibi videtur materiæ caußa circulum magnum deſcribi non poße, quod vagabundius hincinde ab eiuſmodi orbita potius expatiaretur, ac ob id ingenitam ipſi motus ſui ſcientiam aßcribis. Mihi tam intelligens ſui fuiße nequaquam conſentaneum exiſtimatur; quin potius illum motum materiæ caußa accidiße, quippe aliâs non fuit, quam a primi motus numero retardatio, quæ maior circa initia extitit, cum moles maior plus ſubſiſteret, fubinde et quaſi proportionaliter decreverit, flamma æqualibus temporibus materiam lychni inſtar depaſcente, quod non in minorem, ſed maiorem abierit circulum, argumentum eſt, variaße a Terra remotionem, materia nimirum indies magis ac magis extenuata, et flamma ad ſuperiora prævalente, quæ Phyſica ipſius motus ratio magis conſentanea eſt, quam ſtatuere animal fuiße logicum, ſeu αύτοκίνητον a ſua motrice mente corpus.
Secunda Maxima cœlo Cometas potius eliminas et longe exterminas: ideo cuius moles, lux et motus continuo decreverunt, donec prorſus evanuerint, in illo immutabili loco fuit? quo conceßo, ut alio præteream, præcipua Aſtronomiæ hypotheſis evertetur, qua invariabilis cœleſtium conditio ponitur. Planetæ a celeriore ad * terram et hoc ad illud certis ſub periodis remeant, at Cometis a ſuo interitu non eſt regreßio, nec quicquam hîc magis ſimile, quam circularis eſt reetæ. Tertia, quod motum Luna celeriorem habuerit, ſupra eam evehis: ſic progrediendo, ad Saturnum uſque ſub finem evolabit; neque enim ſi inter cœleſtia talis motuum Harmonia ſit, quicquid ſpeciem aliquam eiuſmodi motus || habet, pro ſuo numero inter ea reponetur? Cœleſtibus ingenitum eſt circularis motus principium: mutabilibus adventitium eſt tantum, cumque toto naturæ genere hæc ab illis differant, ut aſymmetra, ſecundum magis et minus comparari non debent. Itaque his Topicis tuis nuſquam adhuc locantur Cometæ, quod paucis indicare s. 178volui. Videamus iam an Mathematicæ dimenſiones cœlum ipſis patefaciant, quod maxime quidem ſecunda comprobatione tua conaris, ubi aßumptis duabus ab ore Pegaſi obſervatis Cometæ diſtantijs inquiris, an colleetæ ex calculo iuxta Hypotheſin diſtantiæ congruant. Primum quidem ex ijſdem diſtantijs, cognita declinatione et a Meridiano remotione, colligis ad data tempora apparentes altitudines. Et poſito Cometa in orbe lunari inquiris ſeetionis angulum, quem facit verticalis cum circulo apparentis motus: cuius anguli beneficio parallaxes in longum et latum elicis, unde vicißim diſtantias ab ore Pegaſi ratiocinaris: quarum poſterior cum maior priori obveniat, et quo inferius ponetur Cometa, eo ab obſervatione magis diſcrepabit, concludis neceßario ſupra Lunam eße. Ponemus in hoc ſucceßivo rationum duetu nihil requiri, an ideo ſupra Lunam erit, quia ſic colleetæ diſtantiæ ab obſervatis differunt: at hac ratione ſupra Lunam non erit, quia nunquam congruent, quantumvis enim removeris, ſemper poſterior colleetarum maior erit poſteriori obſervatarum. Et ubi Parallaxis nulla eſt, poſterior erit duntaxat æqualis priori, coëuntibus apparentis et veri loci lineis: nunquam minor fiet, ut vult obſervatio. Deinde hæ colleetæ fiunt, Phænomeno a priore ad poſteriorem ſitum motu duntaxat primo tranſlato, nulla proprij motus habita ratione: quomodo poſterior diſtantia neceßario maior evadet priori, ſi quicquid ex Parallaxi acceßerit; ſi nihil, erit æqualis: nunquam minor, niſi ex proprio id motu fiat: quo interveniente, ut ſi verſus ſtellam ſupra ſe poſitam proprio motu feratur, quod ex Parallaxi || accederet, iterum ſubtrahetur vel etiam amplius: ac tum Cometa etiam longe infra Lunam poſito, non modo nulla erit aſpeetus diverſitas, ſed poſterior quoque diſtantia a Fixa minor evadet priori. Ut ſit Cometæ ſublunaris remotio h b, ad quod quidem punetum b primo motu in ſecunda obſervatione perveniret, ſed proprio retrahatur in d, ſitque retraetio in Inſtrumento ad a inſenſibilis fere ad 3.' vel 4.' ce, fiat tamen per eam in illa immenſa oetavi orbis remotione, ut abs ſitu b ſupra Lunam in f inter cœleſtia ad g uſque attollatur. Ubi ex Parallaxi, quæ haberi vix poteſt, remotio Cometæ a Terra definiri nequit, quod nemo haetenus animadvertit.
Sed repeto nunc illum duetum, qui admodum interruptus eſt: unde data tempora habes; non ex altitudinibus Fixarum: Si ex Horologijs, cur non id alijs concedis? Deinde ille ſeetionis angulus d c e pag. 114. non eſt repertus, neque idem eſt cum angulo gck pag. 112. quia circulus d c e pag. 112. per apparentem locum tranſit, et apparentis eſt motus, at f c g, pag. 114. alius eſt et tranſit per verum ex Hypotheſi locum: proinde d c e pag. 114. non eſt inventus, quo Parallaxes exquiris: ac ideo hæ in longum et latum deduetæ Parallaxes alienæ ſunt, nec aliæ ſunt s. 179viſæ longitudines, quam quas veras appellas pag. 115: ut hæ diſtantiæ ne quidem iuxta Hypotheſin rite ſint colleetæ, unde apparet, hanc demonſtrationem omni modo infirmam eße ad id quod intendis. Cum collimatius rem agis, proprium ad ſtellam motum conſideras, et eaſdem omnino reperis diſtantias, ut omnia exempla docent, primo excepto pag. 119. in quo illa tria ſcrupula prima, quorum cauſa tot centenis Semid. Terræ vis Cometam removeri, non fiant ulla retardatione reſpeetu Parallaxeos, ſed calculo tantum obrepunt: nam in alijs omnibus non occurrunt, nec mirum ſi ex ijſdem eadem proveniant, cum nihil alieni miſcetur: ac in illa immenſa remotione, cum Parallaxis evaneſcat, nullam pariet differentiam, illa quam affers cum obſerva-||tione convenientia nihil concludat.
Tertia comprobatio ad quæſtionis huius veritatis eruendam accommodari fortaße poterit, ſed pro tua ſententia nihil facit: nam conceßa illa ad idem momentum reduetione, quamvis in locis longitudine et latitudine differentibus eadem reperiatur Cometæ a Vulturis ſtella diſtantia, non ſequitur locorum intercapedinem a b pag. 125. reſpeetu remotionis b c inſenſibilis eße quantitatis: nam negligis differentiam longitudinis, et in eodem plano ſtatuis lineas viſuales a c ſ et b c e, cum in diverſis ſint, quod loca longitudine differant, et in diverſis planis exiſtentes. Licet in corpore Cometæ ad idem momentum coëant, in oetavo tamen orbe in contrarias dehiſcunt partes e et f: a quibus ad ſtellam d æquales ſint diſtantiæ arcus d e df, ac triangulum fiat iſoſceles def, idque Cometa longe infra Lunam poſito: quare hac probatione non efficietur cœleſtem habuiße ſitum.
In longitudine Uraniburgi et Pragæ ab alijs differre videris, quod Pragam facias Uraniburgo orientaliorem, cum, ut de alijs non dicam, in ORTELIJ Mappis longitudo Pragæ ſit circiter 32, Uraniburgi vero 35; quæſo, ad me perſcribas exaetas, quas habere poteris tui loci, Pragæ et Caßiliæ longitudines.
In quarta probatione, quas appellas reſpeetu centri altitudines, non ſunt aliæ, quam apparentes, reſpeetu nimirum ſuperficiei, quia ex declinatione et azimutho apparentibus deducis: quod in orbe Lunæ differentia verarum altitudinum minor ſit differentia apparentium ad 9.' nihil aliud arguit, quam in hoc ſuppoſito ſitu Cometam admittere aſpeetus diverſitatem: nec dubium eſt, quin quo magis removeris, differentia verarum et apparentium | altitudinum ſit minor futura, donec prorſus nulla evadat. REGIOMONTANI demonſtratio ſatis accommodata eſt Phænomeno immobili, quantumvis elevetur, ſi modo ulla ſit Parallaxis: at mobili nequaquam inſervit, nec tua adhibita correetione accommodatior fit, quia in correeto Azimutho Cometa non apparuit, ut Parallaxis in eo non ſit quærenda: talis adhibenda eßet correetio, qua 23* s. 180proprius ad ſtellam motus, qui Parallaxin exhaurit, determinetur, verum ne hac ratione remotio eius a Terra erui poterit, quod per Parallaxin hæc indagari nequeat. Atque hæ ſunt rationes, quibus Cometas inter cœleſtia locare conaris, quam vero deficiant ex ijs quæ attuli, manifeſtum eße arbitror.
Quæ oetavo Capite affers, cum his nitantur, cum ijs conſiſtent, nec id pluribus exquirere libet. Quod ad illam mundani Syſtematis Hypotypoſin attinet, cum ut penetrationum dimenſionem evites, Planetas per liquidum Æthera progreßivo motu ferri ſtatues, ut alia præteream, circularis motus Hypotheſin evertes, et apparens anomalia per helices indemonſtrabilis et inexplicabilis reddetur. Sic eſt Syſtema conſtituendum, ut habeat Mathematicus, in quo acquieſcat, nec Phyſico ſit, quod obmurmuret; nam nequeunt horum Philoſophorum demonſtrationes contradicere. Illuſtrißimi D. Landgravij obſervationes valde placent, nec dubito, quin ex ijs poßit quæſtionis veritas elici. Rudes MÆSTLINI et CORNELIJ notationes licet ad apparentem motum oſtendendum aliquo modo faciant, ad Cometæ ſitum demonſtrandum nihil conferunt. Et illum Philoſophia Tubingenſis melius potuit inſtituere, niſi phantaſiæ oſtentandæ cauſa eiuſmodi figmenta publicare voluißet. HAGGECIUS, quæ in Nova Stella parum ex arte præſtiterit, me non latet, ut mirum non ſit, in hoc Cometa tam fuiße incertum. Imo mirum non eſt hos Mathematicos in tam abſurdam abijße ſententiam, cum || nec ſufficientia ad inquiſitionem propoſitam data ſumpſerint, nec certam haberent demonſtrationem, quam ſequerentur: Non enim adhuc conſtat, nec demonſtratum eſt ab ullo, quantum ſcio, qua ratione poßit Cometarum remotio definiri, ſi proprium habeant motum. REGIOMONTANI demonſtratio in abſurdum abit. DIGESSÆI alæ non pertingunt eo, et illa doetißimi WITTICHIJ (quem ad cœleſtia migraße, ad quæ ſummo ſtudio ſemper aſpiravit, vehementer doleo, vel Mathematum caußa) quam ſub SCULTETI nomine reprehendis, quamvis ei concedantur obſervationes, nihilo magis rem expediet. Repetatur libri tui figura pag. 38. Statuit in illa verticalium prioris et poſterioris obſervationis ſeetione B. verum Cometæ locum fuiße, et Parallaxes utrique tempori reſpondentes facit b a, b k: at in illo b puneto, ſi Cometa proprium habuit motum, vere non fuit, ut ab eo Parallaxis numerari non debeat, ac ideo demonſtratio hæc duntaxat inſervit Phænomeno immobili. Cum itaque dimenſionibus Mathematicis ad locum Cometarum nondum ſit deventum, quid in hac quæſtione ſtatuemus? Ipſe nondum a præceptore ARISTOTELE diſcedo, qui mutabilia ab immutabilibus, ut naturis, ſic locis diſcernere docuit, illaque orbis Lunaris complexu comprehenſa nulla naturæ vi ſupra poße efferri demonſtravit. Si Mathematicas requiris demonſtrationes, cum aliæ pro tempore non s. 181ſuppetant, D. WITTICHIJ aßumam. Obſervationem tu refellis, quod ſub eadem verticali ſimul ſtellæ illæ cum Cometa eße non potuerint. Licet hoc demonſtrationem non infringat (nam ſub diverſis concludit) tamen non video, quî tua ratiocinatio plus fidei merebitur, quam illius doetiBimi artificis de ſenſu ſuo affirmatio: mihi conſtat fuiße illius, nec illi vel peritiam obſervandi vel Inſtrumenta idonea defuiße, ut ſi indiligentiam probare nequeamus, || illas ſenſu notas obſervationes, ut principia concedere oporteat. Demonſtratio vero, quamvis iam reieceram, multum tamen fidei meretur, quo circa illud tempus accommodata fuit, quo Cometa a numero primi motus inſenſibiliter deficiebat, et maxime inter binas obſervationes nulla fuit in intermedio tempore variatio, ut ſeetio B. pag. 38. fuerit, cum ille obſervaret, verus locus, quare cum reliqua ſuccedant, licet WITTICHIJ probatio magnam fidem meretur. Sic ſi NOLTHIO ſuæ ſenſiones non denegentur (nec intelligo, quî refelli poßint, cum circa idem fere tempus obſervatio fuerit) nec operatio in abſurdum abeat, admodum probabiliter concludit, ſublunarem fuiße Cometam. Ipſe eundem obſervavi, idoneis Inſtrumentis iuſtæ magnitudinis, Radio, Quadrante et Parallatico, ac aliqua adhibita diligentia ſumpſi qualibet obſervatione apparentes altitudines Cometæ et Aquilæ vel alterius ſtellæ: deinde diſtantiam apparentem Cometæ et ſtellæ: Ex quibus azimutha et tempora per demonſtrationem reperi: ac certe prima apparitione in abſurdas incidi operationes, ſed poſtea plus minus 5° gradibus Parallaxin habere inveni. Motum proprium habuiße animadverti, quo Parallaxis exhauriebatur: et nonnulla occurrebant αγεωμέτρητα, nec tum exaetßima eius rei demonſtratio fuit nota, unde faetum eſt, ut iudicium ſuſpenderem. Ab eo tempore ita illa omnia manibus noſtris excußa ſunt, ut nunquam ea reſumere licuerit: minuſque iam ad eiuſmodi calculum aptus ſum: Si tamen aliquando otium expetitum fuerit, ea nonnihil repetam, tecumque, ſi libuerit, de ijs conferam. Rogo te ut ad me mittas omnes præſtantium artificum et maxime tuas obſervationes, quas habes de nova Stella et Cometis, qui ſuperioribus annis illuxerunt.
Atque hæc ſunt, quæ ad Paradoxon tuum afferre volui; quæ quidem non alio modo allata ſunt, quam ut oſtendam, quibus ipſe adducar, cur ab eruditis || Phyſicorum conieeturis nequeam adhuc diſcedere; ut in bonam partem ea accipias, vehementer peto. Audio, clariß. vir, te in Chymicis excellere; ſi quid ſingulare in hoc artificij genere habes, ſive ad extraetiones faciendas, ſive ad aquas purgantes, vel tale quid pertineat, quæſo mihi communices. Habent Germani, ut accepi, nunc inventum, quo diſtillatis corpus expurgant, quo licet non indigeamus, tamen ignorare non cupio; ſæpius id experiri cogitavi, ſed cum non ſuaderet ratio, ne operam et oleum, ut non ſemel mihi ac-s. 182cidit, perderem, omiſi. Verum charta deficiente finem faciam, et hæc quæ reſcripta ſunt, boni conſule; nam diligentius iſta traetare, ægri non patiuntur. Vale. Datæ Edenburgi in Scotia, in Martio primum, poſtea ſub Maij initium.
Tui amantiß.
lOANNES CRAIGUS,
Philoſophiæ et medicinæ doetor.
[E codice Vindobonensi lat. 1068648]
NOBILITATE GENERIS, VIRTUTE ET ERU-
DITIONE VIRO CLARISS. D. TYCHONI BRAHE DANO,
DOMINO INSULÆ URANIEBURGI ETC. DOMINO
ET AMICO OBSERVANDO.
S.
LITERÆ tuæ Nobiliß. et amantiß. TYCHO, attulerunt mihi et voluptatem et dolorem; voluptatem quidem, quod abs te afferrentur, de quo iam dudum cognoſcere cupiebam; dolorem autem, quod intellexißem meas tibi cum libro VERNERI, abs te iam olim expetito, nondum fuiße redditas. Et profeeto ſuſpiciones variæ agitabant animum meum, ut conquieſcere nullo modo potuerim. Miſeram eas Gorlicium ad MYLIUM unâ cum libro illo, ac magnopere rogabam, ut SCULTETUM commonefaceret, ſi quid literarum ad te dare vellet, meis adiungeret et primo quoque tempore ad te perferri curaret. Indicabam etiam eidem iuxta documentum tuarum literarum omnes commoditates et occaſiones mittendi ad te. Cum autem in iſta animi mei perturbatione verſor, ecce, oportune ſane, ad levationem mei doloris, afferuntur ad me literæ a MYLIO, quibus ſignificat et ſe magnopere excuſat, cur diutius ſua opinione delituerint apud ſe meæ literæ, et ut plenius rei veritatem cognoſcas meque apud te excuſatum habeas, exemplum ipſius literarum ad te mitto. Sed iam, ut ſpero, utriuſque noſtrum deſiderio ſatiſfaetum, tibique meas redditas eße exiſtimo. Utinam deinceps noſtræ literæ curſum nanciſcantur feliciorem. His plura quod addam habeo nihil. Ex hoc mercatu avide expeetabam primum tuum librum. Sed cur non prodierit, ex tuis ad me intellexi. Deum oro, ut tuis ſtudijs Reipub. literariæ cauſa favere velit. Nos ante menſes circiter duos amiſimus virum ſummum et incomparabilem tuique ſtudioſiß. D. DUDITHIUM. Deceßit etiam ex hac vita 19. Aprilis Viennæ FABRICIUS. Utriuſque mortern admodum doleo. Sed quum Deo Opt. Max. eos in beatiorem vitam ex hiſce miſeriarum turbis evocare libuit, in ſanetißima eius voluntate nobis acquieſcendum eſt.
s. 183Barones, quos ſalvere iubebas, non ſunt in hac aula. D. DUDITHIUS, bonæ memoriæ, de libris WITYCHIJ iam olim cum ſorore ipſius egit. Sed moroſiorem illam fuiße intellexi, quam ut aliquid ex bibliotheca fratris communicare vellet aut ſaltem luſtrare pateretur. B. V. Pragæ 10. Maij 1589.
T. ſtudioſiß.
THAD.
D. fratrem tuum meis verbis officioſe ſalvere iube.
EXEMPLUM LITERARUM MARTINI MYLIJ AD THAD.
CLARISS. vir, fateor peccaße me in te atque adeo in amicitiam noſtram, qui tam diu nullas ad te literas miſi, cum præſertim mihi de rebus ad te pertinentibus, puta de literis et libro tuo ad TYCHONEM curando, ſcribendum eßet. Sed ita eſt ut ſcribo. Diutius opinione mea delituerunt apud me TYCHONIS literæ. Unam enim ſaltem occaſionem habemus mittendi per noſtratem quendam civem, qui Hamburgum ire ſolet, idque uno anno vix bis. Iter enim eſt longinquius. Cum eo igitur miſi tua ante paucas ſeptimanas, credo vix tres quatuorve ad ſummum. Ante illud tempus fateor ſuppuduiße me quicquam ſcribere, ne tu forte indignarere, quod mea incuria commiſißem, ut epiſtola faeta eßet έωλος. Eam religionem meam ut boni et æqui conſulas, te oro.
Gorlicij die Philippi et Iacobi Apoſtolorum 1589.
POST SCRIPTA.
IN Cancellariam Imperij memineris, ut ex tenore Privilegij aliquot exempla tui operis mittas. Ego enim, qui fueram ſolicitator Privilegij, hac de re fui admonitus. Reſpondi, fuiße quidem mihi abs te per quendam Studioſum mißum unum exemplum, ſed Bibliopolis integrum opus nondum fuiße publicatum, neque te hanc partern ſecundam abſque alijs publicare voluiße. Cum igitur in mercatu futuro Francoffordenſi integrum opus (ut ſpero) prodibit, et exempla aliquot in Cancellariam miſeris, vellem ſalutares tuis literis D. CURTIUM eiuſque amicitiam expeteres. Mihi eſt amicißimus, et profeeto dignus eſt, qui ab omnibus diligatur. Ad ipſa Mathemata natus videtur. Et certe, ſi ijs ſolis ipſi vacandum eßet, aliquid præſtare poßet.
Titulus D. CURTIJ: IACOBUS CURTIUS a Senfftenau, Cæſ. Conſiliarius et Procancell. Imperij.
s. 184[E codice Vindobonensi lat. 1068646]
PRISCÆ AC VERÆ NOBILITATIS, INSIG-
NISQUE ERUDITIONIS VIRO, D. TYCHONI BRAHE
DANO, MATHEMATUM ARTIFICI SUMMO,
INSULÆ HUENÆ DOMINO ET AMICO
SUO OBSERVANDO.
IN DENNEMARCK.
S.
PRIDIE eius diei, quam hinc diſcederet veſtras ille ad Imp. nuncius, adij illum et de ſuo hinc diſceßu percontatus ſum. Ille vero ſe eo ipſo die habiturum audientiam apud Imp. aiebat. Quod vero ſequenti mane diſcedere vellet, de eo ne verbum ullum. Dixeram me ipſi daturum literas ad te, quas paratas habebam; expeetabam ſolum eo ipſo die Bibliopolas noſtrates e mercatu Francoffordenſi, a quibus cognoſcere cupiebam, num eßent hoc tempore allaturi librum illum de aſtris, recordor fuiße cuiuſdam IO. FRANCI, Pariſijs impreßum, et Reginæ Galliæ dedicatum, quem tibi olim Ratiſponæ donaveram, et tu eundem ſuperioribus menſibus a me petebas, ut hac commoditate eum ad te tranſmitterem. Cum autem non afferrent, mitto nudas literas in hoſpitium ad veſtratem illum. Ecce vero illum iam die præterito hinc diſceßiße, mihi nunciant. Quam me id male habuerit, verbis exprimere non poßum. Habes cauſam et iuſtam meam excuſationem, cur veſtras ille vacuus meis literis redierit ad vos, quam ut accipias beneque interpreteris, te oro. B. V. Pragæ die 20. Maij novo ſtylo Anno 1589.
T. ſtudioſiß.
THAD.
[Ex apographo in codice Parisiensi franc. 13040; cf. codex Nicolsburgensis II 72 fol. C7 sqq.]
AD DOMINUM TYCHONEM BRAHE,
DANUM, MATHEMATICUM CLARISSIMUM
,
VIRUM NOBILISSIMUM.
S. D.
MAGNA cum lætitia accepi, cum maiore voluptate legi literas tuas, vir vere nobilis, et adiuneta illis τά άπαμειβό- 35 μένα ſcripta, quibus erudito et artificibus ſummis digno examine confertis συμτταρατηρήσeις veſtras illuſtriߟimus Princeps Landgravius Haߟiæ WILHELMUS et tu, ſed ſerius quam oportuit. Abs te enim miߟæ Uraniburgo s. 185(quod Uranoſcopiam vocare ſoleo, ut ſpeculam cœli) 13. Septembris anno 88 pervenerunt ad me demum ultima Ianuarij Iuliani anno ſequente 89; ubi latuerint aut hæſerint, et quorum culpa, neſcio. Tardius vero et ego reſpondeo, deſtitutus occaſionibus et copia eorum, qui tuto ac mature perferunt. His nunc potitus adventu ad nos || illuſtriߟimi Principis, Ducis Holſatiæ IOHANNIS, et volui ſatiſfacere et tibi et magnifico Domino HENRICO RANZOVIO, quantum potui in hac ex ſeneeta et carceribus debilitata virium ingenij et memoriæ (qui tamdiu a libris et ſtudijs Aſtronomicis abſum) affeetique corporis valetudine, et in his occupationibus, quibus nunc etiam obruor. Primum autem gratias tibi ago, quas debeo et poߟum, quod tam accurate exponis mihi occaſionem, hiſtoriam et rationem tuarum obſervationum et hypotheſium, in quibus vere affirmo me non reperire, quod deſiderem. Hæreo alicubi, ut in luminaribus nimirum, cum illa circumagas circulis Terræ homocentricis (quibus quam orbibus ut commodius ſic reetius et verius uteris) utrum anomaliam apparentem in eis eadem qua in alijs Planetis quinque ratione (quibus Solem ſtatuis centrum) per circellos duos parvos expedire velis COPERNICÆO exemplo, quod probas in Luna, in qua ille duobus epicyclis uſus eſt, a quibus tu abhorres, an vero alia, quæ mihi non occurrit. Reliqua ita plana, explicata et perſpicua eߟe iudico, et ad doetrinæ Aſtronomicæ καί ψηφοφορίας facilitatem tam accommodata, ut me fateri oporteat, veterum hypotheſes, ſi his conferantur, labyrinthos videri, illa orbium diߟimilium varietate et multitudine nimia, qua tamen an aߟequantur, quod promittunt, experientia docet. Totum æthereæ regionis traetum, ſtellarum corporibus exceptis, tenuiߟima conſtare ætherea ſubſtantia puriߟimaque et radijs omnibus pervia, eaque liquida et fluida, divinæ ſapientiæ verbo cœleſti patefaetæ teſtimonia non dubie contra Philoſophos demonſtrant. Quam mihi ſententiam perſuadent et confirmant non illa tantum ante prolata e Scriptura dieta, ſed multo plura alia. MOYSI enim 1. Geneſis cœlum expanſum quiddam eſt; id ſignificat enim vox Hebræa Rakia, id eſt quiddam άραιωϑέν καί λεπτωϑέν κατά διάκρισιν veram, fuſum atque dilatatum expanſu immenſo || in corpus δυνάμeι διαφανές, quod luce accenſa ac diffuſa creatione faetum eſt διαφανές ένεργείᾳ. Diffuſam hanc lucem omnipotentia Opificis ſummi poſtea die quarto colleetam rurſus coegit, coagmentavit et digeߟit κατά σύγκρισιν in luminarium ac ſtellarum diſtineta corpora. Septuaginta interpretes verterunt στeρέωμα, unde firmamenti manavit appellatio. Utraque appellatione indicari exiſtimo cum repagula illa admiranda nobiſque inexplorata, quibus moles aquarum orbi creato circumfuſa ſuſtinetur ac coercetur, tum hoc nobis obvium et ſæculis omnibus a Philoſophis etiam agnitum άμeτάβλητον regionis æthereæ, quod propter ARISTO-s. 186TELES inter ſecundas cauſas invexit την ανάγκην από τής φύσεως diſtinetam ac diverſam. Nec aliud per æneos Cœlosvoluit HIOBUS; fortaߟe quia reſpexerunt ad pervulgatam tunc et vulgo creditam ex commentis Philoſophorum in Aߟyria et Ægypto opinionem de orbibus cœleſtibus interpretes, ex conſuetudine vulgi hinc uſitatum, ut ſæpe fit, vocabulum adſumpſerunt; cum Hebræo enim non congruit. Talem autem Cœli expanſum, diduetumque ac dilatationem perpetuo Scriptura repetit et inculcat: ESAIÆ 45: Manus meæ tetenderunt Cœlos. ESAIÆ 44: Ego ʃum Dominus, faciens omnia, extendens Cœlos ʃolus, ʃtabiliens Terram, et nullus mecum. IOB. 9: Qui extendit Cœlos ʃolus. IEREM. 10 et Pſalmo 135: Qui præparat orbem in ʃapientia ʃua, et prudentia ʃua extendit Cœlos. Extenſionem illam autem, quæ ſolius omnipotentiæ opus eſt, cœpiߟe exordio faeto ab aquis Terræ circumdatis, quæ τῶν διαφανῶν ſunt quaſi principium, ſed adhuc terrenæ concretionis ſordibus atque umbris denſum et opacum, quibus in halitum fuſis, et halitu illo magis magiſque ſemper attenuato perpurgatoque ac ceu polito et diffuſo uſque ad illam tenuitatem et puritatem, quæ recipiendæ luci puriߟimæ ſubieetum fuit idoneum ſtabile et perenne, emerſiߟe illum immenſum Cœli traetum Scriptura docet, ratio etiam et experientia || convincit, quamquam non aߟequitur ullo modo attenuationis purgationiſque rationem et ſtabilitatis immotæ cauſas. Neque uſpiam legitur, quod in concretum, ſolidum, compaetum et impervium ſyſtema fluidum illud atque aërium corpus rurſus coiverit et coaluerit κατά σύγκρισιν et πήξιν. Imo teſtimonia Scripturæ expreߟa per omnia et in omnibus adverſantur, quæ prætereo, ut taceam cataraetas, aquarum aſcenſus et deſcenſus, acceߟus ad thronum æternæ maieſtatis et receߟus commemoratos in Biblijs, quos neutiquam pia Antiquitas óράματα aut φανερώσeις tantum φανταστικάς et imaginarias, ut multi nunc ſomniant, ſed aetus veros et hiſtoricas de ijſdem narrationes eߟe credidit conſtanter. Quod ex CASTALIONIS verſione citas (quam mihi non leetam, a pleriſque tamen parum probari intelligo) id textus Hebræus etiam habet, et ex Pſalmo 104 videtur ab ESAIA deſumptum. Verba Pſalmi ſunt: Extendens Cœlos ʃicut pellem; quæ cum membrana ſenſu idem eſt. Ego vero et ESAIÆ illud 51 de Cœli Terræque corruptione, qua fiet renovatio utriuſque, ad naturam utriuſque reete applicari poߟe exiſtimo, cum dicit Propheta: Cœli ʃicut fumus liqueʃcent, Terra ʃicut veʃtimentum atteretur. Cœli liqueſcent ſicut fumus aut evaneſcent, quia ſunt velut fumus expertes ſoliditatis concretæ. Terra craߟa et ſolida atteretur. Maneo itaque in eadem tecum ſententia, ætheream regionem totam impleri non contextu et compage διαφανῶν ſeu pellucidorum orbium, qui concretæ materiæ perſpicuitate et ſoliditate cryſtallis ſimiles ſunt, etſi et s. 187his comparantur, non tamen ſoliditatis ſed perſpicuitatis ratione, ſed ſua quadam ſubtiliߟima et puriߟima ſubſtantia, quæ aëre, a quo propagata eſt, tenuior multo ſinceriorque et ab infuſa luce perfeetior eſt, quam complexu continent atque coercent ſuo circumfuſæ denſæ nubes et aquæ circumfluæ, a quibus Hebræi Cœlum nominant Schamaim, id eſt: ibi aquæ. || De his aquis clara ſunt et indubitata teſtimonia Scripturæ ſacræ, Geneſ. 1: Fecit Deus firmamentum et diviʃit aquas ʃub firmamento ab his, quæ erant ʃupra firmamentum, vocavitque firmamentum Cœlum. Geneſ. 7, in hiſtoria diluvij: Abyߟi Terræ rupti ʃunt, et cataraetæ Cœli apertæ ʃunt, et faeta eſt pluvia ʃuper Terram. ESAIÆ 24: Quia cataraetæ Cœli apertæ ʃunt, et concutientur fundamenta Terræ. Pſalm. 18: Poʃuit tenebras latibulum ʃuum, in circuitu tabernaculi ʃui tenebroʃam aquam et denʃas nubes. Pſalm. 104: Qui contignat in aquis tabernacula ʃua. Quod ætherea regio circumfluis aquis ſummo extimoque ambitu inundet, quod nubibus denſis operta ſit atque obſcurata, quod interfuſæ nubes, etiam ut aquæ ſedem ſupremam maieſtatis divinæ a creatis ſubtuſque concluſis intraque cœli ambitum, circumflexu huius comprehenſis rebus univerſis dirimant, cur dubitem, intuens auetoritatem et fidem immotam divinæ veritatis patefaetæ? Sed quæ ſint illa repagula aut firmamenta, quæ cataraetæ, quæ clauſæ cœleſtes aquas pendulas in ſublimi ſua natura graves et nutu impetuque ſuo nitentes deorſum detinent, quæ laxatæ itidem aut adapertæ eaſdem profundunt, ut in diluvio, nec Scriptura prodidit, nec Philoſophorum quiſquam arguti ingenij conieeturis perveſtigabit, nec magis hoc perſcrutabitur quiſquam, quam explicatum eſt a quoquam, quomodo ſuis ſeſe fultibus in medio mundi libret immotum terreni globi pondus. Nihil moveor Philoſophorum quæſtionibus percontantibus, utrum Terra, utrum Cœlum ſit in loco per ſe vel per accidens, quia extra Cœlum non ſit locus. Sed aߟentior Scripturæ, quæ induit et cooperit ſyſtema mundi aquarum mole fortaߟe, ſi non omne undiquaque, nubium tamen involucris omne, quæ et concentum nobis docet eߟe inexploratum, ſed certum tamen et admirandum, acceߟu receߟuque inter ſuperna et infima, || inter aquas etiam cœleſtes et imas, quæ denique aquarum et nubium obſcura tenebroſitate docet ſecludi æternam ſedem Maieſtatis divinæ æterna luce plenam, in qua creaturis inacceߟa habitat divinitas, a luce et ſede creata inferiorum. Quid enim his eſt in Biblijs manifeſtius? Ratiocinor inde et multa de cauſis eorum, quæ in Cœlo creato nobis occurrunt, ut de Cœli colore ſapphirino, qui interdiu noetuque Cœlo ſereno conſpicitur, diߟimiliter tamen, clarius et liquidius die, obſcurius noete, de diߟimilibus Cœli partibus, de via laetea, quibus nemini leges et dogmata fero, ſed conieeturas recito ex Dei verbo, relinquens expen- 24* s. 188dendum cuique, his utrum habere fidem an Philoſophorum rationibus velit. Colorem Cœli ſapphirinum conijcio non eߟe aliunde quam ex aquis et nubibus ſupernis profuſis et tinÆtis ilia cœleſti ſempiterna luce, quæ nobis tanto affulget purior et nitidior, quo Cœlum noſtrum ſplendet clarius. Inde etiam eߟe iudico, quicquid tenebroſum in oÆtavo orbe, noÆtu præſertim, Cœlo limpidiore cernitur. Nec video, quas alias Philoſophi cauſas proferre poߟint, neutiquam enim ſufficiunt, quæ ab ætherea luce creata intra Cœlum petuntur, ut maxime conſtituantur in Cœlo orbes ſolidi, concreti, pellucidi, quos immiߟa et ſraÆta lux luminarium et ſtellarum ſuo ſplendore imbutos cæruleo colore tingat, ſicut ſparſi per æquor radij Solis marinas aquas. Unde erit enim ilia umbroſa tenebroſitas, quæ ſupra oÆtavum orbem ſiſtit ac finit viſum, eo uſque pervio et nuſquam impedito excurſu, Cœlo puro, penetrantem? Viam laÆteam autem conijcio eߟe rariores partes ſeu nubium, ſeu aquarum cœleſtium, ſeu repagulorum, vel horum omnium, per quas ſupernum, increatum et æternum lumen penetrat aut pellucet radiatu evidentius, quam in denſioribus et obſcurioribus. Nec aߟentior Philoſophorum ſomnijs, || qui illam fingunt eߟe confuſum confertumque lumen multarum et parvarum ſtellarum, quas propter exilitatem proſpeÆtus oculorum conſequi ac diſcernere nequeat; malo enim cum Scriptura et ex hac ipſa philoſophari, quam cum Philoſophis rerum divinarum imperitis hanc contra nugari (in ijs præſertim, in quibus aut hærent plane, aut penitus cæcutiunt) aut comminiſci et aߟumere pro certis ac veris hypotheſes veritati cœleſti adverſas, quod exemplo veterum COPERNICUS fecit in mobilitate Terræ. Propter has cogitationes ex Dei verbo in literis ad magniſ. Dominum HENRICUM RANZOVIUM movi dubium illud in hypotheſibus tuis de cœli vaſtitate, non quod hoc alicuius momenti eߟe cenſerem, aut quod hoc non conſiderarem, de quo me admones, ſed ut oſtenderem, me de oÆtavo orbe et contigua ſede cum hoc Planetarum aliquid a Philoſophis diverſum reperire; non imaginor enim oÆtavum orbem unum quendam cavum orbem eߟe, cuius ſuperficiei inerrantes ſtellæ infixæ ſint, ſed has mirando conſilio et inenarrabili ſapientia divina per ſupremum nubibuſque et aquis cœleſiibus proximum, latiߟime patens tamen et profunde ſe demittens ſpatium eo ordine ſedibus certis fixiſque diſtributas eߟe, quo conſiſtere et circumferri uno impetu, inter ſe immotæ intervallis, cernuntur, non eodem poſitu tamen ſupremi cœli reſpeÆtu, nec eadem a terris diſtantia; quod totum ſpatium pro oÆtavo orbe eſt. Scio, quod obijcient Philoſophi: Si orbes non ſunt, ſt ſtellæ partes orbium non ſunt, unde pendebunt in ſua regione, et qua vi, quo motu circumvehentur? Reſpondeo: Si ARISTOTELES, qui orbibus eas affigit et circumducit, νόους illis tamen ſeu intelligentias affingit, cur nos s. 189reete de Dei operibus edoÆti non multo magis tribueremus Deo opifici laudem in ſtruÆtura operis imperveſtigabilis ſapientiæ et potentiæ || imperveſtigabilis? Cur non ſtatueremus motus ſtellarum admiranda et imperſcrutabili ſapientia divina regi, qua conditi ſunt? Cur non fateremur ανεξερεύνητα eߟe opera Dei?
Concludens itaque hanc epiſtolæ partem acquieſco tecum in circulis. In obſervationibus autem hoc requiro, cum te Martem άπρόνυχον και f περίγειον Solis diametro intelligo multo humiliorem Sole reperiߟe, utrum etiam duos inferiores, V enerem et Mercurium, άπογειοτάτσυς‚ ut pro certo compertoque ſtatuis, Sole deprehenderis altiores? quod et de Cometa viſo anno 77 affirmas. Quæ enim de 72 anni Cometa, quem tunc meo more coelum aߟidue ſub noÆtem et auroram contemplans noſtris primum oſtendi, de illo ergo quæ edidiſti, viſa mihi nondum ſunt. Inquiſivi de illis ſecundæ partis titulo admonitus et ab amicis, ſed conſequi non potui. Scis fundamentum doÆtrinæ Aſtronomicæ eߟe certitudinem oſervationum, eoque magis miror, quod ex mei præceptoris ER ASMIREINHOLDI Tabulis ante mihi non animadverſum de canonibus mediorum motuum ac προσθαφαιρέσεων profers. Quid ſunt enim προσθαφαιρέσεις‚ niſi diſcrimen inter vere apparentia inæqualia et media æqualia? Id vero diſcrimen quomodo exaÆte conſtituetur, ſi medij motus exaÆte definiti et cum obſervatis veris comparati non ſint? Memini magnos etiam Aſtronomos obſervationes in COPERNICO deſideraߟe, qui ſuſpicabantur, nec ſatis diligentem illum in hoc genere, quod præcipuum eſt, fuiߟe, nec tantum obſervationum habuiߟe, quantum operi tanto conficiundo fuit opus. In te vero nihil horum quiſquam merito accuſabit, qui tot modis totieſque variatis et emendatis, ubi neceߟe fuit, organis, idem toties ſumma cura expertus es. Imprimis vero laudo exquiſitum accuratumque ſtudium tuum in diſcrepantia notanda, quam parallaxes et διαπλάσeις ſeu fraÆtiones per vapores denſiores pariunt, || qua in re neſcio, an ex veteribus etiam aliqui ſatis diligentes fuerint, confiſi fortaߟis nimium ſerenitate et puritate cœli auſtrini Soli propioris. Inerrantium examen et emendatio per τηρήσeις paucis exceptis, quæ Eclipticæ vicinæ ſunt, nemini admodum curæ fuit, inde uſque ab illis deſeriptionibus, quæ HIPPARCHO tribuuntur. In his inſigne inveniri a veterum notatione diſcrimen, conſentientibus obſervatis veſtris, illuſtriߟimi Landgravij et tuis, hoc magis gaudeo, quo plus referre exiſtimo, ut illarum ſedes, ſaltem præcipuarum, ſint exquiſite certoque deſignatæ.
Diſtributionem operis, quod inſtituis, valde probo, nec minus ingenioſa inventa, quæ ad compendioſam facilemque έπιλογισμόν motuum apparentium vel ex ſolo triangulorum canone promittis. Utinam vivam tamdiu, ut cognoſcam, quomodo conſenſus experientijs comprobet ac s. 190ſtabiliat illam quam hypotheſibus tuis condis novam fabricam in maximis et mirandis Dei operibus, quibus quantum de ſumma illa Dei ſapientia conſecuti ſimus, intelligemus tunc, quando αύτόπται coram opera ipſa aſpiciemus.
FRANCISCI VALESIJ Hiſpani nec nomen novi antea, nec legi librum, ſed quæ ex illo commemoras, mihi talia videntur, ut reſutatione nec arguta nec operoſa indigeant. Abſurdius eſt, quod cœlum ex elementis quatuor conflat, cui propter άμετακίνητον αφθαρσίαν Philoſophi omnes eߟentiam quintam, aliam ſcilicet ab elementis, tribuerunt. Nec repererunt, quomodo τό διαφανές ένεργεία ſeu natura ſua et aÆtu lucidum ex elementis detexerent aut demonſtrarent.
Anno præterito fui Caߟellis apud illuſtriߟimum Principem WILHELMUM Landgravium, Dominum et benefaeÆtorem meum clementiߟimum, ubi magna cum voluptate ſpeÆtavi et conſideravi inſtrumenta, quibus ad obſervationes ipſe utitur, Sextantem imprimis ex tua, quantum intelligo, officina profeÆtum etibidemnatum. Experiri vim etuſum propter temporis brevitatem et copiam ac varietatem rerum, quæ mihi oſtendebantur, ut optâram, non potui. Nec ſcio, an poߟim in hoc genere quid præſtare amplius, oculorum aeumine hebeſcente. Literas vero ultro citroque ſcriptas inter vos, quas || mecum humaniߟime communicaſti, inſpexi accurate, nondum perlegi, quod faciam, quamprimum me levâro aliqua parte illarum operarum, quibus nunc occupor et exerceor. Quæ mihi ex Genethliaco meo themate ante tot annos præſagijſti nimis verus vates, ſic evenerunt, ut præſagijſti; horum ego nonnulla, exilium præſertim, mei etiam fati ſenſu et monitu aliorum proſpexi ac metui, ſed tu omnia, cauſas etiam et occaſiones, melius et integrius, eoque magis cum excellentiam ingenij tui in omnium artium ac præſertim diſciplinarum Mathematicarum genere, tum vero imprimis in Prognoſtico δι’ αστρολογίας etiam αγχίνοιαν στοχαστικήν admiror. Non illa magis contemnenda iudico erudita et rationibus atque experientia nixa prædiÆta (cum ſint in conditis a Deo operibus creata ſimul et ordinata ad naturæ totius et ſingularum partium utilitatem et phyſicam gubernationem veſtigia ſapientiæ, documenta providentiæ et teſtimonia præſentiæ divinæ) quam conieÆturas et præſagia medicorum. Plus ſcientiæ de illis, plus ſtudij et diligentiæ in pleriſque, qui traÆtant, et uſum magis ſobrium et ſanum requiro in plurimis. Illa inficiari, quæ λόγον habent και πeίραν, eſt derogando ordini et virtuti operum divinorum contumelia Deum aſſicere. Neque exiſtimemus, caſu aut temere alios alio ſyderum poſitu in lucem edi, etſi frequentius homines ſignificatis ſyderum deteriores vita et moribus, infeliciores eventu ac ſucceߟibus, raro meliores evadent ac deportenduntur aut feliciores. Tu vero præclare feciſii, quod non repudiatis quidem, s. 191ſed intermiߟis Prognoſticis, ad divinas illas divinaque ſapientia plenas artes totis te viribus convertiſti, ingenijque acumine et alis Geometricis atque Arithmeticis ad ipſorum ſyderum præſentem quaſi contuitum motuumque explorationem evolaſti ac penetraſti, quæ te nobilitabunt ad omnem poſteritatem. Mirifice tamen et mihi et doÆtis omnibus, quibus exhibeo, Prognoſticum tuum placet, deque || eo communicato mecum, ut de alijs, gratiam me tibi eximiam debere agnoſco. De editione epiſtolarum, et tuarum ad amicos et amicorum ad te, cur non vehementer probarem conſilium Mag. HENRICI RANZOVII, cauſam non reperio. Quamquam enim ipſum ſeſe et te auÆtorem opus ſatis cuique commendabit, tamen plus auÆtoritatis, fidei ſtudijque utrique literæ illæ publicatæ adiungent, ſi innotuerit palam, quantum induſtriæ, operæ, vigiliarum et ſumptuum impenderis, et quantopere tibi curæ fuerit aliorum etiam conſulere et exquirere iudicia, quantumque tuum antecellat. Addo hoc etiam, me paucis diebus ante has literas ſcriptas, procurante Domino RANZOVIO, accepiߟe æneam ίχνογραφίαν et fabricam hypotheſium tuarum, in cuius conſideratione pleraque tua intellexi plenius, uno hærente de circellis, quod ſi in luminaribus, ut Planetis quinque, obſervas, nihil deſidero. Bene et feliciter vale, meque te reverenter amantem et colentem propter ſingulares et eximias dotes divinas, quibus divinitus excitatum te video et prædico eߟe ad hanc Mathematicæ doÆtrinæ partem illuſ trandam et abſolvendam, quam ego maximi feci ſemper, cumque admiratione et voluptate colui, ſed avocatus alijs ſtudijs nimis cito de manibus depoſui, redama.
Datæ Deߟæ 10. die Maij Iuliani Anno 1589.
[Ex apographo manu scripto in exemplo Berolinensi operum astronomicorum Tychonis]
IOANNES CRAIGUS AD TYCHONEM
BRAHE.
DEDI ante ad te literas, nobiliߟime vir, quibus tuis reſpondi, ſed in ea feſtinatione ſcripta ſunt, dum alio avocarer, ut relegere attente, quæ ſcripſeram, non potuerim. Paucis expoſui, quid de quæſtione a te mota ſentiam, non contradicendi animo, ſed veritatis et amicitiæ noſtræ cauſa, quo modo ut accipias peto. His literis || ſimili modo dignam traÆtarem quæſtionem, ſed communis lætitia ita animum meum occupavit, ut ab ea ad eiuſmodi ſpeculationes abſtrahi nequeat. Alia erit occaſio; nunc quod omnium apud nos iudicijs ſalutare huic regno fore videtur, et omnium votis vehementer optatur, id ut eveniat s. 192et feliciter et ſtatim, Deum oramus. Nihil etenim æque in votis omnium eſt, quam ut clementiߟ. Domino noſtro coniux ſit, quæ hac illuſtri Legatione petetur, nam inde optimas Reginas ſemper experti ſumus, et nunc fore ſperamus: mihi quidem dubium non eſt, cui progenitores illuſtriߟimæ Principis partim viſi, partim aliter noti ſunt; ſed id omnes metuimus, cum brevi temporis ſpacio, longo locorum intervallo tanta res peragenda ſit, ne tantum bonum nobis, quam ſtatim optamus, non contingat; ſed votis aëra fatigabimus, ut hincinde ventos aſpiret ſecundos. Et Deum orabimus, ne ulla hominum conſilijs ſit mora. Ille igitur, in cuius manu corda Regum ſunt, ita omnia proſperet, ut et hominum conſilia et Principum in hoc uno propoſito affeÆtus uniat. Illuſtrem Dominum Legatum comitantur ex amicis noſtris aliqui, Dominus SKYNENS, iuriſprudentia et dignitate apud nos præſtans, et doÆtiߟimis in Germania viris olim chariߟimus; nobilis iuvenis MARCUS SWUNTONIUS, propinqua affinitate mihi iunÆtus; adoleſcens egregiæ indolis et expeÆtationis, THOMAS NICOLSONIUS, Philoſophiæ magiſter. Hos tua benevolentia compleÆtaris et amicitia etiam digneris peto; præſertim apud te meo ſit loco affinis meus. Inceߟit me quidem hoc tempore cupiditas tui viſendi, ſed ab ægris nobis aߟebe vix licet; meo loco, ut dixi, hos habeas. Vides, quomodo familiariter tecum agam, ac ſi non recens, ſed multis annis confirmata eߟet noſtra amicitia; at ea tamen eſt, ut mihi perſuadeam, ut id abs te petere et expeÆtare audeam. Ad nos ſi veſtratium || aliquos venire contigerit, ſunt illi omnes eo apud nos loco, ut amicitiæ non ſint futuri immemores.
Ne inanes omnino hæ literæ eߟent, eam traÆtarem quæſtionem, an hypotheſes eߟe poߟint, quibus ſtatuatur, abſque orbibus Planetas moveri. Mihi aliquando in mentem veniebat, unicum eߟe aߟ oÆtavo ad concavum Lunæ orbem, qui a primo motu deficeret, in quo Planetæ ſuos peculiares haberent orbes, quaſi epicyclos quoſdam, quibus omnis apparens anomalia poߟit explicari, ſed has imaginationes alia excuߟerunt. Et duntaxat adhuc arridet ARISTOTELIS ſententia, Planetas orbium certorum eߟe partes, a qua tamen noſtra ſpeculatio non abhorret. Sed tubis ad naves convocatur, iamque illuſtriߟ. Dominus Comes ingreߟus eſt, ventis afflantibus ſecundis. Faxit Deus, ut ſecundiߟimi ſint. Bene et feliciter vale, et CRAIGUM tui amantiߟimum eߟe exiſtimato. Datæ 18. Iunij Edenburgi.
Tuus
IOAN. CRAIGUS,
Medicus.
s. 193POST SCRIPTA.
I AM audio, plures adhuc ex amicis noſtris unâ proficiſci, et inter alios M. GUILIELMUM FULLERUM; iuvenis eſt egregius, nec tua amicitia indignus. Vide, quam ego tibi notos quaſi accumulem; amici omnes mei ſunt, et tuarum excellentium virtutum erunt admiratores. Iterum vale. Hæc quoque raptim.
Ioan. Craigus, D.
[Ex apographo manu scripto in exemplo Berolinensi operum astronomicorum Tychonis]
IOANNES CRAIGUS AD TYCHONEM
BRAHE.
NOBILISSIME et clariߟime vir, amice colende. Non occurrit hoc tempore, quod ſcriptione dignum videatur, ſed cum detur occaſio, non prætermittendam puto. Et ne meræ omnino ſint literæ, quamvis hoc fere nihili ſit inſtar, quod prioribus cœperam de cœleſtium Hypotheſi ad te ſcribere, paucis repetam. In tua Hypotheſi non alienum videtur, quod Terra luminarium et Sol cæterorum Planetarum ſit centrum, ſed tamen abſurdum implicat, quod Mars acronychus terris propior fiat Sole; concinnior fortaߟe erit, ſi punetum Terræ vicinius quam Sol ſtatuatur centrum, aut ſi id nolis, ut duplici epicyclo augeatur orbis Planetæ ſuperioris, quemadmodum ad me ſuam ea de re cantationem ſcripſit M. DUNCANUS LIDDELIUS; quæ quidem Hypotheſis nihil abſurdi habebit; nam non ſolum hoc tuum vitabitur, ſed etiam orbes Planetis aߟcribi poterunt. Sunt et piures modi, quibus iſta ſupponi poߟunt, et ipſe aliquando exponam, quid hac de re ſentiam, plenius, omnino enim incumbendum ſtatuo, ut Phyſicis et Mathematicis pariter ſatiſfiat. Audio, clariߟime vir, te in Chymicis præclare verſatum eߟe, rogo te, ut mihi aliqua ex ſecretioribus et utilioribus communices. Habet ROLLANDUS in ſuis Centurijs curarum, ut ſic loquar, aliquas mirabiles compoſitiones, ut aquæ benedietæ, balſami ſulphuris, ſpiritus vitæ, extraetæ eſulæ, quæ ſi tibi nota ſunt, fac me earum participem. Habeo extraetum eſulæ communi || modo per ſpiritum vini; ſed eſt alia quædam ſingularis ratio in iſtis extraetionibus; ſic ſi tibi aliquid conſtet de diſtillatis aquis purgantibus, quæ iam apud aliquos in uſu ſunt. Fuit apud nos hiſce diebus PETRUS PAYSEN Danus, vir in linguis egregie verſatus, et in pluribus diſciplinis bene inſtitutus, et in Mathematicis quoque bene doetus; multas regiones peragravit, et multa vidit, ei trado literas meas, ut ad tuam amicitiam ipſi aditus ſiat, qua non dubito quin dignus futurus ſit. Bene et feliciter vale. Datæ Edenburgi 9. Iulij.
Salutem precor noſiratibus amicis.
Tuus
Ioan. Craigus, Doetor.
s. 194[E codice Vindobonensi lat. 1068681]
NOBILISSIMO VIRO DOMINO TYCHONI
BRAHE DANO, DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
URANIBURGI SEU IN HYENA INSULA.
S.
NOBILISS. D. TYCHO, Domine et amice obſervande. Poſt diſceßum nobilis illius viri veſtratis, qui falcones Imperatori noſtro a Rege veſtro attulerat, meaſque ad te literas perferre debuerat, binas ad te dedi literas, easque opera mei amici per Dreſdam curavi ad te perferendas; eas an acceperis, vehementer ſcire deſidero, non quod magni alicuius momenti eßent, ſed ut cognoſceres non mea culpa, ſed iniqua ſorte quadam accidere, quod meæ tibi vel tardius reddantur, vel penitus non perveniant ad te, quam fortunam, profeeto, valde defleo. An igitur omnes meas huc uſque adeoque librum VERNERI acceperis, magnopere rogo me edoceas. Tuum librum primum avide expeeto, alij etiam, præſertim nobiliß. D. IACOBUS CURTIUS, Vicecancell. Imperij, eadem cupiditate expetunt. Etſi autem mihi in iſta mea ſenili ætate (nam ad 1. Oetob. ſi ita Deus volet, magnum climaeterem complebo) ob ſtudia medica et alias curas, in Aſtronomicis ſtudijs verſari non conceditur, tamen vehementer obleetor, quoties facultas datur ſaltem inſpiciendi aliorum lucubrationes. De Commentarijs TRAPEZUNTIJ quid nunc iudices, ſcire velim, num putes exreſcholarum fore, ſi initio ſaltem duo priores libri ederentur, poſtea reliqui.
De rebus Gallicis vos iſtic melius. En quam nullum eſt ſcelus quantumvis horrendum, quod Monachus aggredi non audeat. Dixerim ego Monachos iſtos et Papiſtas Catholicos, non a fide ſed verius, ut ita dicam, a Catholicitate omnium ſcelerum nominandos eße. Archid. ÎAX. hodie Polonicos limites tranſcenſurus eße dicitur. Expeetabimus igitur illum huc intra dies non uſque adeo multos; Deus faxit, ut ſanus redeat ad nos. B. V. Pragæ die 7. Septembris novo ſtylo Anno 1589.
T. ſtudioſiß.
Thad.
[Ex adumbratione in codice Vindobonensi lat. 9737 f]
TYCHO BRAHE AD DR. IOANNEM
CRAIGUM.
S.
CUM tres hac elapſa æſtate a te receperim literas, Doetߟ. CRAIGE, nulla ijs haetenus reſpondendi commodior eſt: oblata occaſio quam per hunc Magnificum et Nobiliߟ. virum WILHELMUM STUARTUM, qui etiam tibi priores meas tradi curavit; cum enim conterranei tui hîc eߟent, qui magnificum et illuſtrem Dominum Legatum comitabantur, non concedebatur tibi reſcribendi otium præ alijs curis politicis et œconomicis. Ab eo vero tempore ſi quando aliquid ab alijs occupationibus reſpirationis ſupererat, amanuenſi meo reſponſionem Apologeticam ad has ipſas tuas literas, quibus et ſententiam meam de æthereo Cometarum ſitu et Hypotheſium cœleſtium nuper a me excogitatam innovationem in dubium vocas, et quantum in te eſt, labefaetare niteris, ſucceߟivis horis dietavi, quam etiam nunc mitto. Si quid amanuenſis incuria minus appoſite et diſtinete ſcriptum eſt, tuum erit idipſum diſcernere, quam rem alias per temetipſum ſatis intelligis, neque enim nobis alijs et maioribus intentis otium ſupererat denuo hæc revidere et recognoſcere. Si tibi prolixior in hoc reſponſo viſus fuero, id ob materiæ intricatæ molem, quæ non paucis ſatis dilucide explicatur, excuſationem apud te habeat; volui enim vitare illud Horatianum: ߟrevis eߟe laboro, obſcurus fiο. ||
Pro ſingulari autem illa tua erga me meaque ſtudia benevolentia et candido iudicio plurimas tibi habeo gratias, et viciߟim te diligere atque in albo amicorum meorum ſingularium numerare non intermittam, nec non amicitiam ſemel per literas inchoatam poſtea continuare et crebra ſcriptione, quoties occaſio datur (ſiquidem aliter non licet) conſervare. Chimicorum aliquot medicamentorum præparationem tecum non invite communicarem, ſi ſcir em, quidnam in ij s maxime expeter es, et ubi in laboribus his pyronomicis dubia præcipue moveris, licet ut dicam id quod res eſt: hæc arcana neque tuto neque competenter literis conſignantur ROLANDI illius, cuius in ultimis literis mentionem facis, Centurias nondum vidi; ubi naetus fuero, dubitationem, quam circa quaſdam inibi contentas præparationes moves, minimo negotio reſolvam. Diſtillatis uti purgantibus nec adeo paratu facile eſt neque etiam, niſi plura adhibeantur et circumſpeete omnia fiant, ſatis conſultum; amittunt enim ea, quæ per ſe purgantia ſunt, vim ferme omnem, ſi diſtillando exaltentur, neque extraeta illorum adeo valida ſunt, atque ipſa materia, per ſe licet impurior. Sed de his alias plenius tecum agere 25* s. 196licebit, omnium vero optime coram id fieret, ſi noſtram inviſendi Uraniam unâque officinam Hermeticam tibi unquam occaſio contingeret.
Pro communicatis quibuſdam compendijs Triangulorum gratias habeo, licet ipſemet, ubi primus numerus eſt integer ſinus, hæc ſatis antea perſpeeta habeam; ubi plura || inquirere atque enodare tibi otium fuerit, feceris mihi rem gratam, ſi omnia quotquot eiuſcemodi colligere poteris compendia, peculiari libello comprehenſa et exemplis illuſtrata, mihi tranſmiſeris, utque inventum illud quod tibi Helix Geometrica appellatur, unâ cum canonis confeetione plenius aperias velim. Ego laboribus et ſumptibus non parcam, ut per operarios ſufficientes res hæc executioni mandetur, modo uſuſruetus par ſit labori, et ſi per me quidpiam rurſus, quod tibi gratum ſit, præſtari poterit, invenies me perpetuo ad quodvis officij genus quam promptiߟimum. Scripſeram tibi et alias literas per quendam Studioſum Germanum, qui aliquot menſibus mecum fuerat, quemque frater meus in quadam navi Illuſtriߟimam Principem noſtram Sereniߟimi Regis veſtri ſponſam in Scotiam, ſi venti ſecundi fuiߟent, deduetura in ſuo comitatu habuit, ſed cum re ob maris ſævitiam et ventorum adverſantium vehementiam infeeta claߟis noſtra in portum reverſa ſit, te eas non accepiߟe compertum habeo, neque exiſtimo Studioſum illum hac hyeme, ut conſtituerat, Scotiam viſurum. Quod ideo refero, ne ob moram hanc aliquantulam, quæ in reſcribendo commiߟa eſt, me prorſus officij immemorem fuiߟe ſuſpiceris. Verum ſi quid haetenus intermiߟum eſt, id ſcriptum noſtrum Apologeticum ſua copia recompenſabit, quod ut per otium diligenter evolvas, et ſi quid adhuc foveris ſcrupuli, ingenue ſignifices, te etiam atque etiam rogatum habeo. Vale. Uraniburgi 25. Oetobris Anno 89.
[Ex adumßratione ab ipso Tychone correcta in codice Vindobonensi lat. 1068681; cſ. codex Pulcoviensis ab F. R. Friisio adhibitus]
CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM
GENERE ERUDITISSIMO VIRO D.THADDÆO HAGGECIO
AB HAYCK, PHILOSOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI
EXIMIO, AMICO SUO INPRIMIS
COLENDO.
QUATERNAS a te hac elapſa æſtate, amantißime et eruditißime mi D. D. THADDÆE, accepi literas, primas Cal. Novembris veteri ſiylo anno 88 exaratas, 27. demum Aprilis huius anni me obtinere contigit; alteras 10. Maij huius anni ſcriptas ultimo Auguſti recepi; tertias, quas 20. Maij novo ſtylo ſcripſeras, circa medium s. 197Septembris obtinui; ultimæ vero die 7. Septembris datæ penultimo Oetobris ad manus meas pervenerunt, idque (ut ubique antea) ſecundum veterem anni Iuliani numerationem, qua etiamnum nos utimur. Omnes tuæ Praga erant mißæ, quas ego partim Hafniæ, partim hîc Uraniburgi naetus ſum. Singulæ magnum illum tuum et conſtantem erga me meaque ſtudia favorem affatim declarabant, et amicitiæ inter nos olim Ratiſponæ ante annos circiter 14, cum modernus Imperator inauguraretur, percupide contraetæ ſartam teetam continuationem et gratam conſervationem, pluribus etiam interea literis confirmatam, non obſcure teſtabantur. Pro qua tua ſingulari et plus quam benevola erga me affeetione non poßum non tibi gratias agere ingentes, pari vicißim te tuaque omnia amore et ſtudio, quantum in me eſt, quoad vixero, proſequuturus et gratißimam tui memoriam perpetuo conſervaturus.
Quod autem tuis illis eruditißimis pariter et amicißimis literis nihil tanto iam elapſo tempore reſponderim tuiſque votis hac in parte non ſatiſfecerim, ne exiſtimes, ulla oblivione tui vel etiam negligentia aut ob aliarum occupationum molem (licet hac præterita æſtate in varijs || negotijs non exigua fuerit) id commißum eße, ſed potius internunciorum penuriæ, cum rarißime aliquis hinc ad vos abeat, cui tuto et certo literas concredere liceret, ſilentium illud diuturnum imputes velim. Nullus enim mihi incubuißet negotiorum tantus cumulus, neque ulla alia prævalere permiſißem obſtacula, quin aliquid ad te literarum dedißem, modo Grammatophorus certus et idoneus mihi interea temporis obtigißet. Et ſane ut verum fatear, ne nunc quidem has ad te dedißem, ob inſtantem præſertim hyemem (quæ maiora, quo minus tibi indubitanter tradantur, obſtacula ſuggerit) niſi quartæ illæ tuæ et ultimæ nudiuſtertius ſupervenißent, et vehemens tuum, an priores a te mißas acceperim, cognitionis deſiderium unâ cum reſcriptionis avida expeetatione inculcaßent. His enim acceptis, etſi non paucis hoc tempore implicer negotijs, ſepoſitis tamen omnibus, non diutius reſponſione ſuperſedendum duxi. Et licet non minor quam antea in mittendi occaſione ſit difficultas, imo potius ob hyemem, ut dixi, multo maior, attamen huic ita occurrendum cenſui, ut binas eadem continentes ad te exarari curarem, quarum unas Roſtochium, alteras Lubecam vel Hamburgum tranſlatas illac tutius ad te perferri ſperem; neque enim tunc ambas intercidere adeo in proclivi eſt.
Nunc itaque ut primis tuis ſufficienter reſpondeam, tempus poſtulat, ſiquidem ex quo illæ a te ſcriptæ ſunt, hic ipſe dies anniverſarius ſit, nimis magna interpoſita dilatione, quæ tamen apud te omnia benevole et ſincere interpretantem exeuſationem ob cauſas ante dietas non difficulter inveniet. Poſtea etiam ad alias nonnulla ſubiuneturus idque s. 198paucioribus, cum et illæ minus principalia traetent, et potißimum de primo mißis me admoneant. || Ne igitur res ipſa diutius protrahatur, quæ tuis primis et prolixioribus ad ea quæ continent, ordine reſpondenda nunc in mentem veniunt, ſic habe. ßinæ illæ, quarum iſtic ab initio mentionem facis, has Gallo cuidam Mathematico, illas Roſtochienſi Tabellario concreditas prorſus (ut ipſemet reete conieetas) interciderunt, neque enim,ſi ullæ illarum mihi allatæ fuißent, reſcriptionem tamdiu procraſtinaßem. Quod vero illæ, quas ultimo ad te unâ cum libro noſtro ſecundo æthereorum Phænomenωn recenter conſpeetorum miſi, optatum ſucceßum habuerint et gratæ obleetamentoque fuerint, plurimum mihi ipſi congratulor; quodque tam candide de ſcripto illo meo iudices, omniaque in potiorem partem interpreteris, eſt quod gratias tibi habeam permagnas. Nam licet tum ob ætatem, tum etiam curas domeſticas et profeßionem medicam ab hoc ſublimi ſtudiorum genere, quo minus illi totus vacare poßis, utplurimum, veluti ipſemet fateris, abſtraharis, tamen ita iunioribus annis ſedulo et feliciter in his verſatus es, ut hac ingraveſcente ætate eo maturiore iudicio de ijs reete pronunciare poßis. Et quamvis multa alia ſint, quæ ſubinde ab hac ſublimi contemplatione te avocent (quod et mihi non raro contingit) non tamen dubito, quin aliquot nonnunquam horis tantum tibi otij rapias, ut ſi non totaliter et ex profebo, ſaltem aliqua et etiam bona ex parte his indulgeas. Neque enim amor ille tam arduus erga arduum etiam ſubieetum penitus deficere, vel ob curas rei familiaris aliaque ſtudia, aut etiam ſeneetæ moleſtias ad nihilum redigi prorſuſque aboleri poterit. Tuum itaque de meis ſtudijs et ſcriptis ſolidum ac maturum iudicium pari æquanimitate coniunetum non ſaitem magnifacio, ſed etiam multorum aliorum cenſuræ præ-||fero. Et cum hac materia, quam hiſce prioribus Aſtronomiæ inſtaurandæ libris compleetor, plurimum tute multis abhinc annis afficiaris, eandemque non minima ex parte ſedulitate tua et doetrina eximia illuſtrâris, eo etiam promptius tibi hæc mea communico, et tecum de hoc utrique noſtrum accepto negotio perlibenter confero, tuoque gravi iudicio omnia non gravatim ſubijcio. Et ſi quid in illis admonitione aut correetione dignum deprehenderis, non eſt quod ob amicitiam noftram et candorem tuum ingenuum, quo omnia in meliorem partem interpretaris, mihi nimium indulgeas aut noſtris partibus plus æquo faveas. Amor enim et odium (ut eſt in Centiloquio) multorum iudicia pervertunt. Quin potius audaeter et ingenue, ſi quid reprehenſioni obnoxium inveneris, admone et libertate in his utere (more tuo) Philoſophica: feceris mihi hac in parte rem non ſolum haud ingratam, ſed longe acceptißimam et ad veritatis in abſcondito latentis penitiorem perveſtigationem conducibilem. Invenies me animadverſiones tuas et s. 199aliorum, qui acri iudicio valent, patienter et candide accipientem, et a te, qui etiam meas caſtigationes veritatis perquirendæ amore in tuis ſcriptis admißas æquo et grato animo tuliſti, non ſuperatum iri.
Novam a me adinventam revolutionum cœleſtium diſpoſitionem te nondum ſatis accurate perſpexiße refers. De ea itaque reete facis, quod cenſuram non præcipitas, nam et hæc in tranſmißo libro ſaltem generali indicatione (Cometa illo, qui non minus quam cæteræ Planetæ circa Solem ordinarie convolvebatur, ſic ut hypotheſis motus eius commodius et plenius conſtitui poßet, exigente) conſignata eſt. Pleraque enim adhuc reſtant particularia non cuivis obvia in ea ipſa explicanda, quæ illic vel leviter attigimus, vel || prorſus ſilentio, cum ex profeßo rem hanc ibi non traetaverim, præterivimus, in alio quodam et peculiari Aſtronomiæ reſtituendæ opere, favente Aſtrorum et omnis boni Authore, ſuo tempore enucleatius patefacienda et ex certißimis obſervationibus motuumque norma ipſi cœlo analoga Geometrice demonſtranda atque in numeros choream cœleſtem indubitatis veſtigijs repræ ſentantes reſolvenda. Interim ne ſis neſcius, me e Parallaxibus ♂ tis in tranſitu acronycho anno præſertim 82 diligentißime perveſtigatis, cum ſolaribus aliquanto maiores fuerint, tum etiam ex eius concitatiore in oppoſito Solis motu, atque fert Ptolemaica hypotheſis, ipſum neceßario, quando pernox eſt, terris plus, quam Sol unquam poßit, appropinquare, ſolerti et ſæpius reiterata animadverſione certo cognoviße ſcias. Atque hinc citra omnem refragationem conſequitur, aut Terram annuo convolvi circuitu, quieſcente circa medium Univerſi Sole, iuxta illam revolutionum cœleſtium diſtributionem, quam ſuperioribus annis ex veteri ARISTARCHO mutuatam ingens ille et nunquam ſatis laudatus in apertum deduxit COPERNICUS, aut ſi id Phyſicas non leves ſic admißas abſurditates, tum etiam ſacrarum literarum non uno in loco refragantem auetoritatem concedi nequeat, nulla alia reſtat exeuſandarum Apparentiarum cœleſtium ratio, quæ Geometriæ et Arithmeticæ legibus, uti oportet, ſubijciatur, quam ea ipſa ante ſexennium proxime in hypotheſi ſyſtematis mundani conformanda a me excogitata. Sed et Terram nequaquam annuatim circumagi, ut vult Coperniana ſpeculatio, aut Solis et oetavæ ſphæræ motus per eam ſalvari poße, ut arduo et ſolerti ingenio idem tentavit Artifex, et maior in ſtellis, quæ || putantur affixæ, celeritas, quam ipſius patitur Æquinoetiorum reciprocatio, et inſuper mutatæ earundem latitudines a temporibus PTOLEMÆI hucuſque iuxta proportionem alteratæ declinationis Eclipticæ ab Æquatore, ſatis convincunt; ideoque Terram immoto permanente Sole non deſignare annuo itinere Eclipticam, nec in hac ſed potius Sole ipſo iſtas differentias exeuſandas liquet. Accedit et hoc non obſcuri teſtimonij loco, Terram inſtar Solis s. 200non moveri, quod Cometæ circa acronychum ſitum ſuperioribus annis a nobis in altißimo æthere, ſumma diligentia quo ad omnes apparentias ſuas obſervati, motui annuo Terræ, qui tunc proprium illorum, quemadmodum in Planetis apud COPERNICUM fit, neceßario vel retraheret vel ſaltem nonnihil retardaret, prorſus non paruerint, ſatis evidenti vel e ſolis Cometis indicio, terreſtrem globum annuum circuitum nequaquam admittere. Cum itaque ob has et alijs etiam de cauſis Coperniana ratiocinatio in rei veritate nequaquam conſiſtere poßit, et vetus illa Ptolemaica diſpoſitio ob Martem, ut dixi, aliquando Terræ plus quam Sol appropinquantem (ut de Epicyclorum nimia ſuperfluitate et Æquantum inconcinnis tricis, ac quibuſdam alijs inconvenientijs nunc non dicam) locum non inveniat, ſicque utraque poſitio antiquanda veniat, utique noſtra hæc neoterica inventio ſola quadrabit, et in eorum locum hanc reſtitui veritatis circumſpeeta conſideratio atque ab omnibus diſconvenientijs vindicatio citra omne dubium poſtulat, quæ tibi diligentius expendenda conferendaque relinquo. Omnium autem plenißime de hac hypotheſi noſtra, eam reete ſe habere iudicaveris, quando opus Aſtronomicum, quod auxiliante Deo ex profeßo hac de re || luculenter traetabit, et figuris ac numeris rem ita ſe et non aliter habere evincet, laboribus noſtris abſolutum, publicam lucem viderit. Sed eſt, quod obiter hîc conquerar. Quidam Dithmarſus ex Urſo denominatus, cum ante quinquennium in cuiuſdam nobilis et er uditi viri, ERICI LANGIJ nomine, mihi amantißimi, comitatu (illi enim tunc inſerviebat) hîc unam atque alteram hebdomadam cum dieto Nobili hero ſuo commoratus fuißet, interea dum ego cum amico illo meo atque alijs nobilibus viris et Baronibus, quos ſecum huc adduxerat, hilarius convivo illis genialiter traetandis occupatus, iſte Urſus clam chartas, inſtrumenta mea et quicquid oculis patuit, denotavit, ſchedas etiam, quaſcumque invenire potuit, furtim perluſtravit. Inter alias vero unam, uti exiſtimo, reperit, qua hypotheſium noſtra innovatio repræſentabatur, ſed per incuriam aliquam non ſatis appoſite formatam, ſiquidem Solarem orbem Martio totaliter includebat, ideoque tanquam inutilis inter alias quaſdam chartas abieeta fuit. Ex hac iſte procul dubio mearum hypotheſium diſpoſitionem hauriens, eam anno ſuperiore in libello quodam, quem Fundamentum Aſtronomicum vocat, pro ſua edidit, ſe hanc ante triennium in extremo quodam Poloniæ angulo (ubi forte nunquam fuit) adinveniße fingens, illuſtrißimoque Principi GULIELMO, Haßiæ Landgravio, dedicare non eſt veritus. Sed ipſemet plagium hoc ſatis prodit, dum falſo depietam figuram, quam forte hîc reperit, imitatus Martium etiam orbem Solarem undiquaque ambire facit; ex quo enim vitium hoc per circinum commißum emendare non didicit, ignorans Solis orbem habere s. 201proportionem ad Martium ſicut 4 ad 6 fere, et ob id Martem acronychum non excedere Solis ambitum, ſatis palam facit, ſe eius hypotheſeos ne quidem ſolidam intelligentiam habere, nedum ut ipſemet eius inventor et author ſit, ut perfrieta fronte iaetitat. Sic etiam multa alia in iſto libello pro ſuis venditat, quæ partim mihi, partim alijs præripuit. Idem Aſtronomiæ reſtitutionem inſolenter || pollicetur, cum et inſtrumentis et obſervationibus idoneis deſtituatur et inſuper aliorum ſtipe vivat, ut de cæteris, quæ in ipſo ad tantum opus conficiendum deſiderantur, non dicam. Sic quoque in quibuſdam alijs mihi contigit, qui hîc fuerunt et mea viderunt atque ex relatione noſtra quædam perceperunt, quædam forte ex Chartis meis, qui nunc in Germania partim conſcribunt, partim alijs dietitant, ut vel hanc ſolam ob caußam conſultum ſit operum meorum et inventionum publicationem maturare, ne tot a me ſuſcepti in his ſtudijs indefeßi labores, tot vigilatæ noetes, tot erogati ſumptus (quæ quartam Tonnæ auri partem multum excedunt) ne tot, inquam, et plura alia Aſtronomiæ inſtaurandæ gratia a me vicenis iam annis exantlata, mihi ab alijs præripiantur, ut ſi quid gratiæ a ventura Poſteritate ſperandum eßet, id illis cedat, qui ne minimum laboris, induſtriæ aut impenſarum huc contulerunt, accidatque mihi, quod de ſe olim feſtive cecinit MARO: Sic vos non vobis mellificatis apes etc. Sed valeant iſti Plagiarij, ſatis etiam quibuſdam in Germania probis et eruditis viris, quod alienis plumis inſtar corvi Æſopici ſeſe ornent, cogniti.
Nunc ad tuas literas redeo. Quod Nobilißimo et amplißimo viro, Domino CURTIO, Cæſareæ Maieſtatis Conſiliario intimo et Imperij Procancellario, viro etiam, ut audio, in Mathematicis excellenter perito, meum librum communicaveris, reete id a te faetum eſt; multa enim de viri illius eximia prudentia et doetrina, pari virtute coniuneta, non ſolum abs te hiſce literis, ſed etiam ab alijs iamdudum deprædicata ſunt; quare et ego ipſum amare atque in pretio habere non omittam. Scribis illum, cum iudicium de ijs, quæ libro meo continentur, ab eo expeteres, reſpondibe, non temere de hypotheſibus iudicandum, ſed rem attentius conſiderandam eße, quæ paulo ambiguoſius a te referuntur, quam ut quid ille ſenſerit, inde extricare queam; ſi enim me inconſiderate et non ſatis circumſpeete hypotheſes innovaße exiſtimat, et maiori attentione hac in parte opus fuiße, id illi forte ita videri poteſt, quod nondum omnia | fundamenta et iuſtas rationes, quas in iſta aliter quam ab anteceßoribus noſtris faetitatum eſt, ordinanda hypotheſi plenarie perſpexerit; neque enim ex ſolo illo libro, quæ me evidentia τeκμήρια huc impulerunt, animadvertere potuit, cum illic omnia generali et latiori quadam indicatione breviter ſaltem indicem; neque enim ex propoſito ea de re in ſcripto aliquo Cometico agere placuerat, s. 202ideoque occaſiones et ratiocinia, tum etiam particularia quædam huc facientia omittuntur, imo nullam forte eius inventionis in iſto libro mentionem fecißem, ad opus Aſtronomicum eam, ubi convenientius locum mereretur, reſervando, niſi quaſi ex præſagio quodam id, quod mihi iam accidit, veritus fuißem, alios nempe mea mihi inventa prærepturos. Sin autem Dominus CURTIUS illa in hanc ſententiam protulit, quod ipſemet non tam ſubito de mea hypotheſium neoterica conſtitutione iudicium pronunciare velit, ſed illud potius, donec res magis attente perſpeeta fuerit, differre, ea qua præditus eſt prudentia eximia, admodum conſulte ſecit; nam et plerique alias eruditi in Germania viri, dum re omni non ſatis provide et ſolerter expenſa de meis hypotheſibus iudicium præcipitârint, in varios errorum et præiudicij ſcopulos impegerunt. Quidam ne Martia ſtella Soli in loco contaetus orbium aliquando occurrat curſumque mutuum impediat, fruſtra veriti ſunt, cum id nunquam contingere poßit, ſiquidem, ubicumque Martis ſidus in ſuo circuitu verſatur, Solem pro centro reſpiciat. Circumferentiam vero et centrum circuli uniri quî fieri poßit? Quidam vacuitatem, quæ eſt in figura mei libri inter orbem ђ et Fixarum ſphæram ab inferiori parte, minus concinnam reddere ſymmetriam ſuſpicati, non animadverterunt, Sole in alteram orbis ſui partem convoluto, quæ prius vacua putabantur, adimpleri. Oportet enim, ut ſpacium undiquaque relinquatur ſatis amplum, quo Planetæ ſuperiores per quantitatem diametri orbis Solaris (qui Epicyclos veterum et motum annuum Terræ apud COPERNICUM excuſat) reſpeetu || oetavæ ſphæræ et Terræ nunc aßurgant, nunc vero deſcendant. Quidam retrogradationes et ſtationes Planetarum non ſatis appoſite ſic ſalvari opinati ſunt, cum nihil ſit convenientius; nam quilibet ſuperiorum Planetarum, dum Solem ubique loco centri reſpicit, per accidens Epicyclum motui proprio immiſcet, et omnes iſtas paßiones, quæ per Epicyclos reales ab antiquis expediuntur, aut etiam per anniverſariam Terræ convolutionem apud COPERNICUM, ſic eadem forma, quantitate et eodem etiam tempore aptißime fieri poßunt. Quidam Martis ſtellam terris aliquando, cum videlicet acronycha eſt, ipſo Sole propiorem reddi, non ſatis tutum et conveniens eße timuerunt, cum id ipſa nos docuerit experientia. Unde etiam non minima caußa fuit, quæ me ad hypotheſes ſic ordinandas adegit, ne Terra inſtar Aſtri triplici motu, cum ſit unicum et ſimplex corpus admodumque großum et grave, nec, ut ætherea illa lumina, ad perpetuo movendum habile in medio univerſi (ubi eam ſuper ſtabilitate ſua Opiſex ſummus ſundavit) ne moveatur in ſeculis, quieſeere poßit et tanquam patiens cœlorum influentias aetivas in ſe recipere atque ſuo Archæo cooperante, terreſtria quædam (ut ſic dicam) aſtra, ſuperioribus pulchre analoga indeſinenter conformare, ut s. 203verum fiat illius HERMETIS TRISMEGISTI ſcitum dietum, etiam in toto Macrocoſmo, quicquid eſt ſuperius, idem eße inferius. Quidam etiam alias nonnullas circa noſtram mundanorum corporum ſymmetriam et diſtributionem dubitationes moverunt, nullius tamen momenti, quas nimis longum foret nunc recitare; alias ubi meas reſolutiones circa ea, quæ opponi poterint, videris, hæc omnia plenius cognoſces. Si itaque illi omnes exemplo prædieti Domini CURTIJ cenſuram in re nondum penitius introſpeeta aliquandiu procraſtinaßent, multo ſane prudentius fecißent. Salutem quam ex ipſius ore mihi optas, eam ego vel millecuplam et illi et tibi vicißim precor, admodumque mihi grata eſt tanti viri erga me benevolentia, quam quocunque officij genere per me licuerit, non irrecompenſatam relinquam. Conſilium etiam eius, quo ſuadet, ne cœptum curſum interrumpam, quam arduo ſieri poterit conamine, lubens ſequar, ſponte etiam mea huc propenſus, ut ſi divinæ cle-||mentiæ ita viſum fuerit, donoque ſuo mihi affulgere dignetur, Aſtronomiæ inſtaurationem in ipſius gloriam et hominum utilitatem Poſteritati conſecrem, ne fruſtra tandem hîc vixiße videar tanquam terræ inutile pondus, ut multis (dolendum) accidit. Et licet ſpontaneo duetu huc per mille anfraetus et ſcopulos, alacri tamen et invieto animo (quod Deo acceptum fero) lubenter tendam, grata tamen nihilominus mihi ed clarorum et eruditorum virorum cohortatio, quæ validius addit incitamentum. Nam ut eſt in verſu:
ſortis et ad curſum magno cum robore ſertur,
Si tamen inſtiges, acrius ibit equus.
Addis inſuper, ſæpedietum Dominum CURTIUM inter alia dixiße, me nimis multam feciße mentionem et prædicaße nimium WINCHLERUM, hominem Aſtronomiæ minus peritum. Atqui ego non tam ipſius ſcientiam in hac arte prædieavi, quam errores inſulſißimos libello de Cometa ido aß ipſo publicatos in apertum deduxi, et quæcunque ab illo imprudenter et inepte, tum etiam inſcite prolata erant, redargui, adeo ut quibuſdam, ſed ijs potißimum, qui negotium hoc et errorum iſtorum fœditatem non perſpiciunt, etiam nimius hac in parte fuiße videar. An hoc eſt hominem prædicare? Dicere eius argumentationes veritati vim facere, atque ipſius ratiocinationes ſæpenumero tot abſurda committere, quot fere verba habent, tam multiplicem et prodigioſam ſubeße diſcohærentiam, ut pudeat et pigeat referre, craßam inſuper ignorantiam obijcere, abſurditates abſurditatibus illum cumulare, ineptißimeque rem involvere uſque ad nauſeam, ipſius prolata ſola reieetione ob diſcohærentiam, aut commiſeratione ob craßam ignorantiam potius quam longa refutatione digna eße, quod ab ipſius veritatis ſemita citra omnem verecundiam exorbitet, adhortari, ne tam 26* s. 204abſona in lucem edere amplius præſumat, ne ſeipſum ſuamque exiſtimationem labe aſpergat. Hæc et plura eiuſcemodi, quæ invenies in ea traetatiuncula, qua WINCHLERI inepta et || imperita placita cribravi, certe non præ ſe ferunt, me nimium illi tribuiße, aut ipſius doetrinam plus iuſto extuliße. Neque etiam nimis ferociter aut rigide cum illo agendum duxi aut convicijs proſcindendum, ut nunc quibuſdam Theologaſtris pro more eſt, quemadmodum etiam tecum fecit impudens ille RAYMUNDUS. Sunt enim doeti viri, utut in aliquibus graviter impingant, humaniter et moderate reprehendendi. Homines enim ſumus, ab erroribus in hac caduca et multis obſcuritatibus involuta ac inquinata vita prorſus immunes eße non poßumus. ßeatiores ſaitem, qui pauciorißus et minorißus oßnoxij ſunt. Scio ſatis equidem WINCHLERUM plurima e tua Dialexi ſißi arrogaße et non ſatis intelleda multipliciter depravaße, ideoque et ego pag. 446 idipſum ßrevißus indicare volui, et quæ in Cometa anni 80mi aß illo ineptißime commißa in annotatiun cula quadam Dialexi tuæ locupletatæ circa Epiltolam ad MILIUM et mihi communicatæ addideras, ſatis animadverti. Verum ego de iila aßſurditate, qua Cometæ illi Parallaxin 15 ſere graduum aßuit, et nihilominus longe ſupra Lunam collocat, nolui in lißro ſecundo, ußi de Cometa anni 77 ex proſeßo agitur, ullam mentionem ſacere, convenientius ducens, id in ſequentem tertium Tomum, ußi aliorum de eodem anni 80mi Cometa ſententiæ ſuß incudem veritatis revocandæ veniunt, reſervare, ne conſuſio aliqua inordinata in his committeretur, cum me thodice omnia tradanda ſint. Illic, cum ipſius quoque prolata diſquiſi vero, hæc etiam nimia ineptitudo, quin indicetur, non prætereunda erit. Tu modo eſſice, ut integrum eius ſcriptum de eodem Cometa ha-ßeam, tum etiam aliorum, quotquot hadenus nadus es. Satis itaque ſorti dolaßra a me dedolatus eſi WINCHLERUS, nec acriori pedine depexendus erat, niti et cutem et crines ipſi prorſus avellere, quod inhumanum ſoret, decuißet. Nec prorſus, licet id meritus erat, oß imperitam et ineptam de iſto Cometa deciſionem, illum præterire || poteram, ſiquidem in ipſo lißelli ſrontiſpicio Geometricas demonſirationes prætendeßat et intra eundem neſcio quas argumentationes pompoſas ex ARISTOTELE et Parallaxißus minus ßene intelledis præ ſe ſerret, quißus incautis et rem hane penitius non intelligentißus ſueum ſacere et ſacile imponere poßet. Condonetis itaque tu et alij viri præſiantes huiuſque rei magis intelligentes, quod latus claudere voßis ultimum illi conceßerim, nam et hoc data opera ſeei, cum digniori loco reponi non mereretur.
Sed et ego illum nunc valere ſinam, et propius ad tua propria prolata, quæ maioris momenti ſunt et conſideratione digniora, progrediar. Acceptißimus mihi ſuit tuus ille candor et integritas, quod me in pleriſ-s. 205que a te dißentire circa illum Cometam tuaque nonnulla certis rationibus improbare non ægre tuleris. Equidem ſatis ſciebam te hoc ingenuo animo præditum eße, ut tibi veritatis eruendæ gratia alicubi contradici non invito acciperes animo. Scis ſatis, amicitia etiam noſtra diutina idipſum poſtulante, me nullo tua carpendi aut elevandi ſtudio iſta ſcripſiße, ſed ſaltem ut Cometam illum ab aëreis fumoſitatibus, inter quas eum priori tuo de hoc libro, vel contra proprias obſervationes, per incuriam aliquam immerito repoſueras, vindicarem, et inter lucidibima cæli aſtra in ſubtilißimam æthereæ regionis puritatem, ubi revera inceßus ſuos exhibuit, merito reponerem, ne tua ſingularis doetrina et eximia auetoritas, quam apud multos in hac etiam materia tibi iamdudum conciliaſti, veritati promovendæ et confirmandæ obſtaculo eßent. Si ipſemet nævos et errata quædam in tuis ſcriptis, uti fateris, agnoſcis, quin abſtergas et venuſtiori forma induas, noli intermittere. Neque enim nonnulla || retraetare, quæ alias non ſatis conſiderate propoſita ſunt, adeo indecorum eſt, id enim a multis et magnis excellentibuſque viris antea ſaetitatum. Dies diem docet; nec idem homo ſemper eadem iudicij circumſpeetipne præditus eſt.
Quæ de illo calendariorum conformatore refers, quod odioſe tuas admonitiones exceperit, non libenter audio, decet ſiquidem viros doetos moderate et patienter aliorum monita ferre. Scribam illi per primum quodque otium, et inter alia ipſum ſui officij admonebo, utque te amet et honorifice de te ſentiat, hortator ero. Fateris quidem deinceps, te tuis lapſibus patrocinari nec poße nec velle, quod admodum ingenuo et ſincero iudicio pronuncias. Apparet tamen, quod nonnihil movearis, quia MÆSTHLINUM contra te defenderim, et exiſtimas aliquid adhuc in contrarium pro te dici poße, ſi meo iudicio repugnandum duceres. At ſane, mi THADDÆE, ego pro MÆSTHLINO nihil in eius gratiam, quod tibi officerel, ſcripſi, neque ego aut odij aut amicitiæ caußa hîc quicquam egi, ſed ſaltem ut veritatem intemeratam aßererem. MÆSTHLINUM ex facie nunquam cognovi neque cum ipſo ullam contraxi per literas haetenus amicitiam, imo ne a quoquam alio quidpiam de ipſo referri audivi, ut plane mihi ignotus ſit, niſi quantum ex eruditis ipſius ſcriptis nomen eius perceperim, te autem quam intime complexus ſum, ut primum nobis Ratiſponæ ante plurimos annos familiaritas interceßit, quamque conſtanter eandem per literas interea, utut longa viarum intercapedine diſiuneti ſimus, conſervârim, ipſemet ſatis idoneus teſtis eße poteris, ut ſi veritas in alicuius gratiam ſeponenda foret, id potius in tuam ob diuturnam atque aretam noſtram neceßitudinem faciendum eßet. At ego nihil hîc affeetibus indulgendum cenſui, ne veritas, cuius penetralia aperire animus erat, peßundaretur, ut vel hinc pateat, me nihil ullius vel odio vel etiam amore, s. 206quod res ipfa non poſtularet, in medium protuliße, ſed veritati nudæ patefaciendæ, quantum in me erat, ſtuduiße. Quod ſi quicquam excogitare poteris, quod ad tuas aßertiones ſtabiliendas faciat, non etiam id in mei gratiam intermittas. Neque enim ſi mihi quacumque in parte repugnaveris, amicitia noſtra propterea ullatenus vacillabit. Te tua tueri, et licet et decet. Vide ſaltem, ut ſatis iuſtis ratiocinijs et confirmationibus id agas. Quod MÆSTHLINUM ob egregiam Mathematum peritiam in pretio habes, adeo ut ſecundum a PRÆTORIO inter Germanos colloces, reete facis, eximij illius viri et doetißimi Aſtronomi ingenium atque induſtriam debita laude proſequendo. An vero is primus ante PRÆTORIUM, an vero ſecundus ab illo numerandus ſit, ego non libenter dixerim. Eſt enim uterque in Mathematicis ſolide verſatus, et ambo iudicio acri atque ſcientia perſpicaci excellunt. MÆSTHLINUS tamen || Aſtronomiam, quæ omnium artium Mathematicarum Regina eſt, cui etiam reliquæ ancillantur, plus excolere atque a mendis purgare laborat, cum PRÆTORIUS idipſum tum ob inſtrumentorum et aliorum adminiculorum defeetum, tum etiam ob oculorum minus firmam valetudinem (ut ipſemet literis ad me non ita dudum perſcriptis fatetur) tali opera ſuperſedere cogatur. Utinam vero MÆSTHLINO ſatis ſolida et correeta non deeßent organa, idque in aliqua copia, et ſumptus otiumque illi ſuppeterent, ſperandum foret, ipſum aliquid egregij in hac ſublimi ſcientia moliri poße. At cum his ſubſidijs non ita, uti opus eßet, inſtruetus ſit (nam inſtrumenta, quæ haetenus illum habuiße ex ſcriptis eius colligo, tanto negotio rite exequendo nequaquam ſatis idonea et ſufficientia ſunt) non video, quomodo tam eximio labori ad optatum finem deducendo par eße poßit; attamen in magnis voluiße ſat eſt, et ut ille aiebat: »Eſt aliquid prodire tenus, ſi non datur ultra«. Subiungis proinde, te id ſaltem nunc habere bona mea et MÆSTHLINI pace dicendum, quod ratio motuum Cometarum in hypotheſin aliquam dirigi nequeat, quemadmodum in Planetis fieri poteſt, eo quod Planetarum motus integri ſint menſurabiles, et quomodo accedant recedantque reſpeetu Solis, pateat. In Cometis autem, cum non integras abſolvant periodos, neque certa lege Soli appropinquent et ab eo expatientur, inſolens tibi videtur iuſta lege eorum motus aſtringere. Atqui hîc, dileete THADDÆE, non ſatis conſiderate, quæ in libro illo meo circa hoc ipſum negotium protuli, animadvertiße et expendiße mihi videris, ſiquidem illic hoc dubium et impoßibilitatis ſuſpicionem ſufficienter reſolvi atque amovi, imo ipſemet per hypotheſin in illo Cometa extruetam id fieri poße luculenter, tanquam in exemplo, oſtendi. Fateor quidem, Cometas rarißime vel unicam per totum cœlum revolutionem motu proprio abſolvere, neque ſemper Solem inſtar centri, ut reliqui Planetæ, reſpicere, ideoque di-s. 207greßiones ab eo non ubique conſimili lege exhibere, || quemadmodum nec Luna, quæ Terram principaliter in ſua convolutione obſervat. Attamen hinc non ſequitur, prorſus impoßibile eße, Cometarum motus ſub normam aliquam per convenientem hypotheſin redigere. Nam quod non totas periodos abſolvere ſpeetentur, difficultatem nonnullam in motu eorum regulando ſuggerit, poßibilitatem omnem non excludit. Ex aliqua enim portione circuli data de tota eius circumferentia competenter ratiocinari adeoque centrum eius invenire non eft adeo αδρνατον. Memineris eorum, quæ ex Epiſtola quadam ſummi illius COPERNICI circa hanc rem citavi: »Ea quæ aliquo modo determinata ſunt, infinitam rationem habere non poße, ſunt itaque comprehenſibilia«. Et exemplum addit, quemadmodum ſi per tria puneta non ſecundum reetam lineam data circumferentia ducatur, non licet aliam ſuperinducere, quæ maior vel minor fuerit prius tranſmißa. Hæc admodum ſcite et reete ab illo ſcripta ſunt. Et ſi res ita ſe non haberet, quomodo affixarum ſtellarum motum unquam ſcrutabimur aut in rationem certam redigemus, ex quo ab eo tempore, quo obſervationes circa has innotuerunt, vix duo Dodecatemoria, ſextam integri circuli partern emenſæ ſint? licet vero in earum curriculo explicando maior lateat difficultas, quam haetenus a quoquam animadverſum eſt, attamen aliquam probabilem et apparentijs præteritis ſatis conſonam, ideoque et futuris, occaſionem invenire, qua apparens in motu earum inæqualitas exeuſetur et numeratio obſervationi multis ævis conſentiat, non duco inexplorabile, quin et longe minorem in Cometarum motu extricando difficultatem, licet et ea non exigua ſit, ſubeße cenſeo, ſiquidem hi multo celerius ſui curſus tramitem dirigunt, adeo ut nonnunquam intra duos vel tres menſes quartam cœli partem, interdum plus, interdum vero minus, emetiantur, quæ ab uno eodemque homine brevi tempore concipi poßunt. In affixis vero ſideribus multorum ævo opus eſt et plurimis plurimorum annorum intercapedine congeſtis obſervationibus, quæ cum ab alijs atque alijs || Artificibus non pari diligentia conquirantur, maximos hîc labyrinthos involvi video, licet et hi ſolerti iudicio et competenti adhibita limitatione extricabiles ſint. Arduum itaque eſt et difficultatis non expers in Cometis, qui plenam revolutionem non perficiunt, motus harmoniam concinnare, at plane impoßibile non eſt. Difficilia, quæ pulchra, et viceverſa quæ pulchra, difficilia. Parallaxes Cometarum citra omnem erroris ſuſpicionem perſentiſcere atque demonſtrare grave eſt, et in hoc negotio inter præcipua reponendum. Neque enim, quæ de his vel ab eximio illo REGIOMONTANO Franco vel nobili DIGESSÆO Anglo aut etiam a te et WITICHIO vel quibuſvis, quod ſciam, alijs in medium produeta ſunt, omnimode tam ſubtili inquiſitioni ſatiffaciunt, idque eam præſertim ob s. 208caußam, quod motus proprij Cometarum rationem nullam habeant, quæ negleeta Parallaxes inexplicabiles reddit, niſi admodum magnæ forent, et motus ipſe tardißimus; at plerumque Cometarum curſus genuinus adeo celer eſt, ut Parallaxes, quæ per accidens tenorem inditum aliquantulum variant, reſpeetu eius perexiguæ ſint. At licet hîc maior difficultas et pulchrior atque magis neceßaria conſideratio lateat, quam haetenus a plurimis, qui rem acu ſe tetigiße fruſtra exiſtimârunt, expoſita eſt (qua de re, ſi reete memini, te in quibuſdam alijs literis aliquando admonui) longe tamen magis arduum, excellens utileque et pulchrum eſt Cometarum apparentem motum in certam normam inſtar aſtri alicuius perpetui redigere, ut demonſtratio et numeri per totum eorum curriculum obſervationibus correſpondeant, et motus circularis, vel quam minimum ab hoc defleetens illis attribuatur. Hoc opus, hic labor eſt, pauci hîc, quos ardens deduxit ad ardua virtus. Sic quod Solem || non ubique reſpiciant crinitæ, quemadmodum Planetæ mundo coævi, nihil probat eorum motus regulari non poße, nam et aliud quam circa Solem centrum habere queunt, utpote vel Terram obſervare aut quodvis aliud in univerſi capacitate punetum, cuius reſpeetu curſus eorum ordinarius fiat. Accidit nihilominus aliquando, ut Solem quoque inſtar perpetuorum erronum centri loco habeat, quemadmodum in eo ipſo Cometa, de quo nunc agimus, affatim a me demonſtratum eſt, is enim circa Solem inſtar ʘ et ☿ obambulans neque etiam tam magnum deſignavit ambitum, ut Terram et Lunam ſimul includeret, et digreßiones acceßioneſque ad Solem inſtar eorundem Planetarum oculis exhibuit. Cum enim circa principia ſuæ apparitionis vix integro ſigno a Sole diſtaret prope primam triadem Novembris, deinde ad initia Decembris ab eo maximam elongationem aßecutus, duobus quaſi Dodecatemorijs removebatur, poſteaque concinna lege huic ſucceßive denuo approximavit, ita ut circa ultimum ſuæ evaneſcentiæ limitem rurſus non multo plus unico ſigno a Sole abſceßerit, quam pulchram in motu eius reſpeetu Solis harmoniam et egregiam cohærentiam te ex obſervationibus et demonſtrationibus meis libro illo patefaetis non ſatis perſpexiße miror, nam et Cometa ille plane contrarium tuæ ſententiæ hac in parte oſtendebat. Omnia quæ in cœlo a mundi primordijs exiſtunt corpora, motum regularißimum et perpetuum ſortiuntur, quæ vero aſcititia ſunt, d eum adeo abſolute aßequi nequeunt, attamen quam proxime æmulantur, ut ob id regulari omnimode non ſubterfugiant. Exiſtimo autem Cometarum corpora, quæ revera omnia ipſo cœlo procreantur, non eße ex tam ſolide concreta atque exaltata ſtabilitaque materia conformata, velut perennium illorum ſiderum. Ideoque non ſaltem conſummationi obnoxia, ſed etiam periodicum motum || non continuant, nec eundem, s. 209quem exhibent, adeo præcife circularem aut forte e circularibus compoſitum, ut cæteri Planetæ, præbent, interim tamen non multum a circularitatis perfeetione degenerant, ſed quoad fieri poteſi, Planetarum æmuli ſunt, quæ caußa me adduxit, ut illorum apparentem curſum in hypotheſeos alicuius leges colligere non intentatum reliquerim. Refers præterea, te quidem mihi aßentiri in eo, quod pulchram et ingenioſam MÆSTHLINI ſpeculationem fuiße dixerim, ſed pulchritudinem et ſubtilitatem veritati, quæ virtus eſt pulcherrima, non eße anteferendam. Id quod ego ſane nuſquam, quod ſciam, feci, imo ubique, qua fieri unquam per me potuit diligentia, veritatis latebras eruere laboravi, neque ego MÆSTHLINI hypotheſin ob pulchritudinem et ingenioſam inventionem ſatis ratam prædicavi, ſed ſaltem commendare volui ipſius omni laude dignißimam induſtriam, qua id experiri aggreßus eſt, quod cæteri omnes inſolens eße exiſtimant, imo quantum ipſius hypotheſis ab ipſis apparentijs Cometæ deflexerit, præſertim iuxta initia eius apparitionis et multo adhuc plus prope finem, exiſtimo, neminem plenius et certius indicaße, quam a me, vel ipſo (uti ſpero) MÆSTHLINO iudice, faetum eſt. Oſtendi ſiquidem hypotheſin illam a principio iuxta medietatem potißimum Novembris integro gradu per inde deduetam numerationem verum Cometæ locum cœlitus animadverſum exceßiße. In fine autem, videlicet circa Ianuarij medietatem et diebus aliquot ſequentibus uſque ad 26tum (quo adhuc a nobis Cometa ille conſpeetus eſt, licet illum alij deſijße putârint) nimis retardavit ipſius curſum, adeo ut non ſolum unius vel alterius, ſed etiam iuxta ultimos præſertim Ianuarij dies deviationem 3¼|| graduum proxime commiſerit, quæ ſane eſt intolerabilis. Hæc et alia quædam circa illam hypotheſin diſquiſivi, neque tamen ob id MÆSTHLINI ſtudium præclarum et in hac inventione laborem induſtrium vilipendere decuit, cum nemo veritati proximiora inter cæteros Germanos protulerit, imo quidem ne ſemel rem tam arduam tentare auſi ſint. Nam quod iuxta COPERNICUM Solem quieſcere et Terram annuatim convolvi ſtatuat, id a Mathematicis illi facile condonandum venit, cum et hac ratione Planetarum apparentiæ quam proxime ſalvari queant, ut magnus ille demonſtravit COPERNICUS. Non igitur nimium tribuebam MÆSTHLINI hypotheſi, ſed quæ in eo commendanda quæque culpanda eßent, reſeravi, neque ob pulchritudinem et ingenioſitatem veritati quidpiam detrahere volui, ſed has per ſe ſeorſim prædicavi, quid verum vel falſum in illa hypotheſi eßet, alias pro virili indicans. Veritatem eße virtutum omnium pulcherrimam et præſtantißimam tibi facile conceßerim, nam et ego eos, qui hanc vel in vulgari colloquio data opera violant, ſemper abominatus ſum et, quantum in me erat, illam non ſaitem in Aſtronomicis ſed Chymicis etiam rebus, s. 210adeoque tota Philoſophia, ut de Theologicis non dicam, ita ſemper inquirere ſtudui, ut eam quam proxime aßequi divina largiente bonitate perpetuo cupiverim, nulli labori vel ſumptui aut etiam ſtudio hac in re parcens. Ideoque non eſt, quod exiſtimes me veritatem pulchritudini et ingenio poſthabere, neque etiam id circa MÆSTHLINI ſpeculationem dicere volui, quemadmodum tu inde colligis. Textus meus li relegatur, id non exhibebit, ſed ſiquidem ſic vis, dicam quiddam aliud, modo paradoxice agere liceat. Nihil eſt pulchrum, niſi et idem ſit verum, neque verum, niſi pulchrum. Quod || autem ſuperaddis, nec MÆSTHLINUM nec quenquam alium in Cometarum Theoria veritatem, de qua loquimur, aßecutum eße, quemadmodum in aliorum Planetarum motibus fieri ſolet, hîc videris non tam MÆSTHLINO quam mihi nimium derogare. Quæ in ipſius hypotheſi Cometæ deſiderentur, ipſemet ſatis in apertum deduxi, ut et paulo antea dixi, et quo loco ea habenda eßent, oſtendi. Verum ego aliam revolutionis Cometæ rationem condidi, qua quieſcente Terra, ut Phyſicis etiam ſatiffieret, ipſius motum et apparentias per totam durationem adeo præciſe tutatus ſum, ut nuſquam ſextantis unius gradus digreßio ab ipſis obſervationibus commißa ſit; an ulli Planetarum omnium in ſuis curriculis per quaſvis haetenus datas hypotheſes ad tantam numerationis præciiionem dedueti ſint, quilibet diſcernet, qui cœlum et tabulas introſpicere novit; multorum enim graduum nonnunquam in his committitur deviatio. Imo ne quidem amborum luminarium motus ita certo haetenus extricati ſunt, quin in Sole etiam maior dimidio gradu et in Luna plus integro cœlum aliter eorum apparentias nonnunquam oſtendat, quam Canones ſive Coperniani ſive Alphonſini exhibent. Cum igitur longe maior cum cœlo convenientia mea hypotheſi quoad Cometam illum elaborata ſit, quam in ullo Planetarum unquam antea faetum, quid, quæſo, rei eſt, quod eam tanquam veritati minus conſonam prætereas, vel prorſus reijcias? anne hæc ita ſe habere numeri ex hypotheſi pag. 206 et duabus ſeq. derivati atque cum ijs, quæ ex obſervatione pag. 86 et ſequenti derivantur, collatione faeta, ſatis convincunt? Si quid igitur habes, quod in hac hypotheſi mea a cæleſti Cometæ itinere dißonum ſit, illud prome, neque re non ſatis perſpeeta et minus deliberata iudicium præoccupa. Ego ſane non video, || quid hîc deſiderare poßis, niſi id te forte movet, quod menſe Novembri motus æqualitatem in ſuo ad Solem circuitu non ſatis præciſam conſervârim. Verum quî id ſaetum ſit, ipſemet pag. 133 ſufficienter exeuſavi. Et ſi admodum ſubtiliter omnia rimari placuißet, utique per compoſitum circularem motum et hanc aliquantulam inæqualitatem tueri non fuißet impoßibile, verum ego volens id prætermiſi, ne rem nimium intricarem, cum etiam dubium ſit (ut ex prioribus quoque colligere licet) an Cometæ perfeete circularem s. 211motum, ut reliqui Planetæ, exhibeant, necne. Quam prope igitur ad ſcopum collimârim, ſi qui ſunt piures, uti ais, qui mecum eo tendunt, illi dijudicent, modo metam petitam cœlitus decernere norint. Quæ tandem obijcis in numeris circa Mæſthlinianam hypotheſin a me fuiße aberrata, ea, ſi bona tua venia dicere liceret, mi THADDÆE, per aliqua occupationum impedimenta et incuriam quandam penitioris conſiderationis a te ipſo potius commißa ſunt, nam primum quantum ad Epocham commutationis mediæ Cometæ ad diem 24. Novembris attinet, quam ego cum MÆSTHLINO ſtatuo eandem, ea ſatis bene ſe habet, et ſi quid perpuſilli vitij in hac lateret, oportebat tamen me eandem, quam ipſe præſupponit, aßumere, eo quod oſtendere volebam, ipſius hypotheſin per totam Cometæ durationem non æqualiter ſufficere. Radicem itaque motuum ab ipſo conſtitutam alterare mihi non licuit. In cæteris ubi dicis æquationes a me ſupputatas Mæſthlinianis et tuis non conſentire diſcrimine ſatis evidenti, id ita tibi fruſtra videtur, dum tu meos numeros, quos ego ad 26. Ianuarij ſecundum eandem hypotheſin direxi, ad 24. Novembris (e quo ſolam Epocham MÆSTHLINI mutuatus ſum, cum hæc fundamentum ſit reliquorum motuum) perperam || applicas, differentia incidente quoad tempus duorum menſium, quo intervallo Cometa ſua progreßione eaſdem proſtaphæreſes in excuſanda motus inæqualitate exhibere nequaquam potuit. Relege ſaltem ea, quæ pag. 275 et aliquot ſequentibus, ubi Mæſthlinianam hypotheſin ex ipſa demonſtratione et numeris examino, ſcripta reliqui, videbis me ad 26. diem Ianuarij omnia adaptare, ut oſtenderem, in ultima ſua apparitione Cometæ locum ab ipſius hypotheſi nimium diſcrepaße. Mæſthliniani vero et tui quos adducis numeri 24. Novembris, quo die MÆSTHLINUS primum in hac Pragmatia uſus eſt, reſpiciunt. Sumus itaque in diverſis terminis, ut mirum non ſit, invicem non quadrare numeros. At ſi oſtenderis me ad eum ipſum diem, cui Mæſthlinianam hypotheſin applicui, aliquid in meis numeris vitij commiſiße, utique pro tua admonitione gratus ero. Sin vero nihil inveneris, hæc monere ſupervacaneum erit. Sed facile tibi per aliquam oſcitantiam inter alias forte curas id contingere potuit, ut non animadverteris ad diverſos dies numerationem, quam confers, referri. Ego, qui ſatis mihi conſcius ſum, maximam in calculatione tum iſta tum ea, quæ toto libro continetur, adhibitam eße diligentiam, et omnia bis vel ter repetita ſeduloque reviſa, ſatis mirari non potui, cum primum tuas in campo legerem literas (eram enim, quando illas acciperem, cum duobus Germanis Studioſis, qui me eodem tempore e Germania venientes inviſerant, ſpatiatum animi caußa egreß us) cumque inter ambulandum ad calcem perventum erat, ubi huius numerorum diſcrepantiæ mentionem facis, mirabundus me ad dietos Studioſos converti, in hæc 27* s. 212verba prorumpens: »Videbitis, quam primum domum reverſi fuerimus, optimum illum ſenem unum diem pro altero in hac numerationis diver-||ſitate per occupationum impedimenta atque curas alias accepiße«. Quod et ſatis patuit, nam domum reverſi mox arrepto libro meo idipſum ſatis experti ſumus. Si igitur aliud non habes, optime THADDÆE, quod hypotheſibus vel a MÆSTHLINO vel me conſtitutis obijcias, aut quod pro te contra nos faciat, quam ex hiſce tuis literis collgere licet, utique vel te ipſo iudice iam ſatis vides, quam parum hîc obtinueris. Neque ego omnia, quæate contra MÆSTHLINUM prolata ſunt, improbavi, ſed ijs, quæ iuſtam reprehenſionem mereri videbantur, ſubſcripſi, quæ vero minus iuſta de caußa a te oppugnabantur, quo veritatis penetralia illibata conſervarentur, tutatus ſum. Atque hæc de his ſufficiant.
Quantum ad ſcriptores de Nova Stella attinet, da operam, ut MUNOSIJ ſaitem Hiſpani integrum librum habeam et, ſi fieri poteſt, ab aliquo illic in Latinum ex Hiſpanico idiomate converſum, tum etiam illorum Italorum, quorum in tua Dialexi meminiſti, præſertim CORNELIJ FRANGIPANI, et ſi qui ſunt alij, idque mature, quo circa finem prioris tomi in eorum etiam placita diſquirere liceat. APIANI Aſtronomicum ipſemet habeo et ſatis ſcio, inde vel parum vel nihil quoad Parallaxes Cometarum excutiendas colligi poße, ſed ego librum peculiarem de quodam Cometa anni 1532 ab eo olim editum deſiderabam, non tam quod ſperarem, illum aliquid certi inibi circa Parallaxium enodationem protuliße (quam enim hæc nimis ſecure non ſolum ab illo, ſed etiam reliquis anteceßoribus noſtris prætermißa ſit, vel certe nimis inconvenienter traetata, ſatis perſpeetum habeo) ſed ſaitem ut apparentem Cometæ motum ab illo procul dubio mediocri diligentia illic deſcriptum cum FRACASTORIJ in Italia circa eundem annotationibus libro ſuo de homocentricis breviter comprehenſis conferrem atque hinc elicerem, IOANNIS VOGELINI Viennenſis adeo monſtroſam Parallaxin, quam is in eodem Cometa de-||monſtrare nixus eſt, toto cœlo erroneam fuiße; oportuißet enim in Italia et Germania ſenſibiliter diverſis cœli locis apparuiße iſtam crinitam, ſi Parallaxin 35 proxime graduum, ut vult VOGELINUS, aut etiam 33, ut tu per aßumtionem mobilitatis Terræ ex ipſius datis præciſius collegiſti, obtinuißet. Quare ſi et nunc illum APIANI libellum mihi aliunde procuraveris, rem non inutilem feceris. IOANNEM PŒNAM Gallum de Cometis aliquid ſcripſiße non ſcio, ſed de cœli liquiditate et ab aërea ſubtilitate non differente natura ac quibuſdam alijs rebus Philoſophicis egregie traetaße, ab alijs, tum etiam Bibliotheca Geſneriana cognovi. Si igitur et hunc autorem tua opera accepero, rem pergratam mihi præſtiteris et forſan ſtudijs communibus non infrugiferam. Librum, s. 213quem Ratiſponæ mihi donâras, neſcio ubi et quando amiſerim, ſed aliunde forte eum habebo, non eſt, quod tu te in eo conquirendo amplius moleſtes. Pro libro WERNERI de elementis conicis et motu octavæ ſphæræ mihi tranſmißo et a Domino FABRICIO bonæ memoriæ (audio enim illum iam fatis conceßiße, quod etiam doleo) impetrato, gratias tibi ago plurimas; diu multumque iſte liber a me expetitus eſt, nec unquam antea nanciſci licuit. Licet, ut dicam id, quod res eſt, quantum ad traetatum de ſtellarum motu attinet, non habeat id in receßu, quod in acceßu pollicetur, ut alibi oſtenſurus ſum, cum de hac re agendi occaſio dabitur.
Hæc ad ea, quæ literis ipſis primo ad me datis continentur, reſpondenda habui. Sed et ijs, quæ in ſchedula annexa poſt ſcripta ſunt, ſatiſfaciendum erit. Reete illic mones, me ex tenore Privilegij per te impetrati tria exemplaria mearum lucubrationum in Cancellariam Cæſaream mittere debere, quod etiam libenter faeturus ſum, ubi totum opus, vel ſaitem primus liber prodierit, cui diploma illud unâ cum cæteris ab alijs Regibus impetratis præfigetur, neque enim id prius neceßarium duxi, ſiquidem Privilegij tenor huic ſecundæ parti editæ non ſit adiunetus, nec exemplaria niſi perpauca alijs || communicari conceßerim, cæteris numero 1500 adhuc reſervatis, donec primus Tomus publicam lucem viderit. Reete itaque excuſaſti hanc dilationem, non enim decuit mancum opus Cæſari offerre, dabo autem operam, quantum in me eſt, ut liber primus hac hyeme typis noſtris abſolvatur, tum demum ſatis erit temporis, ut id, quod teneor, præſtem. Rogas inſuper ibidem, ut ſupra nominatum Dominum CURTIUM, cum exemplaria miſero, ſalutem et literis inviſam, utque amicitiam cum eo per has contraham, id quod etiam perlibenter efficiam, cum intelligam, virum illum dignum eße, qui ametur, et horum etiam ſtudiorum excellenter gnarum. Ne igitur qua in mea voluntate adſit mora, ſi forte ante Francofurtianas nundinas liber prior totaliter typis mandari nequeat, exaravi iam nunc has, quas tibi mitto illi tradendas, ut meum erga ſe ſtudium et officium maturius cognoſcat, quod ſi hac hyeme quicquam reſcripſerit et ſuum de noſtris laboribus ac ſtudijs gravißimum iudicium protulerit, efficiet, ut ſæpius cum eo per literas agere et de hac ſublimi arte conferre alacrior futurus ſim. Sed video, me nimis forte prolixe, quantum ad primam Epiſtolam attinet, tecum locutum. Nunc igitur ad reliquas me conferam, in quibus ero brevior, cum etiam per ſe non adeo luculentam reſponſionem requirant.
Ex ſecundis tuis literis ſatis intelligo, amantißime THADDÆE, quam ſolicitus fueris de prioribus unâ cum libro illo WERNERI mihi non ſatis cito allatis, ubi etiam refers (quod tuæ erga me benevolentiæ tribuo) quod T omum || meum primum recentiorum cœli Phænomenωn s. 214in vernalibus nundinis avide expeetâris et etiamnum in proxime præteritis autumnalibus. Sed remoras ex meis ad te ultimo datis aliqua ex parte intellexiſti; principalis caußa fuit, quod papyro impreßoria ſufficienti deſtitutus fuerim, nec ea, quam e propinquo Megapolenſi ducatu procurâram, ſatis mature et copioſe allata ſit, tum etiam quod illa ipſa, quæ inde mihi contigit, minus candida, nec ſatis elegans fuerit, adeo ut quæ in ea præterita hyeme imprimi cœpta erant, nunc meliore et puriore accepta, recudere conſultius ducam, utut expenſæ aliquæ fruſtraneæ forte futuræ ſint. Volo enim mea terſa et pulchra, quoad eius fieri poteſt, in doetorum manus prodire. Ne autem in papyro e Germania conquirenda tot ulterius implicer difficultatibus atque dilationibus, curavi ipſemet hac æſtate molendinum pro papyro conficienda in hac inſula extrui, adiunetis etiam quæ ad farinæ molituram et pellium præparationem faciunt, ita ut una rota, quæ duodecim circiter ulnas in altitudine adæquat, omnibus his operis ſatiſfaciat, ipſa etiam aqua in ſufficienti copia, ubi prius ſiccum erat, per varios meatus huc derivata et magna capacitate ante aggerem admodum altum et latum colleeta, piſcinis etiam quam plurimis in eundem quoque uſum hincinde diſpoſitis. Quæ omnia iam abſoluta ſunt, labore et executionis diligentia atque ſumptibus non mediocribus comparata, ut ob id ſperem, me in poſterum papyrum officinæ meæ Typographicæ idoneam, qualieunque || forma cupiverim, ſufficienter habiturum, ne aliorum in ea mittenda procraſtinatio amplius laboribus meis in lucem mittendis obſtaculo ſit. Volo enim, ut tota hæc inſula, quantulaeunque ſit, et terra et aqua adeoque etiam ipſo aëre Uraniæ noſtræ inſerviat. Atque hæc de his ſatis.
Doleo, incomparabilem illum virum ANDREAM DUDITIUM ſupremum diem obijße. Conſtitueram cum illo per literas amicitiam contrahere et rogatu PRÆTORIJ quendam ex meis Studioſis cum inſtrumento obſervationibus Aſtronomicis idoneo ad illum mittere; id enim is, dum in vivis eßet, a PRÆTORIO petierat, ſed iam intellexi, illum fata nobis præripuiße, non ſane abſque gravi Reipublicæ literariæ, cui plurimum profuit, iaetura. Addis, illum de libris WITICHIJ iam olim cum ſorore ipſius egiße, quæ tamen difficilior nihil eorum diſtrahi permittere voluit. Sed ut eſt varium et mutabile ſemper femina, fieri poteſt, quod iam in illis vendendis facilior ſit. Rogo itaque peramanter, velis per aliquem certum et fidelem virum Vratiſlaviæ degentem agere, ut meo nomine cum illa tranſigat, quo omnem eius ſupelleetilem librariam et chartaceam iuſto pretio nanciſcar; ego pecuniam illi promißam mature certo perſolvi curabo, nollem enim, ut eximij illius Mathematici libri perirent aut in eorum, qui eos in pretio non habeant, manus pervenirent. COPERNICUM eius et quæ de Triangulis conſcripſit, s. 215præ cæteris expeterem, tum etiam ſi quæ alia ſunt manuſcripta. Invenietur inter alios libros et opus illud APIANI Aſtronomicum, cuius prius mentio faeta eſt, quod ego 20 florenis emptum illi, || cum hîc eßet, dono dedi, nec poſt fata repoſco, niſi iuſto pretio emptum. Hoc ſi eius ſoror mihi unâ cum cæteris conceßerit, te illo APIANI Aſtronomico, modo adhuc adſit, donabo; habeo enim ipſemet aliud exemplar ad manus, ut antea quoque indicavi.
Tertiæ tuæ literæ nihil fere continent, quod reſponſionem admodum poſtulet, niſi quod de libro illo Aſtrologico mihi olim a te dato, quale autoris nomen fuerit et qua diligentia, cum, licet fruſtra, inquiſiveris, commonefacias; in quibus etiam te excuſas, cur noſtras ille nobilis ad Imperatorem mißus ſine tuis ad me redierit, quas ego tamen, antequam ille huc reverſus eſt, aliunde acceperam. Quartæ et ultimæ, quas ante biduum obtinui, de prioribus an procuratæ ſint, et utrum eas acceperim, agunt. Ad quas pluribus hîc reſpondere non eſt opus, cum iam ſatis id, quod deſideras, cognß´ris. De libro etiam meo priore, quando edetur, quod Domini CURTIJ et tuo etiam proprio deſiderio ſcire aves, iam antea ſatis dixi. Commentarios TRAPEZUNTIJ, præſertim quoad duos priores libros, in publicum edi non quidem inutile duxerim, ſed nec admodum neceßarium, quod nihil peculiare contineant, quod ferme non dietum ſit prius. MeumTypographæum vix ſufficit proprijs a me conſcriptis excudendis, nedum ut aliorum operibus tempus et operam fruſtrer. Si librum illum repetieris, et tibi aliquis adferre voluerit, libenter data aliqua occaſione remittam. Quæ poſtea ultimis literis ſubiungis de novis rumoribus Politica || vel potius Politicos deſtruentia, nolo replicare, cum tecum potius philoſophari lubeat. Relinquantur Politicis ſuæ eccentricitates et anomali motus, quos nunquam in hac mundi immundi confuſione per ullam prudentiæ hypotheſin regulabunt aut concentricos reddent, ut mirari ſimulque ſatis dolere non queam, homines microcosmos, quorum gratia macrocosmus cum ſuo toto ornatu potißimum conditus creditur, tantopere exorbitare, ut in nullam certam harmoniam unquam redigi poßint. Errat enim ſapiente ſapientior, nec eſt veritati aut reſipiſcentiæ ferme locus uſpiam; verum cum Deus hæc ferat, qui emendare poßet, cur nos non patienter ſuſtineamus, cumcorrigerenequeamus? Id ſaltem, quantum ad Politica attinet, addam, me libenter ex te cognoviße, Illuſtrißimum Archiducem MAXIMILIANUM Polonicos limites tutum et incolumem exceßiße atque ad ſuos ſalvum redijße. Multa enim et præclara in illius Principis laudem mihi ab Auſtriacis Baronibus et nobilibus, qui me ſæpenumero hîc inviſerunt, prædicata ſunt, et ut aiebat M ARO: » Gratior eſt pulchro veniens e corpore virtus«.
Sed video me, dum ſingulis tuis literis in hiſce unicis reſponſionem s. 216molior, Epiſtolæ leges nimia prolixitate excedere, quod ob amicitiam noſtram, quæ efficit, ut lubens pluribus tecum agam, tum etiam quia tamdiu intermißam reſcriptionem aliquantula copia nunc recompenſare volui, apud te facile excuſatum iri confido. Nunc itaque non ulterius te mea ſcriptione detinebo, ſed Deo optimo maximo, qui te tuaſque aetiones omnes cum familia tota feliciter et diu incolumem regat ac conſervet, nunc et ſemper commendatum habeo. Et ſi literas has eodem tenore binas conſcriptas receperis, id || ob caußam ab initio dietam faetum eße exiſtima, et omnia pro tua in me benevolentia atque amore in optimam, uti ſoles, partern interpreteris, te rogatum volo.
Verum unicum adhuc dicam. Cum ſciam, te hac materia, quæ de rebus Aſtronomicis et Cometis traetat, impenſe deleetari, adiunxi hiſce Apologeticam reſponſionem, quam paucis ante diebus contra viri cuiuſdam doetißimi et Mathematici eximij, Doetoris IOANNIS CRAIGI Scoti, Edenburgi medicinam facientis, obieetiones conſcripſi, quibus plæraque, imo præcipua, quæ libro noſtro ſecundo, præſertim quoad Cometæ ſitum æthereum, quem tuemur, et quantum ad hypotheſin noſtram attinet, literis ad me hac æſtate datis, quarum exemplar unâ tranßcribi curavi, convellere tentavit, ut ARISTOTELI ſuo, cui nimium addietus videtur, vir alias eruditißimus et ſagaci iudicio præditus, quoad Cometarum ſublunarem e ſiccis fumoſitatibus generationem et orbium cœleſtium realitatem patrocinetur. Ego itaque aliquid naetus a curis æſtivalibus reſpiraculi, licet adhuc plurimis et diverſis occupationibus diſtraetus, non tamen plane intermittendum duxi, quin hoc Apologetico ſcripto eius obieetionibus occurrerem et veritatem ſemel aßertam atque ſcriptis conſignatam contra quoſvis inſultus tuerer et plenius ſtabilirem. Tu itaque per otium hæc lege, et ſi placet, relege, nam et tui nonnunquam ibidem fit mentio, poſteaque per literas tuum gravißimum de his iudicium mihi aperi et litem hanc Philoſophicam tanquam arbiter dirime, adiuneta, ſi id illi importunum non fuerit, Domini CURTIJ gravißima cenſura. Cum enim is et Iuriſprudentiæ et Mathematum excellenter peritus ſit, caußam hanc cognoſcere atque æquali lance decidere omnium optime poterit. Adiunge etiam aliorum eruditorum et in arte hac exercitatorum atque iudicio valentium, quotquot in propinquo habes, ſententias, et ſi qui erunt, qui per literas mecum de hoc arduo negotio conferre voluerint, ſive noti ſive antea ignoti fuerint, fecerint mihi hac in parte rem admodum acceptam et ſtudijs Aſtronomicis huicque de Cometis quæſtioni enodandæ nec inutilem. Id vero te inſuper admonitum velim, me ab alijs rogatum, imprimis vero a nobilißimo et amplißimo Domino HENRICO RANZOVIO, Vicario Regis noſtra in Holſatia et annexis territorijs, ut literas Illuſtrißimi principis GUILIELMI, Landgravij Haßiæ, et aliorum in Ger-s. 217mania eruditorum virorum, quas de hac materia mecum agentes habeo quamplurimas, unâ cum mea ad ſingulas reſponſione publici iuris fieri permittam, quod etiam, quia ad rem hanc illuſtrandam || non parum faciat, minime denegandum duxi; conſtitui enim in quarto quodam Tomo omnes has, et ſi quas præterea de hoc negotio ab eruditis naets fuero literas unâ cum noſtris reſcriptionibus et Apologijs, ſi qui ulterius quid contradicere præſumpſerint, ſeorſim edere, quod hîc ob id indicare volui, ut attente et deliberate ſatiſque luculenter omnia mihi vel abs te vel alijs per te hac de re ſeribantur, quod et antea, ſi reete memini, monui. Sed tempus eſt, ut nunc tandem vela contraham calamumque hîc quieſcere ſinam. Quare iterum et ſæpius vale quam felicißime, mi amantißime THADDÆE, et me ante Paſca tuis eruditißimis literis, tum etiam eximij illius Domini CURTIJ, ſi illi ita commodum fuerit, reviſendum cura, iamque tertium et pluries vale. Datæ Uraniburgi prim. Cal. Novemb. ſtylo veteri Anno 1589.
TYCHO BRAHE,
manu propria.
POST SCRIPTA.
QUIA in iſtius Diplomatis Cæſarei mentionem incidimus, eſt aliquid, de quo tecum circa illud ulterius agere, ſi ita tibi viſum fuerit, vellem. Privilegium enim illud nimis mihi videtur breve, nec ſatis copioſum aut decorum pro artis et materiæ traetandæ magnificentia, et habeo aliud a Rege Galliarum mihi conceßum, quod multo eſt capacius et ſpecioſius, in Pergameno inſuper ſcriptum et manu Regia ſubſignatum, cuius exemplum tibi mitto. DANIEL etiam ROGERSIUS, vir ſpeetabilis et in primis literatus, Reginæ Angliæ in Daniam ſecundus Legatus, cum proxime hîc apud me eßet, ſe mihi a ſerenißima Regina ſua etiam Privilegium impetraturum ſpondebat, quod ſeipſum ita terſe et honorifice conſcripturum aiebat, ut Gallicanum etiam plurimum excelleret et in Pergameno quoque manu Reginæ ſubſcriptum exararetur. Sic ab Hiſpaniarum Rege, niſi nimia locorum diſtantia vota noſtra retardârit, ſpero Privilegium amplum et magniſieum; nollem itaque, ut Cæſarea Maieſtas, quæ primas inter Europæ Reges tenet, minoribus et brevioribus, quam illi, ſuum mihi clementer conceßum Privilegium comprehendi pateretur. Id enim et ipſius Maieſtati non ſatis honorificum eße videtur, nec artis ſublimis excellentiæ ſufficere. Peto itaque per amicitiam noſtram velis efficere, ut in Cancellaria Imperatoria mihi novum adhuc magiſque amplum et venuſtius || condatur Privilegium, idque in Pergameno, ſi unquam moris eſt, conſignetur, manu Imperatoria ſubſcriptum. Magnificus Dominus CURTIUS facile ſuam operam et tibi et mihi hac in parte impertiet; et cum artis s. 218huius ſit apprime gnarus atque amans, poterit is in artis et operarum harum honorem atque commendationem nonnulla aſpergere, quæ piures Reges et Principes, tum etiam alios in huius ſtudij ſublimis et eius cultorum amorem atque favorem exuſcitent, quod ipſius pru dentiæ et erga has artes meque, licet ſibi ignotum, et meos labores benevolentiæ pro arbitrio diſponendum relinquo. Si quoque vobis videretur, non adeo opus eße exiſtimem multam de Religionibus et ſcandalizationibus mentionem, quæ aliquibus forte odioſa eße poterit, immiſcere; lubens enim a talibus abſtineo, quæ ulli parti in Religione offendiculo eße poßint; neque enim lubenter mihi de his iudicium ſumo, ſit hoc penes Creatorem omnium, qui optime novit hædos ab agnis ſegregare, hypocritas a ſincere eum colentibus, cum ſcrutetur corda omnium. Satis iam Mundus tumultuarius habet hæreſium et confuſionum; ut ego novas condam aut ab alijs introduetas exagitem aut refricem, non eſt opus. Veritatem apertam in his declarari Mundus, cum amet potius tenebras ob mala ſua opera, non patitur. Neque aliquem Apoſtoli partes agere decet, niſi divinitus, non ab hominibus mißus fuerit, ne illud in eos, qui id ſibi ex ſolo naturæ lumine arrogant, competat, quod eſt in Propheta: »Cucurriſtis, et nemo miſit vos, clamaſtis, et nemo vobis os aperuit«. Sed hæc extra propoſitum. Vides nunc, mi THADDÆE, quod ſit, et quamobrem velim, quædam in illo Privilegio mutari, augeri atque amplificari, tum etiam in Membrana, ut tutius et diutius conſervari queant, deſcribi. Nihil tamen hîc peto, niſi quod deceat et quod te ſine dif-||ficultate et moleſtia meo nomine impetrare poße ſperes. Pro ultimo mihi in Papyro tranſmißo miſi 12 florenos in ſcriptoris remunerationem, prout Taxator æſtimârat. Si denuo novum et magnificentius in Pergameno exaretur, ego et nunc ſcriptionis laborem etiam liberalius, quam Taxator cenſuerit, recompenſare paratus ero. Omnia tamen in hoc negotio tuo conſilio et auxilio facienda vel infeeta relinquenda committo. Et ſi ita conſultum tibi viſum fuerit atque Privilegium novum non difficulter obtinueris, cuperem, ut ante inſtantes nundinas Francofurtianas illud mihi huc in Daniam vel proprijs meis ſumtibus tranſmitti cures, quo ſatis mature illud naetus prioris tomi frontiſpicio præfigere liceat et tunc demum utramque partern exeuſam in Cæſaris Cancellariam, uti in me recepi, perferri curare. Iterum feliciter vale.
Rogo te quoque, mi HAGECI, ut ſi quæ habes literarum, quas ad te dedi, apographa, ut puto, reſervata, ea deſcripta mihi communices. Ego enim volumini, quod Epiſtolas Aſtronomicas continebit, huiuſmodi deſtinavi. Quocirca ſi eas ocius miſeris, rem feceris mihi in primis gratam.
T. BRAHE.
s. 219[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
DOCTISSIMO VIRO MAGISTRO ANDREÆ
WELLEIO, CANONICO RIPENSI, AMICO SUO
DENTUR.
S.
SI vales bene eſt, ego cum meis (quod Deo acceptum refero) mediocriter me habeo. Miror, te multo tempore nihil ad me dediße literarum neque cum HELIA meo quidpiam ſcripſiße. Sicut prorſus mei immemor faetus? Da operam, ut exarationem quandam eorum habeam, quæ in Privilegio Danico commode continebuntur, de quibus aliquoties tecum egi, ſed Iutica fides in verbis quidvis etc. Cuperem hac hyeme habere, nam primus Tomus mei operis iam ſub prelo eſt. Moletrina papyro conficiendæ deſtinata unâ cum annexis iam parata eſt, et aqua adeſt in ſufficienti copia non ſaltem hyberno, ſed etiam æſtivo tempore, omniaque rite ſe habent, ſaltem chartopæus deſideratur. Nam is, qui ERICO inſervierat, quem Lubecam pro veteramentis conquirendis miſi, nuſquam poſtea comparuit. Si talem Artificem illic expiſcari poteris, mitte illum huc mature, pro ſuo labore debite remunerandum. Diſtantias omnium locorum in Cymbria et alibi in Dania, quotquot haetenus adeptus es, mihi deſcribi cura et quamprimum huc mitti. Reetius erit, ſi unius loci a duobus alijs, qui triangulum ferme effecerint, intercapedinem denotaveris, quoties id fieri queat; tum etiam ſylvæ, flumina, portus, littora, anfraetus et ſimilia, qua fieri poteſt diligentia, deſignanda veniunt. Effice ut cito habeam, nam præterquam quod Daniæ chartam aliquando per ocium emendate conficiendam mediter, in hoc etiam quem nunc imprimi curo libro, in tabella quadam, ubi longitudines et latitudines diverſorum Europæ locorum correetiores, quoad eius fieri poteſt, ob meridianorum differentias diſcernendas comprehenduntur, Patriæ etiam noſtræ inſigniora quædam loca ſecundum longum et latum verificata apponere animus eſt. Fac itaque, ut nulla ſit in te mora, quin propediem quæ deſidero obtineam, et per hunc ipſum nuncium vel quemvis alium obvium reſcribe. Vale et METTAM tuam unâ cum utroque Parente cæteriſque Ripenſibus amicis ſaluta. Datæ Uraniburgi die 20. Novemb.89.
Tuus
TYCHO BRAHE,
manu propria.
28*s. 220[E codice Vindobonensi lat. 1068631]
ANTIQUA NOBILITATE VIRO CLARISS. ET
ERUDITIONE PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DANO, URANIEBURGI DOMINO, D. ET AMICO
OBSERVANDO.
S.
NOBILISS. Domine et amice obſervande. Cum intellexißem Legatum Regis veſtri D. VINSHEMIUM ad noſtrum Imp. veniße, quam primum mihi per valetudinem licuit, ſtatim eum adij et percontatus ſum, an aliquid literarum abs te mihi attulißet. lam enim diu exoptabam tuas, quibus ſaltem edocerer de meis ad te, num omnes, quas ſcripſi, aut aliquæ illarum tibi eßent redditæ. Cum autem ille negaret ſe quicquam habere abs te, vellicare animum meum cæpit cogitatio, num mihi ſuccenſeres putareſque me data opera ad tuas reſpondere noluiße. Hocſiita eſt, obſecro te, mi TYCHO, depone hanc ſuſpicionem ex animo tuo. Non induo nunc in hoc meo ſenio, crede mihi, illam barbariem, ut ad amici literas non reſpondeam. Abſit illud longe a me, ita me Deus amet, mi TYCHO, reſpondi ad ſingulas tuas ſemper. Quod ſi tibi redditæ non ſunt, non mihi, quæſo, imputa, ſed iniquæ ſorti, quæ nobis invidet illam voluptatem, quam uterque capturi eramus ex literarum leetione, et hominum infidelitati. Annus eſt integer, cum per civem quendam Gorlicienſem, opera MYLIJ, dedi ad te literas unâ cum opuſculo VERNERI, quod aliquando a me expetebas. Hæc cum literis SCULTETI ad te perferri debebant. Quid cum illis faetum ſit, neſcio, poſtea cum hoc vere mißus eßet nobilis veſtras a Rege ad Imp. cum falconibus, ac ille quoque tuas ad me attulißet literas, ipſe eum alloquutus dixi me ipſi literas ad te daturum eße. Sed cum biduo abeßem urbe medicinæ faciendæ gratia, ille interea præter ſpem et noſtræ aulæ conſuetudinem citius expeditus hinc diſceßit, quod quam ægre tulerim, dici non poteſt. Naetus autem mox altero aut tertio die amicum, apud quem deplorabam elapſam mihi occaſionem mittendi literas ad te, ſtatim ille ſuam mihi detulit operam, dixitque ſe Dreſdæ habere amicum, cuius opera fidelißime perferrentur ad te. Dedi itaque illi meas, quibus adhuc alias adiunxi. Si non ſunt tibi redditæ, ne mihi culpam adſcribas rogo, imo vero hanc meam iuſtam ſalva conſcientia exeuſationem eo animo, quo amicum || decet, accipias, meque primo quoque tempore de his omnibus edoceas, animumque meum nimis ſolicitum hanc ob rem tranquillum reddas. Hæc repeto hiſce meis, cum ignorem, qualem curſum habuerint priores meæ.
s. 221Quid impediverit, quod huc uſque primus liber tuus non prodierit, quidve nunc præ manibus habeas, ut me certiorem reddas magnopere peto. Mea Mathemata iam diu quieſcunt et quaſi in DEMOCRITI puteo abdita latent. Si mihi Deus longius vitæ curriculum conceßerit, cogito in meis ædibus extruere aliquam ſpeculam, unde aliquando aſtra contemplari poßem.
Æſtate præterita partern meæ domus reparare cœpi. Aliud, quod ſcribam, non habeo. De rebus Gallicis veriora vos iſtic habere exiſtimo. Ad nos varia et incerta afferuntur iuxta hominum affeetiones varias. Illud certißimum habetur, Regi huc uſque feliciter ſucceßiße. Genevæ obſidionem ſolutam narrant, relieta tamen fuiße quædam præſidia in obſidione, quæ Genevenſes effuſi ex urbe diſpulerunt et novum commeatum in urbem invexerunt. Deus ſuam Eccleſiam contra tyrannos potenti ſua manu tueatur et defendat. B. V. mi amantiß. TYCHO. Datæ Pragæ die ultima Novemb. veteri ſtylo Anno 1589.
T. ſtudioſiß.
THAD.
[E codice Vindobonensi lat. 1068627]
CLARISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE
VIRO D. THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILO-
SOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI ATQUE AD-
MINISTRATORI EXIMIO, SUO IN PRIMIS
COLENDO AMICO.
S.
ACCEPI iam nunc tuas literas, Pragæ ultima Novembris datas, quas mihi Hamburgo miſit clariß. D. D. VITUS WINSHEMIUS. Intelligoautem ex ijs, te admodumſolicitum eße, an priores tuæ mihi redditæ ſint, vereriſque, ut eas receperim; ideoque ſcriptione tamdiu ſuperſedeam, præſertim cum nihil per WINSHEMIUM ad vos proficiſcentem ſcripſerim, ex quibus omnibus ſatis perſpicio benevolum tuum erga me affeetum et amoris ſinceri non obſcura indicia. At ignorabam, mi amantißime THADDÆE, D.WINSHEMIUM ad Imperatoriam Maieſtatem hinc Legati munus ſuſtinuiße, alias non intermiſißem, quin tibi ſcriberem. Rarius nunc Aulam noſtram accedo, quam antea, vivente optimæ etlaudatiß. memoriæ Rege noſtro FREDERICO, qui me ſæpius accerſiri curabat, ut nolens volens tunc crebro Aulæ adeße cogerer; at nunc lubentius et quietius otio fruor philoſophico meiſque ſtudijs vaco, nec quid rerum in Aula geratur, magnopere quæro. s. 222Facile itaque evenire potuit, utWINSHEMIUS me inſcio vos acceßerit. Scripſeram tibi nihilominus iam antea circa Novembris initia, et quaternis tuis unicis luculenter reſpondi, unâque Apologiam, quam ijſdem pene diebus ad inſignem quendam in Scotia Mathematicum, IOANNEM CRAIGUM nomine, pro ijs, quæ Tomo ſecundo noſtro, ab illo in dubium vocata, continentur, adornâram, tibi inſpiciendam miſi. Et ne literæ facile interciderent, præſertim ob hyemis difficultates, binas conſcribi, || unaſque Hamburgo, alteras Lubecâ, opera Nobiliß. viri et rerum Aſtronomicarum amantiß. Domini HENRICI RANZOVIJ, Regis noſtri in Holſatia Locumtenentis, amici mei ſingularis, ad te tranſmitti curavi. Addidi quoque ad Nobilißimum et doetiß. virum D. IACOBUM CURTIUM, Imperij Procancellarium, te admonente, quaſdam, etiam bis eâdem de caußa tranſcriptas. Spero autem, vos alteras ſaltem harum, ſi non utraſque, iam nunc accepiße, ideoque te ea, qua detinebaris, ſuſpicione exemtum. Ego de tua fide atque integritate, tum etiam erga me conſtanti amicitia nihil prorſus addubito, mi THADDÆE, ut ea, quam adfers, excuſatione opus non fuißet. Ego potius quam tu in culpa ſum, qui tamdiu tibi reſpondere procraſtinârim. Optabam quidem tota præterita æſtate, mihi aliquem offerri cerium internuntium, per quem tibi reſcriberem, ſed cum id ex voto non contingeret, præter voluntatem reſponſionem uſque in hyemis initia differre coaetus ſum, quemadmodum ultimis me hoc nomine apud te purgabam, ex quibus etiam ſatis percepiſti, me omnes tuas ſartas teetas unâ cum WERNERI libro accepiße, ut hac te ſolicitudine iam ſatis liberatum exiſtimem. Ijſdem etiam indicavi, cur primus Tomus noſtri Operis, quod || præ manibus habeo, nondum prodierit. Chartopæus, quem Lubecam in æſtate miſeram, moletrinæ meæ (de qua etiam ſcripſi, me pro papyro conficienda quandam extrui curaße) necdum reverſus eſt. Sed pro alio conquirendo hincinde in Germaniam ſcripſi. Et niſi hyemis aſperitas portus congelaßet, iam aliquem eiuſcemodi artificem obtinuißem, quem et me brevi habiturum ſpero, ut papyrus impreßoria in maiori copia paretur. Interim tamen eam, quæ in promptu eſt, non feriari ſino. Eſt enim nunc ſub prælo primus ille Tomus, quem deſideras, et duo Alphabeta iam impreßa ſunt, reſtat ſeſquialterum. Curo etiam Epiſtolarum Aſtronomicarum volumen alio prælo excudi, quod non minus iuſtæ erit magnitudinis. Sicque duo præla indies urgeri iubeo, quæ non parum papyri abſumunt, ut niſi mature chartopæum acceperim, aut aliunde papyrum ſufficientem acquiſiverim, quod difficulter hyeme fit, vereor, ne Opus ipſum remoram aliquam ſentiat, quod tamen, quantum in me eſt, ne fiat, præcavebo. Ad Nundinas Francofurtianas vix primum librum mittere dabitur, quod deſiderem adhuc Privilegium nuperi Galliarum Regis, mihi ab eius Le-||gato, qui s. 223brevi nobiſcum fuit, ad Paſcatis feſtum promißum. Sic etiam Anglicanum per ROGERSIUM procurandum adhuc expeeto. Interim et tertium Tomum adornabo, ac conabor, ut et is, quam citißime fieri poßit, expediatur. Si quid Deus votis noſtris faverit, efficiam, ut inſtante æſtate aliquando horum reddaris particeps, unâ cum Epiſiolarum libro, qui plurima rem Aſtronomicam illuſtrantia et negotium etiam hoc Cometicum, de quo nunc agimus, diſquirentia continebit. Adduntur et tuæ, quotquot de Aſtronomicis mecum conferentes haetenus obtinui. Reſcriptiones meas alicubi deſidero, quod exemplum non ad omnes in promptu ſit, ſi tu reſervaſti, cura deſcribi mihique mature mitti. Id etiam et ultimis, Î reete memini, petij. Quod ſpeculam pro obſervationibus Aſtronomicis in novis tuis ædibus extruere decreveris, in primis laudo. Deus concedat tibi proſperam et diuturnam ſeneetam, ut his et alijs rebus eximijs diu vacare queas. Si aliæ curæ, tum etiam ſenij gravedo te nonnunquam averterint, ut tibi ipſi cœleſtibus invigilare minus commodum fuerit, facile unum vel alterum iuvenem harum rerum cupidum ſuſtentabis, qui obſervationes per opportunam || ſerenitatem expediat, modo Inſtrumenta idonea non defuerint. Da operam, ut Sextantem quendam ad inſtar eius, cuius ideam iam dudum (ni fallor) miſi, habeas, eo enim diſtantias exaetas et altitudines etiam, ſi ſic lubet, ſatis ſcrupuloſe rimari datur. Radius Aſtronomicus eam, quam pollicetur, præciſionem non præſtat, quomodocunque ſubdiviſus et compoſitus. Vide etiam, ut Quadrantem aliquem Azimuthalem ſolide elaboratum unâ obtineas, qui ad minimum ſingula minuta ſuppeditet. Quod ſi Armillas quaſdam Æquatorias ad inſtar mearum, præſertim earum, quæ ſeſquialteram ſolummodo Armillam requirunt, unâ confieri curaveris, his tribus organis, quicquid in obſervationibus Aſtronomicis deſideras, facile et tuto abſolves, et ſi quod ſupervenerit, ut proximis annis, aſcititium ſidus, illud certius et accuratius quam antea demetiri dabitur. Ubi hi duo Tomi, de quibus dixi, publicati fuerint, plurium Machinarum Aſtronomicarum in ijs deſignationem invenies, ut eligere poßis, quæ tibi commodior viſa fuerit. Diviſionem Inſtrumentorum per puneta tranſverſalia fac ut ſubtiliter perficias, et Dioptra rimulas parallelas priori pinnacidio habentia adhibeas, prout in fine libri ſecundi hæc aliquo modo exprimuntur. Plenariam de || omnibus hisconceptionem obtinebis, quando Opus noſtrum de Mechanica Aſtronomiæ parte abſolutum fuerit, in quo 24 ad minimum varia ratione adinventa conſtruetaque Inſtrumenta Aſtronomica, quoad eorum fabricam et uſum, ubertim exponere conſtitui et plæraque alia obſervationibus inſervientia adiungere. Apologiam, quam miſi, quæſo diligenter perluſtres, et ſi quid inveneris, ubi ſatiffaetum non eße putas, admone. Ego illam inter plurimas alias occupationes meo Amanuenſi s. 224ſubito, prout in buccam venerunt, dietavi, adeo ut vix otium ſupereßet relegendi. Si quid deeße intellexero, per occaſionem ſupplebo. Et ſi tibi ita conſultum videtur, Apologiam hanc ſecundo Tomo de eodem Cometa agenti ſubiungam, quo locupletior redditus priorem adæquet. Habeo ſiquidem adhuc ferme omnia exemplaria non diſtraeta. Nolui enim vulgaria fieri, antequam omnes Tomi typis excuſi eßent. De rebus Gallicis, quæ addis, perceptu grata ſunt, quin et nos ſimilia his percipimus, Regem videlicet novum felici uti ſucceßu, det Deus, ut indies magis ac magis proſperetur. Genevenſes obſidione liberatos gaudeo. Deus pacem et tranquillitatem tam Eccleſiæ quam Rebuſpublicis largiri dignetur.
Scotorum Rex his ipſis diebus ad vicinam Helſingoram Arcemque Croneburgum advenit || unâ cum ſua nova nupta Regina, Regis noſtri feliciß. memoriæ filia, magnoque e Regni Primoribus comitatu. Cum enim illa circa finem æſtatis in Scotiam appellere nequiret, claße noſtra, qua vehebatur, ſemel atque iterum adverſa tempeſtate in Norvegiam repulſa tandemque ob ingruentem hyemem navigationem intermittente, ſereniß. ille Rex conſcenſis ſuis navibus ſponſam (quid non cogit Amor?) inter rupes Norvegicas quærens adinvenit, petenſque a ſereniß. Regina Regnique Gubernatoribus Conſiliarijs nos accedendi copiam fieri, ex quo in noſtras ditiones advenißet, rogatus, hacque lubentiß. impetrata, multo et difficili, hyberno præſertim tempore, itinere huc acceßit atque hîc cum ſuis hybernaturus, donec libera concedatur navigatio, nunc Croneburgi honorifice excipitur. Quod tibi indicandum duxi, ut et quid novarum rerum in publicis apud nos agatur, cognoſceres. Vale, et ſi ante Paſca Privilegium denuo impetratum, de quo ultimo ſcripſi, tum etiam MUNOSIJ libellum et quos præterea habes, de re Cometica agentes, miſeris, rem pergratam præſtiteris. Iterum quam felicißime vale, mi amantißime exoptatißimeque THADDÆE.
Uraniburgi 25. Ian. Anno 90.
Tui amantiß.
TYCHO BRAHE.
s. 225[E codice Vindobonensi lat. 1068629]
CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM
GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO
D. THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILOSO-
PHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO,
AMICO SUO IN PRIMIS COLENDO.
ZU PRAG IM LANDT ZU BEHMEN AN HERN DOCTOR
THADDÆUM HAGGECIUM.
SCRIPSI tibi non ita dudum, mi amantißime et doetißime D. D. THADDÆE, atque ad ultimas a te acceptas reſpondi, ſolicitudinemque omnem de prioribus tuis, quas ſuſpicabaris non redditas mihi, uti ſpero, ademi. Nunc et alteras addo, ne ſemper a te præveniar, aut ſcriptionem tamdiu, ut antea, procraſtinem. Licet enim non magnopere occurrat, quod nunc ſcribam, tamen idipſum potius indicabo, quam quod nihil mittam, præſertim cum inſtantibus Francofurtianis iam Nundinis occaſionem has ad te mittendi præ foribus eße videam; ut ſi non reeta, ſaltem inde per ambages meæ ad te perferantur. Quas antea circa Novembris initia ad te paulo luculentius exaravi, iamdudum redditas confido. Nam bina exemplaria tranßcribi curavi ſeorſimque per diverſos internuntios mitti, ne ambæ interciderint. Quid te illic voluerim, iam procul dubio cognoviſti. Nec dubito, quin in Privilegio Cæſareano ampliore procurando, tuam mihi præſtiturus ſis fidelem operam; quod ſi impetraveris, fac ut mature habeam; primus enim Tomus Operis noſtri, cui illud præfigendum deſtinavi, iam indies ad colophonem deducitur. Nam eius tertia et ultima pars, quæ aliorum placita, inter quæ etiam tua, expendit, iam ſub prælo eſt. Miſi etiam tum temporis Apologeticum quoddam Scriptum, quo præſtanti cuidam in Scotia Mathematico, Ariſtotelea tutanti et noſtra convellere aggreßo, occurri. Hoc ſi perlegiſti, velut te feciße non dubito, tuum mihi de eo iudicium communica, et ſi quid deſiderari aut minus abſolute traetatum cenſueris, ingenue admone. Fieri enim poteſt, ut Apologiam hanc ſecundo Tomo, qui de eodem Cometa, circa quem potißimum movetur controverſia, agit, ſubiungam, quo locupletior reddatur. Si quæ igitur inter revidendum atque recognoſcendum caſtigatione aut ſuppletitione indigere perſpexero, eis providebo. Literas meas, quas tibi inde a prima familiaritate Ratiſponæ contraeta inſcripſi, ſi quas forte reſervaſti, rogavi, ut ſingularum exemplum tranßcriptum mihi mitteres, quod et nunc peto, præſertim quantum ad eas attinet, quæ aliquid ad Aſtronomicam vel Cometometricam materiam faciunt. Cur id cupiam, tunc indicavi. Et ut ſcias, rem ita ſe habere, mitto aliquam s. 226partem libri I Epiſtolarum Aſtronomicarum, quæ haetenus typis abſoluta eſt; in qua ſaltem eæ, quæ ab Illuſtriß. Principe WILHELMO, Haßiæ Landgravio, et eius Celſit. Mathematico, unâ cum mea ad ſingulas reſponſione, ultro citroque haetenus mißæ ſunt, continentur. Addam et illas, quas me redeuntibus ab hiſce Nundinis mercatoribus (Caßellas enim pertranſeunt) recepturum exiſtimo, unâ cum mea reſponſione, ſicque primam Tomi illius Epiſtolarum partern claudam. In ſecunda et tertia (nam et hunc triſariam ſubdividere lubet) aliorum de re Aſtronomica mecum per literas conferentium Apographa unâ cum mea reſcriptione exhibebo. Illic tua quoque, quotquot in meis Archivis reperio, addam. Atque id erat caußæ (ut denuo inculcem) cur mearum ad te, quas in promptu omnes non habeo, copiam deſiderârim. Habeo alias non paucas Eruditorum de hac materia collationes, quas Aſtronomiæ cupidis leetu non ingratas fore confido. Continent enim multa peculiaria et non ubique obvia ad artis penitiorem illuſtrationem plurimum conducentia atque rem inſuper Cometicam affatim et enucleate excutientia. Licebitque primum Tomum ad || tria vel quatuor Alphabeta, prout libuerit, hac ipſaTyporum forma deducere ita, ut iuſtæ reddatur quantitatis, et Neotericorum cœli Phænomenωn libros ſingulos magnitudine adæquet. Reliquas literas, quæ hoc comprehendi commode non poterint, in alium ſequentem digeram, ſicque ordine et ſucceßive Eruditorum mecum collocutiones Aſtronomicas certis voluminibus, etiam alia interim agens, compleetar, ne prorſus intercidant, cum multa cognitu haud indigna contineant. Has igitur primitias boni conſule, tuamque de ijs ſententiam mihi perſcribe. Invenies vel in his plurima diſquiſitionem accuratam merentia; nam præterquam quod de obſervationibus atque inſtrumentis aliter quam antea faetitatum inſtituendis quædam agant, de cœli eßentia, ſtellarum refraetionibus, hypotheſibus cœleſtium motuum, tum etiam Cometis atque pleriſque eiuſcemodi varie inter nos diſputatur. Quæ omnia tuo ſolerti iudicio diſcernenda relinquo. Rogoque peramanter, velis cum Nobilißimo et amplißimo viro D. IACOBO CURTIO de his omnibus vel ſaltem eorum præcipuis per otij commoditatem conferre mecumque veſtram eruditam cenſuram communicare. Nam et ROTHMANNUS, cum quo de pleriſque non ingrata mihi eſt controverſia, ad arbitros provocat, quod et ego non detreeto. Inſpicite, legite, dijudicate. Nolim tamen, ut pluribus hos quaterniones communices, antequam totus liber conſummatus prodierit. Primus quatemio deeſt, in quo titulus atque præfatiuncula quædam extabunt, qui in totius abſolutionem, uti fieri ſolet, differtur. Quamprimum Tomus anterior Aſcititiorum cœli Phænomenon, qui nunc ſub prælo eſt, extremam manum calcographicam ſenſerit, te eius reddam participem. Ne vero te, quem s. 227talibus affici ſcio, nimis diu ſine meis detinerem, volui has qualeſcunque Epiſtolarum pagellas, etſi non ad deſtinatam maturitatem perductas, tecum impertiri, ut haberes quo aliquantulum, donec cætera abſolvantur, animum per otium, noſtra etiam qualiacunque legendo, paſceres. Tuum itaque erit omnia in meliorem partem interpretari et errata typographica, ſi quæ, uti non dubito (necdum enim mihi ipſi iſta relegere vacabat) commißa ſint, propria induſtria, qua res ipſas ſatis intelligis, emendare.
Quin et aliud quiddam nunc occurrit, quod a te hiſce expetam. Incidi proximis diebus, dum tuas literas evolvo, in chartam, qua obſervationes nonnullas a te cœlitus habitas mihi denotaſti, inter quas ab initio Martis ſtella menſe Septembri et ſequent. anni 1578 (licet in tua ſcheda per incuriam aliquam annus 1579 ponebatur), quando acronychius erat, in diſtantia a laV aliquoties denotata. Quoniam vero ob raras ſerenitates eius obſervationem meis organis tunc inſtituere, uti cupiebam, non licuit, hancque acronychiam eius diſpoſitionem cum pluribus alijs poſtmodum aliquot ſequentibus annis diligenter deſuper acquiſitis conferre aveam, ipſius motus || expendendi reſtituendique gratia, rogo amanter, ut ſi quas piures habeas in ♂ tunc præſertim temporis faetas animadverſiones, quoad diſtantiam tum ab ea ipſa, tum alijs etiam ſtellis, et quoad altitudinem meridianam, ſi eam naetus es, id quicquid erit, in meum uſum deſcribi curare velis; et præterea quotcunque alias obſervationes Aſtronomicas in promptu habes. Licet enim ſciam, eas ob Radij atque aliorum inſtrumentorum, quibus uſus es, minus exaetam perfeetionem non ſatis præciſe ſe habere, tamen qualeſcunque tandem fuerint, eas cognoſcere non inutile duxerim. Nam et nonnunquam has limitare atque, ſicubi opus fuerit, ex circumſtantijs ipſis corrigere non difficile erit.
Qui de Nova Stella atque Cometis ſcripſerunt, modo plures ad manus habueris, quam me obtinuiße putas, et eorum copiam facias velim. Si mittenda Roſtochium ad D. D. HENRICUM BRUCÆUM, aut Lubecam Mercatori meo IACOBO BUCK, ut is nobili viro HENRICO RANZOVIO, Regis noſtri in Holſatia Vicario, amico meo ſingulari, illa tranſmittat, procurâris, utique ea cito et certo accepturus ſum.
Vide, quot nunc ſcripſerim, licet ab initio vix, quæ exararem, me habiturum putârim. Talis eſt inter nos animorum confluentia, ut unum pariat alterum. Da operam, ut brevi luculenter reſpondeas. Ego poſthac in reſeribendo maturior ero. Vale etmagnifieum Dominum CURTIUM meis verbis officioſe ſaluta, a quo etiam reſponſionem, modo per publica otium illi ſupererit, indies expeto. Iterum quam felicißime atque diutißime vale. Uraniburgi die 23. Februarij 1590.
Tuus TYCHO BRAHE.
s. 228POST SCRIPTA.
CUM eo ipſo die, quo has literas meo Amanuenſi ad mundum deſcribendas tradidißem, circa veſperas Veneris a Sole digreßioni maximæ obſervandæ intenderem, ecce Cometes quidam ad eandem cœli occiduam plagam ex improviſo apparuit, ideoque haſce literas interea mecum reſervandas duxi, donec omnes iſtius aſcititij ſideris apparentias cœlitus per totam eius durationem accurate deducetas ſcrutatus eßem, ut mea etiam inventa, ex quo ſciam te talibus plurimum affici, unâ tranſmitterem. Addidi itaque brevem eiuſdem Cometæ deſcriptionem, qualem illuſtrißimo quoque Principi WILHELMO, Haßiæ Landgravio, nuper hac de re ſcribens communicavi. Plenius de eodem tertio noſtro Tomo agam. Illic enim hunc prioribus adiungere omneſque eius apparentias, quodque omnino Parallaxi deſtituebatur, e multiplicibus et certis obſervationibus Geometrice demonſtrare conſ itui; interim has pauculas de eodem crinito ſidere conceptiones, e ratis tamen animadverſionibus derivatas, boni conſule. Quod autem tamdiu a prima ſcriptione negotium hucuſque diſtulerim, præter opinionem meam faetm eſt Licet enim expeetandum erat, donec Cometes ille prorſus evaneſceret, quod poſt ſextum diem Martij accidit, et aliquantulum temporis ad eius habitudines ex obſervationibus rimandas requireretur, accidit inſuper, ut ſtatim poſt Martij medium Sereniß. Scotorum Rex cum ſplendido ſuo comitatu me hîc inviſeret, atque ex eo tempore per aliquot continuos dies pluribus peregrinis hoſpitibus excipiendis occuparer, quo minus inceptam telam pertexere licuerit. Hincque faetum eſt, quod literas haſce uſque in ſextam ſeptimanam mecum retinuerim, quod indicandum duxi, ne cur tam diverſo tempore hæc ſcribantur, mirareris, ſed moram hanc eo citius excuſatam haberes. Iterum vale. Hæc ſcribebantur quarto Aprilis.
[Ex exemplo Hauniensi excerpt. Langebek. 178]
TYCHO BRAHE AD CASPARUM
PEUCERUM.
CUM paulo ante noſtratia, quæ quotannis circa Solſtitium Æſtivum celebrantur, Comitia tuas, excellentiߟime Domine D. PEUCERE, accepiߟem literas, et mihi illuc tam de more anniverſario quam quod quædam ibidem tranſigenda haberem, neceߟario accedendum foret, diſtuli reſponſionem uſque ad reditum meum et quietiorem in hoc, quod vocas, Uranoſcopio, ſtatum. Accidit autem, ut, dum Hafniam ad id tempus excurro, Dn. BONGERSIUM Gallum a Rege ſuo huc ab-s. 229legatum offenderim, qui et alteras, licet prioribus breviores a te mihi inſcriptas, reddidit, unâque pollicitus eſt, ſe ante reditum in Patriam me in hac Inſula inviſurum, meamque reſponſionem ad tuas hac occaſione ſecum relaturum, tibique, quem denuo in Germania alloqui conſtituerat, traditurum. Interim vero negotijs, neſcio quibus, urgentibus, hinc in Teutoniam ſecedit, brevi, uti dicebatur, reverſurus. Dum vero ego tota hac elapſa æſtate reditum eius, quamvis incaߟum, nulla interea certiore perferendi ad te literas ſeſe offerente commoditate, expeeto, plurimiſque involvor diſtraetionibus, reſcriptionem utut forte nimis ſerotinam in hoc uſque tempus differre coaetus ſum. Et licet ne iam quidem oblata aliqua has ad te mittendi in promptu ſit anſa, nec adhuc curis omnibus relaxatus ſim, attamen ne nimis diu procraſtinando ad tuas plane ſurdus tibi videar, volui nunc tandem has ad te reſponſionis cauߟa dare, maximopere rogans, ut ſilentium hoc diutinum æqui bonique conſulas.
Duo autem ſunt potiߟimum, de quibus in hiſce tuis literis, nempe de Cœli natura et ſubſtantia, tumque nubibus ac aquis, quas ſupra Cœlos exiſtere opinaris, prolixe mecum diߟeris. Quoad primum, quantum ad ipſam Cœli tenuiߟimam puriߟimamque naturam et ab Elementaribus coinquinamentis corrupteliſque immunitatem attinet, ego nullatenus tibi refragor. Nam et ego ſic ſemper ſenſi, poſteaquam Cœlum nullis ſolidis et duris confeetum Orbibus ex motu non ſaltem Planetarum ſed et Cometarum Æthereorum, quos quinos citra Orbis ullius realis concomitantiam Cœleſtes carpere vias obſervavi, accurata me edocuerit confirmâritque experientia. 1 At quod Ætheream Regionem per ſe lucidam ſplendeſcentemque exiſtimas, an omnino hîc aߟentiendum ſit, hæreo, ex quo in tenebris noeturnis, defæcato exiſtente aëre, nullum ad nos refleetat lumen, id quod fieri oporteret, ſi aetu lucidum eߟet, tenebroſis præſertim aquis et nubibus ſuperne illud, uti tu aߟeris, circumdantibus, quæ luminis verſus centrum repercuߟionem augerent. Quicquid enim claritatis et fulgoris nox alias opaca Cœlo ſereno acquirit, id a Luna per refleetionem luminis Solaris aut etiam a Stellis fulgentibus obtinet, non autem ab ipſo Cœli corpore. Id enim citra Stellas aut Luminaria nullam oculis lucem ingerit. Verum an aliquam per ſe habeat, non tamen tantam, quæ Terras percellat, quemadmodum et Lunam proprij luminis non prorſus orbam eߟe (licet ad intuitum noſtrum, ut in Eclipſatione eius profundiore apparet, non pertingat) quidam exiſtimant, ſtudioſius, cum ſit imperceptibile, non inquiro. Nec de hac quæſtione, an Cœlum per ſe luce aetuali polleat, diſquirenda, multum laboro, cum hæc noſtræ intentioni, quomodocumque hac de re ſtatuatur, nihil officiat. Id ſaitem addam, quod lucem s. 230hanc Cœleſtem divinæ naturæ proximam eߟe ſtatuis, ideoque Æthereum Mundum a mutationibus vindicare, videtur nimium quid eߟe, et ARISTOTELIS opinioni, qui Cœlo divinitatem ideoque et æternitatem attribuit, quam proxime ſubſcribere. Ego certe, ſi qua lux creata cum divina merito conſerri poߟet, eam quam Deus Angelis et hominum Mentibus indidit, utpote intelleetualem, longe propius accedere cenſuerim. Verumtamen quod hac ratiocinatione Ætheream et Elementarem ſive Aëream potiߟimum Regionem non inter ſe confundis, ut quidam alij hoc tempore ex ſententia IOHANNIS PENÆ Galli, ut opinor, præſumſerunt, nec ullas aquas, nihilque vaporoſum aut halituoſum in Æthera || ipſum aſcendere cenſes, id admodum convenienter a te ſtatuitur, noſtræque de his ſententiæ apprime quadrat. Neque ego, quod aliter ſentires, tibi unquam tribui, vel ex tuis ſcriptis colligi poߟe aߟerui. Ideoque nuſpiam hoc tibi a me obieetum in meis invenies literis, ut ob id mirer, qua inconſiderata mearum interpretatione id mihi imputes. Cuiuſmodi eſt etiam illud quodmoxſubiungis, me Cœli naturam igneam affirmare: id meæ equidem ſententiæ, qui Cœlum ab omni ſemper Elementari qualitate vindicandum exiſtimavi, nullatenus correſpondet. Quamvis autem per diverſas appellationis hæbraicæ Etymologias, expoſitionem illam, quaſi Cœlum ſit ſtupendum quid ex igni et aqua, tanquam diverſis naturis conflatum, compoſuerim, tamen id non eo cedit, quod ipſum aut igneum aut aqueum eߟe reverâ ſtatuam, ſed ſic ſaitem in Etymologijs varie concinnandis ludere placuit. Neque enim hinc (cum metaphorice id ſaltem dici poߟe et non ſecundum Elementaris naturæ qualitates ipſemet diſerte proteſtatus ſim) ſerio aliquid probare elaboravi. Imo ipſe Deus omnis materiæ expers in ſacris literis ut Deut. 4, 24 et 9, 3, item Hæb. 12, 29, utut nemo de ipſius vera eߟentia, quæ imperſcrutabilis eſt, quippiam ratiocinari potuerit, ignis nihilominus conſumens appellatur. Quid igitur obſtat, quo minus Cœlum et Sidera Cœleſtia, quæ in morem flammantis alicuius, ex inferioris Mundi corporibus lucent et calefaciunt, ignis vocabulo, ſumpta, per ſimilitudinem quandam noſtro captui apprime ſeſe attemperantem, appellatione nominare, aut Etymologice explicare liceat?
Propterea tamen Cœlum reverâ Ignem eߟe Elementarem, uti ferme cum PLATONE PARACELSUS prodidit, nequaquam infero. Imo ne quidem ſub coneava Lunæ ſphæraignem aliquem Elementarem, quemadmodum ſomniavit ARISTOTELES, Opticis rationibus omnino refragantibus, exiſtere arbitror. Nec etiam ſuperiorem Aëris Regionem, ob rapidiߟimum corporum Cœleſtium motum, qui naturalis, non violentus eſt, inque tenuiߟima ac liquidiߟima Cœli eߟentia, abſque omni ſolidorum corporum fraetione aut colliſione peragitur, ſolidiߟimam, quæ tua eſt opinio, exiſtere, ſicque ignis Elementaris vices ſupplere, s. 231aſtipulandum cenſeo. Quin potius quicquid Phyſici ab hoc Elemento pro compoſitione et conſervatione rerum inferiorum petere ſoleant, id ego a Cœleſtibus, ipſo præſertim Sole, vivifico calore omnia imbuente, promanare iudico.
Alterum vero quod urges, eſt de aquis Cœleſtibus, quas ex literali quodam Scripturæ ſenſu, ſupra extima Cœli mœnia evehere non dubitas. Fateor quidem ex verbis MOSIS in principio Geneſeos prima id fronte quadantenus apparere. At ſi quis penitius et genuinum Scripturæ intelleetum et rei naturam introſpiciat, niſi omnino præoccupato ſit iudicio, longe id ſecus ſe habere intelliget. Primo tenendum eſt vocem **???** (quam CASTALIO non inepte liquidum, alij expanſum verterunt) non eodem ubique ſenſu in creationis hiſtoria deſcribenda a MOSE intelligi; ſed alias generaliter et latius, totum hoc liquidum ſeu expanſum, quod a Terra, ad ſumma uſque Cœli culmina ſe extendit, uti ipſe quoque indicas, denotat, alias pro huius parte tantum idque vel ſuperiore, quæ lucida Siderum in ſe corpora continet, interdum vero pro inferiore hac liquidi regione, quæ Terram proxime circumdans viſuique noſtro magis pateſcens ad extima plus minus nubium cacumina ſeſe extendit, accipitur. Quo quidem ſenſu Cœli vocabulum, in Scriptura crebro, uti et hoc loco, intelligitur, cum ea ad rudiorum hominum captum, qui illam duntaxat expanſi partern, quæ proxime Terræ convexo incumbit, Cœli nomine appellant, ſeſe accommodet. Quare cum MOSES hanc Creationis hiſtoriam rudi et ſimplici tantum populo, non Mathematicæ aut Phyſicæ ſcientiæ gnaris, conſcripſerit, eaque duntaxat quæ in oculos hominum incurrunt, non quæ inviſibilia aut abſcondita ſunt, exponenda ſuſceperit, quis non videat illum per aquas Cœleſtes, nubes aquoſas, quæ ſuperne capitibus || noſtris imminent atque infra ſe partem illius expanſi ſeu liquidi, quod ab aquis maris eas diſcernit, non immenſam aliquam univerſæ Cœli regioni circumfuſam aquarum molem intellexiߟe? 1
Quin et ſequeretur, aut triplices a Deo creatas fuiߟe aquas, nempe maris, nubium et ſupercœleſtem, quarum tamen media, nubium ſcilicet, a MOSE negleeta ſit, aut binas ſaltem, utpote marinam et ſupercœleſtem illam, de quibus duntaxat in rerum creatarum hiſtoria mentio faeta eſt. At quis fideliߟimum illum viſibilium creaturarum deſcriptorem MOSEN tam oſcitantem in mirabilibus Dei operibus referendis fuiߟe exiſtimet, ut nubium aquas tam alto ſilentio intaetas reliquerit, s. 232quod earum ne ſemel inter reliqua ſenſibilia Dei opera meminiߟe voluerit, cum tamen non parum admirationis habeat, eas ſine fulcro in liquido aëre tam firmiter pendere abſque ruinæ periculo, et inſuper multiplicem in terra irriganda et fœcundanda utilitatem ſubminiſtrare, quam homines plus quam cætera illa altiora, atque a quotidiano uſu, prout illis videtur, remotiora magis æſtimant atque reſpiciunt. Has inquam aquoſitates neglexiߟet MOSES et interim de neſcio quibus ſupercœleſtibus, quæ nec ſenſibus patent nec uſum evidentem exhibent, ſupervacanee loquutus fuerit. Revera itaque MOSEN per geminas iſtas quas denotat aquas, interſtitio firmamenti diviſas, marinam ſcilicet inferiorem et nubium eius aliqua parte ſuperiorem intelligere neceߟe eſt. Nam et ſic **???** ſive expanſum, quod CASTALIO opportune uti dixi liquidum vocat, diſcernit aquas ab aquis, has quadam ſui portione intercedens; neque enim MOSES expreߟe dixit totum **???** diſgregare aquas ab aquis, ut tu ipſius ſenſum accipis. Imo et is ſemetipſe explicat Gen. 9, dum ait Deum in nubibus poſuiߟe arcum in teſtimonium, quod aquæ non amplius inTerrarum diluvium venturæ eߟent. Quas enim hîc aquas, niſi nubes ſignat, e quibus potiߟimum inundatio temporibus NOE acciderat, atque hinc cataraetas Cœli ſive meatus, quæ tunc aperiebantur, non extra Fixarum orbem, uti tu vis, petendas eߟe liquet. Ex IERHEMIA inſuper cap. 10 et 51, ubi ſequentia verba utrobique habentur: »Qui fecit Terram virtute ſua, ſtabilijt orbem habitabilem ſapientia ſua, et prudentia ſua extendit Cœlos, quo vocem ſuam edente, fremitus aquarum eſt: in Cœlis, qui effert vapores ab extremitate Terræ, fulgura cum ipſa pluvia facit, et producit ventum e theſauris ſuis«, idipſum adhuc manifeſtius colligitur. Hinc etenim liquido patet, aquas illas Cœleſtes in ea aëris Regione, unde nubes, fulgura et pluvia producuntur, intelligendas atque eandem pro Cœlo accipi.
Præterea maxima ex aquis ſupracœleſtibus conceߟis abſurda ſequuntur. Nam ſi ullæ eiuſmodi aquæ illic exiſtant, quæ extima Cœli theatra ſuo circumquaque ambitu includant et compleetantur, unâ vel moveantur vel quieſcant neceߟe eſt? Si immotæ permanent, aut rapidiߟimam Cœli gyrationem impediunt, aut oportebit maximum eߟe interſtitium inter motum et quieſcens, ut rapidiߟimus ille curſus ſucceߟive in quietem deſinat. Immenſum itaque ſpatium ſtellis deſtitutum nullique uſui accommodum relinqui, quod inconveniens eߟet, oportebit. At ſi unâ cum Cœlo convolventur iſtæ aquæ, quî poterint concitatiߟimam illam rapiditatem perferre, perpetuoque unâ cum hac inconſumtibiles permanere aut illi nulla aetione officere? Adde quoque de magnitudine nimia harum aquarum reſpeetu cæterarum, quas MOSES ſubcœleſtes vocat, per quas Maria Terreſtrem globum inter-s. 233luentia intelligenda eߟe, nemini eſt dubium. Si enim aquæ illæ, quas ſupra oetavam vis eߟe ſphæram, ſaltem unicam vel dimidiam Terræ Diametrum in ſua denſitate occupent, quod ſane quam minimum eߟet reſpeetu tantæ circumferentiæ et pro uſu illo, quem tribuis ad lucem increatam a creaturis, modo id tibi concedendum foret, arcendam, cumque ad hanc oetavam ſphæram terminandam ſint ad minimum 14000 Semid. Terræ iuxta noſtram hypotheſium Cœleſtium ordinationem (quod et Ptolemaica 20000 circiter Semid. requirat et Copernicea ſpeculatio in immenſum hîc abeat) ratiocinare quæſo, quantæ futuræ ſint illæ aquæ, quæ tantum globum undiquaque vel in tantillula, uti dixi, craߟitie ambiant, cuius Semidiameter tot millia Semid. Terræ continebit. Certe deprehendes aquarum iſtarum molem vix eam habere ad maria ſive aquas ſubcœleſtes æſtimationem, quam habet tota aqua marina ad unicam guttam. Proinde ſi aquæ illæ Terram contingerent operirentque, uti ab initio ante diſcretionem faetum fuiߟe dicitur, in ipſum Cœlum ſua || quantitate alte aſcenderent. Qualis ergo eߟet aquarum ſupra et infra expanſum, de quibus MOSES loquitur, comparatio et proportio? Quapropter MOSEN aquarum ſupercœleſtium nomine nequaquam aqueam aliquam, vaſtiߟimæ Ætheris capacitate undiquaque circumfuſam, uti tu cenſes, molem, ac non mea ſolum, verumetiam præſtantiߟimorum Theologiæ Profeߟorum ut MELANTHONIS, CASTALLIONIS, CALVINI et aliorum ſententia, aquoſas Cœli nubes eum intelligere minime dubium eſt. Sed tu nihilominus pro tua illa de Aquis ſupercœleſtibus opinione aߟerenda multum laboras, utque aquis illis uſum aliquem, ne forte ſupervacaneæ ſint, conſtituas, ais illas quaſi neceߟitate quadam illic diſpoſitas, ut interſtitium quoddam inter conditum orbem et lucem in eo creatam et Cœlos Cœlorum, quos inhabitat Deus in luce æterna, increata et inacceߟa creaturis, præbeant. At quamnam hîc lucem æternam et increatam, quoſnam Cœlos Cœlorum intelligis? Siccine infinito et immenſo finitos præſcribere limites, æterna cum temporaneis, inviſibilia cum viſibilibus confundere non indecorum ducis? Solus etenim Deus infinitus et increatus exiſtit; proinde ipſi dimenſio, locus, ſpatium, ſitus et id genus alia, quæ creaturarum ſunt attributa, competere nequeunt. Et ſi lux illa, quam vocas æternam et increatam, aliud quid præter ipſum Deum eſt, iam duo ſunt æterna increataque, ideoque duo dij et duo principia. At nihil increatum et æternum eſt præter ipſum Deum, qui et unicus eſt. Quin et ſi qua eߟet lux æterna, extra Mundum corporeum, illa oculis humanis, etiam ſemotis omnibus interſtitijs, non caperetur. Veriߟime enim in Opticis aߟeritur, omnia quæ videntur tempore comprehendi. Unde ſequitur, quæ extra tempus et æterna ſunt, temporaneis oculis non patere. Aſcribitur etiam Aquis iſtis Cœlum ex s. 234tua opinione circumdantibus et hæc utilitas, quod excurfum viſionis noſtræ abſcindant et definiant, ne forte extra Mundum aut in infinitum abeat. At quid hoc eſt dicere, cum tanta vis facultati viſuali nullatenus inſit? Imo li ſtellæ non eߟent lucida corpora et ſponte ſua oculis ſeſe ingererent, nulla alias oculorum in tanta diſtantia res cerneret. Fruſtra igitur viſioni noſtræ denſiߟimam et obſcuriߟimam illam ſupra Cœlos aquarum interſtitium prætendis, cum ſua natura et conditione ab auguſtiߟima increatarum maieſtate prohibeatur.
Faceߟat itaque iſta de aquis ſupercœleſtibus ob creatarum et increatarum inter ſe rerum diſtinetionem, viſioniſque noſtræ radium cohercendum ac definiendum, tam devijs fœcunda abſurditatibus opinio. Nihil etiam ad eam quam tantopere defendendam ſuſcipis opinionem in vulgata nominis **???** quaſi **???** ibi aquæ explicatione præſidij obtinebis. Eſt enim hæc arbitraria et proprietati ſanetæ linguæ, quæ nec talem vocum, præſertim in appellativis nominibus, compoſitionem, nec ullum facile ſine compenſatione literarum, quod in hac voce fit, ſi compoſita eߟe ſtatuatur, defeetum admittit, contraria. Vocabulum itaque **???** nulla vulgari compoſitionum lege congflata eſt, ſed ſimplex exiſtit, et ſtupendum vel admirandum quid denotat a verbo 4 quod obſtupeſcere vel admirari ſignificat, non aliter quam a **???** formatur **???** et alia id genus, deduetum. Ideoque PAGNINUS in ſuo lexico hoc nornen ſuo radicali verbo non immerito ſtatim ſubiunxit. Revera etenim Cœlum admirandum et ſtupendum quiddam exiſtit, ſive motuum leges perennes nec cuivis obvias, ſive materiam, ex qua conſtat, quæ inexplicabilis eſt, ſpeetemus. At excipis, nubes has aquoſas, de quibus ego || MOSEN intelligo, non eߟe perpetuas, eo quod interdum ſive nonnunquam diߟolvantur et huc illuc volitent et ferantur, ideoque MOSEN per aquas Cœleſtes, non quæ momentanea, ſed quæ ſemper durant, intellexiߟe. Verum quidem eſt, nubes, quas ego pro aquis Cœleſtibus habeo, non ſemper in quolibet Horizonte apparere, ſed ut plurimum; attamen ſi non aetu, ſaltem potentia ſemper ibi ſunt. Et vis illa, qua in ſublimi coaleſcunt, atque ne decidant, ſuſtinentur, perpetuo illic adeſt. Adde quod univerſam Terram in toto ſuo circuitu reſpiciendo vix dabitur omnes Horizontes ſimul et ſemel a nubibus ſuperne impendentibus immunes eߟe, quin in aliquo ſaltem Terreni globi Horizonte conſpiciantur.
Ad Scripturæ demum teſtimonia ulterius provocas, ex quibus lite rali quadam nimiſque rigida pro ſententia tua ſtabilienda explicatione auxilium, ſed fruſtra, imploras. Neutiquam enim illa, quæ pro te huc allegas ex pſal. 104: »Qui contignat in nubibus tabernacula ſua«, aut ex pſal. 18: »Poſuit tenebras latibulum ſuum, in circuitu tabernaculi ſui tenebroſam aquam et denſas nubes«, de aquis et nubibus s. 235ullis ſupercœleſtibus, ſed de aëris Regione veluti in cœnacula nubibus diſtineta, uti TREMELLIUS et IUNIUS item MOLLERUS et alij non inconvenienter etiam exponunt, intelligenda veniunt, niſi forte cui et ibidem ventorum atque ignium ſeu fulminum mentio fiat, hæc quoque ſupra orbem ſtellatum locum habere cenſes. At ex eiuſdem pſalmi vers. 13, ubi ſic dicitur: »Qui irrigat montes e cœnaculis ſuis, ut a fruetibus operum tuorum ſatietur terra«, ex quo eadem vox hæbraica **???** quam PAGNINUS in ſuo dietionario hæbraico cœnacula ſeu nubes denotare exiſtimat, utrobique habetur, nubium hîc aquas montes et terram irrigantes et fœcundantes intelligendas eߟe, quis inficias iverit? Præterea cum non parum abſurditatis ingerat, imo naturaliter conſiderando plane impoߟibile ſit aquas ſupra Cœlos abſque fulcris et repagulis cohiberi atque convolvi, tu per Terræ in liquido aëre ſtabilitatem id excuſare laboras. Attamen inconſequenter, cum non eadem ſubſit ratio. Terra enim et omnia globoſa Mundi corpora proprio innituntur centro, omneſque eorum partes huc naturaliter tendunt, adeo ut ſi a Sole vel Luna aut cæteris ſideribus aliquantulam portiunculam violenter avulſam ſtatuamus, ea mox proprium Aſtrum repetit, ſuum affeetans centrum. Tanta enim vis meditullijs Mundanorum corporum divinitus indita eſt. Quod ſane de aquis extramundanis non conſimiliter admitti poteſt, cum prædietum globum rotundum non totaliter compleant. Ideoque niſi certis fulcris et repagulis cohiberentur, aquas marinas, unde diſgregatæ erant, adeoque Terram gravitatis ſuæ centrum, neceߟario reviſerent. Nec valet argumentum: Deus potuit Terram craߟam et gravem in tenui firmare aëre. Ergo et nubes ſupra Cœlum. Scis enim a poߟe ad ineߟe (ut vulgo loquuntur) non ſequi inductionem. Proptereaque in Pſalmis diſerte dicitur: »Deus omnia quæ voluit fecit in Cœlo et in Terra«. Et Deus eſt ordinis atque utilitatis author. Ideoque Cœleſtia Elementaribus confundere coinquinareque abſque manifeſto uſu nequaquam volet.
Porro meam de via laetea ſententiam non tam reijcis, quam abundius illuſtras. Ego enim, etſi Cœlum liquidiߟimum et tenuiߟimum quid, Aſtrorum motibus ubique pervium, non tamen plane incorporeum et immateriale, ſed omnia corpora Cœleſtia ex eadem cum Cœlo conſtare ſubſtantia in unum aliquem denſiorem globum, lucis receptioni accommodum, ſapientiaque Opificis compaetum eߟe ſtatui. Quemadmodum videmus in hac Mundi || natura, ea, quæ in Mari ubique pervio generantur, ex aquea conſtare ſubſtantia, atque in eandem facile reſolvi, licet hæc ipſa iam concreta, liquida et pervia non ſint. Nam et Metalla omnia Gemmæque his affines in Mari radices habent, quod pauciߟimis ante PARACELSUM innotuit. Aſtra autem Cœli licet e materia conſtant cœleſti, ab ipſo tamen Cœlo denſitate et lumine plu- 30* s. 236rimum differre, non magis mirum eߟe debet, quam aurum et argentum cæteraque Metalla e mari (uti dixi) originem trahentia nihilominus ſua forma, dura compagine cæteriſque appropriatis multimode ab hoc diſcrepare, ut de alijs, quæ in Terra atque Aëre e Terreſtri Aëreaque ſubſtantia prioribus diߟimillima conformantur, nihil addam. Dum itaque Galaxiam ex Cœli ſubſtantia compaetiva atque coagmentata conſtare volo, non aliud dico, quam eam cum reliquis ſtellis eandem habere materiam, quæ tamen hîc ſparſa atque in latum certo duetu per totum Cœlum diffuſa cernatur, in illis autem ad formam unius rotundi corporis aretius compaeta ſit. Atque hanc eߟe a vero non alienam, de via laetea, ſententiam, ipſe intuitus ocularis, attenta inſpeetione et collatione cum reliquis Stellis præſertim tenuiore lumine apparentibus faeta, haud obſcure teſtatur. Imo Stellam illam Novam et ſupra modum admirandam, quæ circa finem anni 1572, iuxta huius, de qua loquimur, Galaxiæ confinia, ubi etiam Caߟiopeæ Aſtrum viſitur, exorta eſt, eandem cum via laetea habuiߟe materiam, ſed tamen magis in unum globum compaetum ſentio. Atque ut id certius ſtatuam, hiatus ſemicircularis ad magnitudinem quaſi Lunæ dimidiæ in margine viæ laeteæ eodem prorſus in loco, ubi Stella Nova ſitum habuit, adhuc Cœlo exiſtente apprime defæcato, et latente Luna, attente intuenti apparens, quam me nunquam antea ibidem vidiߟe memini, omnino perſuadet. At dices: Si ex eadem etperpetua cum reliquis Sideribus Galaxiæ ſubſtantia extitit hæc Stella, cur non etiam perpetuo ijſdem coæva permanſit? Ad hanc dubitationem nolo in præſentiarum multa reſpondere, in fine Operis, quod de Aſcititijs Cœli Phænomenis molior, meam in his atque ſimilibus aperturus ſententiam. Id ſolummodo hoc loco dicam: Quæ miraculoſe et præter communem ordinem nonnunquam in rerum natura proveniunt, ijſdem cum Cœlo diu conſuetis ſubijci legibus, non neceߟe habent. Sed quid Sapphirinus ille Cœli color te iterum movet, ut hunc ex nubibus et aquis lucem, quam Cœlo attribuis, extraviam laeteam potiߟimum obſcurantibus, provenire, ſed fruſtra, exiſtimes? Imo Sapphirinus iſte color propter imbecillitatem viſus noſtri ingeritur oculis. Licet enim aër per ſe totaque Ætherea Regio omnis coloris expertia ſint, tamen cum in iſta proſundiߟima immenſitate viſus non inveniat, ubi ſiſtatur, color ille cæruleus oculis per accidens ingeritur, quemadmodum ſæpe videmus omnia, quæ multum diſtant, eiuſmodi oculis apparere, quamvis per ſe talem colorem non habeant. At hæc a rei Opticæ ſcriptoribus ſatis ſuperque declarata ſunt, ut non opus ſit, e nubibus ſupracœleſtibus hunc Sapphirinum colorem incaߟum mutuari, qua etiam de re in ſuperioribus literis te admonui. De Nova autem hac, cuius mentionem feci, Stella, in priore huius, de quo dixi, Operis tomo affatim traeto. Ibi, quæ et in Land-s. 237gravianis et tuis, tum etiam aliorum circa hane pronuntiatis, defide rem, brevi cognofces. Tum etiam, quod eius decreta longe maiorauni verfalioraque quam tibi vifum eft, exiftere, et needum forte incoata eBe nedum præterijBe, non citra iuftas rationes fentiam.
Nullatenus etiam tecum ftatuere poBum exmateria aliqua Elementari produdiam fuiBe hane Stellam. Quod tamen non aBertive pronuntias. Demonftro enim illic, eam mole fui corporis globum, quem Terræ et Maria efficiunt, plus quam ter centies exfuperaBe. Quæ ergo materia hine progrediens tanto corpori fuppeteret, li modo aliquid exhalationum Terreftrium in Cælum ufque afcendere poBe concedendum foret? In qua ego fententia neutiquam fum vel fui unquam, licet tu || mihi id circa Cometarum procreationem immerito attribuis, dum ais me ex elevata in Cælum et codlionibus prius attenuata ae depurata in Orbe fublunari materia, acceBuque novæ audla et compadla, Cæleftique lumine perfufa, Cometarum corpora nafci opinari. Id equidem ego nunquam aBerui; nec ex literis meis ad te vel alios datis, tale quid colligetur. Multo minus ex feriptis publice editis. Nam in libro feeundo de recentioribus Cæli Phænomenis (quem te accepiBe puto) aperte habetur, me Cometarum materiam ex Elementari fubftantia quomodocunque fubtiliata atque exaltata conftare, nullatenus exiftimare. Quod vel illa quæ pag. 254 appofui verba liquide teftantur, quæiichabent: »Ego materiam omnium Cometarum prorfus Cæleftem efie iudico, fiquidem in ipfo Cælo procreantur«. Obfervavi præteritis aliquot annis exadliBime quinque Cometas, quos omnes in ipfo Cælo verfatos fuiBe, Parallaxeos exilitas evidenter convicit, adeo ut quidam eorum Sole multo altiores extiterint. Et fane eo ufque Elementarem aliquam evolare materiam, quæ in tale et tantum corpus concrefcat, quis crediderit? Nam et ipfa moles maior extitit, quam quod Terra ipft materiam fuppeditare potuerit, eum quidam ex ipfis ethaneintegrammagnitudine vera fuperârint. De toto autem hoc negotio, eum alibi ex profeBo tradlem, hic pluribus fuperfedeo.
Quæ de Metallorum generatione, quod ex una eademque conftent prima materia, licet non in fingulis æqualiter digefta, depurata atque exaltata, hue exempli loco, ut inferiorum rerum Naturam eum fuperiori aliquatenus conferrem, adduxi, Î tuis, quas foves, rationibus minus probentur, meaque in his fententia tibi non fatis explorata lit, equidem id mihi nullam parit admirationem, ex quo fciam, ea, quæ in Academijs et a vulgaribus Philofophis de Metallorum natura et ortu traduntur, opinabilia faitem eBe, nec in lumine naturæ fundari. Qui enim refolutionem eorum non novit, compolitionem vix percipiet. Arte ergo opus eft Pyronomica, quæ ex Hermetica procedit Philofophia. Ad quam omnes, qui in Academijs Philofophiæ ineubuerunt, s. 238plane imperiti accedunt. Credas me, qui non minus laboris et ſtudij tum quoque........huius inſerioris et Terreſtris Aſtronomiæ (ſic enim hanc artem ſubinde vocare ſoleo) quam in ſuperiorem et Cœleſtem illam collocavi, ipſa experientia edoetum eߟe, rem ita ſe habere, prout breviter ultimo indicavi. Quæ cum tibi minus perſpeeta ſint, utpote in traetatione Spagirica non verſato, uberius ea attingere otioſum duco. Unicum tantum de hoc ſuggeram, quod ex hac metallorum cum Cometarum collata conformatione illicere potuiߟes, me Cometas ex Cœleſti prorſus conſtare materia, omnis Elementaris qualitatis expertes, innuere voluiߟe.
Diſpoſitionem operis mei Aſtronomici tibi placere lætor. Nec de Venere et Mercurio, quod Sole non minus altiores quam humiliores reddantur, magna erit apud rem ipſam penitius conſiderantes in perſuadendo difficultas. Neque id quod adducis, Veneris ſtellam aliquando eodem die ſimul et veſpertinam et eöam apparuiߟe, noſtra ratiocinia ullatenus impedit, quin et idipſum a me ſemel obſervatum eߟe prioribus tibi indicavi literis. Nec quicquam hinc obſtaculi, quo minus hypotheſium noſtrarum ordinatio rite conſtet, ſuggeri comperio. Sed de his in præſentiarum hæc ſufficiant, vel potius circa quæſtionem illam, quæ Cœlum ſupremum Aquis obnubilat, tanquam minus Aſtronomicam, imo ab omni pene Philoſophia abhorrentem, nimia et quoque ſupervacanea eߟe poterint.
CHRISTOPHORUM ROTHMANNUM Mathematicum Landgravianum hypotheſes Copernicæas Terræque in his aſtruetam mobilitatem ſerio tueri, totumque Cœlum nihil aliud quam Aërem Elementarem adeoque Animalem eߟe, exiſtimare, ex quo dubitas, mitto ad te particulam libri Epiſtolarum Aſtronomicarum, quas me aliquando publicandum tibi ſignificavi, continentem potiߟimum præter ipſius Illuſtriߟimi Principis ad me de rebus Aſtronomicis perſcriptas, unâ cum noſtra ad ſingulas reſponſione, huius quoque ROTHMANNI et meas literas, quibus ultro citroque de toto hoc negotio diſputamus. Ex his plenius percipies, quæ ſit illius atque mea, tum in talibus tum etiam nonnullis alijs || huc pertinentibus ſententia. Quam ut pro iudicij tui acumine expendere, atque quod tibi probabilius videatur, diſcernere velis, te etiam atque etiam rogatum habeo. Nam et in poſtremis literis, cum is ad arbitros appellet, ego te præ cæteris elegi, ut ex ijs ipſis percipies, ſicubi otium fuerit eas perlegere, quod ut facias, tuamque eruditam de rebus illis controverſis cenſuram mecum impertiaris, a te etiamnum amanter peto. Plura de his non addam, ne nimium excreſcat Epiſtola. Nec ad poſteriores tuas, quas BONGERSIUS, uti ab initio dixi, reddidit, multis reſpondebo, cum per ſe breviores illæ fuerint, et ſolummodo ea, quæ his prolixioribus continebantur, denuo ſummatim s. 239inculcârint. Id ſaltem paucis indicabo, me nequaquam exiſtimare Cœlum Elementaribus mutationibus obnoxium, aut quippiam Elementare, quod huic inferiori Naturæ conforme ſit, illi ineߟe, velut ſub finem eiuſdem Epiſtolij mihi tribuere videris. A qua ſuſpicione, ſi non alia, ſaltem hæc tibi de Epiſtolis Aſtronomicis, quam mitto, particula me vindicabit.
Scriptum noſtrum Apologeticum, quod tibi inſpiciendum dijudicandumque miſi, te non accepiߟe ſuſpicor, ex quo in neutris literis huius mentionem facias. Sed levis eſt iaetura; brevi enim, volente Deo, idipſum, tomo ſecundo adieetum, typiſque noſtris excuſum obtinebis. Tum demum .. præſtantiߟimi illius Mathematici et Philoſophi Ariſtotelici IOANNIS CRAIGIJ Scoti obieetiones noſtras aߟertiones de ſitu Cometarum Olympico oppugnantes, non tamen, uti ſpero, expugnantes, ſufficienter............... interponere cenſuram. Sed hîc ſcribendi curſum ſiſto et Deum rogo, ut te in hac ſeneeta e tot tantiſque ærumnis liberatum, clementer etiam diu ſuperſtitem atque incolumem conſervare dignetur. Vale.
[E codice Vindobonensi lat. 9737f]
NOBILISS. ET CLARISS. VIRO DOMINO
TYCHONI BRAHE, HWENÆ INSULÆ DOMINO,
REGIS DANIÆ CONSILIARIO ET MATHE-
MATICO DOCTISSIMO, AMICO SUO
HVENAM DANIÆ MITTANTUR.
NOBILISS. ET CLARISS. VIR, AMICE COLENDE, S. P.
ANTE biduum nobis D. FULLERUS noſter obviam faetus inter alia retulit, quam honorifice abs te fuerit acceptus, quam admiranda viderit, et quod legerit, quæ ad primas meas reſponderis, ubi ego: iamdudum mihi conſtat, in illa Uraniæ arce cum ſumma humanitate eximiam ſcientiam habitare; ſed ſciſcitatus ſum, an meminerit, quæ de mota quæſtione ſcripſeris? Non, inquit, nam pleraque captum meum ſuperabant; hoc tantum percepi, plures ſententiæ ſuæ demonſtrationes afferri. Demonſtrationes ego libenter intelligam, et ſi conſtiterint, facile ijs cedam, quique hoc ó τι ſic docuerit, maioris apud me authoritatis hac ex parte, quam ARISTOTELES erit, quod authoritas ex veritate æſtimanda ſit, non hæc ex illa, niſi in Divinis, ubi ipſa Veritas á¼φα. Verum ſi conieeturis agatur, plus habeant probabilitatis oportet quam contrariæ, ut maiorem fidem mereantur. Ego, clariß. vir, ſi quas petij longitudines accepißem, iamdudum quid veri hîc eßet, demonſtratione s. 240exploraßem; alioqui in hac quæſtione verſari non libet. Nam nunc etiam peto, ut quos in Numeris Canonis Sinuum errores longo uſu tuo cognoveris, prima occaſione mecum communices; nam nobis ſingulare quiddam præ manibus eſt, in quo perficiendo ingentem opem hic Canon præſtat, ſique error ſuberit, nobis cum fenore ſuppeditabitur. Vel ijs eßem contentus, qui ſunt infra 60 (quamvis et reliquos aſcribas) nam qui ſupra ſunt, ſingulari compendio exhibere potero, quod hîc amicitiæ noſtræ cauſa aſcribam. 1
Duorum arcuum trientem complentium ſinus ſemidifferentiæ eſt differentia ſinuum (eorundem arcuum). Sint duo arcus ab, ad complentes trientem, quia ac eſt 60, et quanto minor ab deficit ab ac, tanto maior ad ſuperat. Diſffrentia eſt bd, ſinus dimidij differentiæ eſt ed, quem demonſtro eße æqualem lineæ dg, quæ differentia eſt duorum ſinuum dk et bm ſeu gk. Cum ilk ſit 60, erit kil 30 et uterque gfi et bfe erit 60, quare totus efg erit 120. In duobus orthogonijs latera be et ed ſunt æqualia et eſ commune, quare reliqua reliquis erunt æqualia, et angulus bfe æqualis efd angulo, qui erit 60, et tertius angulus dfg erit 60; in duobus orthogonijs efd et dfg anguli efd et dfg ſunt æquales et latus dſ commune, quare reliqua reliquis æquantur, et latus ed æquale erit lateri dg, quod propoſitum fuit. Itaque dabitur quilibet ſinus ſupra 60, ſi ſinui arcus tanto minoris 60 addatur ſinus dimidij differentiæ duorum arcuum, ut ed ad bm facit dk; ſic Canon Sinuum tertia parte minuetur.
Canonem fecundum dimidio abbreviabo alio compendio, quod etiam hîc annotabo. Duorum arcuum quadrantem complentium ſemidifferentia fecundorum eſt fecundus differentiæ eorundem. || Sint duo arcus cb, b ſ quadrantem æquantes, quia c a ſ reetus eſt, fecundus cb eſt db, fecundus bf eſt bh, differentia duorum arcuum eſt be, cuius fecundus eſt bg, quem dico eße dimidium bm differentiæ inter duos fecundos. Diametris ſc. ai et dh ſe ſecantibus, erit hi æqualis ad, et ob id erit æqualis dk arcui, cum ad et dk ſint æquales; ergo angulus dak æqualis erit iah, et ablato igitur cb ſeu eius æquali ef ex bſ, relinquitur be differentia duorum arcuum. Rurſum db, cui ſit æqualis mh, aufero a bh, remanebit bm, cuius dimidium eſt bg; nam ab æqualibus ſemidiametris dg et gh, æqualibus db et mh ablatis, remanent bg et gm æqualia. Si igitur detur fecundus db et quæritur fecundus bh, aufero arcum cb a bſ et differentiæ be fecundum in canone quæro bg, hunc duplico, erit bm, et addo fecundum minoris mh, proveniet fe s. 241cundus totius. Si differentia be fueritmaior 45 gradibus, duplici operatione opus erit, priori reperietur fecundus differentiæ, poſteriori fecundus totius.
Quia in has ſpeculationes incidi et figura ſervit, tertium aſcribam, quo omnem RHETICI Canonem, de quo tantopere gloriatur, eximio fecundi uſu tollam, ut dabo hypothenuſam ad in partibus, qualium db ſinus eſt ſinus totus, db ſinu in fecundo reperto, ut ſit 3420201, arcus 20 erit angulo 18° 52½, ut db fecundus 3420201 ad ab S. T. ſic ab S. T. ad bh fecundum ſupplementi anguli 18° 52½, qui ex Canone dabitur; eſt enim ab medium proportionale inter duo fecundos. Ut ergo ab S. T. ad bh fecundum, ſic erit db ſinus 3420201 ad S. T. db fecundus 3420201 eſt ad ab S. T. ut ab S. T. ad fecundum bh; ſed db ſinus 3420201 eſt ad ad S. T. ut db fecundus 3420201 ad ab S. T. Ergo db ſinus 3420201 eſt ad ad S. T. ut S. T. ab ad fecundum bh; dabitur igitur in Canone fecundus bh et erit ad in eo numero partium qualium db eſt S.T. ad ad, quia termini non mutantur. Et idem numerus qui in priori fecundus, inde ſinus eſt; abieetis igitur his terminis, ſi db ponatur ſinus totus, erit ad fecundus ſupplementi anguli 18 52½. Simili modo ſi detur ſinus ab, dabitur ad in partibus qualium ab eſt S. T. Non vulgaris hic uſus eſt fecundi Canonis, quo maxima reperiuntur, de quibus alias pluribus conferemus, nam nihil apud me horum ſecretorum erit, quin libenter ut ea ſuggeret memoria communicabo: tu hæc tanquam amicitiæ noſtræ μνημόσυνον boni conſule.
Diſceßit hinb Sereniß. Rex noſter præter omnium opinionem et expeetationem; nam mihi proficiſcendum unâ fuit, ſed hyeme valetudinem terrente, locus fuit exeuſationi, ſed ſi de abitu eius conſtitißet, nihil inde deterruißet, nunc vero diſcußa prope hyeme cum redeundi occaſio redeat, faxit omnipotens Deus, ut incolumis cum Sereniß. Regina noſtra quam primum revertatur, hoc communibus et privatis votis aßidue petitur. In Illuſtriß. Reginæ comitatu ferunt Medicum eße D. ANDREAM KRAGIUM, qui tamen hîc non ſit moraturus, ſed ex noſtratibus quiſpiam ſufficiendus; id ſi ita fuerit, cuperem mei haberi rationem, ſiquidem eo loco dignus eße potero, non deerit noſtratium D. D. conſiliariorum promotio, quibus notus ſum, et cum quibus ſanguinis neceßitudo intercedit. Veſtratium tu conciliare mihi poteris, quod quaſi ex te profeetum || ſit, facias amanter peto, Domino fratre tuo et D. KRAGIO literis tuis in mei favorem et commendationem ſalutatis. Ideo hic locus acceptus eßet, quod praxis noſtra cum ſumma corporis noſtri moleſtia coniuneta ſit, nam maxima in equis itinera quaeunque cœli tempeſtate nobis ſæpe conficienda ſunt, quibus cor-s. 242pus meum minus nunc idoneum eße experior, ut multo acceptior ſit futura, quæ cum minore corporis labore eſt, quare rogo, ut tuo beneficio, ſi fieri id poßet, melius valetudini meæ conſulere queam. Sed ita velim ad eos ſcribas, ut ſi quæratur Illuſtriß. Reginæ noſtræ Medicus, tuo amico ipſi omnibus modis faveant, idque quaſi ex teipſo; vides, quantum mihi ex amicitia noſtra pollicear, quam non pudeat res meas ei credere, quod certe minime facerem, niſi ſingularem de tua erga me benevolentia ſpem haberem. Huius anni Eclipſes quam accurate obſervaturus ſis, facile intelligo; nobis id non datur, nam nec ſunt organa, quibus fidere poßumus, nec artifices, qui nobis parent. Momenta initij et finis ac medij (præter viſualem Diametrum) definienda exiſtimo datis fixarum altitudinibus, nam altitudo, ut principium, ſenſu per inſtrumentum notum dari, non ex alijs demonſtrari debet. Sed finem faciam, ne ſim moleſtior. Cœli et Terræ Dominus tibi adſit, tuiſque faveat conatibus et incolumem conſervet, tui amantißimum tuis literis reviſe. Datæ Edinburgi pridie Calend. Martij.
Tuus IOAN, CRAIGUS,
philoſophiæ et medicmæ doetor.
Si quid ſingulare in chymicis habueris, quod putes amico communicandum, facias velim.
[E codice Vindobonensi lat. 9737f]
NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, VIR-
TUTE ET ERUDITIONE IMPRIMIS CONSPICUO, DOMINO
HENRICO RANZOVIO, DOMINO DE BREITENßERGA
ET REGIO IN HOLSATIA AC DITHMARSIA
GUBERNATORI ETC. AMICO SUO
PLURIMUM COLENDO.
S.
SERIUS ego quidem, Nobilißime mi RANZOVI, tuis iam reſpondeo literis, non tam mea culpa, quam quod de Inſignibus Sturorum certior interea temporis fieri nequiverim Licet enim diligentißime hincinde per ſororem quoque meam SOPHIAM a Domina GURUILDA, relieta D. LAGONIS BRAHE vidua, id expiſcari attentârim, votis tamen noſtris nondum eſt ſatiſfaetum, ut et adiuncetæ indicabunt literæ. Acceßit et hoc, quod ſeptimanis præteritis hoſpitum, qui me inviſebant, multitudine ſim præpeditus, quo minus, uti volebam, tuæ petitioni ſatiſfacere vacârit. Ne vero adhuc te ſine reſponſo diutius detineam, non amplius reſcriptione abſtinendum duxi, s. 243licet nihil, quod ad Inſignia illa attinet, adhuc compertum habeam. Ubi tamen aut ex Svecia vel aliunde rem ipſam cognovero, curabo, ut reſciſcas. Quod ad figuras libris præfigendas attinet, eas Buxo ſolummodo inſculptas expeto, neque enim Typographus meus cupreas aptare novit. Typi WOLFFIANI meis non correſpondent, præterea eos carius æſtimat atque Vitebergenſes, ubi aptiores veneunt 20 floren, in centenar. ut de ijs iam plura agere non ſit neceßum. Et ut rem ipſam dicam, non admodum mihi ſtylo nunc eſt opus, donec Chartopæum denuo acquiſivero. Is enim, quem ad me miſiſti, Roſtochium pro ſocio et veteramentis conquirendis ablegatus, acceptis || præter voluntatem meam a D. BRUCÆO ſex Ioachimicis, Wiſmariam, illic ſe veteramenta colleeturum ſimulans, abijt, poſteaque veterator iſte ſe ſubduxit. Idem quoque mihi accidit cum priore, qui a IOACHIMO BUCK Lubecenſi pecuniam naetus nuſquam deinceps comparuit. Scripſi iamdudum tibi de ijs, quæ a me tum temporis, cum Calendarium Ranzovianum miſiſti, expetebas, ſed colligo ex literis tuis, meas ad manus tuas non perveniße. Ubi interea deliteant, ignoro. Plura per commodum otium ſcribam et conabor, quantum in me eſt, ut Inſignium iſtorum Sturianorum delineatione potiaris. Vale, meaque, uti facis, promovere ſtude. Dabo vicißim operam, ut quæ tibi accepta cognovero, ubi potuero, fiant. Iterum vale. Datæ Uraniburgo 2. Aprilis Anno 90.
TYCHO BRAHE,
manu propria.
Literas quas adiunxi ad Illuſtriß. Principem Landgravium, ſi Caßellas mitti procurâris, et alteram Pragam verſus, rem Feceris pergratam. Tunc etiam quæ Lubecam et Hamburgum dirigendæ veniunt.
[E codice Vindobonensi lat. 1068625]
NOBILISS. ET DOCTISS. D. TYCHONI
BRAHE DANO, DOMINO URANIBURGI, DOMINO
ET AMICO PLURIMUM OBSERVANDO.
NOBILISS. Domine TYCHO et amice plurimum obſervande. Accepi binas abs te literas, eodem tenore verborum, alteris adiuneta Apologia. Deinde die 24. Aprilis novo ſtylo accepi alias a ſtudioſo quodam Roſtochienſi, ſcriptas abs te 25. Ianuarij. Ad eas omnes a me et a Domino CURTIO propediem accipies reſponſum plenißime, unâ cum Privilegio luculentiori, quæ omnia noſter tabellarius, quem ipſemet D. CURTIUS ad te ablegabit. Sic enim inter nos iameſt 31* s. 244eft conftitutum. Hæc brevibus per eundem ftudiofum, qui RoRochium revertitur, tibi fignificanda eBe duxi. B. V. Datæ Pragæ die 1. Maij novo flylo Anno 1590.
T. ſtudioſiß.
THAD.
Si fieri poßet, ut mihi modellam, ut vocant, ſeu exemplum tuorum inſtrumentorum obſervatoriorum (puta Sextantis et Armillarum; in Quadrante enim non erit ulla difficultas) ex charta conglutinata aut aßerculis mitteres, ad quorum exemplum ſimilia iuſtæ magnitudinis mihi conſtrui curarem, faceres mihi rem gratißimam, et poßet ea noſter tabellarius, qui ad te cum noſtris literis veniet, mihi afferre. Non puto enim tibi deeße manuarios artifices, qui modellas illas conſtruere poßunt. Indicabis etiam mihi, quantæ magnitudinis a me ſint omnia illa conſtruenda.
[E codice Vindobonensi lat. 1068666]
THADDÆUS HAGECIUS AD TYCHONEM
BRAHE.
ACCEPI tandem, nobiliߟ. et doetiߟ. TYCHO, exoptatiߟimas tuas epiſtolas, et multis nominibus admodum gratas, non ſolum quod abs te, omnium amicibimo, amiciߟime ſcriptæ, ſed etiam quod rerum Aſtronomicarum pulcherrima diߟertatione refertæ eߟent. In quibus dum primordia initæ inter nos amicitiæ ſuaviߟima recordatione commemoras, in eo tuæ naturæ bonitatem prodis. Ne vero tuo quantulocunque ſilentio igniculi illi amoris noſtri mutui viderentur aliquo modo conſopiti, idcirco humaniߟima iucundiߟimaque iſta commemoratione contraetæ amicitiæ et multarum rerum utilium doetiߟima expoſitione prudenter de novo eos excitare voluiſti. Quæ omnia adeo mihi grata et accepta advenerunt, ut his gratiora, hoc præſertim tempore, mihi obtingere non potuerint, tantum abeſt, ut prolixitas earum ulla ex parte mihi moleſta fuerit: imo vero erudita illa abs te ſuſcepta diſputatio tam ardens in me eius rei auxit deſiderium, mirificamque voluptatem in animo meo excitavit, ut non ſemel atque iterum, ſed toties totam illam diſputationem relegere non piguerit. Pro qua ſumma ſane tua illa erga me humanitate et tam ſuavi iucundoque ac utili per literas colloquio maximas quas poߟum tibi ago et habeo gratias. Porro quod ex meis quaternis, quas te accepiߟe ſcribis, nullæ vel interierint vel reſignatione atque leetione gravitatem ſuam amiſerint, id quoque iucundiߟimum leetu mihi fuit. Toto enim præterito anno admodum anxius eram s. 245animi, an illas cum libro VERNERI acceperis. Iam vero liberatus ſuſpicione quadam, quaſi pravo ſtudio cuiuſdam mei æmuli interceptæ et ſuppreߟæ fuiߟent, loco illius anxietatis longe maiorem ſentio voluptatem. Quod autem tardius reſponderis, in mitiorem interpretor id partem, quomodo ſanetiߟima amicitiæ iura poſtulant, ita ut nulla opus ſit hac in re apud me excuſatione: qui, ſi quis alius, quantiſnam occupationibus diſtineare, optime novi, neque cauſam iuſtam habeo, ut ex tardiore reſponſione de tuo in me amore quicquam addubitem. Sed et diuturniuſculum, liceat ita tecum loqui, illud ſilentium abunde compenſaſti, non tantum bene longa epiſtola, rebus pulcherrimis utiliߟimiſque referta, ſed duplicis quoque ſcriptionis labore: nimirum ideo, ut ſi alteram contingeret perire, altera ſaltem conſervaretur et ſarta teetaque redderetur. Accidit autem, quod commodum utraque felici curſu mihi reddita eſt, ſed poſterius illa, quam ad me vir clariߟ. D. VINSHEMIUS miſit. Qui tuus labor iteratus merito a me requirit, ut ego quoque, pro eo, ſiquidem ſtudij et benevolentiæ plenus eſt, iterum tibi agam gratias. Huc accedit, quemadmodum ipſe merito quereris, quod deſint nobis certi homines, quibus noſtra tuto et cito perferenda demus. Rariߟimi enim ſunt, qui vel hinc iſthuc, vel iſthinc ad nos commeent. Quod ſi interdum aliqui ſeſe offerunt, tum vel negocia, vel aliæ cauſæ, puto abſentia ab urbe, aut valetudo adverſa, aut ignotus hoſpes atque viator, facultatem ſcribendi abripiunt: quomodo anno ſuperiori mihi contigit, cum opportunitate illa ſcribendi ad te per nobilem quendam veſtratem, qui a Rege veſtro falcones Imperatori noſtro attulerat, minime uti potuerim. Quamobrem inter nos id ſemper firmum ratumque eſto: ſi deinceps aliqua ceߟatio ob quamcunque cauſam ex utravis parte obvenerit, nihilominus nos ſimus inter nos, quales eߟe debemus, amicibimo videlicet animo et conſtantiߟima voluntate coniuneti.
Verum hiſce ſive exeuſationibus intermiߟi officij, live conſtantis amicitiæ ac benevolentiæ proteſtationibus omiߟis, ad alias potius epi-||ſtolæ partes, in quibus de rebus ipſis mecum agis et tam liberaliter diſputas, iam accedo. Quæ ut me mirifice deleetârunt, ita mihi, ſcribo ingenue, ut alienus ab oſtentatorum ſimulata ſui extenuatione, ruborem et pudorem haud exiguum incuߟerunt. Nam primum quod tam multa in meam laudem dixeris, quæ ingenij mei tenuitas ſuſtinere vix, aut ne vix quidem poteſt, id ego totum amori in me tuo tuæque præſtanti eximiæve humanitati adſcribo, ſimul etiam gaudeo, me abs te ſic diligi, et tuam tamque præſtantem ac egregiam erga me voluntatem permagnifacio. Sed rurſum, ut, memor illius, quod deſcendiߟe de cœlo fertur, Noſce te ipſum, haud parum erubeſcam, res ipſa cogit, et pudorem mihi vel invito extorquet. Etenim quis ego ſum, mi optatiߟime TYCHO, qua doetrina, quibus ornamentis præditus, cui ab homine nobiliߟimo, s. 246doetiߟimo et optimo, tantum laudis tribuatur? Si quid olim in me, ſive ſtudij, ſive diligentiæ in diſciplinis Mathematicis, in quibus tu ita excellis, ut inter artifices et reſtauratores merito ſummum locum obtineas, aut fuit, aut etiamnum eſt, in iſta ingraveſcente mea ætate, id fuit, profeeto, eſtque hoc tempore, tam perexiguum, ut infra mediocritatem vix conſiſtere queat. Ut taceam, quod curæ domeſticæ, medica profeߟio, ingraveſcens, ut dixi, ætas (ſuperavi enim iam DEI beneficio annum magnum climaeterem) multa ex eis mihi excuߟerunt. Itaque licet adhuc libere interdum meam ſententiam de his profero: tamen mihi nihil arrogo, ſed velut homo veritatis amantiߟimus reetius ſentientibus non gravatim ſubſcribo: cuius rei te unicum, inſtar omnium locupletiߟimum teſtem adduco. Quamobrem gratiߟimum fuit auditu et admirabile viſum, quod ad alia, ſicut ſcribis, te ex parallaxibus ♂, quando fuit in oppoſito 4, viciniorem terris ipſo Sole deprehendiߟe; quod non niſi ex COPERNICI hypotheſibus, vel ex tuis, nuper abs te excogitatis, ſalvari potuiߟe aߟeris: idque non temere, ſed certis rationibus confirmatus. Ad quam rem etiamfi non intenderim animum, tamen tibi aߟentiri potius quam tuas exquiſitas obſervationes in dubium vocare malo, et dico cum SOCRATE, quem, cum legeret librum HERACLITI, dixiߟe ferunt: Quæ intelligo proba ſunt, credo et quæ non intellexi. Tuo autem illi plagiario ut patrociner, abſit, ſed tantum gaudeo, quod eius plagium calcaris loco tibi ad rem tam præclaram et te ſolo tantoque artifice dignam ſit faetum. Quod de tuis hypotheſibus varij varia tulerint, aut etiamnum ferant iudicia, nil mirum. Nova enim omnia facile reprenſionem incurrunt apud eos, qui alienis oculis vident, alienis auribus audiunt, alienis ratiunculis, de veritate parum ſoliciti, ducuntur et idcirco ab aߟuetis ægre ſe divelli patiuntur, imo ab illis diſcedere piaculum iudicant. Ego tamen in ea ſum ſententia, de aliorum laboribus non eߟe temere ferendum iudicium, quia doetorum virorum, ut libera eߟe ſolent, ita vera eߟe debent, de rebus præſertim abſtruſis iudicia, quemadmodum hac in parte Magnificus D. IACOBUS CURTIUS, ab arcanis conſilijs Imperatoris et Procancellarius Imperij digniߟimus, dominus et amicus meus ſingulariter obſervandus, et alij quidam prudenter et ſapienter ſe geߟerunt, qua de re || ipſe 1 D. CURTIUS plenius ad te perſcribet. Eſt enim, ut in rebus omnibus, ita in hiſce Mathematicis ſtudijs vir iudicio acri et perſpicaciߟimo præditus.
De NICOLAO WINKLERO non eſt cur reſpondeam, vel tecum agam pluribus. Valeat, et negligatur ſane. Nihil enim ab illo ſperari poteſt: de quo, quod ne quidem prima elementa Aſtronomiæ didicerit, ſatis liquet: cuiuſmodi fere omnes aut ſaltem maior pars eorum ſunt, iſti triobolares Calendariopæi, vates mendaciߟimi. An iſte peculiare s. 247aliquod ſcriptum de Cometa anni 80 ediderit, nunquam intelligere potui. Recitavit ſaltem illas abſurdas parallaxes in vaniߟimo ſuo Prognoſtico anni 82. Illum etiam alterum perturbatum, perplexum, obſcurum et arrogantem, et ſuas nugas pro magna ſapientia et exquiſita doetrina nobis venditantem, miߟum faciamus. Per nos ſuis nugis intricatiߟimis ſe obleetet. Utinam ſaltem eius amicitia tecum non ſit ſucata, et non ferat ſecum quaſdam benevolentiæ præſtigias.
Quod MÆSTHLINUM contra me defenderis, ſed ego illam deſenſionem impugnaverim, non feci id, mihi crede, mi TYCHO, vel diߟenſionis ſtudio, vel quod veritatem agnoſcere noluerim, aut quod exiſtimaverim, te eam defenſionem alieniore erga me animo ſuſcepiߟe, aut denique quod MÆSTHLINO ſtudioſe contradicere in animum induxerim: quem ego non ſolum ob eius præclaram eruditionem atque doetrinam et in Mathematicis ſtudijs ſolidam peritiam, mirificamque in illis diligentiam, verum etiam ob eius erga me ignotum inſignem humanitatem et benevolentiam, adeoque candorem, quod me benigne et perhumaniter in ſuo illo de Cometa anni 77 ſcripto monuerit, caput 9 meæ Dialexis eߟe emendandum, ex animo compleetor atque exoſculor, ac pro tam prompto et propenſo eius in me animo iam non tantum ut amico, ſed ut homini doetiߟimo, nunc quoque habeo gratiam. Nullo, inquam, alieniore animo vel abs te, vel a MÆSTHLINO diߟenſi, ſed quod placuit libere meam ſententiam proferre: ita tamen ut eam meliori iudicio ſubmitterem, quemadmodum tute noſti meum ingenium, quod neque ſua pertinaciter tueri, neque viris bonis et ingenio florentibus eorum doetrinæ et celebritati famæ detrahere ſoleat. Itaque quod tu in meis non nulla corrigenda et reprehendenda tibi ſumpſeris, MÆSTHLINUS quoque in quibuſdam amanter et modeſtle monuerit, hoc corrigendi et reprehendendi officium ab utroque veſtrûm, quoniam ab ingenuo et benevolo animo profeetum eߟe novi, non potuit non eߟe gratiߟimum. Sicut contra non potui non iniquiߟimo animo ferre atrocia illa convicia et maledieta, quæ in me impuriߟime et impudentiߟime evomuerunt maſtygæ illi mei, puta ille impurus, infamis et flagitijs contaminatiߟimus RAIMUNDUS, et alter ei non abſimilis conviciator, GRAMINÆUS Verpus, huiuſque ſuccenturiatus LINDANUS, arrogans et petulans Epiſcopus: qui omnes omiߟa re, de qua diſputatio inſtituta fuerat, toti ad convicia et maledieta ſeſe converterunt. Sed DEI beneficio omnibus a me ora occluſa ſunt, RAIMUNDO quidem terna reſponſione, GRAMINÆO vero et LINDANO Epiſcopo manu ſcripto mei Aquilonis Hiſtorici Prodromo, utrique iam ante 9 fere annos tranſmiߟo. Quamvis autem cum ſolo GRAMINÆO fuit || mihi ſuſcepta diſputatio, ſiquidem Epiſcopi illius nuſpiam, ne unico verbulo, mentionem feceram, tantum abeſt, ut alias uſpiam s. 248aliquam ei inimicitiarum cauſam præbuerim, aut litem intenderim: tamen cum ipſe GRAMINÆO, quaſi non ſatis ſufficienti ad maledicendum, ſe adiunxiߟet, ut coniunetis viribus me unum omni genere criminationum adorirentur adobruerentque, etiam Epiſcopo illi ſeorſim reſpondi, et pro ſuo merito hominem conſperſi alicubi non luſtrali ſane aqua, ſed ſalibus, non tam nigro Momi, quam candido Mercurij ſale tinetis: et quia me ſua reverentia claudum ſutorem appellare dignata fuit, ex eadem officina ſutoria ſutorijs formis et calopodio afflixi caput eius ſine metu et periculo excommunicationis. Ubique tamen luculente reſponſum eſt, in ipſo Aquilone Hiſtorico, qui iam multis annis teritur in multorum manibus in Imperio. Eſt enim tribus ſecularibus Eleetoribus inſcriptus. Sed huc uſque publicari non potuit, clam meo fucato quodam amico Typographum, qui iam initium operis fecerat, ab editione deterrente. Verum apage mihi iſtos maledicos conviciatores a noſtris amicis et homine ingenuo dignis diſceptationibus. Quamobrem ad has redeo.
Non, non, mi TYCHO, mihi moleſtum vel ſuit, vel eſt, vel erit, ſi a me in aliquibus diߟentias. Par eſto libertas pro veritate inter nos diߟentiendi, donec hanc liquido aߟequemur. Cum igitur tu quoque impugnando licet me nondum mihi videaris ſatiſfacere, amice et candide meam adhue tibi exponam ſententiam. Dixeram in meis ad te, et hanc theſim conſtitueram: Cometarum motus, quomodo Planetarum, certa lege aſtringi non poߟe. Tu contra, etſi fateris quidem Cometas non ita Solem reſpicere, quemadmodum reliqui Planetæ eum reſpiciunt, et propterea digreߟiones ab eo non ubique conſimili lege exhibere, imo, ut ipſe ais, neque Lunam eam legem obſervare: negas tamen ex eo inferri poߟe, impoߟibile eߟe, Cometarum motus ad aliquam normam per convenientem hypotheſim redigi poߟe. Difficultatem itaque in ea re confiteris, impoߟibilitatem vero negas, propterea quod ex aliqua portione circuli de tota circumferentia ratiocinatio ſumi poߟit. Eſt omnino, ut dicis, mi TYCHO, quod quæ difficilia ſunt, ea impoߟibilia non ſunt, quemadmodum et Comicus quodam in loco teſtatur: nihil tam arduum vel difficile eߟe, quin quærendo inveſtigari poߟit. Et ARISTOT. 1 Rhetor. illud difficile eߟe dicit, quod cum labore aut multo tempore fit. At cum eorum quædam ſint, quæ ſumme difficilia ſunt, ea certe pro impoߟibilibus et habita ſunt ſemper, et habentur etiam hodie, quæ tanquam deplorata reijci conſueverunt. Sed cum tu de ſumma illa difficultate non loquaris, ſed tantum de ea, quæ aliquanto labore ſuperari poߟit, cuperem ſane, eam difficultatem aliqua poߟibilitate tot Cometarum per multa ſecula apparitionibus evietam fuiߟe, et luculente evinci. Nam quæ tu de illa impoߟibilitate ſcripſiߟe et dubium illud amoviߟe ſcribis, ea non impugno, ſed aliorum quoque eru-s. 249ditorum de ijs deque toto hoc negocio iudicium expeeto expetoque, ac plurium Cometarum obſer-||vationibus confirmari cupio, quod ubi faetum fuerit, libenter tibi arena cedam.
Atque hæc fuit eſtque prima mea ratio. Altera eſt hæc: Si omnium Cometarum motus, quotquot hucuſque vel emerſerunt, vel emerſuri ſunt, ad certam aliquam formam redigendi ſunt, ut certa illorum ſcientia haberi poߟit, prius ſingulorum Cometarum habendam eߟe cognitionem, quomodo Planetarum etfixarum ſtellarum. Univerſalia enim ex ſingularibus colliguntur: quæ ſingularia cum ſint infinita, perſequi non poߟunt, et ſi unum deeſt individuum, non conſtabit univerſale. Tertia ratio, quia Cometæ nova ſunt lumina, et numero differunt, non uno et eodem cœli loco emergunt, aliquando uni loco cœli affixa et quaſi ſtationaria viſa ſunt, aliquando lento, aliquando concitatiߟimo motu eoque inordinato feruntur et quaſi rapiuntur, rariߟimeque perfeetos deſcribunt circulos. Dices, hæc omnia fere omnibus competere Planetis, nihilominus eorum periodos cognitas eߟe. Ita eſt ſane, dileete TYCHO: ſed cum Planetæ ſint ſemper ijdem, certiſque legibus ferantur, eorum integræ periodi obſervari poterant. Cometæ vero quotquot huc uſque fulgere viſi ſunt, alij et alij fuerunt nec ſtatis temporibus effulſerunt, nec integros perfeetoſque deſcripſerunt circulos, neque id, quod ſciam, a quoquam memoriæ proditum eſt. In tanta diverſitate quid obſecro facies? Etiamſi vero alicuius Cometæ motus fuiߟet accuratius obſervatus, ſive eius integra periodus, quod tamen nemo prodidit, ſive aliqua ſaltem portio circuli, ex qua, quomodo in ſtellis inerrantibus, de integra eius revolutione iudicium ſumi poߟit: tamen quis conceߟerit, ut hinc de quorumvis Cometarum motu conſtituatur? In ſtellis inerrantibus, quas tu pro confirmatione tuæ theſis meæ theſi contrariæ adducis, nimirum quamvis illæ nullam periodum a condito mundo abſolverint et a tempore obſervationum vix ſextam circuli partern huc uſque emenſæ ſint, nihilominus certa quædam ratio motus apparentis explorari potuit. Hoc quidem ita ſe habere lubens concedo. Sed vide diߟimilitudinem. Stellæ fixæ ſunt ſemper eædem et perpetuæ. Quo loco cœli olim deprehenſæ ſunt temporibus HIPPARCHI, illæ eædem deinceps conſideratæ ſunt ſucceߟivis ſeculis a PTOLEMÆO, ALBATEGNIO, COPERNICO, et ex illarum progreߟu in certo tempore de tota periodo ratiocinatum, adeoque et in circulo anomaliæ velocitas et tarditas motus illarum deprehenſa eſt. At quid his ſimile apparet in Cometis? Cum eorum certitudinem nullam habeamus, nec ſemper ijdem ſint, quomodo ſtellæ, nec ſtatis temporibus emergunt, varij et incerti ſunt, nec, ut dixi, integros deſcribunt circulos. Si igitur tuæ rationi locus dandus eſt, exiſtimaverim primo omnium docendum eߟe, omnes Cometas, quos huc uſque conſpeximus, fuiߟe unum et eundem s. 250Cometam. Dices iterum: Conſidero unum Cometam, qui, exempli gratia, decurrit ſpacio unius diei 5 vel 6 partes circuli, et hinc ratiocinor de tota eius periodo, licet eam non abſolvat, quomodo in ſtellis fixis. Sic cum ſcio, Lunam diebus ſingulis 12 partes in uno die percurrere, ſcio quoque, in quot diebus totum emetietur circulum. Ita quoque de ſingulis Cometis iudicandum, dum apparent. Reſpondeo, hoc quidem in Luna evidens eߟe, quia non tantum diurnus eius motus, ſed etiam tota eius periodus deprehendi potuit, et deprehenſa eſt veriߟime. De Cometis etſi ſimiliter ex motu eius diurno de tota periodo ratiocinari poߟumus, tamen id erit ſolum in ratiocinio, non in rei veritate, cum nunquam integrum emetiantur circulum. Deinde cum, ut ſupra dietum eſt, inæqualem et inordinatum ſervent motum, quomodo de integra || periodo iuxta rei veritatem conſtitues? Urges adhue, inquiens, minorem in Cometarum motu extricando difficultatem ſubeߟe, quam in ſtellis fixis, quia ob celerem eorum motum in uno et brevi tempore facilius ab uno homine illorum motus percipi poteſi, in affixis vero ut eorum motus cognoſcatur, aliquot ſecula requiruntur. Reſpondeo, verum quidem eߟe, quod motus Cometarum facilius, quantum ad unum hominem et temporis brevitatem, deprehendi poߟunt, quam motus ſtellarum fixarum, qui et piures homines et multas annorum centurias requirit. Sed ad integram periodum Cometarum et ſtellarum fixarum cognoſcendam et conſtituendam eadem utrobique apparet difficultas. In Cometis quidem, quia cito evaneſcunt et nunquam integrum emetiuntur circulum. In fixis vero, quia nunquam ad primas ſuas ſedes revertentur. Imo vero dixerim ego: cum ſtellarum motus iam propemodum a bis mille annis nobis perſpeetus ſit, Cometarum non item, facilius nos de fixarum periodo quam de Cometarum ratiocinari poߟe. Vides, mi TYCHO, ſiquidem ego non erro et reete iudico, nos non tantum difficultate, ſed etiam quaſi impoߟibilitate prohiberi, quo minus motus Cometarum certis adſtringantur legibus, doetrinaque generalis de eorum motu tradatur. Sed cum tu ſcribas, te demonſtraߟe in illo Cometa anni 80, ipſum centri loco habuiߟe Solem, et circa ipſum inſtar ʘ et ʘ obambulaߟe, ego hæc accuratius in alijs quoque Cometis conſideranda quam temere reprehendenda aut in dubium vocanda eߟe cenſeo, et cum SOCRATE, ut ſupra dixi, credam, quæ non intelligam. Itaque nihil amplius his addam, ſed pleniorem de his omnibus abs te diſputationem expeetabo. Interim ut haſce meas amicas nugas boni conſulas, rogo.
Tabulas Aſtronomicas longe aberrare a vero, compertum eſt multis, Sed quæ cauſa ſit, quod iam a menſibus aliquot motus Saturni et lovis reformatarum tabularum ab Alphonſino calculo differat paulo minus tribus integris gradibus, tu nobis aliquando in tuis novis hypotheſibus s. 251explicabis. Ego profeeto tantam differentiam in duobus illis Planetis huc uſque nunquam animadverti. De Epocha commutationis mediæ Cometæ anni 77 ad diem 24 Novembris dicis, te eam, quam MÆSTHLINUS poſuit, accepiߟe. At ego ex ipſius dedomenis, ſubdueto calculo, deprehendi eam 15\' minorem, quæ in exaeta ſupputatione non eߟe negligenda exiſtimavi, cum ex Epocha conſtituta totum ædificium exurgat: ac feci id, ut non tantum ædificium a MÆSTHLINO extruetum conſiderarem, ſed etiam eius fundamenta examinarem. Sed cum tu differentiam illam pro puſillo errore ducas, ego quoque de ea conten dere nolo. Porro differentia illa, quæ inter nos eſt in proſtaphæreſi, cum aߟeras eam provenire ex acceptione diverſorum terminorum, nimirum meam reſpicere 24 Novemb., tuam vero 26 Ianuarij, in tua hac ſolutione lubens acquieſco. Mihi nunc de ijs novas conſiderationes ſuſcipere et omnia denuo ad calculum revocare aliæ occupationes vetant.
MUNNOSIJ libellum de nova ſtella Hiſpanico idiomate, ab ipſomet olim mihi miߟum et donatum, habeo, qui tamen eum Latinum faciat, habeo neminem. Sed et mihi nulla conſuetudo cum Hiſpanis. CORNELIUS FRANGIPANUS Italice ſcripſit, ſed quæ ad noſtrum propoſitum faciant, plane nihil habet. Alios ſcriptores novæ ſtellæ nullos novi, quemadmodum in mea recognita Dialexi intelligere potuiſti, alioqui eos quoque produxiߟem in medium. APIANI libellum de Cometa anni 31 mitto. Ubi illum evolveris, quod intra || unum et alterum diem fieri poterit, remittes ad me per hunc tabellarium. Et cum intelligam, te non amplius egere TRAPEZUNTIJ commentarijs, eos quoque ad me remittes. De bibliotheca WITYCHIJ egi cum quodam meo amico. Sed is nunc legatione fungitur in Poloniam. Ubi redierit, agam cum eo diligentius, teque certiorem faciam. IOHANNIS PÆNÆ liber nunquam mihi contigit.
Quod ad Apologeticam reſponſionem tuam pertinet, hanc quoque perlegi diligentiߟime, eaque ſane mirifice ſum deleetatus. Tam ſolide enim et tam luculente reſpondes, et obieetiones CRAIGIJ diluis, ut mirum ſane videri poߟit, quid contra tam evidentia vel hiſcere CRAIGIUS aut quivis alius poߟit. Quod ſi CRAIGIUS perget veritati obſtrepere, in longe maiorem incurret reprehenſionem apud veritatis amantes, quam quod ego in Nova Stella parum ex arte ſuo iudicio præſtiterim. Sed ſit ita, ut ille iudicat: ego certe illud parum multo glorioſius mihi eߟe duco, quam ſi manifeſte veritati repugnarem. Primus ego, quid alij ſenſerint, ignorans, libera voce et ſcripto protuli, Novam Stellam non fuiߟe Cometam, nec in elementari regione, ſed in æthere: licet ſenſerim et protulerim fieri poߟe, ut Cometæ in utraque regione, puta elementari et ætherea, oriantur, qua de re ætas poſterior 32* s. 252reetius iudicabit. Primus etiam labefaetavi opinionem ARISTOTELIS de Cometis, quam CRAIGIUS mordicus retinet, et pro ea velut pro aris et focis depugnat. Sunt, fateor, mea, quæ tum attuli, admodum exilia, et, quoad doetrinam parallaxium, plurima in eis deſiderari. Sed et hæc deinceps aliquantulum recognovi. Tu vero his ſupremam manum impoſuiſti. Quamobrem tibi libenter arena cedo. Mihi interea apud bonos et probatos ad veniam, non dico ad gratiam, promerendam ſufficiet, quod in negocio profeeto difficili (quod nemo unquam, quod ſciam, aggredi, nec ab opinione ARISTOTELIS diſcedere, metu obtreetatorum et invidorum, quibus nemo unquam vir bonus ac doetus et veritatis magis quam amicitiæ ſtudioſus ſatiſfecerit, auſus eſt) pro virili laborare ſtuduerim, primuſque, ut dixi, in hoc angulo hanc glaciem ſecuerim, et in incognita via novas orbitas impreߟerim. Utinam vero CRAIGIUS mea illa exilia ſaltem umbra veritatis evincere potuiߟet, habuiߟem illi gratiam. Sed cum non potuerit, nec poterit unquam, mirum ſane non eſt, quod tua firmiߟima ſolidiߟimaque ne minima quidem in parte labefaetârit. Hoc unum egiߟe video, ut poſtpoſita veritate opinionem ARISTOTELIS ſartam teetam conſervaret conſtabiliretque. Verum ſtat pro nobis veritas, licet adhuc deſerta et pauper, nec fulta ſplendido aliquo patrocinio vel veterum vel recentium Philoſophorum, efferet tamen ſuos radios deinceps clarius ſplendeſcetque, quantumvis nunc frivolis quibuſdam obieetionibus et ſophiſticis ratiunculis obtenebretur. Certe ſi quis meliora noſtris, quæ vel de Nova Stella vel de Cometis protulimus, et abs te ſolidius multo prolata ſunt, afferet, libenter ampleetemur. Verum qui nec meliora affert, nec ſolide aliena refutat, ſed tantum rixandi ſtudio contradicit, iſtud malevoli et invidi hominis eſt indicium. Miror, cur CRAIGIUS miſcet meam Novam Stellam cum meo Cometa, cum egomet ingenue faߟus ſim, certitudinem mearum obſervationum Cometæ non poߟe certare cum certitudine obſervationum Novæ Stellæ, neque mihi fuiߟe ad manum ea inſtrumenta, neque eas commoditates obſervandi Cometam, quas habui in Nova Stella. Noſti etiam memet et in Nova Stella et in Cometa, agnita veritate, partim ſponte correxiߟe quædam, partim abs te et a PRÆTORIO alijſque de quibuſdam amice monitus nonnulla emendaߟe. Magis ſane miror, CRAIGIUM illam mutationem || ſententiæ in melius, quaſi probro, incertitudini et inconſtantiæ adſcribere, quæ virtuti et ingenuitati adſcribenda fuit. Turpe enim non eſt errorem, agnita veritate, corrigere. Sed errorem contra veritatem hominis in gratiam tueri, id vero eſt turpiߟimum. Quaſi vero ipſa experientia non teſtetur, priores dies ſtudiorum diſcipulos poſteriorum eߟe ſolere. Sed vides, quid non audeant iſti, qui in verba ſui magiſtri iurârunt. Omnes etiam Mathematicos, qui Cometas æthereos eߟe aߟeruerunt, abſurdi-s. 253tatis arguit, non animadvertens, dum opinionem ARISTOTELIS mordicus tenere et tueri conatur, nec noſtra evertere poteſt, ſe ipſum in longe maiores abſurditates implicare, quemadmodum abs te eruditiߟime evincitur. Quid, quod magna audacia et quidem falſo accuſat præclarum artificem REGIOMONTANUM, quod huc uſque nec ab illo nec ab ullo Mathematicorum fuerit demonſtratum, quomodo Cometarum remotio a Terra definienda fit, quando nimirum proprio incedunt greߟu, et propterea REGIOMONTANI demonſtrationem abire in abſurdum? Atqui, optime TYCHO, CRAIGIUS hac in re turpiߟime fallitur, magnaque iniuria afficit optimum artificem REGIOMONTANUM, qui in ſuo illo præclaro de Cometa libello problema 2. 3. 4. diſerte monet, in indagatione parallaxeos proprij Cometæ motus rationem habendam eߟe, quemadmodum abs te quoque eius motus ratio habita eſt. Quare dum ea CRAIGIUS omnibus Mathematicis impingit, tibi quoque non levem facit iniuriam. Ego quidem in eo Cometa et in altero quoque eius motum proprium me neglexiߟe ſciens volenſque, lubens fateor. Sed ne ex eius negleetione notabilis et minime ferendus error exurgeret, meas obſervationes parvulo interieeto tempore inſtitui, in quo non admodum ſenſibilis variatio motus proprij Cometæ fieret: deinde iudicavi, ſatis eߟe, conſiſtere in mediocritate et ſaltem propius collimare ad veritatem, quam ab alijs hucuſque faetum eſt: quemadmodum præclare dixit REGIOMONTANUS: theſauros naturæ nos non evacuare, ſed in pleriſque ſcibilibus ipſi veritati propinquum deguſtandum mortalibus concedi: quaſi diceret, ſatis eߟe in eo gradu ſubſiſtere, qui veritatem penitus non evertat. Hæc pro defenſione REGIOMONTANI, adeoque veritatis, dicere volui. Neque tamen eo inficias, quin melior aliqua ratio vel abs te, vel ab alijs inveniri poߟit. Interea certitudinem demonſtrationum REGIOMONTANI firmam manſuram eߟe, libere pronuncio, quam neque CRAIGIUS, nec quiſpiam alius ullius abſurditatis convincere poterit. Subolfecit ſane REGIOMONTANUS quiddam aliud de Cometis, quam quod ſcholæ ex ARISTOTELE publice docerent. Sed propter eius autoritatem non auſus eſt a recepta ſententia diſcedere: qui ſi nunc viveret vidiߟetque Novam Stellam, ſine dubio erubuiߟet, et accuratiores Cometarum conſiderationes adhibuiߟet, nec ullum dubium eſt apud me, quin præpoſita veritate noſtræ ſententiæ ſubſcripſiߟet. Sed quid ego de his apud te, qui hæc omnia multo ſolidius pertraetaveris, ac CRAIGIJ rationes et obieetiones omnes ita dilueris, ut quid illis amplius ad aߟerendam veritatem adijci poߟit, non videam. Aliud reſtat nihil quam ut, pro tua humanitate et candore, mea hæc æqui bonique conſulas, et ijs, quæ a me vel prætermiߟa, vel minus reete intelleeta ſunt, veniam des. Vale, mi dulciߟime TYCHO, et me ſolito tuo amore fac proſequare. s. 254Datæ Pragæ ll. Iunij novo ſtylo, qui dies fuit feria ſecunda Pentecoſtes Anno 1590.
Tui ex ammo ſtudioſus
THADDÆUS AB HAYCK.
[E codice Vindobonensi lat. 1068614]
POST SCRIPTA.
I AM abſolveram meas ad te, et ecce 22. Maij veteris ſtyli affert ad me tabellarius Norimbergenſis tuas unâ cum deſcriptione Cometæ proximi ac pagellis impreßarum Epiſtolarum Aſtronomicarum, quas ego ſtatim avide admodum perlegi et perluſtravi, et ut D. CURTIUS haneret veluti ſtimulum maturandi privilegium illud et tabellarium quam primum ad te ablegandi, omnia illa ei legenda et evolvenda dedi. Et profeeto placuit illi mirifice indefeßum tuum illud ſtudium illuſtrandi rem Aſtronomicam, qui, ita me Deus amet, adeo eſt accenſus amore tui, ut diceret, nihil gratius et optatius ſibi accidere poße, quam ſi ſaltem diebus aliquot tecum colloqui et conferre poßet, et certe, ſi per publica negocia liceret, ad te ſalutandum et amice compleetendum accurreret, egoque me ipſi ſocium adiungerem. Conſilium inquam illud tuum, imo iam eius conſilij executio in editione illarum epiſtolarum, vehementer ei placuit, multa enim præclara in illis a viris eruditis enucleantur et diſputando veritas eruitur. Maete animi, quem rarus habet, morumque tuorum, mi TYCHO, et, quo tua te virtus vocat, i pede fauſto.
Dederam ad te literas brevißimas 22. Aprilis ſtylo veteri per quendam ſtudioſum, qui Roſtochium ſe iturum diceret. Incluſi autem tuas literas ad D. CHYTRÆUM et petij, ut is meas ad te perferri curaret, quod faetum eße minime dubito, ſi modo is ſtudioſus pervenit illuc. Nihil autem aliud continebant meæ, niſi quod per peculiarem tabellarium, quem ipſemet D. CURTIUS propediem ſe ablegaturum ad te diceret, plenißime de omnibus perſcripturi ſumus. Rogabam etiam eiſdem meis, ſi fieri poßit, ut mihi modellam ſeu formulam tui Sextantis et Armillarum iſtic, cum artifices ad manum habeas, fieri curares et ad me mitteres, ad cuius exemplum poſtea iuſtæ magnitudinis eadem illa organa mihi hîc confici curarem. Quod cum D. CURTIO ſignificaßem, reſpondit, multo commodius fore, ſi iſtic ea organa eadem magnitudine, qua tua ſunt, conficerentur et huc vel per tabellarium vel per aurigam mitterentur, ſe omnes ſumptus libentißime erogaturum. Sed, inquit, hæc a D. TYCHONE petere pudore quodam prohibeor. Ego vero te magnopere rogo, ſi fieri poteſt, ut iſtic conficiantur ea organa, fac, ut ea D. CURTIUS habeat et gratificeris ei hac in parte. Impenſas omnes liberaliß. perſolvet. Ego deinceps ad s. 255eorum formam ſimilia mihi confici curârim. Quod ſi fiet, et nos ijſdem tecum organis utemur, in obſervationibus mutuas poterimus tradere operas.
Cometam illum bis tantum mihi videre contigit, primum die 25. Febr. veteris ſtyli. Stetit illo die inter primam et ſecundam ſtellam Trianguli, videbaturque eße in reeta linea primæ et ſecundæ ſtellæ in cornibus Arietis et primæ Trianguli. Caudam, || admodum tenuem et vix perceptibilem, inſtar ſtyli ſeu haſtæ, porrigebat pone 2 Trianguli, dirigebatque verſus ſiniſtram plantam Andromedæ. Altero die illum quoque conſpexi, ſed non ſatis bene ob intercurrentes nebulas. Accepto itaque meo Radio accingebam me ad dimetiendas eius a vicinis ſtellis diſtantias, ecce vero, obtegunt mihi eum nebulæ, nec poſtea alijs diebus eum videre potui. Aliud igitur, quod de eo ſcribam, prorſus habeo nihil, neque ullius ſcriptum de eo legi, neque audivi a quopiam obſervatum.
Tuarum epiſtolarum ad me piures habeo, ſed inter illas tres ſunt, in quibus mecum agis de rebus Aſtronomicis. Itaque illarum autographa mitto ad te. In epiſtola Anni 80, ut videbis, cancellavi nonnulla, quæ vel omittenda vel mutanda eße cenſui. In meis quoque ad te tollenda erunt quædam, præſertim quæ de SCULTETI concepto erga me odio narrant, et ſimilia, quæ omnia tuæ prudentiæ relinquo tollenda aut mutanda. Corriges etiam in eiſdem meis ad te, quas vel mea manu vel aliena ſcripſi, grammaticalia quædam vitia per incuriam commißa. Ecce vero, dum inter meas chartas aliud quiddam quæro, invenio unam adhuc tuam epiſtolam et iam propemodum laceram, in qua mecum agis de meis obſervationibus, de diſtantia XI in Caßiopæa a polari, de altitudine meridiana Spicæ et de alijs. Eam epiſtolam deſcribi curavi. Tu fades cum ea, ſicut cum alijs, pro tuo arbitrio.
Sub finem tuæ epiſtolæ, in qua de luculentiori Privilegio mecum agebas, addebas, te exemplum Gallici Privilegij ad me mittere. Sed ſcito, nullum fuiße tuis literis adiunetum. Ob alias tuas occupationes gravißimas te eius fuiße oblitum, facile mihi perſuadeo. Si illius exemplum habuißemus, fuißet ſane nobis gratißimum. Dedißemus operam, ne Cæſareum humilius minuſque luculentum fieret. Nihilominus non viſo illo Gallico Cæſareum ſtudio et induſtria D. CURTIJ, habita ratione virtutis eruditioniſque tuæ, adeoque indeſeßorum laborum in reſtituenda et illuſtranda Aſtronomia, ita confeetum eße exiſtimamus, ut tibi non poßet non eße longe gratißimum. Pragæ feria 2 Pentecoſtes.
s. 256[E codice Vindobonensi lat. 1068661]
MAGNIFICO ET AMPLISSIMO VIRO, NOBI-
LITATE GENERIS ATQUE EXCELLENTI ERUDITIONE IN
PRIMIS CONSPICUO, DOMINO IACOBO CURTIO A
SENFFTENAW, CÆSAREÆ MAIESTATIS CON-
SILIARIO ATQUE IMPERIJ PROCANCELLA-
RIO PRUDENTISSIMO, AMICO SUO
PLURIMUM HONORANDO.
S.
QUAM mihi gratæ fuerint tuæ literæ, et præclaræ eruditionis et ſingularis erga me ſtudij plenæ, quas cum honorificentißimo Cæſareæ Maieſtatis Privilegio tranſmiſiſti, amplißime et nobilißime vir, dici a me paucis non poteſt. Nec invenio, quî poßim pro merito ſatis magnas tibi agere gratias, tam quod magnificum illud Diploma mihi tua interceßione et autoritate impetrâris, in artis Aſtronomicæ laudem et promotionem ſcite et decore a teipſo ordinatum, quam etiam quod tot tantiſque publicæ adminiſtrationis, quæ tibi indies incumbunt, occupationibus detentus, tantum nihilominus otij tibi ſumpſeris, ut mihi luculenter admodum et amice reſcribere non ſis gravatus. Pro qua tua utraque benevolentia adeo tibi devinetus ſum, ut ſi quid a me unquam proficiſci queat, quod tibi acceptum aut honorificum ſit, ſumma animi propenſione memorem et gratum me in omnibus ſis inventurus. Idque ſincere de me confirmans et pollicens longiore gratiarum aetione te non fatigabo, ſed ad tuas literas paucis, ut tempus fert, reſpondebo.
Quod in principio tam benevolum erga me et rem Aſtronomicam, quam in hac Inſula pro virili excolendam ſuſcepi, declaras affeetum, ut ſi per Cæſaris voluntatem id liceret, me hîc inviſere et coram Aſtronomiæ repurgandæ elaborata adminicula inſpicere deque his mecum conferre non grave duceres, id potius tuo ſingulari candori et in Aſtronomica propenſo ſtudio tribuendum cenſeo, quam quod de me meiſque laboribus tale quid polliceri audeam, quod te tam illuſtri officio cum magno Reipubl. commodo occupatum huc in Daniam, per tot viarum terræ mariſque anfraetus allicere mereatur. Utinam tamen idipſum aliquando mihi evenire poßet felicitatis, ut te unâ cum communi amico THADDÆO hîc coram intueri liceret, nihil ſane mihi magis ex voto acceptiuſque contingeret. Solent quidem inviſere me in his Uraniæ dicatis ædibus plærique, qui in Daniam appellunt viri Principes aut eorum Legati, quemadmodum et proxime elapſo vere ſerenißimus Scotorum Rex atque illuſtrißimus Dux Brunſvicenſis diverſo tempore, cum s. 257amplo et ſplendido comitatu, noſtros hîc Lares accedere non dedignati ſunt. Verum ut dicam, quod res eſt, paucißimi inter viros vel proſapiæ claritudine, vel officio aliquo eximio rebus Politicis addietos inveniuntur, qui hæc ſtudia penitius excoluerunt aut ſolidum aliquem in his progreßum aſ-||ſecuti ſunt, utut videri volunt aliquatenus ea ſuſpicere et nullo non in pretio habere. Ideo noſtra inventa atque fabricas hîc intuendo, quorſum omnia ſpeetent et quantam obſervationibus Aſtronomicis rite peragendis promptitudinem pari certitudine coniunetam præbeant, parum diſcernunt. Si itaque rerum harum intelligentes et gnaviter cupidi huc accederent (inter quos te præcipuum obtinere locum, et THADDÆUM etiam noſtrum, ſatis mihi conſcius ſum) facile pro tua ſumma prudentia æſtimâris, quam id foret mihi plurimis nominibus longe gratißimum. Sed ut vos hîc præſentes exoptare quidem mihi pervolupe ſit, eius tamen me voti compotem fieri, amplißima et magnifica tua funetio, qua aßidue apud Cæſaream Maieſtatem diſtineris, THADDÆIque ingraveſcens ſenium haudquaquam permittent. Ut tamen aliquatenus mea obſervatoria inſtrumenta noſcere poßitis, quorundam modellas (ut vocant) petente id a me per literas Domino THADDÆO, dum hîc moratur Tabellarius, confieri iußi, quas etiam vobis aſportandas illi tradidi. Si quam mearum in his ſtrueturarum ideam inde concipere atque (modo ita libuerit) imitari detur, equidem libenter id video. Sed vereor, ut ex tam parvis iconibus ipſißimæ machinæ omnibus ſuis partibus ſatis abſolute perſpiciantur, cum ſingula tam exigua forma repræſentari nequeant.
Eſt deinde præter alia ſummopere hoc mihi gratum, quod literis tuis adeo candide de meis ſcriptis iudicium proſers, omniaque in potiorem partern interpretaris. Exiſtimas autem eos, qui pro tuenda Ariſtotelæa opinione mihi, quod Cometas in æthere procreari aßeram, adverſantur, id ſaltem in ſpeciem, et dicis cauſa (ut Iuriſconſulti loquuntur) facere, quo plura ad veritatem enodandam eliciant. Et ſolet quidem mos hic eße quorundam, qui ignorantiam aperte fateri erubeſcunt, ut veritati data opera contradicendo, id quod ſcire avent, oblique extorqueant. Suſpicor tamen illos, qui ſe totos ARISTOTELI addixerunt, non eo nomine hoc agere, ut latentis certitudinis abſcondita in apertum deducant, ſed potius, ut præceptoris ſui decreta, tot iam ſeculis pro authenticis habita, || integra conſervent atque propugnent. Satis enim vident, quod conceßo hoc, Cometas in altißimo æthere verſari, magnam partern Philoſophiæ Ariſtotelicæ, præſertim quantum ad Cœleſtia et Meteorica attinet (ut etiam revera plæraque in his prorſus falſa ſunt) penitus collabaſcere, ſeque inde deceptos fruſtra ætatem talibus nugis conſumpſiße. Sed utrum horum ſit, in medio relinquens, ego quidem, quantum in me eſt, quæ cœlum ipſum per accuratas obſerva-s. 258tiones Geometrice expenſas oſtendit, in publicum proferre, atque de eis apud intelligentes teſtificari non intermittam. Credant vel contradicant, qui volent, et quocunque tandem affeetu, ſive bono ſive pervicaci, id fecerint, apud me perinde erit, modo ipſemet ſatis certo ſciam, me nihil citra ratam experientiam atque infallibiles demonſtrationes in medium adducere. Veritas enim ſeipſa contenta eſt, nec hominum opinionibus afficitur.
Porro videris mihi adhuc, amplißime Domine CURTI, nonnihil hæſitare, an omnes Cometæ ætherei ſint, in qua ego prorſus perſiſto ſententia, an vero nonnulli eorum ſublunares concedi poßint. Et quantum colligo, multum te movet eximij illius REGIOMONTANI, tum etiam fortaße VOGELINI Viennenſis in duobus Cometis, quos elementares e ſuis obſervationibus concluſerunt, autoritas. At firmam eorum placitis nequaquam ineße certitudinem, alias oſtendere decrevi. Plauſibile quidem eſt, Regiomontanianum Cometam ſublunarem fuiße, ex quo motu diurno proprio circa medietatem apparitionis ſuæ 40 gradus circuli magni confecerit. Attamen id ſufficienter non probat, infra ☾am neceßario extitiße. Neque etiam ſatis video, quomodo hæc cohæreant, Cometam paulo ante medietatem Ianuarij incipientem et uſque in finem Februarij perdurantem, non multo plus dimidio cœli ambitu emenſum fuiße, cum tamen pro maiori itineris parte 40 gradus uno die abſolviße dicatur, ſiquidem hac concitatione intra quinos dies ſemicirculum complevißet. Nec moror, quod REGIOMONTANUS ſex graduum parallaxin illi attribuerit, cum ex certis depromptam obſervationibus demonſtrationem, quæ id neceßario convincat, nequaquam proferat. || Videtur autoritate ARISTOTELIS, ut plærique alij, faſcinatus ſtudioſe ex erronea aliqua conſideratione ſic conſtituiße. Licet enim Mathematicus inprimis excellens fuerit, attamen in obſervationibus cœleſtibus citra errorem peragendis non ſatis verſatus erat, neque inſtrumenta ab omni erroris ſuſpicione vindicata ad manus habuit, prout facile liquet ex ipſius quibuſdam in âlis et Planetarum iam dudum publicatis obſervationibus. Si Cometa eius toto durationis tempore per ſeſquialterum menſem circuli in ſphæra magni arcum motu ſuo proprio deſignabat, adeo ut integrum ſemicirculum et paulo ultra in hoc tramite expleverit (quemadmodum ipſemet fatetur) nequaquam elementaris naturæ, ſed potius cœleſtis particeps fuit, cum ſublunaribus Meteoris talis per circuli maximi ambitum ordinarius inceßus tanto tempore et in tot reiteratis per motum primum concitatißimis revolutionibus competere nequeat. Taceo, quod parallaxin admittere ſex partium et orbitam circuli magni deſignare inter ſe dibentanea ſint. Non enim in altiore et decliviore ſitu intra eiuſdem circuli limites ob parallaxeos variam divagationem continebitur. VOGELINI demon-s. 259ſtratio incertis nititur Dedomenis, nimis lubrica via et Quadrante puerili conquiſitis. Nec motum Cometæ proprium, qui parallaxin plus iuſto adauxit, diſcernebat, et temporis intervallo nimis areto uſus eſt, ut facile tum his tum alijs de caußis in tam enormi parallaxi iſti Cometæ imputanda labi potuerit. Quin potiusillum revera cœleſtem fuiße tarditas motus proprij, quo non piene tres gradus in unica revolutione diurna abſolvebat, teſtimonium non obſcurum præbet. Sed hæc uberius convenientiore loco diſcutienda nobis erunt.
Quod novas meas cœleſtium motuum Hypotheſes tuo erudito ſuffragio approbas, plurimum mihi ipſi congratulor. Licet enim illæ a quibuſdam, præſertim Ariſtoteleis, in orbium ſoliditatibus ipſa etiam iudicij præoccupatione induratis, impugnentur, prout fieri ſolet circa rem novam et nondum omnibus ſatis perſpeetam, ego tamen vel tui ſolius, qui totum negotium penitius introſpicere et undiquaque ponderare optime noſti, de his cenſuram omnium iſtorum meris opinationibus præfero. Nec dubium erit, quin per has Hypotheſes apparentijs cœleſtibus abunde admodumque exaete ſatiſfiat, quodque omnium ætatum obſervationibus congruant, quatenus per || veterum non ubique ſatis ſubtiliter faetas animadverſiones id ullo modo præſtare licebit. Nam et in ipſo Ptolemæo, utut Ægiptiacis magnifice et Regijs ſumtibus extruetis organis uſo, tam in fixarum quam in errantium ſtellarum obſervationibus plæraque ad præciſionem accuratiorem requiſita deſidero. Recentiorum, ſi quæ habentur circa cœleſtia adverdones, dubiæ nimiſque lato modo acceptæ ſunt, adeo ut ne quidem magni illius COPERNICI circa has annotationibus ſatis tuto fidere liceat. Et quid facient, cum ne Solis quidem motum et affixarum ſtellarum ipſi cœlo congruentia loca haetenus rite explorare ſuſtinuerint, ut de inſtrumentorum, quibus innituntur, fallacitate nihil dicam.
Sunt mihi in promtu plurimorum proxime antecedentium annorum exquiſitæ in ſiellis, tam fixis quam erraticis, atque ambobus luminaribus obſervationes, quarum eæ, quas poſtremis duodecim, poſtquam in hac Inſula ſolidiora et ampliora organa ad amußim elaborari curavi, naetus ſum, eiuſcemodi ſunt, ut ſolidam Aſtronomiæ inſtaurationem illis ſuperſtruere tutum ſit. Expeeto adhuc nonnullas in tribus ponderoſioribus Planetis acronychas animadverſiones, quo plurimis invicem collatis, in diſtantioribus præſertim eccentricorum locis, certius et exaetius de Apogæis et eccentricitatibus pronuntiem. Deprehendo enim Apogæa Planetarum intra aliquot gradus non eße rite haetenus diſpoſita, ut eccentricitates, quæ etiam paulo aliter ſe habent, iam præteream. Quamprimum autem Opus illud Recentiorum cœli PhænomenÑ¡n, quod nunc præ manibus habeo, abſolvero, ſtatim ad alterum de mundo coævorum ſyderum revolutionibus, favente cœleſtium Opifice, 33* s. 260pertexendum me accingam. Sternent enim hæc præcedentia in plurimis ad ſequentia viam, et hypotheſeos noſtræ certitudinem, eo præſertim quod cœlum realibus orbibus compaetum non ſit, ut haetenus fruſtra creditum eſt, confirmabunt, atque unâ Solis et fixarum ſtellarum reſtitutionem accuratam, ſine qua cætera fruſtra tentantur, ſuppeditabunt. Maturabo autem, quo ad eius fieri poterit, et a divina clementia conceßum fuerit, poſterius illud aſtrorum perennium opus. Facile tamen per teipſum æſtimare potes, tantum laborem modico tempore non exantlari. Fui hiſce aliquot præcedentibus annis architeetonicis curis et inſtru-||mentorum variorum fabricatione plurimum occupatus, adeo ut præter obſervationum, quas interea conquiſivi, aliqualem copiam earundemque, tam inter ſe, quam cum aliorum inventis collationem et hypotheſeos motibus apparentibus convenientem ordinationem nihil fere, quantum ad Tabularum ſtrueturam, moliri licuerit: quandoquidem etiam ſine tabulis Aſtronomicis per ſolam triangularem ſupputationem Planetarum ſitus ſecundum aliquam datam hypotheſin explorare non ſit difficile. Quamprimum autem cætera, quæ prius conficienda ſuſcepi, ad colophonem perduxero, tum demum hypotheſium cum obſervationibus, tam veterum quam noſtris, conciliationem et comprobationem Canonumque Aſtronomicorum hinc deduetam calculationem, quæ plus laboris quam ingenij requiret, inſtituere opportunum erit. Interim ſi quæ (uti in rebus fit arduis) morula inciderit, æquanimiter ferenda eſt, et divinæ providentiæ, quæ aetiones et ſucceßus rerum humanarum moderatur, omnia cum ipſius auxilij imploratione ſubmiße et patienter committenda.
Quadrantis ultimo a te adinventa in ſingula minuta diſtributio admodum ingenioſa eſt, et ſi dextre perficiatur, non dubito, quin uſui etiam accommoda ſit. Videtur tamen in ipſa conſtruetione paululo laborioſior, et tot alij Quadrantes, intra ultimum dueti, aliquantum ſpatij occupare neceße habent. Unde fit, ut intimus et centro proximus reſpeetu ultimi plurimum de ambitu amittat, quod et de intermedijs quo ad magis vel minus intelligendum. Sicque diviſionibus minimis rite diſcernendis non æque in ipſa praxi capaces erunt, ac ſi iuxta ultimum et maximum Quadrantem omnis ſubdiſtinetio perficeretur. Ipſa quoque fiduciæ linea non facile unum punetum ab altero diſcernet, niſi iuſtæ magnitudinis fuerit inſtrumentum. Certum tamen eſt, hanc tuam inventionem Nonianâ multis modis prævalere, imo et illi præferendam, quam ex tua indicatione CLAVIUS ſuo Scioterico libello in publicum protulit. Ut tamen id, quod res poſtulat, indicem: omnes eiuſcemodi inventiones, licet admodum ingenioſæ ſint, et quo ad ſpeculationem ipſamque demonſtrationem Geometricam rite conſtent, cum tamen ad praxin mechanicam atque ipſam in obſervationibus traetan-s. 261dis expeditionem perventum || fuerit, tunc demum patefit, an id re ipſa præſtent, quod prima fronte pollicentur. Noniana certe diſtinetio, etiam ſubtiliore quam ab ipſo ratione et pluribus particulis adminiſtrata (modus enim, quo is utitur, non ſuppeditat omnia 90 graduum minuta) ijs, quæ autor pollicetur, nequaquam ſatiſfacit, quod in duobus Quadrantibus orichalcicis tali methodo ſubtilißime elaborata diviſione ipſa me dudum docuit experientia. Per hanc etiam rerum magiſtram vere id aßecutus ſum, ut niſi Quadrantes per ſe ſufficientem habeant magnitudinem, utpote 4 vel trium ad minimum cubitorum, fruſtra in ſubdiviſionum compendijs, quibus ſingula minuta ſcite exprimantur, laborari. In minoribus etenim organis punetationes, quacunque tandem ſolertia ordinatæ, plures ſimul quaſi in eandem fiduciæ lineam incidunt, ut eas ab invicem diſcernere vix liceat, prout ipſamet experimentatio te ſatis edocebit. Ego in Quadrantum aut Armillarum et quorumvis arcuum in minimas quaſque particulas diſtributione utor punetis quibuſdam tranſverſalibus ſextam vel duodecimam graduum partem in ſingula minuta vel etiam horum aliquotam portionem ſubdividentibus, prout circa finem libri noſtri ſecundi Æthereorum PhænomenÑ¡n hunc gradus ſingulos minutatim ſubdividendi modum quodammodo denotavi, qui præ omnibus alijs et faetu facilis et uſui in primis accomodatus, tum etiam per ſe nihil vitij aut dubij ſuggerens diutina mea traetatione comprobatus eſt, quem etiam tanquam maxime expeditum et certum omnibus meis inſtrumentis adhibeo. Ideoque eum, ſi quando organa Aſtronomica confici curaveris, tibi commendatum volo. Experiêre utique multo operoſioribus inventis, quo ad praxeos indubiam adminiſtrationem prævalere. Hoc quoque illuſtrißimus Princeps WILHELMUS, Landgravius Haßiæ, in ſuis Quadrantibus atque Sextantibus aliquotiam annis, poſtquam ex inſtruetione WITICHIJ ad meorum imitationem ſua inſtrumenta, tam quo ad graduum ſubdiviſionem quam pinnacidiorum applicationem, renovavit, feliciter utitur. Habet inſuper hæc ratio id peculiare, quod parvo ſpatio comprehenſa Armillis etiam quibuſvis applicari poßit, quod in alijs, ubi plurimæ introrſum circinationes ducuntur, minus competit.
Poſtremo intelligo, te etiam in triangulorum erudita ſcientia egregie et ſolide verſatum, et compendia in his numerorum || traetationi faciliori inſervientia ingenioſe et utiliter adinvenire, quod facio, ut par eſt, plurimi. Quin et ego triangulorum ſupputationem compendioſiorem reddere non parum laboravi. Si tua etiam inventa et aliorum, quotquot nanciſci liceat (plus enim vident oculi quam oculus) mecum per opportunitatem communicaveris, rem pergratam præſtiteris.
Sed ut Epiſtolæ modum non excedam, nec te gravioribus publici officij oneribus occupatum nimium detineam, modo finem faciam, s. 262omnium Creatori Deo ex animo te commendans. Is te in Reipub. tam politicæ quam literariæ, ornamentum et emolumentum diutißime magnis donis et varijs bonis florentem conſervare dignetur. Vale, amplißime vir, atque hæc inter plurimas alias curas exarata pro tuo ſingulari candore æqui bonique conſule, meque tua benevolentia atque amore, quod facis, in poſterum compleeti non intermitte. Ego vicißim, quantum in me eſt, quocunque genere officij liceat, te demereri conabor, atque ad gratificandum perpetuo quam paratißimum me præſtabo. Iterum, mi CURTI, amice eximie, vale. Datæ Uraniburgi die primo Auguſti veteri ſtylo Anno 1590.
[E codice Vindobonensi lat. 1068660]
CLARISSIMO ET PRÆSTANTISSIMO VIRO,
MULTIPLICIQUE DOCTRINARUM GENERE EXCELLENTI
DOMINO THADDÆO HAGECIO AB HAYCK, PHILO-
SOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO,
AMICO SUO INPRIMIS COLENDO.
S.
QUOD ultimis illisbrevioribus per Studioſum Roſtochienſem mißis pollicebaris, optime et eruditißime mi THADDÆE, amice colendißime, id iam nunc ſatis ſuperque præſtitum eſt. Acceßit enim hiſce diebus Tabellarius Pragenſis unâ cum novo Privilegio Cæſareo, magnifici Domini CURTIJ tuaſque literas ſecum aſportans, quæ omnia mihi erant longe acceptißima, tibique quas poßum ago gratias, quod ad impetrandum mihi a Cæſarea Maieſtate hoc de novo Privilegium amplißimum Dominum Procancellarium permoveris. Eſt ſane illud ſatis ſplendidum atque honorificum, in quo non habeam, quod amplius deſiderem. Neque ſi Gallicanum ad vos pervenißet (quod neſcio qua incuria interciderit; neque enim tranſcriptio illa, quam mittere intendebam, uſpiam hîc reperitur) multum ad negotij ampliorem atque ſolidiorem abſolutionem præſtitißet. Expeeto adhuc aliud a novo illo Galliarum Rege Navarræo, ſed vix pari erga ſtudia Mathematica affeetione, cum nulli, quod ſciam, in Aulis Regum ab intimis ſint conſilijs, qui Mathemata adeo impenſe atque ſolide non ſolum ament, ſed etiam intelligant, atque præſtantißimus ille Dominus CURTIUS, cuius beneficio Cæſareanum hoc Diploma impetratum atque adornatum eße grata mente agnoſco. Sed cum ipſimet hac de re et ijs, quæ eruditißima ipſius Epiſtola continentur, ſcribam, nolo ea pluribus hîc attingere, ſed potius ad reſpondendum hiſce tuis ultimis procedam. In quibus tamen s. 263eam partem, quæ ab initio de reſcriptionis mutuæ retardationibus atque excuſationibus affatim agit, præteribo, cum amicitia noſtra multo iam tempore confirmata omni ſuſpicione vacare debeat, neque purgatione, ſi quid præter expeetationem inciderit, multopere indigeat.
De hypotheſibus etiam meis, quas cœlo ipſo accuratius introſpeeto, Martio præſertim ſydere plus Sole in acronycho ſitu terris appropinquante (ut non ſolum parallaxes eius ſumma diligentia a nobis aliquoties perquiſitæ, ſed tranſitus ipſi diurni aliquanto Ptolemaicis ratiocinijs ob maiorem appropinquationem concitatiores aperte evincunt) extruetis ordinatiſque nihil hîc ſuperaddam; ſatis de ijs, quantum Epiſtola fert, ſuperioribus egi; plenarie eas elucidare citraque iuſtam contradietionem comprobare atque aßerere alterius erit loci et prolixioris negotij. Utrumque etiam eorum, quos omitti vis, et ego hîc lubens negligam, neque de priore iſto iam antea ſcripſißem, niſi ipſemet occaſionem præbuißes. Alter Mathemata reetius intelligit, et tibi reconciliatus ferendus veniet. Ad ea itaque, quæ circa defenſionem Meſthlinianam a me inſtitutam, præſertim quia non impoßibile eße Cometarum motus ſub hypotheſin aliquam eorum apparentijs analogam redigere, ſenſerim, quod etiamnum in controverſiam moves, properabo. Quæ de tuis Maſtigibus et ca-|| lumniatoribus iuſto procul dubio dolore impulſus intermiſces, cum iſti nihil, quod ad rem faciat, in medium adferant, et ob id mentionem ulteriorem non mereantur, eos prætermittens ipſam quæſtionem, in qua tibi adhuc non ſatiſfaetum eße ais, plenius diſcutiam, tuiſque dubijs atque obieetionibus ulterius obviabo. Id quod tibi non ingratum confido, imo ſic fore, propria tua, qua diſputationem illam claudis, petitio teſtatur.
Cometas certæ motuum legi, quemadmodum in Planetis mundo coævis fit, aſtringi non poße, ita ut univerſalis aliqua omnibus ſufficiens conſtituatur hypotheſis, tibi equidem non invite conceßerim, neque id unquam aßerui. Sed hæc eſt mea de his ſententia, quam te nondum integre percepiße video: quod videlicet Cometæ, ex quo omnes revera in ipſo cœlo procreentur (ſtatuat ex his aliquos ſublunares, qui volet, mihi id nequaquam conſonum videtur) neceßario etiam cœleſtis naturæ participes ſint, utut ea ad tantam perfeetionem non ſit perdueta, quanta in perennibus illis corporibus ſpeetatur. Cum autem cœlum ipſum et quæ in eo revolvuntur corpora, perfeetißimum motum, id eſt circularem, ſive ſimplicem ſive compoſitum, naturaliter appetant atque ſortiantur, non inconveniens duco, ipſos quoque Cometas circularem et ordinarium in cœlo exercere curſum, qui ſi forte ad inſtar Planetarum non omni ex parte abſolutus fuerit, eos tamen æmulatur et quamproxime ad orbicularem et uniformem inceßum tendit. Non tamen ubique Solem, ut Planetæ, nec Terram, ut lumi-s. 264naria et fixæ, pro centro ſuorum circuituum reſpiciunt, ſed in immenſa mundi vaſtitate quodvis punetum, cuius reſpeetu motus eorum circularis atque æquabilis evadat, ſortiri poßunt, quemadmodum etiam varia et diverſa motuum lege cientur, et nunc in has, nunc illas cœli partes pro libito excurrunt, ideoque non omnibus una et eadem ſufficiet hypotheſis, ſed quilibet eorum propriam requiret, per ipſas apparentias, quaſi ex poſteriore, conſtituendam. Et licet maior hîc ſubſit difficultas, quam in Planetis, qui integras periodos aliquoties abſolvunt et diutinæ obſervationi patent, non tamen ob id extremam impoßibilitatem huic negotio ineße ſtatuendum erit, antequam multiplici atque indefeßo conatu, an eo pervenire liceat, experti fuerimus. Ego ſane in præluſtri illo Cometa anni 77mi, cuius motus adeo inæqualis videbatur, ut ab initio 6 proxime gradus, in fine vix quartam partem unius quotidiano inceßu confecerit, ſatis evidenter oſtendi ad regularem peneque æquabilem et circularem pro-||greßionis ordinationem aſtringi potuiße, adeo ut numeri ex hypotheſi præſuppoſita dedueti ipſis obſervationibus certius et promptius congruerent, quam in ullis Planetis haetdenus effeetum eſt, prout caput 8 libri noſtri 2di (modo quis illud attentius introſpiciat) abunde teſtatur. Si igitur in hoc Cometa, qui ſaltem quartam cœli partern ſuo duetu percurrere videbatur, et interea plane inæqualem, a celeriore tamen in tardiorem pedetentim ſeſe remittentem motum exprimebat, præſtari potuit, ut certis et orbicularibus tramitibus eius inæquales apparentiæ excuſarentur: cur in alijs etiam idem, etſi diverſimode, prout cuiuſque fert nobis exhibitus motus, fieri poße omnino impoßibile duxerimus? Licet vero magna hîc ſubſit difficultas, non tamen, ut tu vis, ſumma. Ac ſi maxime id detur, poßibilitatem tamen omnem non penitus excludet: multa enim ſunt ſupremæ difficultati obnoxia, ad quæ humani ingenij induſtria atque labor pertingere ægerrime poteſt, quæ tamen ob id non prorſus impoßibilia, qualis eſt quadratura circuli, ne quidem a recentioribus, qui eam adinveniße ſibi perſuaſerunt, adamußim haetenus demonſtrata: hæc tamen inter ſcibilia ſed nondum cognita numeratur. At tu in tot Cometis per multa ſecula ex eorum apparitionibus poßibilitatem hanc, de qua loquor, utut difficultatis plenam, luculenter evinci poſtulas. Verum cum te non lateat, nullos Cometas exaeta amußi ante noſtra tempora (licet et nunc plurimi in his intolerabiliter impegerint) cœlitus infallibilibus organis obſervatos eße, adeo ut ne quidem in æthere eos verſari per parallaxium exilitatem exploratum fuerit, nedum ut inde æthereus aliquis et ordinarius inceßus demonſtretur, fruſtra ex paucißimis ijſdemque nullius momenti Dedomenis dubij huius reſolutionem exigis. Quod in unico illo anni 77mi Cometa fieri poße oſtendi, etſi non impugnes, tamen aliorum iudicio hoc totum negotium s. 265ſubmittis, ac plurium Cometarum teſtimonijs confirmari cupis. Sane ſi aliorum iudicia, utut eruditionis laude præſtantium, expeetas, vereor, ne nimis diu fruſtraque veritatem in abſcondito latentem quæras, in tanta iudiciorum varietate et pertinacia, ne dicam perverſitate, dum nemo ferme quidpiam ignorare vult, et quilibet ſuo abundet ſenſu. In reliquis Cometis, quotquot ipſemet accurate obſervavi, non dubito, quin etiam per convenientem hypotheſin eorum motus, utut inæqualis apparens, ſub concinnam tamen regularitatem redigi poßit. Utinam ſaltem huic labori, || qui non eſt mediocris, par detur gratia atque fructus. Nam ne in ultimo quidem, qui hoc anno circa Februarij finem atque Martij initia apparuit (cuius brevem ſed ſatis exaetam deſcriptionem tecum ultimo communicavi) utut is per 12 ſaltem dies, quibus vix oetavam circuli partern abſolvit, ſeſe conſpiciendum exhibuerit, eius tamen apparentias in certam aliquam ac regularem normam componere pro impoßibili non habeo, licet is initio 7½ gradus diurno motu emenſus ſit, circa ultimum terminum ſaltem ſeſquialterum. Non enim tumultuario inceßu a celeriore in tardiorem motum deveniebat, ſed ſucceßive atque ordinarie concitationem ſuam remiſit, pulchra et ſibi conſentienti proportione, quemadmodum videre eſt ex 3a columna Tabellæ diarium Cometæ motum exprimentis, ubi curſus eius diurnus proprius in ſuo duetu exponitur. Nihil enim illic invenies interruptum, conſuſum aut inordinatum. Et Cometa is exetißime arcum circuli in ſphæra maximi, nullo prorſus modo ab eo hac vel illac digrediens, exprimebat, quod et cum plæriſque alijs commune habuit, ut vel ex hoc ſolo colligere liceat, Cometas, quemadmodum ſuo apparente duetu portiones circuli maximi deſcribunt, nec hincinde incerto tramite divagantur, ſic etiam ſub eodem duetu circularem atque regularem in ipſo cœlo exercere tenorem, quamvis is nobis e terris aſpicientibus inæqualis putetur.
Atque hæc ad primam tuam obieetionem ſufficiant, quæ et poſterioribus, ſi rite expendantur, ſatis obviant. Sed tamen et has particulatim introſpiciamus. Omnes Cometas, qui haetenus emerſerunt vel in poſterum prodibunt, ſub certam motionis normam redigere non dabitur, ex quo omnium exaetæ obſervationes in promptu eße nequeant. Neque id meæ aßertioni quippiam derogat, cum non univerſalem et omnibus Cometis pariter competentem motionis legem præſcribi poße varietas in ſingulis ſatis nos commoneſaciat. Quæ igitur de ſingularibus, et quorum apparentiæ admodum præciſe innotuerunt, loquor, tu ad univerſalia citra mentem meam trahis. Cum enim ſinguli ferme Cometæ aliquid peculiare obtineant, impoßibile erit ex aliquot particularitatibus cognitis ijſdemque adinvicem non conſentientibus generalem conſtruere doetrinam, ||ideoque ego eam nuſquam pollicitus ſum. s. 266Tertia tua ratio ex novitate corporum Cometarum, et quod numero differant, nec in eodem et uno cœli loco emergant, quodque interdum ſtent, interdum lento, aliquando concitatißimo, eoque inordinato ſerantur motu rapianturque, et rarißime perfeetos deſcribant circulos: hæc, inquam, et ſimilia id, quod intendimus, non evertunt. Quædam enim eorum nimis libere et citra ullam ratam obſervationem a te proponuntur. Neque enim ego ullum ex quinque a me diligenter obſervatis Cometis adinveni, qui adeo anomalum, qualem tu obijcis, exhibuerit motum. Nullus eorum erat ſtationarius. Et licet interdum velocius, nonnumquam vero tardius ferebantur, iſta tamen alteratio non ſubito illis contingebat, nihilque interrupti aut conſuſi, ut tu prætendis, paßi ſunt, ſed ſucceßive atque ordinaria lege motum intendebant aut potius remittebant. Neque ullos Cometas ab alijs, quibus tuto fidere liceat, haetenus obſervatos cognovi, quos adeo inordinata, prout tu infers, diſcohærentia implicârit. Fateor quidem, plurimos perplexum motum Cometis a ſe conſpeetis attribuere; ſed id animadverſionis incuria faetum, qui ſolide obſervationes traetare didicerunt, non ignorant. Plus enim ad has omni ex parte citra errorem adminiſtrandas requiritur laboris et circumſpeetionis, quam quivis æſtimare poterit. Sic tu Cometam illum anni 77mi tumultuario et interrupto agitatum motu, adeo ut aliquando ſaltum 8 graduum commiſerit, literis conſignaſti, et GEMMA etiam tale quid illi attribuebat, cum tamen ex meis omni ſerena noete faetis obſervationibus nihil eiuſcemodi illi unquam competierit, ſed adeo ordinarie velocitatem motus, quam ab initio habuit, ſucceßive, nullo præfraeto ſaltu incidente, remiſit, ut circularis motionis regularitatem non omnino reſpuerit. Nil igitur mirum erit, ſi quidam alij, qui forte non adeo diligenter, atque tu et GEMMA, talibus attendunt, perplexum et anomalum Cometis temere attribuunt motum. Paucißimis enim idonea et omni errore carentia ad manus ſunt inſtrumenta. Nec affixarum loca, quarum uſus requiritur, rite conſtant, || ut potius harum incertitudini atque incompetenti ordinationi irregularitas illa attribuenda veniat, quam ipſis Cometis. Non igitur fluetuanti motu rapiuntur; abſit enim, ut tale quid cœleſtibus, quæ ordinis et regularitatis inprimis ſunt appetentia, aſpergatur. Sed maior eſt in eorum inceßu concinnitas, quam a plæriſque haetenus animadverſum. Sic quod Cometæ rarißime integros et perfeetos deſcribant circulos, etſi multum difficultatis in eorum curriculo regulando ſuggerat, poßibilitatem tamen omnem non prorſus excludit, ſed eo plus meretur laudis atque gratiæ, quo magis arduus et operoſus ſit conatus. Ex data autem alicuius circuli portione, de eius centro atque magnitudine, licet tota peripheria non conſtet, quin cognitio rata haberi poßit, quis Geometrarum negabit? Quod infers, ſi alicuius Cometæ s. 267motus fuerit accurate exploratus, ita ut ex portione aliqua de integra eius revolutione iudicari poßit, non tamen id concedi, ut hinc de quorumvis Cometarum motu tale quid conſtituatur: id meæ ſententiæ nullatenus refragatur, ut ex ſemel atque iterum dietis ſatis liquet. Sic neque ea, quæ de ſtellis fixis replicas, mihi adverſantur. Quod enim multo et longo tempore a diverſis Artificibus in illis præſtitum eſt, id paucis diebus in Cometa aliquo ab uno et eodem obſervatore multo etiam certius fieri poteſt. Et utinam ea, quæ de fixarum motu quaſi per manus ab Aſtronomis tradita ſunt, non plus perplexitatis atque incertitudinis clam haberent, quam aliquis ex ijs qui a nobis obſervati ſunt, Cometis! Utique promptior eßet ad earum inæqualitates excuſandas ratio. Nec eſt neceße, Cometas ſemper eoſdem eße ut ſtellas, niſi ijſdem etiam legibus omnes ſubijci affirmaretur, quod nuſquam a me prolatum eſt. Unde et reliqua his ſimilia, quæ obijciuntur, nihil officiunt, ut mirari ſatis non poßim, qua occaſione mea placita ita accipias, ut, ſi locum mereri debeant, oporteat primo docere, omnes Cometas, quotquot haetenus conſpeximus, fuiße unum et eundem Cometam, quaſi non ſingulis pro alia atque alia, quam exhibent, motionis habitudine, dißimilis quoque hypotheſeos ratio præfiniri poßit. Piures dantur Cometæ, nec unquam ijdem redeunt, diverſa in cœlo ſortiuntur loca, motum etiam dißimilem. Quid tum poſtea? Inveniantur itaque pro ſingulis correſpondentes hypotheſes, quæ etiam inter ſe dißimiles erunt, hoc ſaltem habentes commune, || ut nobis apparens inæqualitas per circularem motum, quomodocunque aßumptum, excuſetur.
Præterea quod addis, ex unius vel alterius diei motu in Cometis non poße ratiocinationem inſtitui de tota illius periodo, et exemplum e Luna petitum profers, iſta nihil ad meam opinionem labefaetandam faciunt, imo potius oſtendunt, te longe adhuc abeße a meo ſenſu. Neque enim ex unius vel alterius diei progreßu de Cometarum periodo aliquid ſtatuendum unquam affirmavi, ſciens utique apparentem motum inæqualem eße; ſed a principio uſque ad finem totius durationis eorum apparentias diligentißime eße ſcrutandas cenſeo, idque ſub eo ipſo inceßus tramite, quem cœlitus deſignare videntur, atque tum demum, collatis omnibus obſervationibus, videndum, an dari poßit aliquis circularis in cœli capacitate duetus, ſive ſimplex ſive compoſitus, cuius beneficio id, quod nobis inæquale apparuit, ad competentem æqualitatem concinnari poßit. Cum enim cœlum non ſit durum atque impervium corpus pluribus orbibus confertum, ut falſo nos haetenus docuit Peripateticorum ſchola, poßunt ſane Cometæ in omni eius parte libere rotari et circularem exercere motum, modo non Planetarum corporibus impingant, quod etiam ab eorum diſpoſitore ſatis cavetur. In oetava quam vocant ſphæra intra ſtellas fixas nullos prodire Co- 34* s. 268metas exiſtimârim, niſi et illi immobiles ſint, qualis erat Stella Nova. Collationem, quam inſtituis circa motum ſtellarum et Cometarum, nolo multis replicare, quia ad eam quam tueor ſententiam convellendam nihil facit. Neque ea, quæ de ſtellis fixis ſextam circuli partern nondum emenſis in medium adduxi, ſic accipienda erunt. Iſta enim exempli loco tantum protuli, quod COPERNICUS attentârit ex portione aliqua motus tranſaeti, de integra periodo ratiocinari, quamvis nequaquam id, quod ſperabat, aßecutus ſit. Tota enim eius de fixarum motu ſalvando ſpeculatio erronea eſt et apparentijs nequaquam conſona. Neque enim nunc centenis annis fixæ unum gradum abſolvunt, ut eius fert hypotheſis, ſed potius in ſeptuaginta uno, adeo ut dubium ſit, an tanta illis competat inæqualitas, quanta haetenus credita eſt, et an vetuſtißimorum Aſtronomorum de his prolata rite ſe habeant; ut ſi Cometæ alicuius motus non exaetius nobis perſpeetus fuerit, quam fixarum iam a bis mille annis innotuit progreßio, operam luſiße videatur, qui hypotheſin concinnam extruere tentârit. Multa || enim in obſervationibus, tam veterum quam recentiorum, quo ad ſtellas fixas deſidero. Neque eam quam oportuit in his verificandis adhibuit PTOLEMÆUS diligentiam et præciſionem, multoque minus COPERNICUS, quod alterius eſt loci plenius diſcutere.
Nondum itaque, mi THADDÆE, ad impoßibilitatem omnem deduxiſti Cometarum hypotheſes, neque inficiari merito potes ea, quæ de Cometa anni 77mi (non enim de eo, qui anno 80 effulſit, ut tuæ habent literæ, id protuli) publicavi, quod videlicet inſtar ʘ et ☿ circa âlem obambulârit, cum e certis obſervationibus idipſum Geometrice demonſtrârim, et ratiocinationes meæ in libro tranſmißo tibi in promptu ſint. Si quid habes, quod ijs opponi poßit, id proſer: ſin minus, cur ijs, quæ rite et fideliter nec ſine labore extricata ſunt, non acquieſcis? et quod in eo Cometa tali modo effeetum eſt, cur in alijs alio quoque modo, prout apparentiæ ipſæ poſtulârint, fieri poße diffidis? Videris mihi in expendendis hiſce omnibus præiudicio (quod pace tua dixerim) quodam uti, et iam antea tecum concluſiße, id impoßibile eße, quod an fieri poßet, inquirendum prius fuerat. Hincque faettum exiſtimo, ut ea, quæ capite 8 et 9 circa hypotheſin dieti Cometæ enucleandam atque in numeros reſolvendam non minimo labore ſuſceperam, obiter ſaltem inſpexeris, ex quo adhuc de rei adeo diligenter enodatæ certitudine dubites et ad aliorum iudicia appelles. Nec ſcio, quid ſit caußæ, cur tantopere Cometarum motus certa lege, prout cuiuſque poſtulat inceßus, ſalvari poße impugnes, cum ipſemet non diffitearis, eos in ætherea mundi regione procreari. Pati itaque eo promtius deberes, nonnullos paulo adhuc altius eorum conditiones examinare, et cœleſtibus corporibus cœleſtem atque ordinatum attribuere motum. Imo, ſiquidem s. 269tibi ipſi non ſuppetit otium, aut voluntas deeſt talia ſcrutandi, alios, impoßibilitatem obijciendo, a tam egregio conatu non retrahere, ſed potius, ut hæc plenius perveſtigare ſatagerent, ſtimulum addere debebas. Quod amicitiæ noſtræ confiſus benevole et candide te monere volui, petoque, ut hanc noſtram ad tua dubia qualemcunque reſponſionem boni conſulas. Ego de his plura non addam; permittam potius cuilibet ſentire, quod volet, an videlicet ordinarie, an vero confuſe in cœlo moveantur || Cometæ. Memineris tamen, naturam ipſam ordine decenti gaudere et a perplexitate et confuſione abhorrere, ut ob id non abs re fuerit, quod Pythagorei numerorum proportionibus omnia includere ſtuduerint. Hæc itaque de iſtis ſufficiant, ſi modo non nimia fuerint. Nunc ad reliqua tuis literis comprehenſa progrediar.
Quod numeri Alphonſini atque Copernicæi tantopere in locis ђ et 4 præteritis menſibus diſcrepârint, non eſt mirum; nam id alias etiam contingit. Propius tamen ad cœleſtem normam accedit COPERNICI ratio, licet et hæc in 4 nonnunquam plus integro gradu deviet, in ђ uſque ad dimidium. Multo enim maiorem in his duobus ponderoſioribus Planetis COPERNICUM committere a cœlo ipſo diſcrepantiam haetenus non inveni, licet in ♂ hæc ternos ſubinde gradus, vel etiam paulo ultra attingat. Quod vero 4 ſtella his ipſis diebus grad. 12/3 ulterior ſit apud COPERNICUM quam ALPHONSUM, tantum tamen abeſt, ut vitium penes COPERNICUM reperiatur, quod cœlum ipium adhuc quarta fere gradus parte eius longitudinem plus promoveat, quam Ephemerides e Prutenico derivatæ calculo. Sic ђ ſexta parte gradus in ipſo cœlo eſt anterior COPERNICI numeratione, licet hæc plus 2½ gradibus Alphonſinam præcedat. Latitudo tamen eius cum hoc calculo intra paucula minuta conſentit, cum apud COPERNICUM ferme dimidio gradu exceßus committatur. Exaetiorem horum Planetarum tum etiam aliorum cum cœleſtibus apparentijs correſpondentiam noſtræ obſervationes cum veteribus collatæ, favente cœleſtium Opifice, aliquando ſuppeditabunt. Epocha Meſthliniana non erat mihi mutanda, etiamſi aliquantulum haberet vitij, dum demonſtrare volui, eius hypotheſin atque fundamenta per totam Cometæ durationem ipſius apparentijs ſalvandis non omnimode ſatiſfeciße, adeo ut circa ultimum terminum maior tribus gradibus commißa ſit differentia. Non erat quæſtio de Epocha eius (quam ſane eandem cum eo ipſo præſupponere oportuit) neque quartæ partis gradus in hac diſcrepantia, id quod ego intendebam, magnopere impediebat, vel etiam promovebat. An vero in Epocha illa 15 deſiderentur ſcrupula, periculum non feci, nec etiam || facere lubet, cum res hæc parum ad propoſitum faciat, nec magni admodum ſit momenti. Quod in proſtaphæreſibus meis enucleandis per duos integros menſes mecum in diverſis terminis fueris, et s. 270pro 26 Decembris, ad quem ego calculum direxi, tu 24 Novembris inconſiderate aßumpſeris, non eſt, quod amplius hæſites. Nec opus eſt calculum denuo revocare aut etiam conſiderationem inſtituere, quam introſpiciendo attentius ea, quæ pag. 279 et ſeq. in libro noſtro 2do continentur, et conferendo ea cum tuis, quæ neceßario illi tempori non quadrant. MUNOSIJ libellum nunc non multum expeto, quæ enim in illius placita diſquirenda habui, iam impreßa ſunt, nec FRANGIAPANI ineptias moror, cum nihil ad rem faciant. Pro APIANI tranſmißo libello de Cometa anni 31mi gratias habeo. Non tamen cum cum hoc Tabellario remitto, cum tam ſubito ea, quæ inde eruere atque cum alijs conferre conſtitui, colligere nunc non ſit otium. Recipies cum alio tempore, licet facilis eßet iaetura, cum nihil ſolidi et certi, ne quidem in apparente Cometæ motu, contineat, adeo ut intra unum vel alterum gradum tuto illi fidendum non ſit, tam lubrica utitur obſervandi ratione et Dedomena aßumit fallacia, utut omnia per triangulos magis ſubtili quam utili labore reſolvat. TRAPEZUNTIJ in PTOLEMÆUM Commentarios per hunc remittam Tabellarium, ſi is eos ſecum aſportare voluerit, ſin minus, alia quacunque opportunitate dabo operam, ut reſtituantur; mihi enim nulli ſunt uſui.
Apologiam meam adverſus CRAIGUM Scotum tibi non diſplicere lubens accipio. Reddita eſt illi iamdudum hyeme antecedente, nihil tamen adhuc reſpondit, nec ſcio, an quidpiam in contrarium ulterius meditetur. Id ſaltem ex Medico Doetore, qui ſerenißimam Reginam Scotiæ noſtratem illuc proximo vere comitabatur, cognovi, CRAIGUM illum pro ſuo ARISTOTELE, cui ſe totum mancipavit, adhuc ſtare, adeoque eius placitis addietum, ut certiora et ſaniora omnia reſpuat, morboque pervicaciæ incurabili laboret. Suſpiciat igitur et in pretio habeat unâ cum cæteris Ariſtotelæis vanißimas nugas, ſiquidem veritati certius iam tandem patefaetæ auſcultare nolit. Ego quid dicat ARISTOTELES, vel quivis || alius pro authentico receptus, non reſpiciens, quid ipſum cœlum protulerit et quomodo nova ſua Phænomena oſtenderit, infallibilibus obſervationibus admodumque ſubtiliter ſcrutatus Cometas revera in alto æthere procreari, illicque curſum ſuum eundemque ordinarium exercere, ſatis ſuperque didici et invietis apodixibus demonſtravi. Sufficiat itaque mihi veritatem ipſam, quæ diu abſcondita latuit, in apertum produxiße alijſque conſpiciendam propoſuiße. Ad cuius fulgentes radios, ſi qui adhuc tanta caligine offuſcatos oculos habent, ut lumen tam ſplendidum ſubito e plus quam Cimmerijs tenebris prodiens ſuſtinere nequeant, id me nequaquam afficit. Satis enim conſcius ſum, nihil tam appoſite atque indubitate aßeverari, quin ſuos inveniat contradietores, et ipſißima veritas gravißimis ut plurimum in hoc mundo laborat obtreetationibus, mendacia autem et vanitates pene ubique in pretio ſunt.
s. 271Quod CRAIGUS te in tua Dialexi parum ex arte præſtitiße nimis præſumptuoſe pronuntiat, videtur ad parallaxium doetrinam minus ſolide et abſolute illic pertraetatam reſpexiße. Ignorabat enim procul dubio, teipſum tua hac in parte errata poſtea emendaße. Quin et ego in Apologia pro te ſatis reſpondi, et quod in Cometa illo incertum fuiße obijcit, dilui. Placeat ille ſic ſibi et aliorum egregios conatus ob nævos quoſdam extenuando, nihilque ipſemet perfeetius, quod ad rem faciat, in medium proferendo, videat, anne apud intelligentes et iudicio valentes philautiæ nimiæ et cenſuræ temerariæ redarguatur. Quid ego in tua Dialexi circa ea præſertim, quæ ad ſtellam illam novam proprie faciebant, deſiderem, ex capite 8 primi noſtri libri æthereorum Phænomenωn, qui de ſtella hac nova ex profeßo agit, percipies. Illic enim ſtatim poſt Landgraviana, tuas obſervationes atque pronuntiata expendi, noſtrumque de his iudicium libere protuli, quod tibi veritatis enucleatioris inprimis ſtudioſo et candide omnia accipienti non ingratum futurum mihi perſuadeo. Id quod CRAIGUS affirmat, Mathematicos in demonſtrandis Cometarum parallaxibus nimis ſecure proprium eorum motum neglexiße, non uſque adeo citra rem quoad plæroſque aßeverat, et ne quidem ipſemet REGIOMONTANUS in ſuo erudito illo ſcripto de Cometis excipiendus venit. Licet enim Problemate, uti ais, 2. 3. et 4. moneat, motus proprij in Cometis habendam rationem, tamen ipſimet demonſtrationum proceßus hunc prorſus excludunt, et || Phænomenon non niſi motu primo agitari præſupponunt. Nec quod in 2do Problemate per temporis interieeti brevitatem motus proprij impedimenta excuſat, ſufficiens eſt omnem hîc ſuſpicionem erroris amovere, cum celerior utplurimum ſit in Cometis motionis propriæ varietas, quam ea, quæ ex parallaxeos alteratione inſinuatur, et tempus obſervationibus interieetum abbreviando parallaxium perceptionem eo abſtruſiorem efficimus. Sic quam Problemate 3tio limita tionem adhibet et in ſequenti quoque valere vult, etſi ea aliquatenus difficultates ex inceßu genuino Cometarum in parallaxi enucleanda mitiget et tolerabiliores reddat, tamen eas non undiquaque tollit, et modus ille, quo motum proprium diurnum prædefinire docet, prorſus erroneus eſt, nec rei inquirendæ ſubtilitati ſatiſfacit. Taceo, quod azimuthorum et temporis intercepti tam exaeta, prout hîc requiritur, anceps ſit perveſtigatio, et minimus vixque perceptibilis error in operationis praxi nimium ſœcundus evadat: ut ob id iuxta REGIOMONTANI Problemata, utut quoad demonſtrationem ipſam irrefragabilia, Cometarum cœlitus ſeſe oſtendentium parallaxes citra errorem diſcernere non ſit adeo promptum, atque putatur. Exiſtimavit ille, Cometas neceßario in aëre ſuperiore tanquam igneum quoddam meteoron flagrare, idque Ariſtotelæa autoritate ita prævalente, ut ſummis etiam s. 272Mathematicis impoſuerit. Si igitur tam propinquus foret Cometarum ſitus, eorum parallaxes plurimos gradus adæquarent, ſicque iuxta REGIOMONTANI ratiocinia facilius perciperentur, nec motus proprij minus exaeta emendatio aut in azimuthis atque temporis menſuratione puſillula quædam deviatio tantopere rei quæſitæ enodationem interturbaret. Proſpexit procul dubio inſignis ille artifex has et ſimiles difficultates, ideoque naturæ theſauros non exhauriri poße, ſed ad quædam ſcibilia ſaltem propinquum quid attingere licere proteſtatus eſt.
Quæ licet ita ſe habeant, nimiumque vera ſint, attamen niſi quis in Cometarum parallaxibus perſcrutandis ſupremam adhibeat diligentiam, omneſque errorum ſcopulos vel minime obvios declinârit, ad rei, quam intendit, ſatis ratam cognitionem non perveniet. Ideoque ego poſthabitis his lubricis vijs longe alio tramite ad Cometarum ſitum perveſtigandum mihi incedendum duxi, ita ut ne minimæ quidem parallaxes, quales in altißimo æthere fiunt, ſubterfugium aliquod invenirent, nec motus proprij implicatio impedimentum adferret, aut in ipſa denique obſervandi ratione aliquid errori ſenſibili occaſionem facile præbens committeretur. Non levem itaque mihi infert iniuriam CRAIGUS, ut tu quoque fateris, dum motus proprij Cometarum in parallaxibus eorum cognoſcendis irrepentes remoras obijcere non dubitat, cum eas admodum ſtudioſe et ſubtiliter ubique amoverim præcaverimque. Ideoque non ſimplici quadam ratiocinationis formâ, ſed quaſi per ambages, ne in errorum || ſcopulos impingerem, ad veritatis propoſitæ ſcopum perrexi. Excuſas quidem tu curſus proprij in Cometis duobus a te deſcriptis negleetum per temporis aßumti exiguitatem, ſed quemadmodum temporis interieeti brevitas ob parum interea alteratum Cometæ locum hîc aliquid commodi adfert, ſic rurſus, dum altitudinem Cometæ non magno, ut oportuit, intervallo variat, parallaxium diſcriminationem reddit imperceptibiliorem, prout de Cometa anni 77mi, ubi 18 ſaltem minutorum in binis obſervationibus interſtitium aßumſeras, iam antea admonui.
De cometa anni 80mi ſuo loco, favente Numine, videbimus; quem licet revera æthereum fuiße reetißime pronuntiâris, tamen motum eius proprium negligendo (ut de quibuſdam alijs nunc non dicam) adhuc nimis magnam illi conceßiſti parallaxin, cuius etiam temporis præſuppoſiti iuſto ſtrietius intervallum, circa Meridianum præſertim, ubi altitudines tarde variantur, occaſionem præbuit. Sed hæc ad literas tuas nimis forte prolixe reſpondeo; qua in parte ſi quid peccatum ſit, rogo, ut tecum de his conferendi cupiditati imputes, atque pro ſolito erga me animi candore benevolentiaque excuſes. Nunc ea, quæ in Poſtſcriptis habentur, expediam.
Gaudeo, te pagellas illas impreßarum Epiſtolarum Aſtronomicarum s. 273unâ cum brevi deſcriptione ultimi Cometæ accepiße; cuperemque, ut per otium mihi tuum iudicium, tum de Cometa illo tum etiam de ijs, quæ Epiſtolis iſtis præcipue agitantur, perſcribere non graveris.
Quantum ad modellas mea quædam inſtrumenta repræſentantes attinet, curavi, poſtquam tuam voluntatem hac in re cognovi, quaſdam confieri, quotquot commorante hîc Tabellario abſolvere licuit, quas tibi per eundem mitto, rogoque, ut nemini niſi ſolo Domino CURTIO communices. Expreßit in ijs artifex ea, quæ in tam parvis ad ſimilitudinem maiorum inſtrumentorum formari commode poterant. Nec enim omnia ad unguem exhibere licuit. Vereor itaque, ne in maiori aliquo organo conficiendo harum idearum præmonſtratio minus ſufficiens futura ſit. Quare non citra rem Dominus CURTIUS eâdem magnitudine, qua mea ſunt organa, vobis hîc parari conſultius duxit. Qua etiam in re libenter illi gratificarer, ſi artifices omnes, quorum operâ in meis conſtruendis præteritis aliquot annis ulus ſum, præſto haberem; eos enim, poſtquam inſtrumenta, quæ conficienda mihi propoſueram, parta eßent, dimiſi, retento ſaltem uno vel altero, qui iam confeetorum curam gererent, atque ſi quid in ijs forte fortuna deſideraretur, repararent. Qui tamen ad integrum aliquod inſtrumentum de novo con-|| ſtruendum non ſufficiunt. Sunt enim plæraque ex meis, in quibus quinque vel ſex diverſi artifices laborârunt, idque non pauco tempore, adeo ut nonnulla vix tertio demum anno ab operis inchoatione perfeeta ſint. Sunt præterea illæ machinæ, quibus potißimum fido, tantæ magnitudinis, ut nullo curru commode vehi poßint. Unicum habeo Sextantem peculiari ratione e partibus diverſis coagmentatum, ita ut dißolvi et in ciſtam aliquam claudi, rurſuſque cochleisad uſum componi poßit. Hunc ego eo præſertim nomine fieri curavi, ut per eum Noribergam tranſlatum poli altitudinem accuratißime ob Solares quaſdam olim illic habitas obſervationes explorarem, quod etiam adhuc mihi propoſitum eſt. Hunc ipſum Sextantem vobis aliquandiu impertiri, donec ad eius imitationem alius elaborari poterit, unâque eius uſum admodum expeditum et certum in capiendis ſyderum tam diſtantijs quam altitudinibus probe perceperitis, non renuam; modo Domino CURTIO id acceptum fuerit. Quod ſi ſic, mittat huc ad me iuvenem aliquem doetum et Aſtronomicarum rerum ſatagentem, qui inſtrumenti huius uſum eiuſque dißolutionem et complicationem hîc ſufficienter diſcat, et poſtea illud vobis ſartum teetum adferat, eiuſque explicationem utilitatemque diverſimodam illic aperiat. Alias enim fruſtra mittitur hoc organum, niſi quis unâ adſit, qui eius rationes omnes compertas habeat. Id poteris Domino CURTIO meo nomine renuntiare, meque ad illi, tam in hac parte quam alijs, quantum in me eſt, gratificandum quam paratißimum fore.
s. 274In Epiſtolis tuis et autographis mihi tranſmißis etiam non admonitus cavebo, ut ea, quæ quoſdam offendere poßint, quæque alios ſcire nihil intereſt, omittantur, quando typis publicandæ venient. Quod quam cito fieri poßit, nondum certus ſum, ex quo papyrum impreßoriam pro primo tomo mei operis, quod nunc elaboro, typis abſolvendo, in promptu non habeam. Cum enim difficultates conquirendæ e Germania papyri, quibbus antehac præpediebar, evitandi caußa, ipſemet Molendinum in hac Inſula pro ea conficienda non parvis ſumtibus extrui curaßem, accedit aliud quid præter expeetationem adverſi, quo minus ne ſic quidem papyrum deſideratam adipiſci licuerit. Nam duos Chartopæos diverſo tempore conquiſitos, qui mihi ſuam operam et fidem addixerunt, in Germaniam veteramentorum conquirendorum caußa poſtquamamanda ßem, uterque, accepta illic a meis Procuratoribus pecunia, clam ſe ſubduxit. Sicque tota hac æſtate, cum nullum idoneum artificem poſtea naetus ſim, papyri confeetionem intermittere cogor, cumque nulla alia iam in promptu ſit, primi tomi abſolutionem, uſque dum papyrus impreßoria ſuppetierit, differre neceße habeo. Ne tamen mora hæc tibi, quem ſcio eius publicationem avide expeetare, interea nimis moleſta ſit, mitto in præſentia eorum quaternionum, quotquot typis haetenus abſoluti ſunt, exemplar, quod || interim, dum reliqua parantur, per otium evolvere potes, meque de ijs, quæ inibi continentur, tuam cenſuram perſcribere, et, ſicubi tini videbitur, ingenue admonere. Omißæ ſunt priores pagellæ, quibus titulus libri, Privilegia et præfationes comprehendentur. Hæc enim omnia, uti moris eſt, perfeeto toto opere præponentur. Deſiderantur etiam tres quaterniones in fine capitis primi, quibus de anni magnitudine quædam ulterius ſeorſim generaliori quadam indicatione conſignare decrevi, et tum ſimul Lilianam noviter introduetam anni Iuliani correetionem breviter conſiderare. Sic quoque ad calcem ſecundi capitis quinque deſunt quaterniones, quibus affixarum a nobis reſtitutarum abacus unâ cum quibuſdam alijs huc pertinentibus continebitur. Totum etiam caput ſeptimum intermittitur, quod non ſaltem Novæ Stellæ, ſed et reliquarum fixarurn atque etiam Planetarum magnitudines, aliter quam haetenus præſtitum eſt, reſerabit. Duo quoque ultima capita ob papyri defeetum nondum impreßa ſunt, quorum nonum eorum placita, qui Stellam Novam Planetarum orbibus miſcuerunt, decimum vero, qui eandem prorſus ſublunarem reddiderunt, aut quid aliud nimis abſurdum de ea protulerunt, examinabunt atque diluent. Hæc, inquam, ad prioris tomi completionem reſtantia ſuo tempore, favente Numine, obtinebis; interim ea, quæ nunc communico, perlege, diſquire et boni conſule.
Obſervationes tuæ circa ♂ atque alias quaſdam ſtellas ante annos aliquot habitæ, quas miſiſti, minus exaetæ ſunt, eo quod Radius veras s. 275ſtellarum intercapedines nequaquam largiatur. Affixarum quoque quæ adhibuiſti loca, ab ipſo cœlo multum diſcrepant, prout te noſtra monere poterit reſtitutio, ut mirum non ſit, calculum diverſimode repetitum a ſe adeo enormiter dißenſiße.
Si eclipſin âlis, quæ proximis diebus contigit, diligenter obſervaſtis, eius tempora atque phaſin illic denotata mecum communica. Fuit hîc tota eius duratione apprime ſerenum, incepitque â deficere poſt mediam noetem diei 21 Iulij, elapſis horis 6. M. 51. Deſijt autem hora 9 exquiſite completa. Non itaque multum in tempore huius deliquij ab ipſo cœlo differunt adhibita Meridianorum reduetione haetenus uſurpatæ tabulæ, ſive Alphonſinæ ſive Coperniceæ, idque eam præſertim ob cauſam, quod motus Êlis circa ſignum ♋ in illis non admodum eſt erroneus. Quantum vero ad magnitudinem partis eclipſatæ attinet, multum aberrârunt Canones: deficere enim viſa eſt ſaltem tertia pars Êlis ſive digiti 4, cum tamen 8 ad minimum punetorum defeettus in noſtro horizonte apparuißet, ſi tabulis fidendum fuißet. Quæ obiter indicare volui, ut cum veſtra animadverſione conferantur. Sed ne nimis prolixus in reſcribendo ſim, tempus eſt, ut nunc calamum ſiſtam. Tu itaque, optime et amantißime mi THADDÆE, quam felicißime vale, meque prima quaque occaſione literis tuis, ſiquidem aliter nos invicem compellare nequeamus, quin reviſas, ne intermitte. Datæ Uraniburgi die 3. Auguſti ſtylo veteri Anno 1590.
TYCHO BRAHE.
Librum tranſmißum rogo [ut] nemini communices, præ[terquam] ſoli Domino CURTIO, ex[peetans quoad] completus atque [in publicum em]ißus ſit.
[Ex apographo in codice Archivi Regni Daniæ: Arch. priv. Tych. Brah.]
TYCHO BRAHE AD ANDREAM SEVERINI
VELLEIUM.
S.
MIROR [te] dileete M. ANDREA, in tanto tempore mihi nihil ſcribere: exiſtimo vos Lillebergenſes de Lillehuenenſibus nihil amplius cogitare, ac ſi eߟent remoti extra Solis cœlique vias; fac ut per hunc miniſtrum meum cognoſcam quid rerum agas et quomodo cum tuis vivas et valeas. Typographia mea iam feriatur ob papyri impreߟoriæ defeetum. Miſi hiſce diebus Typographum meum in Germaniam pro conquirendo papyro et conducendo idoneo Cartopæo, nam moletrina mea, papyro conficiendæ deſtinata, iam parata eſt. Si tibi de 35* s. 276tali artifice alicubi quicquam conſtiterit, da operam ut eum mature habeam, et tuos etiam labores urge, nec nimium procraſtina. Vale. Saluta uxorem unâ cum Parentibus et liberis. Datæ Uraniburgi 5. Oetob. 1590
Tuus TYCHO BRAHE.
[E codice Monacensi lat. 10363 (coll. Camerar. XIII 77)]
EXCELLENTISSIMO ET CLARISSIMO
VIRO DOMINO IOACHIMO CAMERARIO, PHILOSOPHIÆ ET
MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO, EARUNDEMQUE IN
INCLYTA NORIBERGENSIUM REPUBLICA
EXCULTORI, ET CIVI, AMICO SUO
INPRIMIS COLENDO.
CLARISSIME et eruditißime vir, amice ſummopere dileete. Quas ad me circa Æquinoetium vernum huius anni dediſti, literulas accepi, et quod tardius atque brevius, quam expeetabam, meis iam dudum ad te datis reſpondebas, te ob occupationum molem, qua diſtineris, amicitia etiam noſtra candidius omnia interpretante, lubens excuſatum habeo. Librum meum ſecundum recentiorum cœli Phænomenωn tibi allatum, nec diſplicuiße, mihi auditu gratum eſt; quodque illum ad Illuſtrem et excellentiß. virum Dominum VINCENTIUM PINELLUM Patavium miſeris, adhuc multo acceptius habeo. Si is, ut eſt Mathematum inſigniter peritus, ſuum gravißimum atque eruditißimum de ijs, quæ inibi continentur, per literas communicârit iudicium, adhuc longe gratißimam rem tam ille quam tu mihi præſtiteritis. Idque, ut mature fieret, exoptarem. Intellexi iam nuper ex literis cuiuſdam Studioſi Dani, qui Patavij ſtudijs incumbit, GELLIJ SASCERIDIS nomine, qui oetennium mihi in ſtudijs Aſtronomicis et Pyronomicis diligenter inſervivit, prædieto Domino PINELLO traetatulum etiam quendam meum de huius anni Cometa forte tua quoque opera redditum ebe, utpote ab Illuſtrißimo Principe Haßiæ Landgravio (ad quem iſta breviter perſcripſeram) tibi tranſmißum. Quem adeo ſecretum et charum habeat, ut ne GELLIO quidem meo nedum alijs eum deſcribere, nomini noſtro (uti ait) favens, concedat. Quæ viri illius ſincera et benevola erga me de facie illi ignotum voluntas inprimis omnem gratitudinem meretur. Si et de hac Cometæ illius deſcriptiuncula ſuam eruditam ſubiunxerit cenſuram, benefecerit. Tomum noſtrum primum, qui iam typis meis pene abſolutus eſt, reſtante ſaltem ultimo et decimo capite ob papyri impreßoriæ defeetum (cui tamen s. 277propria moletrina illi uſui deſtinata et non parvis impenſis in hac Inſula iam nuper a me extrueta ſufficienter mox ſubveniam) futura æſtate favente divino auxilio obtinebitis, unâque tertium de quatuor alijs minoribus Cometis poſtmodum conſpeetis, inter quos hic, de quo dixi, paulo ante vernum tempus huius anni prodiens, quartus et ultimus eſt. Habebitis etiam unâ (modo tam cito Typographico labore ad colophonem deduci poterit) Epiſtolarum Aſtronomicarum volumen, in quo plurimæ et variæ eruditißimorum virorum literæ mecum de re Aſtronomica et Cometometrica affatim conferentium unâ cum noſtra ad ſingulas reſponſione continebuntur. Has ternorum librorum evulgationes Operi illi magno de perennium et Mundo coævorum ſyderum revolutionibus ad normam cœleſtem ad amußim reſtituendis, quod longo iam tempore molior, quaſi prodromi ſive præludij loco præmittere animus eſt. Plæraque enim continebunt, quæ ingenti illi molimini atque ſtrueturæ viam ſternent et nonnulla ponent fundamina. Quæ cum (vires atque induſtriam || ſuppeditante Cœleſtium Opifice) magnis laboribus exantlata fuerint, vos eorundem quoque reddam participes.
Sed eſt, mi CAMERARI, quod te nunc obnixe rogatum cuperem nomine eius, cuius antea mentionem feci, Studioſi, cui ob ingenium, diligentiam et morum integritatem, quodque multis (uti dixi) annis fidelem mihi præſtitit operam, quam optime cupio. Scripſi itaque Domino IOACHIMO POMERIO veſtræ civitatis Senatori primario, ut illi meo nomine 50 Coronatos confeſtim per Mercatores Venetijs negotiantes collybo live literis cambij (ut vocant) tranſmitti procuret. Ego nulla intercedente mora, Lubecæ vel ubicunque in propinquo voluerit, renumerari unâ cum intereße non invite curabo. Sin vero Dominus POMERIUS ſe hac in parte (quod tamen non ſpero) difficilem præbuerit, da tu operam, amantißime CAMERARI, ut GELLIUS meus mature et quam citißime fieri poterit, 50 illos Coronatos Patavij, vel ubicunque in Italia agat, obtineat. Fiet illud abſque omni tuo damno, egoque ad recompenſandum et promptus et gratus inveniar. Admonui etiam eundem GELLIUM per literas, ut quotieſcunque aliquid illi ad ſtudiorum ſuorum ſublevamen neceßarium fuerit (tum etiam in ſumptus Inſtrumenti cuiuſdam Aſtronomici, quod illic ob quædam in Italia commodius quam hîc obſervationi patentia meis impenſis fieri iniunxi) ſtatim ad Dominum POMERIUM et te de eo audaeter ſcribat, atque a vobis meo nomine expetat. Præbete igitur vos faciles obſecro in exponendo et ſubminiſtrando illi, quicquid a vobis petierit. Scio enim ſatis, illum ſuperflua non deſideraturum. Ego vicißim bona et integra fide ſpondeo, id quicquid erit, quod in eius uſum a vobis erogatum fuerit, primo quoque tempore citra omne diſpendium, etiam cum lucro in vicinia, ubicunque vobis placuerit, perſolutum iri. Da operam, charißime s. 278CAMERARI, ut omnia votis meis hac in parte quam optime reſpondeant. Feceris mihi officium ea in re multis nominibus acceptum. || Quin et aliud quiddam eſt, quo te moleſtare, amicitia noſtra ſic ſuadente, non intermittam. Si eximius ille Poëta MELISSUS adhue vobiscum eſt, vel etiam alibi, per literas illum roga, ut carmen quoddam egregium in effigiem meam, unâ cum circumſcriptis Inſignibus, atque in Operis commendationem ex ſua illa melliflua poëtica vena concinnare non gravetur, ita ut unum latus paginæ in 4to typis impreßum adimplere poßit. Et ſi quos excellentes in Italia et Gallia, tum etiam alibi in Germania veſtra noſti Poëtas, illos eodem nomine in mei gratiam rogatos habe. Inveniar vicißim erga ipſos gratus. Poterit quilibet inventionem extruere, prout libuerit et ſpiritus feret poëticus, ut conſideratis et expenſis ſingulis, quæ maxime placuerint, ſeligam. Icona autem meam brevi (volente Deo) obtinebis per peculiarem quendam hominem, quem Noribergam cum Inſtrumento quodam e noſtris, ut illic nonnulla cœlitus mihi denotet, mittere decrevi. Qua de re antea quoque, ſi reete memini, te per literas me aliquando faeturum certiorem reddidi; et cum Domino POMERIO, quando hîc præſens aderat, oretenus collocutus ſum, qui mihi operam ſuam, quo nuntius ille meus commodum obſervationi cœleſti atque a turba ſeparatum locum, dum illic eſt, nanciſcatur, non invite addixit. Qua in parte ut tuum quoque ſubminiſtres unâ cum conſilio auxilium, te etiam atque etiam rogatum habeo. Verum nolo te a tuis multiplicibus occupationibus ulterius avocare, unicum ſaltem amanter inſuper petens, ut adiunetarum literarum faſciculum abſque omni mora ad antenominatum Studioſum GELLIUM SASCERIDEM in Italiam Patavium tuto et certo perferri procurare non moleſtum ducas. Ego ad tibi vicißim, quacunque occaſione dabitur, gratificandum perpetuo me polliceor quam paratißimum. Vale cum uxore et tota familia quam diutißime felicißimeque. Datæ Uraniburgi die 21. Oetobris Anno 1590.
TYCHO BRAHE,
manu propria.
[Ex apographo Gellii Sasceridis in epistula d. 1 m. Febr. a. 1591 ad lo. Ant. Maginum data, in codice Bononiensi in Archivo Malvezzi dei Medici asservata]
TYCHO BRAHE AD GELLIUM
SASCERIDEM.
.... Quod librum meum IO. ANTONIUS MAGINUS perlegerit, eumque ſibi et alijs er uditis eiuſdem profeߟionis viris placuiߟe teſtatus ſit, grata mente accipio. Pollicitationem autem noſtram emendandorum motuum perturbaߟe illum, equidem non miror, ex quo tam ipſe, quam nonnulli alij, haetenus tot tantoſque labores (ubi nemo illo ma-s. 279iores, excepto COPERNICO et Reinholdino fundamento, quod tamen multimode locupletavit) in calculandis Tabulis cœleſtium motuum et Ephemeridibus, exantlârunt; cum nihilominus cœlum ipſum non modo in minutijs, ſed etiam in gradibus aliquot deviationem a Tabulis ſæpenumero oſtendat. Hac in Sole quidem ipſo cæterorum Planetarum chorago, circa Æquinoetium vernum, paulo plus dimidio gradu anticipando aberrant; ut nihil nunc dicam de cæteris Planetis, in quorum nullo non admodum evidens Cœli et Tabularum diſconvenientia invenitur, ut ſuo tempore ex Obſervationum mearum acervo ob oculos ponam. Quid in æthereorum corporum Revolutionibus, quo ad numerorum denotationem ipſi cœlo correſpondentem, favente ipſo cœleſtium Opifice, præſtiterim, perſpiciet doetiߟimus ille vir, quando opus noſtrum Aſtronomiæ inſtaurationis, quod multo iam tempore molimur, publici iuris faetum fuerit. Illic etiam in ſecunda videlicet eius voluminis parte, Planetarum quinque gyrationes, cum eorum trium qui Solem ambientes Terram ſimul includunt, tum etiam reliquorum duorum, qui circa eumdem revoluti hanc non includunt, quo ad omnes ſingulorum proportiones, et particulares etiam inæqualitaturn apparentium excuſationes atque demonſtrationes, luculenter cognoſcet; et unâ circa Eccentricitates atque Apogæa, prout communiter appellantur (quæ tamen ego ſecundum propriam Hypotheſin aliter ordino atque tueor) unâ cum Orbium omnium ſymmetria atque commenſuratione, voti compos reddetur. Sed ipſe in ſuis recentioribus Theoricis, quas numeris Coperniceis reetius et competentius, quam antea in tabulis a ſe editis Aſtronomicis, applicuit, dum realitatem et ſoliditatem ipſorum Orbium, Ariſtotelea et veterum quorumdam imitatione, approbat (quæ tamen revera nulla eſt) id pluribus conatur exequi, quod alias paucioribus requiſitis pobit præſtari. Quin et alia quædam inæqualitatis particularis inſinuatio, quo ad quinque errantium ſiderum apparentias, adhuc in occulto ſubeſt, quam nec veteres Ptolemaicæ, nec recentiores Coperniceæ quocumque modo uſurpatæ excuſant Hypotheſes. Hanc tamen non minus quam cæteras (quæ ab Epicyclis vel motu annuo Terræ cum commixtis Eccentricis et Æquantibus proveniunt) favente Numine, noſtræ concinniore, uti ſpero, ratiocinatione expedient Hypotheſes. Quantum ad obliquitatis Ecclipticæ (de qua etiam certior fieri avet) mutationem attinet, ego eam hiſce temporibus ebe partium 23. M. 31½ exaete, pluribus et maximis, ijſdemque affabre e ſolido metallo elaboratis Inſtrumentis aliquot annorum reiteratis Obſervationibus, ſedulo adinveni, nec ſenſibiliter minorem haetenus umquam fuiߟe exiſtimo. Nam quod COPERNICUS et quidam eius Synchroni eam 3½ ſcrupulis anguſtiorem reddiderunt, id evenit, quod Refraetionem ʘlis circa s. 280Brumale Sol-||ſtitium, non uti oportuit, præcaverint; ut de Inſtrumentorum, quibus confiſi ſunt, in tam ſubtili rimatione, inſufficientia nihil dicam. Quin neque Poli altitudinem ex Sole per utrumque Solſtitium, eandem ob cauſam, rite ſcrutati ſunt; adeo ut cum ipſemet Fruenburgi, in loco habitationis Coperniceæ, per proprium Inſtrumentum periculum de altitudine Polari accurate (uti ſcis) fieri curaߟem, deprehenſum ſit, ipſum 3¼ Minutis eamdem iuſto minorem conſignaߟe; quod non parum illi erroris in Apogæo et Eccentricitate Solari, unâ cum toto eius curriculo competenter denotando invexit, coincidentibus et alijs quibuſdam deviationum occaſionibus, quas alibi a me reſeratas nunc prætereo. An autem ſumma Eclipticæ obliquitas in poſterum aliquatenus accreſcet vel coaretabitur, non adeo promptum eſt decernere. Nec enim Hypotheſis Copernicea (utut admodum ingenioſa) circa Æquinoetium et huius obliquitatis mutationem, locum meretur. Veriſimilius tamen duco, hanc Eclipticæ ab Æquatore digreߟionem, ſubſequentibus ſæculis paululum dilatatum iri. Quemadmodum Eccentricitatem Solis nunc etiam pedetentim augeri, non autem circa citimum decrementum, ut fert Copernicea ratiocinatio, verſari, haud dubijs inditijs compertum habeo. Nec adeo mirum eſt, COPERNICUM hac in parte deceptum fuiߟe, cum ipſam quoque ſui temporis Solis Eccentricitatem, unâ cum Apogæo, minus dextre ſcrutatus ſit, ob cauſas alio loco (ut dixi) a me manifeſtatas. Eſt enim circa hæc tempora Eccentricitas Solis vera et indubia part. 2. Min. 9, de 60 totius Semidiametri Eccentrici 13 proxime ſcrupulis maior COPERNICI opinione; et Apogæum verſatur hoc anno paulo poſt medietatem ſexti gradus ♋ ipſius numeratione 3½ Gradibus anterius (velut etiam in reliquorum Planetarum Apogæis diſponendis non paucis gradibus ab eo peccatum eſt, ut Eccentricitates horum nunc præteream) quemadmodum idipſum exquiſitis obſervationibus et certis demonſtrationibus a me eߟe adinventum, ipſemet ſatis perſpeetum habes; prout etiam caput primum anterioris noſtri Tomi recentiorum Cœli Phænomenωn, hæc et alia ad Solaris curſus accuratam reſtitutionem facientia, affatim patefacit atque demonſtrat. Illic brevi MAGINUS ea quæ in Solaris tramitis reſtitutione haetenus deſiderantur extricata reperiet, quibus etiam poſtmodum in ſuarum Ephemeridum recognitione tuto, abſque iniuria cœleſtium apparentiarum, uti poterit. De declinatione Zodiaci maxima, an unquam maior fuerit, quam a PTOLEMÆO et eius aliquot anteceߟoribus aߟignata eſt, etſi nonnihil certis de cauſis ambigam, malo tamen eorum denotationi acquieſcere, nec ſenſibiliter maiorem antea fuiߟe ſtatuere. An tamen in ipſis Minutijs illorum obſervatio rite conſtet, tam Inſtrumentorum, quibus uſi ſunt, in minimis animadverſionibus fallacia, quam Parallaxeos atque re-s. 281fraetionis Solaris negleetus, me non parum ancipitem reddunt. Affixarum Stellarum iuxta noſtras diuturnas et ſedulas obſervationes reſtitutarum Catalogum, quem unâ expetit MAGINUS, ex ſecundo capite eiuſdem primi libri obtinebit. Illic enim circiter 500 Stellæ in ipſo minuto, et quo ad latitudinem et longitudinem proprijs Inſtrumentis deſuper acceptæ reetificantur, præmiߟa fundamentali reſtitutionis earumdem ratione ac Geometrica demonſtratione. Conſultius itaque erit, ut ſuarum Ephemeridum ad prælum revocationem eouſque differat, donec hunc noſtrum primum tomum naetus fuerit, quod ſpero inſtanti æſtate futurum. Eſt enim iam ad finem Typographico labore ferme perduetus, deficiente ſaltem decimo et ultimo capite, idque ob papyri impreߟoriæ penuriam, quam tamen ſufficienti || copia brevi me habiturum arbitror, ex propria mea, quam in hac inſula eius conficiendæ gratia magnis impenſis iam nuper conſtrui curavi, moletrina, quæ iam prorſus parata Chartopæum idoneum, pro quo conquirendo meum in Germaniam amandavi Typographum, ſolummodo expeetat. Rationem Trianguli non reetanguli, ex cognitis duobus lateribus cum angulo comprehenſo, reliqua abſque perpendiculari compendioſius quam communiter fit, venandi, ex quarto meo Dogmate Triangulorum pianorum illi aperire poteris, uti ei ſatiſfiat. Nec mihi diſplicet, quod illi Dogmatis ſexti et noni Compendiorum noſtrorum operationem patefeceris; ſiquidem, uti video, demonſtrationes horum et ſimilium ab alijs, qui ſe alienis ornant plumis, nunc divulgentur. Res enim ita ſe habet, prout refers, quod Plagiarius iſte Urſinus (qui etiam mearum hypotheſium inventionem pro ſua inverecunde publicavit, utut eam fundamentaliter non intelligat, quod ſatis liquet ex Martis orbe falſo ab eo ordinato, ut de cæteris nunc taceam) eas, quas pro ſuis venditavit, Triangulorum demonſtrationes et compendioſas in numeros reſolutiones, apud IUSTUM BYRGIUM Landgravianum Automatopæum, qui eas a WITICHIO impetravit, naetus ſit. Cum WITICHIO autem, quando hîc ante tuum ad me adventum aliquandiu commoratus eſt, de his et alijs ad rem Mathematicam facilius excolendam, liberaliter contuleram, qui hinc diſcedens poſtea apud Illuſtriߟimum Principem Landgravium Haߟiæ pleraque eorum unâ cum quorundam Inſtrumentorum ex meis concinna fabrica, propalavit, quæ nunc alij perſrietæ frontis homines pro ſuis inventionibus ſibi vendicare non erubeſcunt, adeo ut nulla fere ad primos inventores redundet gratia. Verumenimvero quæcumque de Triangulorum tam planorum quam ſphæricorum, quatenus ad rem Aſtronomicam extruendam ſtabiliendamque conducunt, compendioſa traetatione haetenus comperta habeo, ea omnia in primam partern Aſtronomiæ redintegrandæ, tam ſecundum demonſtrationes Geome-s. 282tricas, quam numerorum praxim, ſufficienter digeram. Illinc MAGINUS atque alij varias eaſdemque faciles et abbreviatas Triangulorum explanandorum et in numeros reſolvendorum inventiones percipient. Quæ haetenus dieta ſunt Clariߟimi et doetiߟimi MAGINI ad te perſcriptam Epiſtolam eiuſque in ea ad me direetas petitiones ſpeetantia, poteris ad ipſum prima quaque occaſione, reſponſionis loco per literas referre, aut etiam, ſi lubet, hanc Epiſtolæ partem deſcriptam tranſmittere. Si ipſemet ad me aliquid literarum dederit, aut lucubrationum ſuarurn miſerit, ulterius cum illo lubens conferam, et de pluribus, licubi opus fuerit, commonefaciam, atque ipſius deſiderijs non gravatim obviabo....
[Ex apographo in codice Oxoniensi Bodleiano Smith 77]
PETRO IUNIO TYCHO BRAHE.
ETSI nihil ad me tanto tempore dederis literarum, nobilißime et eruditißime D. PETREIUNI, utut præſens te id ſæpius faeturum addixeris: ego nihilominus oblata hac oportuna per hunc eruditum iuvenem occaſione, intermittere nolui, quin aliquid ſaltem ad te chartis exararem, teque iamdudum inter nos contraetæ amicitiæ atque tuarum promißionum commonefacerem. Cupio autem quam maxime ex te cognoſcere, quomodo ſerenißimus et laudatißimus Rex veſter cum ſuavißima Regina noſtrate vivat et valeat, rogoque peramanter, ut ipſius Maieſtati meo nomine ſubmiße gratias agere velis, quod meas Uraniæ dicatas ædes in hac inſula inviſere non ſit dedignata, omniaque proſpera et ex voto ipſius Maieſtati ex me preceris atque exoptes. Si ab ipſius Maieſtate privilegium quoddam pro meis typographicis laboribus, quos et præſens ſpeetavit, ne videlicet in Scotia recudantur aut divendantur, abſque meo conceßu, tua authoritate atque interceßione impetrâris, feceris mihi rem pluribus nominibus gratam. Mitto autem tibi exemplar privilegij Cæſarei mihi nuper procurante amplißimo viro D. IACOBO CURTIO, Imperij Pro Cancellario, clementer conceßi et in membrana conſcripti. Addam etiam unâ, ſi nuntij feſtinatio feret, ipſius Procancellarij literarum ad me unâ datarum deſcriptum: quo hac ratione promptius concipies, quomodo privilegium illud, quod expeto, ordinandum veniat. Quamvis Cæſareum illud imitari non ſit admodum neceße, tua || eloquendi et res ipſas ſcitis verbis compleetndi eximia facultas, facile quid ſcribendum ſit, ſuggeret. Optarem vero privilegium illud, ſi non ante hiemem, ſaltem circa veris primordia, quamprimum huc naves e Scotia ſolvant, obtinere, ut operi-s. 283bus meis unâ cum Cæſareano atque aliorum quorundam Regum diplomatis præfigatur. Quin et aliud quiddam eſt, mi IUNI, de quo te commonefacere non ſuperſedendum duxi. Addixiſti, cum mecum eßes, te non ſolum BUCHANANI effigiem, ſed etiam ipſius vitam a te ipſo conſcriptam, mihi e Scotia mißurum. Effigiem quidem accepi, quam et Serenißimus Rex veſter, quamprimum in muſæo meo conſpexit, hilari vultu agnovit. Vitæ deſcriptionem adhuc deſidero: fac in utroque ſtes promißis. Rogo inſuper, ut D. Doetorem IOHANNEM CRAGIUM, medicinam Edinburgi facientem et præſtantißimum, ſi quis alius in Scotia, Mathematicum, Regi veſtro de meliore (ut aiunt) nota commendatum habeas. Eſt enim dignus, ut ametur et promoveatur. Neque enim ægre fero, quod libro noſtro ſecundo de recentioribus ætherei mundi phænomenis quædam contraria oppoſuerit eademque ad me perſcripſerit, quibus etiam apologetice ſatis luculenter obviavi. Sed hominem eo plus diligo, quod eiuſcemodi attentare auſus ſit, omnibus in Germania eruditis Mathematicis, ſuas priores conceptiones, quas dilui, retraetantibus, ſilentibus et quaſi obmuteſcentibus; quemadmodum ipſe ſuo tempore plenius cognoſces. Plura nunc non addo, cum et hæc ipſa forte nimia ſint, ex quo tu tam diutino ſilentio diſtineris. Sin tandem aliqua ſcripſeris, ego crebrius et copioſius; nec ſinam me || ullo officij genere a te ſuperari. Vale. Datæ Uraniburgi die 27. Oet. An. 1590â
TYCHO BRAHE.
[E codice Londinensi Musei Britannici Harleiano 6995,40]
CLARISSIMO INPRIMISQUE ERUDITO
VIRO D. THOMÆ SAVELLO, ANGLO,
AMICO SUO DILECTO.
ENGELANDTT.
S.
LITERAS tuas circa initia Septembris ad me Hamburgo perſcriptas, vir præſtantißime eruditißimeque, miſit huc clarißimus vir D. Doetor WINSHEMIUS, eaſque dum peregre in Seelandia abſum, die 22. Novembris recepi, quæ mihi admodum gratæ erant. Nec enim inſolitum quid accidit, ſi viri eruditi in varijs Europæ locis, utut de facie mihi ignoti, ad me ſubinde dent literas. Quod et ego vicißim per occaſionem facere non ſuperſedeo. Non tamen ita mihi ipſi placeo, nec tanto me dignor honore, quo tu candore et benevolentia ſingulari erga me potius alleetus, quam quod eiuſcemodi quid agnoſcam, me afficis. Si præſens præſentem aliquando allocutus fuißes, ex quo ſic 36* s. 284aliquoties animum induxeras, equidem tuus huc acceßus mihi percharus evenißet. Solent præter alias nationes diverſas tui quoque Conterranei Angli me quotannis, æſtiatis præſertim tempore, crebro inviſere, quos et, uti par eſt, in pretio habeo, et prout cuiuſque fert ingenium atque deſiderium, libenter cum illis de re qualibet propoſita confero, quod et tecum non gravatim facerem, cum ex literis tuis perſpiciam, tanquam ex ungue leonem, te ingenij acumine iudicio et eloquentia præpollere, modo Æolus atque Neptunus tam averſo animo mihi tuum huc adventum non invidißent. Reddentur forte alias placatiores, nam et eos, qui ventis atque undis præſunt, inſtar eorum mutabiles eße condecet. Nec fera tempeſtas toto perdurat in anno. Dabitur forſan aliquando occaſio, qua, his faventibus et benignius aſpirantibus, id quod haetenus non ſucceßit, commodius expedies. Eris mihi, ubi id evenerit, hoſpes apprime acceptus. Interim quod licet et decet, quodque a me tam obnixe expetis, præſtare non intermittam. Mitto ſiquidem bina Exemplaria libri noſtri ſecundi de recentioribus cœli Phænomenis. Licet enim non libenter hæc a cæteris tomis nondum typis integre abſolutis, avello, tamen || tuæ ſinceræ et amicæ petitioni morem gerere volui. Habebis et reliquos, ſine quibus hic pene mutilus eſt, quando typis noſtris ad Colophonem fuerint dedueti. Interea temporis per otium hunc, quo nunc te dono, evolve, diſquire, dijudica. Et ſi quid in hoc dubij, aut minus apodietice prolatum adinveneris, ingenue admone, tuamque et aliorum præſtantium in Anglia Philoſophorum de ſingulis eruditam cenſuram, ſive pro ſive contra nos faciat, conquire, audaeter profer, meque per literas, cum libera reſtituetur navigatio, de his certiorem redde. Vale et magnificum ſpeetatißimumque virum Dominum DANIELEM ROGERSIUM, Regineæ Maieſtatis Conſiliarium atque Secretarium dignißimum (qui etiam Legationis huc in Daniam munere funetus, me cum ſuo comitatu aliquando inviſere non eſt gravatus) meo nomine ſaluta, unâque illum de mihi promißo ſerenißimæ Reginæ Privilegio librario, pro quo iam aliquoties ſruſtra ad ipſum ſcripſi, admone ut mature ſtet promißis, quo Diploma illud primo vere, ſi antea ob hyemis aſperitatem fieri nequeat, certo obtineam, cum cæteris quibuſdam, ab Imperatore atque alijs Regibus impetratis, Operibus noſtris præfigendum. Aut ſi Privilegium illud non eſt mißurus, indicet ſaltem, quod et cur id non concedatur, ſicque fidem datam apud me ſufficienter redemerit, eritque excuſatus. Saluta quoque meo nomine officioſe Nobilißimum et excellentißimum Dominum IOHANNEM DEE, quem in patriam feliciter reverſum audivi, ipſique hoc nomine congratulor, omniaque proſpera opto. Nobilißimum quoque et pariter eruditißimum Mathematicum THOMAM DIGGESSÆUM ex meo ore non inſalutatum relinque, cui etiam ex animo s. 285faveo || et bene cupio. Utrique autem horum librum noſtrum tranſmißum oſtende, ut et illi in eum diſquirant atque ſuam de eius contentis ſententiam libere pronuntient. Quod ſi literis ad me datis præſtiterint, ego et reſpondere et amicitiam in poſterum cum illis colere atque de rebus Philoſophicis et Mathematicis iucunde conferre nequaquam detreetabo. Iterum atque iterum diu et bene vale. Dabantur Uraniburgi, Calendis Decembris, Anno 1590.
TYCHO BRAHE
manu propria.
Addidi quaterna Exemplaria meæ Effigiei nuper Amſterodami cupro inſculptæ. Si qui ſunt apud vos excellentes poëtæ, quales in foecunda et facunda veſtra et terra et vena plurimos inveniri non dubito, cuperem, ut argutum aliquod Epigramma in Icona hanc atque operum meorum commendationem deleetationis ergo luderent. Qua in re eruditißimus Dominus DANIEL ROGERSIUS ſuam quoque erga me probare poßet benevolentiam, modo a Reipublicæ ſerioribus negotijs tantillulum vacaret.
[Ex adumbratione in codice Vindobonensi lat. 106865]
TYCHO BRAHE AD IACOBUM CURTIUM.
RESCRIPSI tuis humaniߟimis pariterque eruditiߟimis hac præterlapſa æſtate ad me datis literis, vir ampliߟime et nobiliߟime, amice in primis honorande, idque per eundem quem tunc temporis ad me ablegâras Tabellarium, nec dubito, quin literæ meæ tibi ſatis certo redditæ ſint; quare de ijs, quæ tunc ultro citroque inter nos agebantur, nunc ulterius quidpiam movere, minus duco operæpretium. Unum ſaltem vel alterum eſt, de quo te denuo hiſce compellandum cenſui. Cum Geographiæ exaeta cognitio Aſtronomiæ penitius excolendæ non parum (uti ſcis) ſubſidij adferat, hæc vero ab anteceߟoribus noſtris non minus quam altera nequaquam ſatis accurate et ſolide exculta eſt: decrevi itaque proprijs Inſtrumentis miߟis hincinde per Europam idoneis obſervatoribus quorundam præcipuorum locorum latitudines atque longitudines indagari curare, et primo quoque tempore cum portatili quodam Sextante, cochleis ad diߟolutionem et compoſitionem hincinde diſpoſitis, compagniatum quendam ex meis in Germaniam amandabo, qui Roſtochij, Vitebergæ, Dreſdæ elevationes polares exaetius, quam antea faetum eſt, ſcrutetur, indeque Pragam et ad vos tranſiens idem illic ſcrutabitur. Tum inſtrumenti huius fabricam concinnam atque uſum apprime expeditum coram s. 286perſpicies, atque ſi ita lubuerit, imitari facies. Poſtea Noribergam tranſlato Organo, ibi etiam poli ſublimitatem exaetiߟime obſervari in votis habeo, idque eam potiߟimum ob cauߟam, ut ex obſervationibus quibuſdam BERNHARDI GUALTERI diſcipuli REGIOMONTANI, illic ante unum proxime ſeculum habitis, ijſdemque inter ſe invicem collatis atque expenſis, de Apogæo atque Eccentricitate Solari, augeanturne an vero minuantur, aliquid certi et indubitati concludere queam, quod abſque eius loci polari elevatione ſcrupuloſiߟime cognita fieri haud poߟe tute non ignoras. At hanc e Solaribus altitudinibus etiam in utroque Solſtitio diligenter exploratis, rimari non ſatis tutum eſt, ut diutina nos docuit experientia, cauߟæque, cur id fiat, alibi a nobis exponuntur. Peraetis autem ijs, quæ Noribergæ || intermediante hoc inſtrumento denotanda habeo, optarem quidem illud in Italiam, ut et illic polares quædam deſignarentur altitudines, tranſportari. Verum cum Alpium longinquæ et præruptæ ſalebræ non parum impedimento ſint, quo minus Organum hoc in Auſoniam ſartum teetum abſque ulla læſione perferatur, ſuo etiam pondere itineris difficultates reſpuente, vix id præſtari poߟe mihi perſuadeo. De alia igitur ratione, qua nihilominus in præcipuis quibuſdam Italiæ civitatibus noſtris deſiderijs ſatiſfiat, mecum conſtitui. Degit enim nunc Patavij iuvenis quidam noſtras GELLIUS SASCERIDES nomine, qui mihi paulo antea oetennium domeſticus fuit, atque tam in exercitijs Aſtronomicis quam Pyronomicis fidelem navavit operam; huic per literas iam nuper ſignificavi, ut illic Sextantem quendam ad inſtar cuiuſdam meorum, quos hîc vidit atque traetavit, meis ſumptibus confieri procuret atque eius beneficio quorundam Italiæ locorum latitudines ratas inquirat, meque de his poſtea certiorem reddat. At cum ne hîc quidem conſiſtere animus ſit, ſed uſque inÆgiptum ad ſeptemplicis Nili oſtia obſervationes extendere, Alexandriam videlicet in locum vetuſtiߟimæ habitationis Ptolemaicæ, partim ut Poli altitudo mihi uſitato more illic accuratiߟime explorata cum Ptolemaica conſignatione conferri queat, et an rite ſatiſque exaete, de quo etiam certis de cauߟis non parum dubito, ab eo conſtituta ſit, aut etiam, ut nonnulli, ſed fruſtra, uti opinor, ſuſpicantur, mutationem aliquam tot interlapſis ſeculis ſenſerit, indubitate dignoſcatur, partim ut per ☾am, cum circa 90am ab horizonte Eclipticæ partem verſatur, ſi modo per eclipſationes non liceat, longitudo eius loci, qua Geographi autoritati Ptolemaicæ confiſi præcipue utuntur, et de Meridianorum reſpeetu huius atque aliorum Europæ locorum differentijs aliquid rati et ambiguitati non obnoxium decernere liceat. Verumenimvero, cum inſtrumentum, quod in Italia parariiubi, non commode in Ægiptum, ob itineris nimiam intercapedinem aliaſque difficultates tranſvehi operâ unius alicuius hominis poߟit, nec etiam unicum tanto s. 287labori atque indubiæ perveſtigationi ſufficiat, et is etiam, de quo || dixi, GELLIUS meus ex his Aretois locis oriundus, Maris Adriatici atque Mediterranei æſtuationes, tum etiam aëris Ægiptiaci ſubtilitatem atque fervorem abſque valetudinis iaetura aut vitæ periculo vix ſuſtinuerit, et res hæc per ſe alias ſit magni momenti, plurimumque ad Geographiæ adeoque ipſius Aſtronomiæ plenariam inſtaurationem conducat, omnem idcirco movendum eߟe duco lapidem, ut etiam hîc votis noſtris reſpondeat ſucceߟus. Hîc vero tuum quam maxime deſidero expetoque unâ cum conſilio auxilium. Si enim ad Magnificentiߟ. Cæſareæ Maieſtatis Legatum, qui Venetijs moratur, interpoſita etiam, ſi opus fuerit, eiuſdem Cæſ. Maieſtatis auetoritate, literas dare non gravatus fueris, quibus is rogetur admoneaturque, ut ab Illuſtriߟimo Venetorum Principe atque Senatu ampliߟimo impetret, ut duo vel tria eiuſcemodi Inſtrumenta per idoneos artifices adamuߟim fabrefieri mandent, et duos vel tres harum rerum capaces et induſtrios iuvenes locorum inſuper et viarum non ignaros deputent ſumtuſque et neceߟaria, quod illis perfacile eſt, largiantur, quo Alexandriæ non unico ſaltem, [ſed] ſi id forte in tanto itinere læſionem aliquam admiſerit, duobus vel tribus loci eius tam longitudo quam latitudo diligentiߟime indagetur: ſi inquam tua interceߟione atque ope hoc ipſum Venetijs mature procuratum fuerit, equidem non dubiam concipio ſpem, omnia exoptationi noſtræ feliciter et commode ſatiſfaetura. Inſtrumenta autem eiuſcemodi affabre et abſque vitio elaborandi rationem artificibus Venetis præſcribet antedietus GELLIUS, tum etiam eos, qui obſervandi gratia Alexandriam amandandi venient, de eorum uſu atque traetatione, cæteriſque ad cœleſtem denotationem rite et citra errorem perficiendis ſufficienter inſtruet, ſtellarumque quarundam declinationes atque diſtantias meis hîc organis antea conquiſitas, quibus uti et inſtrumentorum certitudinem examinare comprobareque poterint, ſuppeditabit. De quibus etiam omnibus illum ante paucas ſeptimanas affatim per literas admonui. Nec dubito, quin is in diligenter exequendis ijs, quæ illi a me iniuneta ſunt, ſuo officio non ſit defuturus, cum ipſius fidem et ſolertiam pari integritate coniunetam iamdudum diu multumque exploratam habeam. Quapropter te præſtantiߟime et ſpectatiߟime vir non ſolum per eam, quæ nobis intercedit, amicitiam, ſed ulterius || quoque per divinæ illius Aſtronomiæ incrementa atque reſtaurationem, quam te præ multis alijs ſummis votis exoptare expectareque non ignoro, et quibus inſuper poߟum precibus, obnixe rogatum habeo, ut noſtris deſiderijs hac in parte ſubvenire, illiſque tua autoritate atque ſuaſu adeoque manuduetione et auxilio præſto eߟe non moleſtum ducas.
Cedit illud, ut ſpero, non ſolum in antiquiߟimæ et præſtantiߟimæ s. 288ſyderalis ſcientiae atque Coſmographiæ promotionem et commodum, verum etiam in inclytiߟimæ Caeſareæ Maieſtatis atque ampliߟimae Reipub. Venetæ, tuique ipſius, qui hæc procuras atque promoves, laudem atque apud poſteros,ſi qua reſtabit benemeritorum gratia, memoriam et perpetuam celebrationem. Cumque nihil diffidam te ſponte tua ad rem Aſtronomicam ſublevandam locupletandamque et meis in his conatibus adiutandis (cuius et iam antea eximium ſpecimen in procurando illo honorifico atque illuſtri Diplomate Cæſareano exhibuiſti) propenſum eߟe, nolo te pluribus rogando diutius hac de re interpellare, cum ultro currenti equo calcaria (ut eſt in proverbio) addere non deceat. Alterum adhuc ſaltem ſupereſt, de quo tuum contilium capere ſatago. Cuperem Cæſareae Maieſtati ipſemet ſcribere, et turn ob Diploma illud ab eius Maieſtate mihi gratioſe et clementer conceߟum ſubmiߟe gratias agere, tum etiam quaedam alia, quæ iplius Maieſtati ſorte non ingrata atque incommoda ſint ſutura, humiliter atque ſecreto indicare. Vereor autem ne ipſius Maieſtatem ſereniߟimam atque auguſtiߟimam meis tenuioribus literis interpellando eius Maieſtati aut etiam alijs dignitate atque auetoritate in aula præpollentibus offenlioni lim futurus, ita ut in minus dextram partem mihi res hæc vertatur. Te itaque iterum atque iterum peramanter rogatum habeo, ut quid a me hac in parte fieri liceat et deceat, ingenue commonefacere velis, et per primam quamque opportunitatem, etiam, ſi ſieri poߟit ante Maris Balthici navigationes impedientem congelationem, mihi de ſingulis reſcribere, atque quid ſperandum faciendumque lit, ſignificare non graveris. Vale vir ampliߟime, meque tui ſtudioſiߟimum et perpetua amicitia tibi devinetum retinere (quod et ultro per me fiet) non intermitte. Communi amico noſtro THADDÆO ſeorſim ſcripſi, cui etiam quam optime cupio omniaque ex animi ſententia opto. Iterum quam diutiߟime ſeliciߟimeque vale. Datæ Calendis Decembris Anni veteris Iuliani 1590.
s. 289[Ex apographo in lo. Ant. Magini Tabulis Primi Mobilis (Venetiis 1604)]
CLARISSIMO ET EXCELLENTISSIMO
VIRO D. IOANNI ANTONIO MAGINO PATAVINO, IN CELEBRI
GYMNASIO BONONIENSI MATHEMATUM PROFESSORI
EXIMIO, DEQUE RERUM ASTRONOMICARUM
LOCUPLETATIONE PRÆCLARE MERITO:
AMICO SUO PLURIMUM
COLENDO.
QUOD Librum noſtrum ſecundum de recentioribus MundiÆtherei Phænomenis per GELLIUM SASCERIDEM meum iam dudum obtinueris, vir clarißime, et de re Aſtronomica, prout haetenus a noſtri ſæculi ;artiſicibus conſtituta eſt, excolenda locupletandaque ;optime merite, ex litteris tuis Bononia Idibus Septembris anni recogniti ad me datis, quas ego 8 Calendarum Decembris ;anni veteris Iuliani hîc accepi, lubenter cognovi; licet idipſum antea ;quoque dietus GELLIUS per litteras retulerit, quodque ſcriptionem ;tamdiu procraſtinâris, te iam ſatis excuſatum habeo. ſuiße autem id, ;quicquid erat libri, tibi gratum, nec diſplicuiße, mihi quoque admodum acceptum eſt. Et quod humanißimis tuis litteris me nunc tandem ;compellare, ſingularemque tuam erga me meaque ſtudia benevolentiam atque candorem non obſcure in ijs declarare, mecumque de quibuſdam ad negotium Aſtronomicum reetius et ſolidius, quam antehac ;præſtitum eſt, inſtaurandum ſtabiliendumque conſerre, meumque de ;his iudicium atque experimenta requirere ſategeris, mihi nequaquam ;ingratum eſt, ſed multis nominibus pervolupe. Eſt igitur, quo tibi pro ;hoc ſincero et officioſo erga me animo gratias habeam plurimas. Experiere me vicißim erga te tuoſque conatus benignum et tui ſtudioſißimum, amicitiæque ſemel per litteras contraetæ conſervatorem promptum et conſtantem, ne te certaße priorem pœniteat. Etſi vero de ijs, quæ ;hiſce tuis deſideras, ante pauculas ſ ¿eptimanas præmonito GELLIO, ;qui eadem ferme tuo nomine a me expetierat, deſcriptumque tuarum ;litterarum adiunxerat, quo pleraque nunc repetita comprehendebantur, affatim reſponderim, unâque ut illa ad te referri curaret, iniunxerim, attamen et nunc quoque his ipſis, quæ propriæ tuæ continent ;atque a me expetunt exſpeetantque, reſponlionem adornare non detreetabor. Elenchum plurimarum inerrantium Stellarum præteritis ;aliquot annis maxima aßiduitate et diligentia a nobis infallibilibus organis atque demetiendi rationibus verificatarum, equidem nunc libenter et liberaliter tecum communicarem, nec tibi tantum theſaurum, s. 290utut ingenti pariterque incredibili labore et ſumptu plurimiſque vigilatis noetibus comparatum, denegarem aut inviderem, quo tuas eximias lucubrationes his ornare locupletareque poßes; cederet enim id in Aſtronomiæ, quam, quocunque modo liceat, promovere ſtudeo, emolumentum; nec etiam mihi obeßet, cum te mea mihi, non tibi, aſcripturum, nec pro alienis editurum, ex mentis et iudicij tui integritate ſatis perſuaſum habeam. Verumenimvero cumnimia ſit inter nos locorum intercapedo, multique viarum terra marique || anſraetus, per varias etiam diverſorum dominorum ditiones tranſeundum, litteræque meæ, antequam ad te pervenerint, plurimorum manus ſubituræ ſint: vereor ſane ne alicubi intercidentes, aut etiam reſeratæ, alijs, quam vellem, meorum librorum copiam præberent, qui poſteaeos vel pro ſuis edituri, vel alijs me invito conceßuri eßent. Auget hane ſuſpicionem hybernum tempus, cum iam inſtet bruma, nec anteatuis circa Æquinoetum autumnale exaratis, cum iam primum eas ſim adeptus, reſpondere licuerit. Scis autem ipſemet difficiliores eße hyberno tempore hinc in Italiam peregrinationes minuſque tutas, ut ſatis certus eße nequeam, an et hæ ad tuas manus ſartæ teeetæ perventuræ ſint. Spero itaque, quod ponderatis hiſce rationibus, me ob hoc tempore non tranſmißa ſixarum reſtituta loca, pro tuo candore atque æquanimitate ſis libenter exeuſaturus. Ne tamen ſpe tanta, et erga me eximia confidentia prorſus decidas, utque votis tuis aliquando nec nimis diutina dilatione ſatiſfiat: ſcias me Tomum primum Cœli recentiorum PhænomenωÊ, qui de Stella Nova et alijs quibuſdam hue pertinentibus atque penum Aſtronomicum locupletantibus luculenter agit, prælis propriæ meæ Typographiæ nunc urgere, fermeque ad colophonem, deſideratis ſaitem paucis quaternionibus, deduxiße. Illic in ſecundo eius voluminis capite, de Stellarum fixarum accurata et ipſi cœlo ad amußim conſona reſtitutione, ſtudioſe et quaſi ex proſeßo traſto, ſubiunetis 500 aut etiam 600 circiter, prout libuerit (nam quaterniones illos Catalogum hunc complexuros inexcuſos adhue relinquo, ne citius quam vellem ad alios pertingant) tam quo ad latum quam longum admodum ſcrupuloſe redintegratis correetiſque Affixarum locis, nulla earum, quæ circa Zodiacum verſantur atque in noſtro Horizonte oriuntur, vel minima vixque aſpeetabili prætermißa: adeo ut in pleriſque Aſteriſmis multo piures numerem ſtellas, quam ab antiquis anteceboribus noſtris ſaetitatum eſt. Hunc librum futura æſtate, aſpirante noſiris conatibus cæleſti Numine, nanciſcere. Illic voti abunde compos redderis. Interim hane morulam atque dilationem æquo et candido perfer animo.
Quapropter conſultius iudicarem, ut Ephemeridum tuarum, aut aliorum operum, quibus de fixis ſyderibus magnopere inſtituitur quæſtio, s. 291recognitionem atque ſub prœlum revocationem aliquamdiu adhuc protraheres, donec acceptis noſtris, in his, inventionibus, reetficationibuſque ipſi cœlo congrua proponere, atque alijs aperire conceßum fuerit. Quæ enim haetenus in uſu fuere, live Alphonſinæ, ſive Coperniceæ Fixarum reſiitutiones, ab ipſo cœlo toto pene cœlo deviant, adeo ut ne una quidem ſit inter tot ſtellas, quæ cœleſti normæ conformem diſpoſitionem ſortita ſit, cum et ipſa â Spica, qua ſola COPERNICUS uſus eſt, minus appoſite ab ipſo ordinata ſit, cæteris omnibus ad imitationem Abaci Ptolemaici perperam in ſuis intercapedinibus iuxta longum et latum retentis. Sic etiam circa ſeptem Errantium ſyderum motiones, Canones Aſtronomici, etiam a prædido ingenti illo COPERNICO eiuſque locupletatore REINHOLDO redintegrati non minus, ſi modo non plus cœleſtibus apparentijs iniuriam inferunt; adeo ut non ſaitem in pauculis ſcrupulis, ſed et in nonnullis etiam gradibus ſæpenumero deprehendatur diſconvenientia. Certum quidem eſt in Apogæis atque Eccentricitatibus, adeoque orbium commenſurationibus, non omnia, prout decet, a COPERNICO ad amußim (ob inſtrumentorum, uti opinor, fallaciam, et obſervationum exaetarum inſufficientiam) eße diſpoſita, ſatiſque ſubtiliter conſignata (imo forte ne quidem ab ipſo PTOLEMÆO) id quod noſtræ evidenter teſtantur obſervationes atque ex his derivatæ demonſtrationes; adeo ut maiore, quam plerique exiſtimant, in nonnullis adhuc opus ſit correetione atque limitatione. Attamen cum alia adhuc ſubſit inæqualitatis particularis ratio, a veteribus non animadverſa, nec etiam ab ipſo COPERNICO, utut induſtrio cœleſtium contemplatore, quæ neutris eorum hypoteſibus analoga eſt, aut per has commode excuſatur. Idcirco de Apogæis atque Eccentricitatibus orbiumque proportionibus fruſtra verba facimus, niſi et huius Anomaliæ habeatur reſpeetus; quæ licet in omnibus quinque Planetis aliquatenus ſeſe inſinuet, in ſolo â tamen, eo quod Solaris circuitus ad ipſius orbicularem tramitem magnitudinem obtineat maxime perceptibilem cæteriſque multo ampliorem, evidentius oculis incurrit pluſque ſentitur. Atque hine non minima ex parte evenit, quod Martium ſydus ſe regulari atque ſua veſtigia numeris conſignari, admittere haetenus reſpuerit. Scio ſatis eius ſtellam inobſervabilem vulgariter exiſiimari, quod a PLINIO, qui hoc de ea fruſtra proſert, deſumptum autumo. Ego nihilominus in ipſius apparentijs cœlitus denotandis et intermediantibus Geometricis apodixibusinnumeros redigendis, non plus difficultatis invenio, quam penes cæteros, imo adhuc minus quam in ☿ aut ʘ Sunt mihi in promptu multiplices et diutinæ tum huius, tum aliorum oberrantium ſyderum obſervationes accuratißima ratione et medijs minime fallentibus conquiſitæ, e quibus Aſtronomiæ cœlitus depromptam inſtaurationem Canonumque Secundorum Mobilium de 37* s. 292novo extruetionem, favente conatibus noſiris cœleſtium omnium Opifice ter maximo, ingenti et audenti conamine molior. Hoc noſtrum Aſtronomicæ redintegrationis Theatrum, quam primum ſolide et totaliter extruetum abſolutumque fuerit, et publica luce ſpeetari ſuſtinuerit, te eius quoque reddam participem. Illud omnia, imo etiam plura, quam nunc circa Planetarum gyrationes dimenſioneſque enucleandas deſideras, affatim ſuppeditabit. Expeeto adhuc nonnullas ſuperiorum Planetarum acronychas diſpoſitiones deſuper plenius examinandas, ut per totum hincinde Eccentricum (lubet enim nunc vulgariter loqui, cum in noſiris hypotheſibus ferme omnia ſint concentrica) inæqualitates atque apparentias difformes penitius ſeruter, atque undiquaque circumſpiciam, illiſque convenienter proſpiciam: idque potißimum in || ipſo de quo loqueris ♂ . Ideoque præcognoſcere aveo huius, quæ in Iunio proxime inſtantis anni futura eſt, circa Ê oppoſitum, exaetam conſtitutionem, quando circa Perigæum ſolare (quod non parum intereſt dignoſcere) pernox reddetur: tum etiam biennio poſt, ubi in Piſcibus iuxta medias ſerme Solis elongationes eidem contrapoſita loca peraget, quanto etiam tam ratione Eccentrici, quam Epicycli (ut more uſitato hæc dicam) terris plurimum appropinquans ſolito maior apparebit, atque pro novo quodam iubare ab imperitis reputabitur. Ubi quoque inter calculum Alphonſinum et Copernicæum admodum magna et conſueta longe evidentior incidet differentia, utpote quæ novem gradus aliquantulum excedat, ipſo cœlo loeum aliquot gradibus ab utraque ſupputatione diverſum tune oſtenſuro. Hasinquamin Martia ſiella animadverſiones, plurimum ad tramitem eius ſagaciter inveſiigandum conducentes, adhuc deſidero. Licet enim non paucas eiuſcemodi acronychas huius ſyderis diſpoiitiones haetenus iugiter ſerutatus ſim, unâ cum cæteris in vario, quoad Solem, ſitu locis, ex quibus eius apparentem motum demonſtrare atque in numeros reſolvere non eſt difficile, attamen et has binas ſuperaddere exopto, ut per totum Zodiaeum eius verſus Solem acronycha inceßio multiſariam et ſubtiliter exploretur atque concinnetur. Eccentricitatem eius mutari, et non ob id omnibus ſæculis æquationum Tabulas huic ſuperiunetas apte congruere, abs re quidem a te aßeritur. Verum id fit per accidens atque aliunde evenit, quemadmodum et in cæteris Planetis, licet in his non tantopere atque in ♂ certis de cauſis ſentiatur. Si igitur univerſales debent eße canones, quod merito etiam requiritur, et huius quoque mutationis ratio non negligenda venit. Optarem quam maximePTOLEMÆI atque COPERNICI circa eius Eccentricitatem, adeoque ipſum Apogæum prolata rite conſtare, et firmo adeoque coeleſti inniti fundamento. Sed enim in utroque horum aliquid ſatis perceptibilis latere erroris, haud citra rem ſuſpicor, præſertim in Copernicæa deci-s. 293ſione, quam videtur potius pro libitu ita ordinaße, ut ſuæ quadraret aßumptioni, quam quod indubijs obſervationibus ita ſe exhibere ſufficienter compertum habuerit. Quî enim fieri potuit, ut Martis apparens motus intra unius hominis ætatem a cœleſti tramite ita difformis redderetur, ut in tribus vel quatuor nonnunquam gradibus numeriexipſius calculatione deprompti a ſcopo cæleſti digrediantur, ſi illi ſuo tempore atque ijſdem annis, quibus obſervationes exercuit, competenter cœlo conformes erant? Verum de his atque alijs ad totam harmoniam cœleſtem concinne in numeros adaptandam ſacientibus, volumen noſtrum Aſtronomicum de perennium ſyderum circuitibus traetans, ſuo tempore, cum divinitus ita proſpeetum fuerit, te plenius admonebit, certioremque reddet.
Syſtema univerſi a nobis ante non multos annos adinventum, et ex ipſo cœlo cœleſtium perveſtigata diſpoſitione atque inceßu, non autem librisvel chartis, ſive antiquorum, ſive recentium Philoſophorum, tibi quoque probari et a te in pretiohaberi, plurimum mihi ipſi congratulor. Neque enim ignoro perpaucos futuros, præſertim ex ijs, qui in Scholis Peripateticorum educati et inſtrueti ſunt, qui hanc noſtram mundanæ Symmetriæ atque revolutionum cœleſtium ordinationem prima fronte inſpeetam admißuri ſint, utut plurimas a PTOLEMÆO et Veteribus commißas inconcinnitates adeoque ſuperfluitates nimias et a COPERNICO introduetas abſurditates devitando eliminet. At ubi penitius ipſius penetralia introſpicere ſolertibus ingenijs dabitur, utique non diffido, quin hanc Neotericam noſtram conſtitutionem, repudiatis et antiquatis cæteris, ſint approbaturi, præſertim quando apparentias cœleſtes illi adeo certo et ſubtiliter congruere exploratum habuerint. Quod autem Martius orbis Solarem non totaliter ambiat, ſed biſariam tranſeat, te et forte etiam alios nonnihil movet atque ancipites detinet, nihil prorſus apud me moretur ſerupuli. Id enim quod haetenus Ariſtotelica auetoritate ſic fruſtra perſuadente creditum eſt, cœlum ex impervia adamantinaque conſtare materia, orbibuſque realibus et ſolidis aſtra ſibi infixa rotantibus confertum eße, caret fundamento atque ab ipſa rei veritate alienißimum eſt; prout ex ipſis ſaitem Cometis, ſi non aliunde etiam, ſufficienter liquet. Dum enim quinos, accurata diligentia, diverſis aliquot annis præteritis in altißimo æthere curriculum ſuum exercentes et nequaquam ſublunari aëre, ut perperam tot ſæculis Scholas omnes decepit ARISTOTELES, idoneis et minime fluetiantibus inſtrumentis obſervârim, atque inviceta Geometriæ certitudine demonſtrârim: horum tamen nullus alieuius certi orbis circumagitationem concomitabatur, ſed libere in liquidiimo æthere, quo propria ferebat naturaliter indita motionis vis atque energia, undecunque tandem exorta atque agitata, movebantur: idque non per-s. 294plexo, interrupto, aut tumultuario inceßu, ſed ordinato atque ad invicem proportionali, cæterorumque Planetarum curſui in pleriſque non multum abſimili, licet concitatiore nonnunquam impulſu. Fieriitaque non poteſt ut cælum ſit ſolidum atque impervium et realiter exiſtentibus compaginetur orbibus. Alias enim Cometæ quoque in cœlo revera, quandocunque eſffulſerint, verſantes, ab eo, in quo exiſterent, orbe circumraperenturâillique obſecundarent. Atque hæc non minima eſt cauſa, cur aſcititiorum cœli PhænomenÇωv deſcriptionem peculiari opere, magno illi, quod Mundo coævorum cœli corporum gyrationes multiplices extricabit atque ob oculos ponet, præmittere ſatius duxerimus. Inde namque non pauca ſequentibus viam ſternentia atque hypotheſeos noſtræ fundamenta, quibus cætera omnia ſuperſtruantur, ſiabilientia depromenda comprobandaque veniunt. Accedit et hoc, quod reſraetiones Aſtrorum ad verticem nequaquam pertingentes, ſed intra dimidium quadrantem atque adhuc declivius prorſus evaneſcentes evidenter teſtentur diaphanitatem cœleſtem non verſari in ſolida materia, longe diverſa ab aëris liquida || diaphanitate, adeo ut illæ, quæ fiunt in luminaribus atque ſtellis ſub decliviori verſus Horizontem ſitu reſraetiones ex ſolis pene vaporibus Terram, etiam ſerenißimo exiſtente aëre, in propinquo ambientibus, inſinuentur et originem trahant, ita vel ſolis opticis ratiocinijs, quæ Geometriæ validis affirmantur munimentis, Ariſtotelicam de cœli natura atque materia nimisdiu inveteratam opinionem aperte eludentibus. Quin et id, de quo ſæpedidlus GELLIUS noſter te commonefecit, Martem in ſitu acronycho terris ipſo Sole reddi propiorem, a nobis iugiter et ſubtili indagine perveſtigatum eſt, atque ita ſe habere compertum, præſertim circa finem anni 1582, quando in ♋ ſublimis, ipſa quoque latitudine Borea illum plus exaltante, Soli opponebatur. Deprehendi enim tum e multiplicibus et accuratis animadverſionibus in vario ſitu obtentis atque invicem diligenter collatis, ipſum Parallaxin admiſiße Solari paululo maiorem, quod nullatenus evenire poterat, ſi tota eius revolutio in orbibus ſupra Solis Sphæram extantibus, ut fert Ptolemaica diſpoſitio, abſolveretur. Attendi etiam ſæpenumero ad ipſius tranſitus retrogrados, quando acronychius eßet, et interieetis aliquot diebus comperi eos aliquanto concitatiores reddi, quamfert Ptolemaica ratiocinatio, congruente potius hîc Copernicæa numeratione, præſertim ſi verioris Apogæi atque oppoſitionis cum Solis medio motu fiat applicatio. Atque hine non obſcure ſatiſque certo patuit, Martem Soli averſam cœli partern perambulantem, telluri ipſo plus admoveri. Unde neceßario conſequitur, aut Copernicæas hypotheſes veras eße, aut ita cœleſtium diſtributionem ordinandam, quemadmodum a nobis nuper conſtitutum eſt. At COPERNICI circa motum telluris triplicem, utut ingenioſam et a cœleſti-s. 295bus apparentijs non admodum abhorrentem ſpeculationem, nequaquam in rei veritate conſtare (ſi quis eſt, qui adhuc hæſitat) ſuo loco et tempore a nobis irrefragabiliter, non ſaitem Theologice et Phyſice, ſed etiam Mathematice convincetur: utut is ſe ſatis Mathematica Mathematicis atque ab illis irreprehenſibilia propoſuiße ſperabat. Imo vel ipſi Cometæ, de quibus dixi (ut hoc obiter nunc quoque indicem) quatenus aliqui eorum circa oppoſitam Solis plagam incedebant, motum Terræ annuum a COPERNICO aßertum inficiabantur; nihil enim is eorum deſtinato curſui detraxit, nedum ut eos retroagi aut lentiore grebu tardari nobis ita aſpeetantibus cogeret, de quibus opportuniore loco latius agere decrevimus. Ex his itaque omnibus iam commemoratis Martiæ ſtellæ circuitum, licet Solarem tranſeat, ob cœli liquidißimam et ubique perviam ſubſtantiam orbiumque realiter exiſtentium abrogationem et ſyſtematis Copernicæi abſurditatem, non inconcinne aut citra poßibilitatem a nobis ordinatum eße, extra omnem controverſiam concludere datur.
VERNERI libellum de motu oetavæ Sphæræ ex tua donatione nondum accepi. Exiſtimo illum præ locorum inter nos longinqua diſtantia itinerumque difficultate alicubi intercidibe. Ego nihilominus pro hac quoque tua non contemnenda erga me benevolentia tibi magnas dico gratias. Et ut conſcius ſis, Librum illum iam dudum a D. FABRITIO Mathematico Cæſareo, intermediante D. DoetoreTHADDÆO HAGGECIO, etiam Mathematum inligniter gnaro, adeptus ſum. Illum introſpexi, diſquiiivi, dilui: Nam utpaucis expediam, quodres eſt, ternæ illæ ſtellæ, quibus pro fundamento cæterarum utitur, atque oetavæ Sphæræ intricatas mutationes ſuperſtruere conatur, non ab illo cœlitus diligenter, uti par erat, licet is ita prætendat (quod tamen cum pace Manium viri alias eruditibimi et de re Mathematica præclare meriti diethim volo) obſervatæ ſunt, ſed potius eas ita pro lubitu effinxit atque adaptavit, ut ſuæ intentioni congruerent. Quod inde ſatis liquet, ex quo latitudines earundem ubique eaſdem, quas veteres præſuppoſuerunt, retineat, et nihilominus aßumptis ſuis declinationibus differentias longitudinum pares cum recepta annotatione efformet. Quæ nequaquam invicem cohærere poßunt. Nam nec illæ latitudines earundem ſtellarum, excepta ſola Spica, in qua ſaitem unicum deſideratur ſcrupulum, cœlitus ita ſe habent, nec longitudinum intervalla apparentijs congruunt. Hinc patet, quam reliqua, quæ non abſque ingenij aeumine atque ſubtilitate ſuperædificare laborat, invalida atque ruinoſa evadant. Taceo nunc quod ipſas ſtellas ſuas latitudines mutare, ad rationem alteratæ obliquitatis Eclipticæ (prout a nobis indubitate deprehenſum eſt) nec is, nec magnus ille COPERNICUS animadverterint: multo minus, ut per hypotheſin aliquam hanc divagationem tutati ſint.
s. 296Intelligo te Theoricas tuas nunc publice exponere atque copioſius illuſtrare, quod etiam plurimum laudo. Attigiſti in iſtis Theoricis propius ſcopum Copernicæum, redigendo ipſius ſpeculationem ad formam Ptolemaicam, quam antea in Tabularum Aſtronomicarum e Prutenicis reſolutione præſtitum eſt, ubi nimium ab ipſius ſymmetria et ratione aliena admiſiſti, quod te ipſum iam dudum animadvertiße atque emendaße non dubito. Verum ne hîc quidem ad amußim quadrant, et Æquantum a circulari et regulari motu, qui proprium, non alienum reſpicit centrum, inconcinnitas parvis quibuſdam circellis convenientius excuſari poterat, ne ſit Mathematicæ perfeetioni atque regularitati offendiculo. Realitas etiam et copia tot orbium complentium et trahentium, quæ et quorſum libuerit, non eſt neceßaria, imo prorſus ſupervacanea, cum ipſi cœlo nihil eiuſcemodi revera competat, velut antea innuimus. Reete tamen facis, quod ſtudioſos aliquali ſaitem cœleſtium cognitione imbuis, et eorum ingenia ad ſolidiora et pleniora capeßendaidonea reddis atque præparas. Eſt aliquid prodire tenus, li non datur ultra, ut inquiebat Poëta. Cum noſtræ publicam lucem viderint hypotypoſes hiſque ſuperindudlæ demonſtrationes et numeri, has quoque diſcutere, explanare atque auditoribus tuis proponere declarareque tibi liberum relinquam. Interim utereijs, quæ in promptu ſunt, et ſi qua, antequam noſtra acceperis, interceßerit, uti ſit in rebus arduis, mora, eam patienter ſuſtine et candide interpretare. Unum vel alterum adhuc addam, poſtea ſcribendi finem faciam. ||
Si Eclipſes aliquot, præſertim Lunares, aut etiam Solares, Romæ, Bononiæ, vel etiam in alijs celebrioribus Italiæ Civitatibus, proxime elapſis aliquot annis, diligenter, quoad temporum momenta, denotatæ ſunt, effice ut, quotquot habere licuerit, mihi copia earum fiat; quo Meridianorum noſtrorum differentiam, collata noſtra in ijſdem animadverſione, hinc certius et præciſius quam antehac ſaetum eſt, diſcernere liceat. Eclipſis Solis ultima contigit hic horis 6. M. 51 a media noete elapſis quoad primum initium. Ultimus finis erat hora ad amuß im exiſtente nona M. 0, nec obtegebantur de Sole niſi quatuor digiti, tertia ſcilicet eius pars, cum canones in noſtro climate oetonos duploque maiorem Lunæ interpoſitionem promitterent. Deſiderarem etiam ſcire, quid a vobis in Italia, ubi deliquium fere totale iuxta Canones eße debuit, animadverſum ſit. Scripſi dieto ſæpe GELLIO, ut inſtrumentum quoddam illic meis ſumptibus ad inſtar cuiuſdam eorum, quæ hîc vidit atque traetavit, fieri procuret, quo intermediante quaſdam ſtellas illic altius quam hîc ſcandentes, et nonnullas inſuper hîc ob Poli magnam altitudinem non exorientes cœlitus denotet, atque unâ ſeleetorum quorundam Italiæ oppidorum Poli ſublimitates ſcrupoloſe, more mihi (uti ſcit) uſitato, ſcrutetur et inquirat. Qua in parte, ſi is Bononiam ad-s. 297venerit, ipſi per loci commoditatem, atque rem omnem tuto ac certo exequendi facultatem præſio eße non graveris, te amanter rogatum volo: tum quoque li quæ alia meo nomine expedienda procurandaque in ſe receperit, ut etiam in ijs omnibus, quibus tuum expetit cum conſilio auxilium, illi ſublevantem operam non denegare velis: quod et te nequaquam ſaeturum ex animi tui integritate et de me bene merendi cupiditate mihi ipſi polliceor.
Succurrit nunc, quod aliquando in Prolegomenis Tabularum tuarum Secundorum Mobilium legerim, te cum laudatißimæ memoriæ illo DOMINICO MARIA Ferrarienſe, COPERNICI Præceptore, in eadem eße ſententia, quod latitudines locorum ſucceßive aliquatenus mutentur, et rationes illic ex eodem profers, quibus id perſuaderi poße exiſtimas, quas tamen ego (utriuſque veſtrum pace dixerim) non ſatis validas et ratas æſtimo; quodque id nequaquam eveniat, alibi evidenter oſtenſurus ſum. Certe ſola Roma, quæ eandem ferme adhuc, ex obſervationeREGIOMONTANI, quamo lim PLINIJ tempore, per proportionem gnomonis et umbræ ſaeta perveſtigatione (modo centri Solis, non ſupremæ ſuperficiei ratio habeatur) retinet latitudinem, altitudines polares non variari comprobat. PLINIUS enim Libro ſecundo â Naturalis Hiſtoriæ, cap. 72 refert ſuo tempore Æquinoetij die in Urbe Roma nonam partern Gnomonis deſuiße umbræ. Erat itaque tunc iuxta Geometrica ratiocinia altitudo Solis meridiana part. 48 M. 22, idque quoad ſupremum eius limbum. Quare ſubtraeta ſemidiametro apparenti minutorum 16, evadit altitudo centri part. 48 M. 6, Æquatoris ibidem inelinationem unâ repræſentans. Nec Refraetio et Parallaxis Solaris hic quidpiam ſenſibilis diſcriminis ingerunt, cum ſe invicem fere eliminent. Romæ itaque latitudo hinc provenit part. 41M. 54. Cum hac REGIOMONTANI obſervationem antecedenti ævo Romæ habitam ſequenti modo conſeremus.
ANNO 1462
IANUARIJ DIE
2 11
P ' "
p ' "
Altitudo Ê merid. 26 12 0
27 50 0
Parallaxis add. 2 45
2 40
Refraetio ſubt. 2 15
1 50
Altitudo correeta 26 12 30
27 51 50
Locus Solis noſter 22 12 ᶽ
o 21 ½
Declinatio eiuſdem 21 40½ M
20 8 OM.
Altitudo Æquatoris 47 53 0
47 59 50
Elevatio Poli quæſita 42 7 0
42 0 10
38
s. 298Cum itaque poſterior obſervatio REGIOMONTANI, quæ priore videtur convenientior, latitudinem Romanæ Urbis circa hæc ſæcula depromat 42 quam proxime graduum, et PLINIJ' ævo ex umbra Gnomonis ſaltem 6 ſcrupulis pene inſenſibilibus minor animadverſa ſit, utique ſatis liquet eam tanto interlapſo tempore nullam perceptibilem admiſiße alterationem. Sic quoque Venetijs umbram æquinoialem Gnomoni parem ſuiBe idem citato Capite aßeverat PLlNIUS. Erat itaque altitudo ſuprema Solis dimidij præciſe quadrantis; ſed habita ratione centri, part. 44 et totidem minutorum eadem cum Æquatoris altitudine. Quare Venetijs Poli ſublimitas tunc evadebat P. 45. M. 16, quod in ipſo Minuto cum PITTATI neoterica obſervatione, quam et tu approbas, conſentit, indicio ſatis evidenti, tot interlapſis ſæculis prorſus immotam permanliße Horizontis ad axem mundi inclinationem. Quin et Ancona in eodem loco a PLINIO citata, quod trigeſimaquinta pars Gnomonis umbræ ſuperſuerit, prodit eius loci latitudinem p. 44¼, cum tamen neoterici eam part. 432/3, non auetiorem || quam olim, ſed potius dimidio gradu (animadverſionis proculdubio aliqua ineuria) minorem conſtituant. Atque ex his tribus Italiæ Civitatibus ſuas tot ſæculi latitudines invariatas conſervantibus ſatis ſuperque liquet, polares altitudines etiam plurimis intercidentibus annis nequaquam augeri aut ulli alterationi obnoxias eße. Nec enim 11/6 gradus (quantam DOMINICUS MARIA admittit) diſcrepantia in hac ratiocinatione ſubterfugere potuit, cum non duplo maior inter Romam et Anconam inveniatur latitudinis differentia, quam tamen per umbræ et Gnomonis proportiones PLINIUS admodum appoſite diſcrevit, ut his Tecmirijs, donec plura et exaetiora proferantur, aequieſcere non ſit ſupervacaneum. Id quod oſtendere intendebamus.
Conſtitui Alexandriæ Poli quoque ſublimitatem præciſe dimetiendam curare, ob quaſdam Ptolemaicas illic inſtitutas obſervationes. Nam an et is illam ſatis ſcrupuloſe deprompſerit, non abſque cauſa ambigo: quemadmodum COPERNICUM in latitudine Fruenburgenſi deſignanda 2¾ ſcrupulis defeciße iam dudum, mißo illuc quodam ex meis cum proprio eodemque exaeto inſtrumento, compertum habeo. Ubi Alexandriæ ſimiliter faeta fuerit, uti ſpero, inquiſitio, utique Poli illic altitudinem non ſenſibiliter alteratam eße tot interlaplis ſæculis manifeſlabitur, niſi quatenus in paueulis forte ſcrupulis ab ipſo PTOLEMÆO aberratum ſit. Atque hæc erit certior hunc nodum, per ſe tamen non adeo Gordium, reſolvendi occaſio. Cuperem nihilominus præſtantißimi illius MARIÆ libros, ſi qui extant, quos nunquam vidi, aut etiam manuſeripti alicubi reſervantur, inſpicere. Qua in parte ſi tu etiam noſtris votis faveris eaque auxiliatrice manu ſaveris, rem in primis gratam præſtiteris, omni officiorum genere, quantum per me s. 299licet, compenſandam. Plura nunc non addam, ne Epiſtolæ terminos nimium excedam teque diutius detineam.
Vale, vir clarißime, et me tui amantißimum, prout incepiſti, conſtanter redamare, amicitiamque per litteras ſemel inchoatam ijſdem, cum aliter fieri nequeat, continuare perge. Dabunt Mercatores veilrates ad Nundinas proficiſcentes in Germaniam Francoſurtenſes, reſcribendi litteraſque ad me tuto perferendi non incommodam opportunitatem. Iterum diu et fæliciter vale, et de ſtudijs Aſtronomicis bene mereri non intermitte: iamque tertium et pluries vale.
Datæ Uraniburgi, Calendis Decembris, Anni veteris Iuliani 1590.
POSTSCRIPTUM, UT VOCANT.
NE prorſus mearum cœlitus dedu&arum animadverſionum atque reſtitutionum vacuas mitterem litteras, addidi inſtantis anni Ephemeridem e noſtris obſervationibus et demonſtrationibus in numeros redadlis derivatam: quarum rationes atque fundamenta caput primum anterioris Tomi, ubi illum adeptus fueris, expediet. Interim hanc Solaris tramitis deſignationem expende, atque cum utraque uſitata numerationem confer. Cognoſces utique, quam ipſe Sol reliquorum Planetarum Rex et Duetor, in Tabulis conſuetis a cœleſti norma, cui noſtra apprime ſunt analoga, defleetat; atque hinc de cæteris quodammodo ratiocinare, Canonumque uſitatorum deviationes percipe. Vale.
TYCHO BRAHE.
[E codice Vindobonensi lat. 973f]
NOBILISSIMO ET AMPLISSIMO VIRO, VIR-
TUTE ET ERUDITIONE INPRIMIS CONSPICUO, DOMINO
HENRICO RANZOVIO, DOMINO DE BREITENBERGA
ET REGIO IN HOLSATIA AC DITHMARSIA GUBER-
NATORI, AMICO SUO PLURIMUM COLENDO.
BREDENBERG.
S.
NON delinam, Nobilißime et præclarißime vir, te crebrioribus literis compellare, vel potius inter graviores tuas, cum publicas tum privatas, occupationes interpellare, donec aliquid tandem reſponſi a te receperim. Ternas enim aut etiam quaternas per æſtatem et non ita dudum ad te dedi literas, quibus nihil reſcriptum eſt. Cuperem autem quam maxime, te operum noſtrorum Mathematicorum maturationem et publicationem tuo auxilio atque conſilio, quod et te lubenter 38* s. 300faeturum non diffido, promovere, idque ea potißimum ratione, ut de Chartopæo idoneo mihi primo quoque tempore, cum omnia, quæ ad opificium illud requiruntur, iam hîc in procinetu ſint, proſpiciatur. Si itaque CASPARUS ille, quem ab ERICO LANGIO accepi, in tua, uti mihi relatum eſt, laborat Moletrina, peroptarem illum ad me remitti, ſi modo abſque tuo diſpendio eius opera carere poteris. Neque enim illi amplius imputabitur, quod ſex Ioachimicis a Procuratore meo Lubecenſi, IOACHIMO BUCKIO, præter voluntatem meam abreptis, clam ſe ſubduxerit. Id illi, te etiam uno vel altero verbo pro ipſo, ut tutius huc accedat, intercedente, lubens condonabo atque in poſterum tum ſalario tum alijs neceßarijs illi ſufficienter proſpiciam. Perſuade ſaltem, ut audaeter et certo citoque hue veniat. Erit illud abſque illius damno nec ſine emolumento.
STURORUM in Svecia olim celebrium gentilitia inſignia necdum depieta conquirere licuit, utut multos, tam Danos quam Svecos, hoc nomine ſolicitârim. Inter quos etiam fuit Doetorculus quidam Italus, apud Ducem C AROLUM in Svecia medicinam faciens. Qui cum præterito vere me hîc inviſißet, inſignium illorum procurationem non invite in ſe recepit. At cum poſtea æſtate elapſa ſemel ad me ſcripſerit, nullam eorum mentionem fecit, ſed ſaitem πάρεργα nonnulla, de quibus non tam curioſe cum illo egeram, adducebat. Interim tamen cognovi a quibuſdam Danis Nobilibus, STURORUM arma præ ſe ferre piſcem quendam, eodem nomine Stör appellatum, fluvio cuidam incumbentem. Verum incerti erant, an || veterum in Svecia STURORUM hæc ipſa fuerint arma, anque aliud præterea additum vel ademptum habuerint. Si quid certius poſthac de his cognovero, te de ijs commonefaciam.
Adiunxi hîc terna Exemplaria meæ effigiei nuper Amſterodami cupro expreßæ, ſed citra voluntatem meam et præmonitionem nimijs monilibus onuſtæ, nec omnia decenter, prout prædelineatum erat, imitantis; ut ob id aliam illic confieri curem. Vellem autem te obnixe rogatum, ut, ſi per alias tuas ſeriores curas licuerit, Epigramma quoddam argutum et acutum in hanc atque Operum meorum Aſtronomicorum, quibus præfigetur, celebrationem concinnare non graveris; idemque, ut ab alijs in Holſatia atque vicinis locis excellentibus Poëtis, quales illic nonnullos reperiri non dubito, præſtetur, procurare. Si quid noſtra VenulaPegaſea in hac Hvenula Uraniburgica vicißim tibi et cæteris recinere ſuſtinuerit, equidem id Muſis cæteris Uraniæ primævæ, imprimiſque ſorore Calliopea obſecundantibus efficere non ſuperſedebo.
Scripſi etiam ſemel atque iterum filio tuo GERARDO de Privilegio Hiſpanico, pro Operum meorum indemnitate, intercedente Secretario s. 301Proregis Portugaliæ, ÎATTHIA ab Otten, Holſato, Ulißiponæ agente, obtinendo, ut literis hac hyeme illuc mittendis ipſum denuo ea de re adiunßlis etiam meis admoneret. Verum multo iam interlapſo tempore, nihil ab eo reſponii recipio, planeque aures obturare atque oculos noſtris claudere videtur. Forte iam aliquanto plus dißitus, utHvenam amplius intueri nequeat, tam minutulæ Inſulæ nullam curam habet. At vaſtum eſt cœlum, quod ſpeetat et ſcrutatur. || Necme eius inhabitatorem, ex quo, cum vicini eßemus, fraterno animo nos invicem compleetebamur, adeo cito ob tam modicam diſiunetionem animo et memoria prorſus eliminare decuit. Anne ſic Quam procul ex oculis tam procul ibit amor? Spero tamen ipſum brevi tam ad ſe, quam mei recordationem rediturum, atque amici officio benevole ſuneturum. Quod ut citius fiat, te monitore adeoque inſtigatore opus eße video, quod et ut facias atque cæteris meis deſiderijs ſubvenire non detreetes, etiam atque etiam te per amicitiam noſtram diu multumque ſartam teetam perduraturam, rogatum habeo. Vale et felici atque diutina fruere ſeneeta. Iterum cum tota domo ſuaviter dege et vale. Datæ Uraniburgi 7. Xbris Anno 1590.
TYCHO BRAHE,
manu propria.
[Ex apographo in Singularibus historico literariis Lusaticis part. 27 (Lipsiæ et Budissini 1743)]
CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE VIRO
BARTHOLOMÆO SCULTETO, RERUM MATHEMATI-
CARUM EXCELLENTER PERITO, CIVI GORLI
CENSI, VETERI AMICO SUO PLURI-
MUM DILECTO.
TOTA hac præterlapſa æſtate nihil a te literarum accepi, dileete mi SCULTETE, ſive quod nihil ſcripſeris, ob tabellariorum penuriam, aut Bacho, cui * proces, id non admittente, ſive quod literæ iſtæ interciderint. Quicquid id eſt, ego nihilo minus has ad te dare, ut[utj pluribus alijs implicitus occupationibus, non gravabor. Expeetas forte Tomum noſtrum primum recentiorum cœli Phænomenorum, quem etiam iam dudum obtinuiœßes, ſi papyri impreßoriæ defeetus noſtros conatus non retardaßet. Licet enim proprium molendinum eius conficiendæ gratia hîc magnis impenſis extrui curaverim, omniaque hue requiſita iam parata ſint, attamen chartopæo, | quem in Germaniam pro coëmendis veteramentis amandram, ſe ſubducente, feriatur opus, cum eiuſmodi artificem denuo conquirere non in promptu ſit. Scripſi tamen in diverſa loca pro chartopæo idoneo; quo accepto, ſpero s. 302me hac hyeme de ſufficiente papyro typographiæ meæ proſpeceturum, ſicque tomi noſtri aſcititiorum cœli corporum propediem maturabuntur, ut ad perennium illorum conſiderationem atque in demonſtrationes et numeros reſolutionem propius accedere liceat. Memini, te mihi aliquando ſcripſiße, quod magnam farraginem obſervationum cœleſium, Lipſiæ aliquando compoſitarum, reſerves; cupio igitur, ut quicquid eiuſmodi in archivis tuis habes, illud depromptum atque deſcriptum me-||cum communices. Qua de re puto me tibi antea ſcripſiße. Nam licet non ignorem, obſervationes iſtas minime ratas eße, utpote inſirumentis vel nullis vel fallacibus acceptas: tamen cum ſæpenumero per lineas reetlas vel alias diſpoſitiones ad ſtellas fgixas ſolo oculari intuitu faeta lit collimatio, ego, qui loca fixarum ſtellarum ad amußim emendata habeo, aliqualem Planetarum poſitum hinc ratiocinabor, et multa alias in his limitabo atque concinnabo, diligenti in ſingulis adhibita circumſpeetione; quo, ſi non exaeto, haud nimium tamen aberranti uſui, ſicubi opus fuerit, deſiinentur. Eclipſes quoque amborum luminarium, inprimis vero Lunæ, ſive Gorlicij ſive alibi a te vel alijs fideliter obſervatas, aut aliunde conquiſitas, nanciſci deſiide-||ro, quo Meridianorum præſertim differentiam hinc diſcernam. Si quid ſupereßet ſcriptorum atque obſervationum RHÆTICI, id totum mihi prece et pretio comparari averem, quemadmodum et Witichiana, ſi quæ adhue reſidua ſunt. Tu in his atque alijs eiuſmodi, fac, quod potes, et amici deſiderijs gratificari non grave duxeris. Ego ſumptus libenter rependam inveniarque vicißim gratus. Addidi his terna meæ effigiei exemplaria, iam nuper in Belgio cupro expreßa, rogans, ut, ſi qui apud vos, aut in vi[ci]niareperiantur excellentes Poëtæ, quales illic dari nullum eſt dubium, ut nervoſa aliquot et arguta epigrammata in iconem hanc atque operum meorum Aſtronomicorum celebrationem, deleetationis gratia, concinnent, efficere velis, et || prima quaque opportunitate cum ceteris, de quibus dixi, huc in Daniam ad me tranſmittere. Præſtiteris hac in parte rem gratam omnique officio vicißim compenſandam. Curo id ipſum in alijs quoque regionibus fieri, ut, collatis omnibus, quæ maxime placuerint, ſeligam. Nam et ego canora Poëſi non parum afficior, ſoleoque interdum a ſeverioribus occupationibus hac me recreare. Plura nunc non addo, cum tu nihil ad ultimas meas reſeripſeris. Fac igitur, ut propediem aliquid a te reſponſi habeam, moxque copioſiora a me expeetabis. Vale! Datæ Uraniburgi die 8. Dec. Anno 1590
TYCHO BRAHE,
manu propria.
s. 303[Ex apographo in lo. Ant. Magini Tabulis Primi Mobilis (Venetiis 1604)]
NOBILITATE PERILLUSTRI ET ERUDI-
TIONE PRÆSTANTISSIMO VIRO, D. TYCHONI BRAHE
DANO, DOMINO DE KNUDSTRUP, ET ARCIS
URANIBURG IN INSULA HELLESPONTI
DANICI HUÆNA FUNDATORI.
HIS ſane litteris, quas nunc ad te mitto, perilluſtris ac eruditißime vir, brevitatem ſum ſecutus: et quamvis in Epiſtola illa, quam cum eo opere, quo te merito, grati animi meæque erga te obſervantiæ declarandæ cauſa, nuncupavi, communitam dedi, quamque brevi ad te ſum tranſmißurus, pluribus egerim: tamen ne negligentiæ nomine me accuſares, tibi indicandum duxi, me haetenus a Patavina poli inveſtigatione ac Martis affixorumque ſyderum meridiana altitudine inveſtiganda, quam tantopere cum GELLIO tuo, vel potius, noſtro, obſervare cupiebas, ſuperſediße: cum, quod eiuſmodi obſervationibus nec opportunum loci ſitum, nec commodam ad ea exploranda occaſionem, ut ingenue GELLIUS ipſe teſtabitur, invenire potui, tum etiam quod diverſorum negotiorum cumulo varijſque moleſtijs, quas mors carißimæ Matris gravißimas auxit, plurimum toto illo æſtivo tempore, quo Venetijs et Patavij hæreo, ſum circumventus. Sextantem interim tuæ inventionis, et tui gratia, et meæ exercitationis cauſa, fabreſieri feci, eumque cœlo exaetißime ad ſingula minuta, dum unâcum dieto GELLIO eaſdem nonnullarum fixarum diſtantias, quales ex tuis obſervationibus in Fixarum Catalogo tu ipſe antea notaſti, deprehendi, reſpondere comperi. Eundem Bononiam mecum exportabo, ibique Quadrantem maiorem ad altitudines obſervandas elaborare faciam; et piures tui cauſa obſervationes perficere conabor. Radium etiam Aſtrologicum iuſtæ magnitudinis conſtrui faciam; in cuius oblongi extremitate cylindrus ſit apponendus, ubi ſcilicet in aliorum radijs oculus applicatur: in tranſverſarij vero extremitatibus affigendæ erunt duæ pinnulæ cum ſuis foraminibus, ſicut in tuis Inſtrumentis facere ſoles, quæ tamen libere circumvolvantur, ut radij per eius rimulas ac iuxta cylindri extremitates tranſmißi paralleli fiant. Hoc tranſverſarium volo, ut lateraliter tantum moveatur, dividendo ipſum in particulas illas, in quas haſta ſeu fuſtis diviſa eſt, pro ratione ſinus ? totius particularum 10000: hoc || enim paeto portio tranſverſarij ab haſta ſeeta erit tangens anguli, qui fit ad cylindrum, dum unus obſervator per pinnulam fixam in haſtæ extremitate, alius vero per pinnulam in extremitate tranſverſarij ſitam, hellas inſpiciunt.
s. 304Privilegium tuorum operum, quod anxie petij, ab Illuſtrißimis Venetis obtineri nequit: id enim reſponſi a nonnullis nobilibus tuli: Senatum Venetum non ſolere illorum operum, quæ extra Urbem edantur, concedere privilegia; et ſi aliqua ſub Libris alibi excuſis ſua legantur, ea honoris tantum, non valoris gratia eße conceßa, cum Bibliothecæ Venetæ ex ipſius Senatus gratia id iuris habeant, ut quoſcumque libros alibi impreßos, non obſtantibus quibuſvis, nedum ipſius Senatus, privilegijs, Venetijs denuo typis mandare poßint. Illud tamen honoris privilegium, ubi opus illud iam typis excuſum antea vidißent, ab Illuſtrißimis Venetis haberi poßet; ſolent enim, quicquid edatur, legere et perſcrutari, num ſcilicet contra Sacroſanetam Eccleſiam, bonos mores, aut Principes Chriſtianos quicquam ſcriptum ſit, priuſquam ſua illa privilegia impertiantur. Illuſtrißimi autem Ducis Mantuæ et Ferrariæ, per Familiares et amicos, privilegium Facile, uti ſpero, obtinebo. Expeeto adhuc magno cum deſiderio Librum tuum primum, quem iam ſub prœlo eße ex GELLIO intellexi; interim obnixe te rogo, ut ſi quid in tui gratiam poßum, libere mihi committere ne graveris. Vale, perilluſtris Vir, et Aſtronomiæ Princeps, quam reſtaurare, ut hucuſque ſelicißime a te faetum, pro communi commodo nunquam intermitte. Iterum diu feliciterque vale.
Datæ Patavij, Kalendis Auguſti 1591.
Perilluſtri Dominationi tuæ addietißimus
IOAN. ANTONIUS MAGINUS.
[E codice Vindobonensi lat. 1068658]
NOBILISS. VIRO, VIRTUTE ET ERUDITIO-
NE PRÆSTANTI D. TYCHONI BRAHE DANO, DOMINO
IN KNUDSTORPFF ET URANIEBURGO ETC.
DOMINO ET AMICO OBSERVANDO.
S.
NOBILISS. D. TYCHO et amice obſervande. Quod tam diu ad tuas binas non reſponderim, multa fuerunt quæ me impediverunt: tum valetudo adverſa, quæ me per integram propemodum Quadragelimam afflixit, tum etiam curæ domeſticæ ac crebræ proſeetiones medicinæ faciendæ gratia. Huc acceßerunt alia plurima, quæ ſæpe præter ſpem incidere conſueverunt. Etiamſi vero aliquod otium habuißem, non tamen aliquid noſiræ illi diſputationi adijcere potuißem, vel nunc quoque poßem; adeo exaete omnia abs te excußa, examinata, meaque argumenta diluta ſunt, ut me veritate et evidentia demonſira-s. 305tionum vietum eße fateri neceße ſit, niſi manifeſtæ veritati repugnare velim. Exempla aliquot tuæ effigiei accepi, quæ inter amicos diſtribui. D. CURTIUS noſter quoque unam accepit, miſitque in Bavariam ad quendam ſibi bene notum et celebrem Poëtam, qui arguto aliquo epigrammate eam ornaret. Sed nondum accepit reſponſum. Hîc Pragæ hoc tempore nullum eiuſmodi Poëtam, quodſciam, habemus, qui meo deſiderio ſatiſfacere, et quomodo pietor faciem et lineamenta corporis, ſic ille mentem et vim eius depingere poßet. NICOLAUS RAYMARUS, quem tu plagij accuſaveras, ante ſeptimanas aliquot huc venit et innotuit D. CURTIO, qui illum Cæſari ita commendavit, ut pro Mathematico, tenui ſatis, in his initijs, ſtipendiolo ſit receptus. Hodie hinc Francofurdum pro advehenda ſua ſuppelledili diſcedit, mox huc rediturus. Aliud quod ſcribam nunc nec habeo, nec vacat. B. V. Datæ Pragæ die 29 Auguſti novo ſtylo Anno 1591.
T. ſtudioſiß
THAD.
POST SCRIPTA.
HERI venit ad me quidam artifex, eius nomen ignoro, vir ætate grandeva, et narravit ſe vixiße aliquandiutecum, ſæpeque multa de me audiviße: eum igitur venißet in hanc urbem, ſalutandi et alloquendi gratia me acceßiße. Mira quædam et Geometrica profitetur, potißimum currum quendam admirabilem, cuius rotæ emenſa milliaria ſonitu quodam indicent, et neſcio quæ alia; nam plenius eum illo colloqui non lieuit et aliorum interventu abruptum fuit noſtrum colloquium. Eleetori Saxoniæ, Principi Pomeraniæ et quibuſdam alijs eiuſmodi currum ſe conſeciße aiebat. Intellexi Cæſari quoque ſua ſervitia offerre velle.
[Ex apographo Gellii Sasceridis in epistula d. 14 m. Mart. a. 1592 ad lo. Ant. Maginum data, in codice Bononiensi in Archivo Malvezzi dei Medici asservata]
TYCHO BRAHE AD GELLIUM
SASCERIDEM.
.... Dici non poteſt quam mihi gratum fuerit, quod intellexerim Excellentiߟimum et præſtantiߟimum MAGINUM Patavium veniߟe, illicque æſtivum ſemeſtre conſumere decreviߟe, quodque Inſtrumentum illud Sextantis Aſtronomici, de quo ad te ſeripſi, per vos elaboretur. Spero enim vos aliquot Stellarum Obſervationes hac æſtate illo intermediante illic obtenturos. An Organum omni ex parte rite conilet, diſtantiæ et declinationes ſtellarum tranſmiߟæ pateſacient. Cuperem Altitudines Meridianas Solis, tum etiam Affixarum Stellarum, præ-s. 306ſertim quæ hîc decliviores ſunt, eodem diligentius obſervari, ut Refraetionum ratio certius pateat. Eclipſes quoque Lunares per Altitudines Fixarum illuſtrium ſedulo notari, ut differentia meridianorum noſtrorum innoteſcat, apprime conſultum duxerim. Atque hæc et ſimilia ipſemet MAGINUS, etiam te abſente, facile expediet. Si Planetarum quoque loca per diſtantias a fixis ſideribus, ijs præſertim quæ a nobis reſtituta Catalogus tranſmiߟus exhibet, ſubinde rimatus fuerit, utique quanta ſit Cœli et Canonum Aſtronomicorum differentia experietur. Mars in ultimo Acronycho ſitu eundem ferme locum (digrediente ad ternos gradus Alphonſinorum calculo) cœlitus deſignavit, quem rationes Coperniceæ poſtulant, || niſi quantum in ſimplici motu Solis atque Æquinoetiorum præceߟione ab eo aberratum eſt, cum alias ♂ pernox faetus, intra unum vel alterum gradum, nonnunquam etiam piures, calculum Coperniceum eludat. Quod vero nunc tam prope conſenſerit, id cauſæ ſuit, quod circa Perigæum Solis illi opponebatur; idque noſtram Hypotheſium cæleſtium reſtitutionem evidenter confirmat; præſertim cum iuxta medias inter Apogæum et Perigæum Solâre elongationes ♂ Acronychius faetus, plurimum a Coperniceis numeris diߟentire deprehendatur, idque in diverſas partes, prout Eccentricitatis inſinuatio poſtulat. Idem in reliquis duobus ſuperioribus Planetis uſu venit, licet in his ob orbium magnitudinem minus ſentiatur. Concurrunt tamen et aliæ quædam cauſæ, ex commenſuratione veterum, adeoque ipſius COPERNICI, non ſatis accurate inſtituta; quæ omnia non eſt huius loci extricare.
In operibus meis perficiendis excudendiſque nihil hac æſtate laboratum ell, ob varia impedimenta et avocamenta minus grata; ſi hiems tranquillius et exoptabilius otium præbuerit, ſavente cœleſti Numine, inchoatam telam pertexam, poſteaquam cum præſlantiߟimo MAGIN O alijſque in Italia eruditis Philoſophis id, quicquid erit, lubens communicari curabo. Si interea ipſius opera Privilegia a Pontifice et Duce Mantuæ alijſque Italiæ proceribus, quotquot impetrare licuerit, prout benevole pollicetur, obtinuero, rem præſtiterit mihi ſummopere acceptam omnique gratitudinis ſignificatione compenſandam.
Canonem Radicum Quadratarum, quem molitur, avide deſidero5. Scio equidem tali rationeTangentium acSecantium Tabulas excuſari poߟe, an vero promtiori compendio, nondum dixerim. Scripſiߟem ipſemet nunc MAGINO, ſed ad matrem Aulæ magiſtram (quæ apud Reginam Fridrichsburgi diutius quam ſperaߟem hærens, et proprijs commoditatibus deſtituta minus proſpera || fruitur valetudine) avocor, et pleraque alia, quæ me a ſcriptione retardant, nunc incidunt obſtacula. Interim eximium hunc etmagni nominis Virum, qui mei, ut non obſcure, tum ex ipſius tum etiam tuis litteris perſpexi, eſt amantiߟimus, s. 307meo nomine diligenter refalutare, omniaque grati et benevoli erga ipſum animi officia ſincere offerre ne ſuperſedeas. Quamprimum otium et oportunitatem commodiorem naetus fuero, illi ſcribere et de rebus Aſtronomicis cum eo ulterius conſerre (ex quo videam eum earum tam gnaviter cupidum, quam excellenter peritum) non intermittam.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 9737f]
TYCHO BRAHE AD IOANNEM
METELLUM.
S.
GRATISSIMUM mihi fuit, Magnifice Domine IOANNES METELLE, quod comitando SereniBimum Regem veſtrum me in hac Inſula invitere non gravatus ſis, quodque diſcedens, illa ingenij exquiſitam acrimoniam redolentia Ianuæ annotâris Epigrammata, quæ a pluribus poſtea ob acumen et elegantiam deſcripta ſunt. Quod ſi pari aut etiam uberiore (iſta enim obiter et inter aliud agendum ſubito concinnata erant) venâ noſtram eſſigiem, cuius || exemplar exiſtimo me tibi antea miſiߟe (ut tamen certo habeas, en alterum addidi) decorâris, rem inprimis acceptam feceris, teque ipſum in quibuſdam meorum Operum Cithara Apollinea perſonantem, circa ipſum Frontiſpicium cognoſces. Scripſi et hoc nomine Domino PETROIUNIO, deque quibuſdam alijs, in quibus et tuum expeto, ſicubi opus fuerit, unâ cum conſilio, auxilium. Si illi inſuper Hortulanum et Aucupem primo vere mihi procurare commodum non fuerit, ut per te officij hoc mihi præſtetur, peramanter rogo. Unicum inſuper a te petam, quod et ſponte mihi, cum hîc eߟes, pollicebaris, ut videlicet Dominum IOANNEM CRAIGIUM Medicinæ Doetorem hancque Edenburgi facientem et Mathematum inſuper excellenter peritum, quantum in te eſt (eſt autem quamplurimum) ad potiora promovere, eiuſque rei familiari, tua apud Regiam Maieſiatem interceߟione, ut commode et bene degat, conſulere, ſi modo id hadlenus oblivione quadam prætermiߟum eſt, ne graveris. Dignus enim is mea ſententia eſt, qui ametur, iuvetur, promoveatur. Quamvis enim ex omnibus Europæis Mathematicis, ad quos noſier liber ſecundus de recentioribus Ætherei Mundi Phænomenis (quem hîc, ni fallor, vidiſti) pervenit, is ſolus inventus eſt, qui contentis eiuſdem nonnullis contradicere, mecumque de eiſdem per literas diſputare attentârit, tacentibus, imo de ſua opinione prorſus cedentibus, eamque revocantibus, noſtris non invite ſubſcribendo, præcipuis peneque cuncetis inter illos, quorum ego in eodem ſcripto Placita 39* s. 308ſub veritatis incudem revocaveram, deviationeſque aperueram et modeſte taxâram. Attamen tantum abeſt, ut id ullo paeto in ipſo moleſte feram, quod etiam hoc mihi apprime gratum ſit, læterque me in illo inveniߟe Antagoniſtam, qui auſus fuerit noſtris nonnulla quocumque tandem ratiocinationis prætextu exponere. Sic enim veritas ipſa, expenſis ſemotiſque ijs, quæ in contrarium adduci a quoquam plauſibiliter poterint, reetus et plenius eluceſcit. Quemadmodum ex Apologia noſtra, quam etiam (ſi reete memini) hîc inſpexiſti, illius argumentationes affatim diluente, non obſcure liquet. Quam et magnificus Dominus IACOBUS CURTIUS, Cæſareæ Maieſtatis atque Imperij Procancellarius, in literis ad me datis, quarum exemplum Domino PETRO IUNIO tranſmiſi, tum etiam alij eruditi in Germania Mathematici, libere et lubenter approbârunt. Si itaque effeceris, ut vir ille ſentiat meam commendationem apud te pondus habuiߟe, ſibique emolumento ſuiߟe, non tam illi quam mihi rem plurimum acceptam exhibueris, meque tibi vel hoc nomine, utut alias de te bene mereri ſatagentem, aretius devinxeris. Vale, plura enim non addam, ne te gravibus et varijs adminiſtrationis publicæ munijs occupatum nimium interpellem. Iterum atque iterum quam ſeliciߟime vale. Datæ Uraniburgi 13. Novembris Anno 1591.
TYCHO BRAHE.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 9737f]
CLARISSIMO ERUDITISSIMOQUE VIRO
DOMINO IOANNI CRAIGO, PHILOSOPHO ARISTOTELICO
ET MEDICINÆ DOCTORI, EANDEMQUE EDENBURGI
IN SCOTIA EXERCENTI, MATHEMATICO EXCELLENTI, AMICO SUO PLURIMUM
DILECTO.
QUID cunetaris, mi CRAIGE, curque tam cito pedem referens nuſquam amplius appares? Si caußæ et viribus diffidis, veritatiſque a nobis propugnatæ mænia inexpugnabilia eße, iam tandem expertus es atque concedis, equidem id quod res ipſa exigit, quodque decet, admittis. At cur non id vel verbulo fateri lubet? Neque enim errata agnoſcere revocareque uſqueadeo inglorium eſt, quin homini, his per ſe non parum obnoxio, id conveniat, excuſationemque mereatur, cum et a plurimis præſtantibus atque apprime eruditis viris etiam in gravioribus negotijsidipſumiam diumultumque laudabiliter ſaetitatum ſit. Sin autem nondum omnia tela atque arma, quibus op-s. 309pugnes, tibi extorta eße præſumis, clypeumque tuum adhuc ſatis validum nec imbellem eße tibi perſuades, quare non denuo in arenam prodis? Nam et deſatigatus aut fugitivus miles iterum nonnunquam certare audet. Age igitur, prome ſi quid reſidui habes, quo tuum ARISTOTELEM et te tuearis, dum Cometas cælo eliminare citra omnem experientiam iuſtaſque rationes is annixus ſit, Poſteritatemque Philoſophicam tot iam ſeculis hac f alſa opinione imbuerit ſuiſque nænijs dementârit, cuius fiſtulæ ſibilum tu patulis auribus tam lubenter recipiens, forte, quod ad hunc a teneris tripudiare (ut mos in Scholis plerumque eſt) auefatetus ſis, illius luſu (ſi modo non ab hoc deluſus) deledlaris, et illi tibique nimium applaudis. Imo quod minus excuſabile eſt, in Mathematicorum erudito pulvere ſimul ſtrenue et induſirie exercitatus, non vereris, contra ipſam Mathematicam certitudinem atque Obſervationibus indubijs ſuperſtruetas Apodixes Geometricas, omni Herculis robore inſuperabiliores figmenta, vel ſaitem meras conieeturas Peripateticorum, veritati fucum facientes, aut potius hanc offuſcantes, quantum in te eſt, defendere. An hoc eſt Mathematicum agere et veritatis penetralia, ſepoſito omni præiudicio, demonſtrative enucleare, eidemque compertæ conſtanter aßentiri? Faceßat Ethnicus ilte άμαϑηματικός (utinam non unâ etiam á¼ϑeος) ARISTOTELES eum ſuis diſeipulis, qui ſaitem plauſibilibus et ſophiſticis elenchis ineruſtata facile arripiunt, ijſque aequieſeunt. Apud Mathematicos certe non plus fidei promerebitur, quam geometrice comprobrit. Idem de omnibus eius aßeclis, ſive per imprudentiam live affedata quadam ignorantia, ipſi ſuffragantibus, non immerito cenſendum venit.
Apologiam noſtram, qua tuis obieetionibus luculenter reſpondebam, te iamdudum accepiße, nullum apud me eſt dubium. Nam et eruditißimus Dn. D. ANDREAS CRAGIUS, Medicus et Phyſicæ in Academia Hafnienſi Proſeßor, mihi e Scotia (quo eum ſerenißima Regina Sponſa eius atque adiunetæ nobilitatis Archiatrum agens, quando illac claße Danica deduceretur) reverſus ſignificabat, te motæ inter nos diſputationis, huiuſque meæ Apologiæ mentionem feciße. Nihil tamen certi referre poterat, an noſtris dilutionibus aequieſceres nec ne. Id ſaitem aiebat, te admodum (ſi modo non nimium) Ariſtoteleis placitis mancipatum, peneque omnia ab ipſo prolata pro oraculis habere; quæ credulitas tibi cum multis || alijs Philoſophiam profitentibus communis eſt. Satis itaque, imo plus quam ſatis, tibi temporis interea, utut alijs negotijs autMedicinæ faciendæ occupato, relietum eſt, quo Apologiam hanc noſtram evolveres, diſquireres atque ſi quid contradidlionem admittens offenderes, idipſum ulterius diſquirendum in medium proponeres. Seſquialter enim annus, ni fallor, iam præterlapſus eſt, ex quo hoc ſcriptum Apologeticum ad te in Scotiam miſi, nihilque tam s. 310diutino exaeto tempore reſponſi mihi relatum, utut navigatio inter hæc regna ſatis ſrequens ſit et poſt contraetam affinitatem Regiam quam antea commodior et crebrior. Verumenimvero abijce latebras greßumque refleete et ad nobis reſpondendum, dummodo quid ſupererit nervorum, vires recollige, quantumque potes, hæc mænia tenta. Sin autem nihil amplius reſtat, quod in contrarium veriſimiliter adduci poße confidis, idipſum ſaitem indica et ingenue fatere. Tradideram interea nobilißimo cuidam Iuveni Scoto (cuius mihi iam nornen excidit, Secretarium tamen Regis veſtri intimum fuiße recordor) cum a Rege ſuo in Daniam amandatus me quoque hîc inviſeret, deſcriptum noſtrarum Obſervationum atque ratiocinationum de Cometa ultimo, in Martio Anni 1590 conſpeeto, quale illuſtrißimo Principi GUILHELMO Haßiæ Landgravio conceßeram. Atque inſuper ab ipſo petij, ut te quoque eius redderet participem. Quod et eum feciße mihi perſuadeo. Demonſtrâram ibidem admodum expedita et certa ratione et hunc Cometam omnino cæleſtem ſuiße, adeoque nulli ſenſibili Parallaxi obnoxium, quod et in pluribus alijs, imo omnibus hiſce aliquot exaetis annis apparentibus, affatim deprehendi. Forte hic ipſus poſtremo viſus Cometes, de quo loquor, te ancipitem et certamen ulterius detreetantem reddidit, cum is tam in 90 mo a Meridiano Horizontis gradu, ipſo videlicet verticali principaliore altior exiſtens, et poſtmodum in Meridiano, infrra Polum declivior, interlapſis plurimis horis, declinationem ſuam nullo minuto aliter variârit, quam motus proprij interea ratio e diurno colleeta exigebat, quod noſtris Inſtrumentis erat obſervatu tam facillimum quam etiam ab omni erroris ſuſpicione ſemotum. Nec tot anſraetus atque Mæandros, ad Parallaxeos inſenſibilitatem demonſtrandam, quemadmodum Cometes anni 77, de quo inter nos mota eſt quæſtio, efflagitabat. Quod ſi per incuriam aliquam aut ex oblivione eius, cui id conceßi, ſcripti illius copia tibi nondum eſt ſaeta, apud eundem Secretarium, qui paulo poſt ſerenißimi Regis veſtri in Regnum ſuum reditum huc ablegatus erat, uti antea quoque monui, de hoc ſciſcitare, atque eius communicationem, quod et facile (uti ſpero) obtinebis, urge, poſtnodumque attente lege atque expende; et modo tibi hîc quoque aliquid ſuggeratur dubij, aperte et ingenue indica, mecumque de toto hoc negotio ulterius per literas agere ne ſuperſedeto. Caußa autem, cur id eo enixius deſiderem, eſt hæc, quod cum tuas literas, quatenus noſtræ de Cometa ſupradieto Anni 77 lueubrationi nonnulla oppo-||nebant, unâeumnoſtra Apologeticareſponſione, quibuſdam excellentibus et eruditis in Germania Mathematicis ſimul inſpicienda dijudicandaque tranſmiſißem, illis ſane hæc amica inter nos veritatis eliciendæ confirmandæque decertatio non diſplieuit nec indigna iudicabatur, quæ publici iuris fieret, ut et alij negotij penetralia s. 311eo proſundius (hinc alleeti) introſpicerent atque veritatis involuera commodius eruerent, quidque citra dubium ſentiendum ſoret, reetius conſtituerent. Propoſui itaque hortatu aliorum eam partem literarum tuarum, quæ hac de re agit, unâ eum noſtra Apologia, tomo ſecundo de hoc Cometa traetanti propediem ſubiungere. Quod tibi prius ſignificandum cenſui, ut ſi quid in promptu eßet, quod hîc ulterius inferre ſatageres, id mature expedire mihique mittere poßes. Nam et hoc addere et ſub trutinam vocare non negligam. Cedet id in nullum tuæ exiſtimationis aut nominis detrimentum, ſed potius erit apud omnes eruditos et cordatos honorificum. Nam et præceptorum authoritatem tueri atque ab opinione plauſibiliter concepta non facile amoveri, ſed quoad fieri poteſt, in ea perſiſtere, generoſi ſemper fuit animi, nec indecorum a candidis et æquis cenſoribus habitum. Quin et quidam ſunt eruditorum in Germania virorum, qui te non ſerio, ſed ſaitem ut alia et plura eliceres, hanc moviße diſceptationem autumant. Inter quos, ut eſt præcipua dignitate atque authoritate conſpicuus, ſi etiam in rebus Mathematicis ſcientia et iudicio plurimos alios antecellens, Magnificus et nobilißimus vir Dominus IACOBUS CURTIUS a Senſſtenau, Cæſareæ Maieſtatis ab arcanis conſilijs atque Imperij Procancellarius pereminentißimus. Is ex quo Apologiam noſtram clarißimo viro Domino THADDÆO HAGECIO Medico et Mathematico eximio, veteri meo amico, tranſmißam forte perluſtraßet, poſteaque Cæſareæ Maieſiatis amplißimum Privilegium Operibus meis, quo indemnitati ſumptuum conſulatur, præfigendum mittens, unâque literas proprias ad me dâre non gravatus, inter alia et huius noſtræ controverſiolæ non obſeure in ijs meminit, nulla tamen tui expreßa mentione. Licet vero apographum earum literarum circa ſrontiſpicia primi tomi, de Stella Nova et quibuſdam alijs luculenter agentis, certa de || caußa et rogatu quorundam appoſuerim, tamen et hîc eam portionem, quæ hoc, de quo loquor, negotium concernit, annotare non pigebit, ut eo citius et certius eius gravißimum hac de re iudicium tibi innoteſcat. Sonant autem eius verba ex eâdem Epiſtola, Pragæ 28. Iunij Anno 90 ad me datâ, in hunc modum: »De ſcriptis tuis, quid in genere ſentiam, teſtabitur Cæſareæ Maieſtatis privilegium, quod hiſce literis adiunetum tibi mitto, cuius ita conſcribendi ego Cæſari author et porro, vera in eo Cæſarem teſtari, ſponſor fui. In ſpecie vero ea, quæ de Cometis poſterioribus, quotquot ipſe obſervaſti, a te tradita ſolidiβimiſque rationibus confirmata ſunt, talia eβe ſentio, ut de ijs ne ambigi quidem amplius ab eruditis viris queat. Itaque non addueor, ut credam, eos, qui hac in parte dubios ſeſe adhue oſtendunt et contra demonſtratam veritatem ARISTO TELIS authoritati patrocinari videri volunt, id ita vere ſentire. Sed hoc potius s. 312eos agere puto, ut, cum omnem moverintlapidem omniaque undiqueconquiÊiverint, quæ AriſtoteleamÊententiam confirmare, tuam vero labefaetare aut dubiam reddere videantur, ea tibi proponant, tanquam ad Lydium lapidem examinanda, adeoque cauβiam tibi præbeant, eruditionis tuæ Sole, omnes omnino errorum tenebras non modo, Êed vel leviβimas nubeculas diβiipandi exaetiβimamque harum rerum doetrinam poſteritati perſide ndi. Qui Êi hac mente tecum certant, næ ego illis quam maxime bene cupio, Êin aliud agunt,pertinaciam quidem eorum odio dignam exiÊtimo. Id tamen, quodpertinacia Êuain commune beneficium tibi extorÊerunt, ipÊis valere, velpotius non valere iuβis, ampleetor non Êecus, acÊibona id mente feciβient, de eoque Reipublicæ literariæ gratulor.«
Hæc CURTIUS. Sed et quid de hypotheſibus noſtris neotericis idem præſtantißimus vir ſenſerit, ſiquidem tu eas quoque oppugnare non intentatum relinquis, unâ annotare non abs re fuerit. In eadem itaque epiſtola poſtmodum de his ſic loquitur: »Ad ea, quæ novis tuis hypotheſibus haetenus obieeta Êunt, Êolide mihi videris reÊpondiβe, neque ego quicquam in ijs abÊurdum, Êed omnia invicem pulcherrime congruentia invenio; an vero hypotheſes iÊtæ, id quod in Copernicianis deÊideratur, præÊtituræ Êint, ut Êcilicet exaeta Êiderum loca ad præterita, præÊentia et futura tempora nobis exhibeant, de eo tum demum iudicandum erit, ubi maius illud, quod moliris, opus in lucem prodierit. Neque enim dubito, quinin eo opere omnium ætatum, quotquot extant, exaetiores obÊervationes cum tuis, quas exaetiβiimas eβe certo mihi perÊuadeo, Êumma diligentia contuleris, indeque novam hanc Mundi Machinam, divino Êane ingenio, extruxeris.«
Eruditßimus inſuper et præſtantißimus ille THADDÆUS, de quo dixi, eodem tempore mihi copioſe ſcripſerat atque ſuam de hac Apologia noſtra cenſuram aperuerat, quædamque alia pro ſe adverſus tuas in eum animadverſionis facientia addiderat, quæ ſingula excerpta hic quoque unâ, ut tibi conſtent, aßignabo: »Quod ad Apologeticam reſponſionem tuam pertinet, hanc || quoque perlegi diligentiβime, eaque Êane mirifice Êum deleetatus. Tam Êolide enim et tam luculente reÊpondes, et obieetiones CRAIGIJ diluis, ut mirum Êane videri poβit, quid contra tam evidentia vel hiÊeere CRAIGIUS aut quivis alius poβit. Quod ſi CRAIGIUS perget veritati contradicere in longe maiorem incurret reprehenÊionem apud veritatis amantes, quam quod ego in Nova Stella parum ex arte Êuo iudicio præÊtiterim. Sed Êit ita, ut ille iudicat: ego certe illud parum multo gloroÊius mihi eβe duco, quam Êi manifeÊte veritati repugnarem. Primus ego, quid alij ÊenÊerint, ignorans, libera voce et ſcripto s. 313protuli, Novam Stellam non fuiβe Cometam, nec in elementari regione, Êed in æthere: licet ÊenÊerim et protulerim fieri poβe, ut Cometæ in utraqueregione, puta elementari etætherea, oriantur, qua de re ætaspoÊteriorreetius iudicabit. Primus etiam labefaetavi opinionem ARISTOTELIS de Cometis, quam CRAIGIUS mordicus retinet, et pro ea velut pro aris et focis depugnat. Sunt, fateor, mea, quæ tum attuli, admodum exilia, et, quoad doetrinam parallaxium, plurima in eis deÊiderari. Sed et hæc deinceps aliquantulum recognovi. Tu vero his jupremam manum impoÊuiÊti. Quamobrem tibi libenter arena cedo. Mihi interea apud bonos etprobatos ad veniam, non dico ad gratiam, promerendam Êufficiet, quod in negocio profeeto difficili (quod nemo unquam, quod Êciam, aggredi, nec ab opinione ARISTOTELIS diÊcedere, metu obtreetatorum et invidorum, quibus vix unquam vir bonus ac doetus et veritatis magis quam amicitiæ ÊtudioÊus ÊatiÊfecerit, auÊus eÊt) pro virili laborare Êtuduerim, primuÊque, ut dixi, in hoc angulo hanc glaciem Êecuerim, et in incognita via novas orbitas impreβierim. Utinam vero CRAIGIUS mea illa exilia Êaltem umbra veritatis evincere potuiβet, habuiβem illi gratiam. Sed eum non potuerit, nec poterit unquam, mirum Êane non eÊt, quod tua firmiβima Êolidiβimaque ne minima quidem in parte labefaetârit. Hoc unum egiβe video, ut poÊtpoÊita veritate opinionem ARISTOTELIS Êartam teetam conÊervaret conÊtabiliretque. Verum Êtat pro nobis veritas, licet adhuc deÊerta et pauper, nec fulta Êplendido aliquo patrocinio vel veterum vel recentium PhiloÊophorum, efferet tamen Êuos radios deinceps clarius ÊpiendeÊcetque, quantumvis nunc frivolis quibuÊdam obieetionibus et ÊophiÊticis ratiuneulis obtenebretur. Certe Êi quis meliora noÊtris, quæ vel de Nova Stella vel de Cometis protulimus, || et abs te Êolidius multo prolata Êunt, afferet, libenter ampleetemur. Verum qui nec meliora affert, nec Êblide aliena refutat, Êed tantum certandi Êtudio contradicit, an is candidi et æqui æÊtimatoris partes agat, alijs dijudicandum relinquo. Miror, cur CRAIGIUS miÊcet meam Novam Stellam cum meo Cometa, cum egomet ingenue faβus Êim, certitudinem mearum obÊervationum Cometæ non poβe certare cum certitudine obÊervationum Novæ Stellæ, neque mihi fuiβe ad manum ea inÊtrumenta, neque eas commoditates obÊervandi Cometam, quas habuiin Nova Stella. NoÊti etiam memet et in Nova Stella et in Cometa, agnita veritate, partim Êponte correxiβe quædam, partim abs te eta PRÆTORIO alijÊque de quibuÊdam amice monitum nonnulla emendaβe. Magis Êane miror, CRAIGIUM illam mutationem Êententiæ in melius, quaÊiprobro, incertitudini et inconÊtantiæ adceribere, quæ vir-s. 314tuti et ingenuitati adiudicanda fuit. Turpe enim non eÊt errorem, agnita veritate, corrigere. Sed errorem contra veritatem hominis in gratiam tueri, id vero eÊt turpiβimum. QuaÊi vero ipÊa experientia non teÊtetur, priores dies Êtudiorum diÊcipulos poÊteriorum eβe Êolere. Sed vides, quid non audeant iÊti, qui in verba Êui magiÊtri iurârunt. Omnes etiam Mathematicos, qui Cometas æthereos eβe aβeruerunt, ahÊurditatis arguit, non animadvertens, dum opinionem ARISTOTELIS mordicus tenere et tueri conatur, nec noÊtra evertere poteÊt, ÊeipÊum in longe maiores abÊurditates implicare, quemadmodum abs te eruditiβime evincitur. Quid, quod magna audacia et quidem immerito accuÊat præclarum artidcem REGIOMONTANUM, quod hue uÊque nec ab illo nec ab ullo Mathematicorum fuerit demonÊtratum, quomodo Cometarum remotio a Terra definienda Êit, quando nimirum proprio incedunt greβiu, et propterea REGIOMONTANI demonÊtrationem abire in abÊurdum? Atqui, optime TYCHO, CRAIGIUS hac in re craβe fallitur, magnaque iniuria afficit optimum artificem REGIOMONTANUM, qui in Êuo illo præclaro de Cometa libello problema 2. 3. 4. diÊerte monet, in indagatione parallaxeos proprij Cometæ motus rationem habendam eβe, quemadmodum abs te quoque eius motus ratio habita eÊt. Quare dum ea CRAIGIUS omnibus Mathematicis imputat, tibi quoque non levem facit iniuriam. Ego quidem in eo Cometa et in altero quoque eius motum proprium me neglexiβe jcientem volentemque, lubens fateor. Sed ne || ex eius negleetione notabilis etminime ferendus error exurgeret, meas obÊervationes parvulo interieeto tempore inÊtitui, in quo non admodum ÊenÊibilis variatio motus proprij Cometæ fieret: deinde iudicavi, Êatis eβe, conÊiÊtere in mediocritate et Êaitem propius collimare ad veritatem, quam ab alijs hucuÊque faetum eÊt: quemadmodum præclare dixit REGIOMONTANUS: theÊauros naturæ nos non evacuare, Êed in pleriÊque Êcibilibus ipÊi veritati propinquum deguÊtandum mortalibus concedi: quaÊi diceret, Êatis eβe in eogradu ÊubÊiÊtere, qui veritatem penitus non evertat. Hæc pro deÊenÊione REGIOMONTANI, adeoque veritatis, dicere volui. Neque tamen eo ficias, quin melior aliqua ratio vel abs te, vel ab alijs inveniripoÊiit. Interea certitudinem demonÊtrationumREGIOMONTANIfirmam manÊ uram eÊie, libere pronuncio, quam neque CRAIGIUS, nec quiÊpiam alius ullius abÊurditatis convincere poterit. SubolÊecit Êane REGIOMONTANUS quiddam aliud de Cometis, quam quodÊeholæ ex ARISTO TELEpublice docerent. Sedpropter eius authoritatem non auÊus eÊt a recepta Êententia diÊcedere: qui Êi nunc viveret vidiβetque Novam Stellam, Êine dubio erubuiβet, et accuratiores s. 315Cometarum conÊiderationes adhibuiβet, nec ullum dubium eÊt apud me, quinpræpoÊita veritate noÊtræÊententiæÊubÊcripjiβet. Sedquid ego de his apud te, qui hæc omnia multo Êolidius pertraetaveris, ac CRAIGIJ rationes et obieetiones omnes ita dilueris, ut quidillis amplius ad aβerendam veritatem adijci poÊiit, non videam «
Hæc fuit optimi illius THADDÆI de noÊtra controverſia cenſura. Poſtquam vero illi ad quædam dubia in eadem Epiſtola mota et replicata (circa hypotheſes præſertim motuum Cometarum, quas ille non poße conſtitui tunc exiſtimavit, utut cœleſtes eße nequaquam inficiatus ſit) accurate reſpondißem, is pro ea qua eſt animi ingenuitate et candore eximie decoratus, libenter ſuis quibuſdam opinionibus, rereetus perÊpecetâ, ceßit, atque noſtræ ſententiæ de toto hoc Cometico (ut ſic loquar) negotio omnimodo ſubſcripſit, quod ultimæ ipſius ad me literæ Praga die 29. Auguſti, hoc ipſo anno 1591 mißæ, teſtantur, dum ſic habent: »EtÊi vero aliquod otium nunc habuiβem, non tamen aliquid noÊtræ illi diÊputationi adijcere potuiβem vel nunc quoque poβem; adeo exaete omnia a te exeuβa, examinata, meaque argumenta diluta Êunt, ut me veritate et evidentia demonÊtrationum vietum fateri neceβe Êit, niÊi manifeÊtæ veritati repugnare velim.«
SCULTETUM quoque ſuarum de Cometa allegato conceptionum pænituiße, eaſque pro invalidis reputare, veln ijspauculis ipſius verbis, ex autographo eiuſdem excerptis, quas Apologiæ inſerui, cognoſcere liquet. De NOLTHIO non habeo quod dicam. Is enim mihi ignotus eſt. Nec tamen dubito, quin pro ea, qua pollet Mathematum peritia, dextre et candide noſtras animadverſiones ſit accepturus, ſeque deviaße, quod et in priore Tomo circa Stellam Novam plenius demonſtro, aperte confeßurus. ||
De cæteris in Germania eruditis et iudicio valentibus Mathematicis idem mihi polliceor. Quin et, ut cognoſcas excellentia illa Italorum ingenia non ſecus noſtris aßertionibus acquieviße eaſque omnimodo approbaß, excerpam etiam quædam ex clarißimi atque excellentißimi illius Mathematici IOANNIS MAGINI (cuius celebre nornen proximis annis, ob Tabulas Aſtronomicas prompta facilitate reſolutas et copioſe locupletatas, ac Ephemerides ex his ſubtiliter et luculenter derivatas, undiquaque innotuit) literis, tum ad GELLIUM SASCERIDEM, quondam mihi domeſticum et Aſtronomica atque Medica hic exercentem, nunc vero in Italia Medicinæ ſtudio ulterius operam navantem, perſcriptis. Ex quibus facile cognoſces, quid magnus ille MAGINUS (ut unum præ multis ſumam, conſentientibus tamen et aliorum illic Mathematicorum, ut ipſemet innuit, ſufferagijs) ſenſerit, qui primo in Epiſtola die 8. Iulij Anno 1590 ad dietum GELLIUM Bononiâ tranſmißa ſic ſeriptum reliquit: »Ego in TYCHONIS libro 40* s. 316perlegendo nihil reperi, quodnon maxima laude dignum mihi videretur, communicavique cum amids eiuÊdem Êcientiæ profeβoribus, qui mecum idem Êentiunt. Nequegravabor adipÊum Êcribere, et officioÊiβime gratias ipÊi de liberali dono ac dc præclaro Êuo de me iudicio agere, quas maximas potuero. Quocum etiam conferre voluero nonnulla, quæ ad motuum attinent correetionem. Pollicitatio enim illa emendandorum motuum, in quibus hucuÊque inÊignes aliorum lapÊus contigiβe affirmat, me, ut verum fatear, conturbavit, non quin ego deÊiderem eos reÊtitui, Êed quoniam id quamprimum fieri deÊiderem, Êi non alia, Êaitem mea ipÊius cauÊa.«
Poſtea cum quædam ex noſtris animadverſionibus circa negotium Aſtronomicum ſibi, intercedente eodem GELLIO, a me communicari petijßet, hæc ſubiungit:» ObÊervavipræterea in eiuslibro, quodmihi magnam iniecit cupiditatem rei penitus cognoÊcendæ, qua Êcilicet Methodo alios Angulos atque alterum latus Trianguli obliquanguli venari poteÊt, uno Êcilicet tantum angulo dato cum duobus lateribus circa ipÊum. TYCHO enim ipÊe id inveniri poβe abÊque perpendiculari ac magna quidem facilitate inveÊtigari Êignificat pag. 281 inquiens: Cum igitur nunc conÊtet angulus BHK etc. Ubi MESTHLINUM quoque, Êed modeÊte, perÊtringit, qui viam in hac re communem Êit Êequutus. Equidem primum quoque TYCHONIS noÊtri librum cupidiβime expeeto, neque maius beneficium conÊequi me poβe fateor a vobis, quam Êi Êtatim ac prodierit, compos ipÊius fiam« etc.
Ex quibus patet, MAGINUM non oſcitanter hunc ſecundum librum perſpexiße, et eius contentis haud gravatim ſubſcripſiße. Idem quoque ex literis eius poſtmodum Idibus Septembris eiuſdem anni ad me ipſum Bononiâ datis haud obſcure colligitur, quas cum ſic exorſus eßet: »Accepi librum tuum eruditißimum ad me tuo nomine a GELLIO SASCERIDE tranÊmiβium, quo mihi abs te nihil gratius exhiberi potuit, cum eiuÊmodi Êcripta curioÊiβime conquirere Êoleam, ac libentiβime perlegere; vix enim alia via Êperaβem eum ad manus meas perventurum, cum perpauca iÊtic excuÊa volumina Êoleant in Italiam importari, propter longinquitatem itineris ac veduræ difficultatem; eo accedit, quod elegantiβimo hoc munere, quanti me faceres, præclare ÊignificaÊti, quo quidem nomine tibi gratias ago quas poβum maximas« et poÊtquam quædam alia intermiÊcuißet ſeque, quod prius mihi non ſcripſißet, excuſaßet, et nonnulla, de quibus etiam ad GELLIUM antea mentionem fecerat, ame circa reſtitutionem Aſtronomicam expetivißet, in hunc modum proloquitur: »Meum vero ÊenÊum ac iudicium de tuo illo præclaro labore circa Comeiam anno 1577 conÊpeetum ne deÊideres, Êic habeto, vir clariβiime: cum s. 317enim incredibilem in eo diligentiam tuam etaccuratam obÊervandi viam perÊpexiÊiem, mihi perÊuadeo fore, ut cœleÊtium corporum motus emendare exaetiβime poβis, fruduque operæ illius maximo omnium Êtudio atque expeetationi cumulatiÊiime ÊatiÊfacias, unde nomini tuo Êempiternum decus adiungatur. Cuperem tamen te in motu Martis obÊervando et examinando maxime incumbere, cum eum obÊervari non poβe exaete vulgo perÊuaÊum Êit.«
Deinde quædam de ♂tis eccentricitatibus catigandis pro || Êuo arbitrio intertexens ita literas continuat: »Non poβum non magnopere probare SyÊtema univerÊia te excogitatum, quamvis cuperem Solis orbem acMartis nequaquam ÊeÊeinterÊecare, quodÊi, uta GELLIO cognovi, Martem acronychum Terræpropius accedere quam Ê lem, a te eÊt obÊervatum, interÊeetio huiuÊmodi omnino admittenda eÊt. In magna verÊor expeetatione tuarum huiuÊmodi obÊervationum et Êpeculationum, quas et probare et Êequi minime erubeÊcam, etÊi in conÊtruendis Ephemeridibus reÊolutiÊque tabulis a Coperniana ratione et Tabulis Prutenicis ne latum quidem unguem deflexi. Spero me etiam, quod vehementer cupio, primum tuum de Mundi ætherei Phænomenis librum, quem te editurum polliceris, hoc anno leeturum.«
Mox interieetis quibuſdam alijs circa finem hæc habet: »Hoc anno interpretaturus Êum meas cœleÊtium orbium hypotypoÊes, quæ mihi bona erit occaÊio, quæ in hoc genere a me edita Êunt, longe uberius explicare (ut iam facere aggreβus Êum) et Commentarijs ac Geometricis DemonÊtrationibus ÊupputationibuÊque illuÊtrare. Quæ tamen Commentaria priuÊquam publici iuris efficiantur, libenter ego lucubrationes tuas cognoÊcere et intelligere velim, ut tuas quoque ÊuppoÊitiones ijs inÊerere et applicare poβem.«
Sed plura ex his atque ſimilibus non addam. Hine tibi ſatis perſpicuum evadit, mi CRAIGE, Auſoniæ Philoſophos, inprimis vero eminentißimum illum inclyti Gymnaſij Bononienſis Mathematum Proſeßorem MAGINUM, ea, quæ liber noſter ſecundus compleetitur, quo ad Cometæ ſedes æthereas, quod potißimum illic demonſtrare laboro, illumque inſuper Neotericam noſtram Hypotheſium cæleſtium ordinationem plaudenter acceptaße, quorum tu tamen utrumque non ſaitem in dubium vocas, ſed et, quantum in te eſt, labefaetare anniteris. Sunt certe Italorum ingenia ſublimia et acuta, iudicijque gravi dexteritate præpollentia atque pro maiori parte Ariſtotelæis Axiomatibus, non minus quam vos in Scotia, aſtrieti. Pro quibus etiam et frirmiter ſtarent atque fortiter pugnarent, ſi non obſervationum Aſtronomicarum certitudine et Mathematicis Demonſtrationibus pleraque redargui animadverterent. Sed et unicum addam, ut conſcius ſis. Ex quo s. 318hic ipſe MAGINUS ad ♂tis apparentias ſedulo denotandas adhortatur, quod et alias plurimis ab hinc annis non infrugiſere (uti ſpero) a me præſtitum eſt, ego inter illi reſcribendum, ipſum et GELLIUM rogavi, ut ad ♂tem hac elapſa æſtate, menſe Iunio acronychum exiilentem, diligenter illic attenderent, eo quod ibi circa Meridianum altior quam hic tunc exiſtens minus Refraetionibus eßet obnoxius. Cumque unâ GELLIO ſcripſißem, ut Inſirumentum quoddam, inſtar meorum, quæ hîc vidit et traetavit, pro his atque alijs quibuſdam Obſervationibus illic in Italia cœlitus demetiendis confieri curaret, venit non ita dudum poſt Patavium MAGINUS, et tam in elaborando quam utendo diligentem, quoad hoc Inſtrumentum, navavit operam, et inter alia ♂ tem aliquoties in acronychio, de quo dixi, ſitu, ibi hoc intermediante obſervârunt, quas poſtmodum denotationes mihi tranſmißas eum noſtris eodem tempore in hoc ſidere hîc habitis contuli, et vix differentiam unius vel alterius ſcrupuli deprehendi. Quod tibi indicandum duxi, licet nonnihil ſlt extra propoſitum. || Tuum itaque erit ad veritatem ipſam, ſepoſito omni aſſeetu atque præoccupata ſententia, etiam cordate aſpirare, haneque ſolam inquirere, ſeetari, ampleeti, poſihabitiſque omnibus devijs, libere eandem profiteri. Non tamen eil, quod || exiſtimes, me ullo modo moveri aut moleſte ferre, quod tu te noſtrißertionibus in hac materia antagoniſtam præbueris, quod ſane ſolus, quantum haetenus reſcire lieuit, præ omnibus Italiæ, Galliæ et Germaniæ Mathematicis (quod et laudo) aggredi auſus es. Imo rem potius mihi hoc nomine admodum acceptam, et eruditis viris nequaquam (uti vides) diſplicentem, præſtitiſti. Et hac ratione ad certitudinis intemeratæ plenius extricandos patefaciendoſque receßus occaſionem non importunam exhibiuſti. Omnino autem me nihilominus de te bene ſentire atque amieum erga te gerere animum, vel ex hoc ſolo non obſcure perſpicies, quod Serenißimo Regi tuo, eum coram me in hac Inſula inviſere ante biennium in Dania aliquandiu apud Sponſam ob hyemis impedimenta commoratus, dignaretur, te ſedulo et impenſe ipſius Maieſtati commendârim atque ad meliora promovendo, qua potui interceßione, ſubmiße et reverenter pro te rogârim, audientibus Magnifico Domino Cancellario et illuſtri Comite Domino KIETZIO, apud quos, ut pollicerentur, quod de eodem Regem ad ſuos reverſum commonefacere vellent, ſimul obtinui, et ſi quid ob negotiorum, uti fit, incidentia avocamenta et mundanarum rerum irrequietudines hac in parte interea prætermißum eſt, nuper Dominum Cancellarium per literas (quarum hîc tenorem habes) ſui promßi denuo fideliter admonui, nec dubito, quin is et alij ſpeetatæ nobilitatis atque in aula authoritate valentes viri, mea hac qualieunque commendatione excitati, tibi et tuis rebus bene cupere, eaſque ulterius provehere elabora-s. 319bunt. Tu interim mihi fæpius ſcribere, deque rebus Mathematicis, quæ noſtra eſt voluptas, inſuper mecum conferre nullatenus intermitte. Erit id mihi apprime acceptum meque ad reſpondendum haud difficilem invenies. Vale. Datæ Uraniburgi 14. Novembris Anno 1591.
TYCHO BRAHE.
[E codice Vindobonensi lat. 1068659]
CLARISSIMO VARIOQUE DOCTRINARUM
GENERE ERUDITISSIMO EXCELLENTISSIMOQUE VIRO,
DOMINO THADDÆO HAGGECIO AB HAYCK, PHILO
SOPHIÆ ET MEDICINÆ DOCTORI EXIMIO,
AMICO SUO TNPRIMIS DILECTO.
MIRATUS equidem non parum ſum, clarißime et præſtantißime Domine TH ADDÆE, amice ſummopere dileet, quod tota hac elapſa æſtate nihil a te literarum receperim. Verum idipſum, quod ex tuis iamprimum circa initia Oetobris redditis cognovi, te minus proſpera uſum fuiße valetudine, aliiſque occupationibus diſtentum, iam antea ulpicabar. Video te reſponſioni meæ ad tua dubia et obieeta, circa diſputationem prioribus literis motam, iam plane acquieſcere. Quæ tua ingenuitas admodum mihi grata eſt. Facis hac in parte multo ſyncerius, quam plerique, qui ſolo contradicendi ſtudio, ſua, licet ſibiipſis ſuſpeeta, mordicus tueri ſolent. Quæ res Philoſophiam (ut de Religionis negotio nihil dicam) non parum haetenus turbavit, et nondum finis.
Facis quidem mentionem effigierum tibi tranſmißarum, quodque Magnificus Dominus CURTIUS de Epigrammate, eo nomine ab arguto quodam Poeta concinnando, proſpexerit. Pro qua erga me benevolentia gratias habeo. Attamen hoc nontanti referebat, atque librum tranſmißum (qui ea quæ Tomo primo de Nova Stella tune typis mandata fuêre, continebat) excutere, veſtramque de his eruditam cenſuram perſcribere, quemadmodum etiam de Idæis quorundam ex meis inſtrumentis in parva forma expreßis et capſulæ cuidam ineluſis, quæ omnia Tabellario iſti ſeniori ad vos redeunti perferenda tradidi. Quare eum de illis, quæ maioris erant momenti, quam chartaceæ iſtæ effigies obiter ſaitem communicatæ, ne verbo quidem in hac Epiſtola memineris, vereor, ut iſta vobis allata ſint, forte, quod ſenex ille onus portandi detreetârit, quod tamen non invite hîc in ſe recepit, aut quod illi in via quidpiam humanitus acciderit. Quicquid id eſt, rogo peramanter, velis prima quaque commoditate me certiorem de his reddere, et ſi s. 320liber is, de quo loquor, de Nova Stella affatim traetans, ad tuas manus pervenit, amplißimi Domini CURTIJ et tuam, quemadmodum tum quoque petebam, de eius contentis ſententiam indicare ne graveris, tum etiam, quid vobis de inſtrumentorum conformatione, parvis modulis repræſentatâ, videatur. Fui et ego totâ hac æſtate plurimis diſtraetionibus et avocamentis impeditus, quo minus ſuſceptam telam laborum meorum pertexere commodum fuerit. Quamprimum opportuniore otio eorum, quæ dudum ſuſcepta lunt, quidpiam typis abſolvere licuerit, vos eius participes reddere non intermittam. ||
Intelligo ex ſcheda literis tuis incluſa ſenem illum M. PETRUM JACHENAW nomine, qui ſemel atque iterum mecum aliquandiu fuit, Pragam, Cæſareæ Maieſtati in artificijs quibuſdam mechanicis ſuam operam offerendi gratiâ acceßiße. Et certe quantum ad currum attinet (qui itineris confeeti ſpatia ſcite et iucunde, inſtar horologij cuiuſdam, denotat, eadem ſonitu campanularum, prout libuerit, auribus ingerit) confeetionem eius artificioſam, quæ et uſui commoda lit et conſtans permaneat, egregie callet, diuque in iſta machinatione varie efformanda verſatus eſt. Nam et aliquot Germaniæ Principibus eiuſcemodi currus confecit, tum quoque quendam, ab Illuſtrißimo Duce Megapolitano, Serenißimo Regi noſtro laudabilis memoriæ dono mißum. Quin et meo currui, quo ſubinde in hac Inſula cum amicis circumvehor, tale quoddam Automatum, cum ultimo hîc eßet, adaptavit; quod tum integra miliaria, tum etiam eorundem diverſas ſubdivſiones, adeoque in minuta ſexagenaria diſtributionem tam indicibus aliquot oſtendit, quam pulſu ſonitum duarum campanularum diſcriminatim edendo manifeſtat. Ut ob id indubia fide teſiari poßim, nullam ſub hoc opere, quod ille profitetur, ſubeße impoſturam, ſed omnia rite et conſianter non ſine deletetabili atque utili ſpeetaculo ſuccedere. Si itaque virum hunc, qui per ſe eſt integer et probatæ vitæ atque morum, prænominato Domino CURTIO ita commendaveris, ut eius interceßione apud Cæſaream Maieſtatem vel alios illuſtres et opulentos Dominos, ſuam in curribus huiuſmodi parandis operam elocare poßit, atque aliquid lucelli hinc percipere, feceris mihi rem inprimis acceptam. Illum enim ob perſpeetam eius integritatem et fidem diligo, quodque in hoc ſenio pro ſuſtentatione ſui ipſius et familiæ hincinde peregrinari neceße habeat, ipſi condoleo. Solet is, rebus ſuis domi in anguſtiam redaeetis, nonnunquam huc Viſmariâ tranſmarina, ubi habitat, ad me in Daniam traijcere. Et quoniam totam hyemem præteritam hîc mecum conſumpſit, fieri facile potuit, ut me aliquoties de te verba facientem (prout retulit) audierit. Eſt enim alias ſatis veridicus. Tu eius conatibus, quod te vel meo nomine faeturum non diffido, ne defueris, quo aliquando huc reverſus meam || hanc qualemeunque s. 321commendationem ſibi non infrugiſeram fuie deprædicet. Sed de hoc forte paulo prolixior ſum, quod in altero, cuius etiam in literis meminiſti, brevitate compenſabo, de eo vix verbulum additurus, neque enim dignus eſt. Ipſemet brevi apud vos, quemadmodum et antea ubique alibi, qualis ſit, prodet, niſi forte religioſa illa (ſiDijsplacet) metamorphoſis eum a ſeipſo difformem reddiderit. Vale et magnificum Dominum CURTIUM a me officioſe ſaluta, et ſi literas, quas ſemel atque iterum ad illum poſtmodum dedi, accepit, ut per oblatam a gravioribus Reipubl. curis vacationem reſpondere et de rebus Mathematicis iucunde mecum conferre non gravetur, rogatum habe. Iterum diu multumque vale. Datæ Uraniburgi die Anno 1591.
[Ex apographo in codice Vindobonensi lat. 1068656]
POSTSCRIPTA.
CONSTITUERAM quidem de Plagiario et Suffuratore iſto ne verbum meminiße, ex quo mentione indignum cenſerem. Verum dum hæ literæ, unum atque alterum diem, ventum et navigium, quo Hafniam tranſfretent, hîc expeetant, incidi interea et in alteras poſtremas tuas, quibus URSI iſtius Dithmarſici meminiſti. Cumque videam, te in utriſque eodem modo ſic notare hominem iſtum, quem ego plagij accuſâram, immo et in poſterioribus nonnihil tacite excuſare, adeoque eius mores laudare, quaſi hæſitares, an merito et ſimpliciter Plagiarius appellandus, forte quod is ſuis vafris et ſubdolis verbis ita ſe apud vos purgârit: cogor itaque nolens volens tibi apertius pluribuſque de hoc ſcribere, ut quomodo res ſe habeat, certius cognoſcas. Fuiti ſte URSUS Dithmarſicus hîc ante annos (ni fallor) ſeptem vel 8, in comitatu intimi mei amici ERICILANGIJ, cui tune temporis inſerviebat; cumque per quatuordecim dies idem ERICUS unâ eum alijs quibuſdam Baronibus et nobilibus viris, quos ſecum adduxerat, etgenialiter, uti fit, mihi convixißent, illiſque dimißis, ſeſe ad mecum philoſophandum compoſuißet (nam artium liberalium non ignarus eſt, haſque amat, inprimis vero URANIAM noſtram, et ſi ſub hoc nomine ſororem etiam meam, SOPHIAM alias diietam, nunc viduam iuveneulam, unâ intellexeris, cum et ille hane Iic appellare ſoleat, forte a veritate non aliena me dixiße, res ipſa probabit, hanc enim amabat atque in uxorem ducere ſatagit) is inquam, ERICUS iam Bacchici liquoris pertæſus et ab URANIA noſtra recreari cupiens, cœpit inter alia quærere, an non aliqua daretur ratio, qua abſurditas, quæ motum Terræ a COPERNICO introduetum præcavere poßet, et ſuperfluitas atque inconcinnitas Ptolemaica nihilominus abrogaretur, ita tamen ut apparentijs cœleſtibus s. 322omnimode et concinne ſatiſfieret;. Perſenſerat enim me tale quippiam moliri, ex quo nonnunquam mihi ab ore excidie auſcultârat, nec hanc nec illam rationem veritati conſentaneam eâe, ſed dari poße longe commodiorem et probabiliorem. Cumque ERICUM hunc meum ſuis deſiderijs non libenter, quantum in me eſt, privare ſoleam, at a tergo reſpiciens animadverterem inter alios miniſtros et hunc Dithmarſum menſæ aſtare ipſumque præ cæteris noſtro colloquio, uti erat impudens, inhiare, nutu commonefeci ERICUM, ut eum aliquorſum amandaret, et ne rem intelligeret, nimiſque cito reverteretur, dedimus illi ſubito materiam, quam debebat ſeorſim metrice componere; nam et Poetaſtrum profitebatur. Interim || arrepta creta, prædieto ERICO meo in menſa delineavi tam Ptolemaicam quam Copernicæam circa motus cœleſtes ſpeculationes, et utriuſque abſurditates aperui. Sciſcitanti inſuper de tertia aliqua convenientiore forma, noſtra quoque hac in parte inventa, illi generaliter et ſuccinete depinxi, expoſuique, quæ etiam poſtea, quoad fieri potuit (erant enim in viridi panno menſam ſternente deiignata) expunximus. At naſutulus iſte URSUS ſubolfaciens nos ſe hæc celaße, ſive ex ijs veſtigijs, quæ adhuc in mappa forte reſidua erant, ſive ex charta quadam, quæ in Muſæo meo, ubi eße ſolebat, inter alia ſegeſtria abieeta erat, ſeu ab aliquo Studioſorum meorum, cui forte hæc innotuerant, aut undecumque tandem alias hanc Hypotheſium noſtrarum aliqualem ideam animo concepit, quam et non ita diu poſt ob ſuos inſulſos arrogantes et ſtultos mores ab ERICO dimißus, Holſatiam tranſiens atque Magdeburgum veniens, apud doctißimum virum GEORGIUM ROLLENHAGIUM, illic Scholæ Rectorem primarium, de hac Hypotheſium inventione, quam ſibi falſo arrogabat, plurima et mira quædam iaetabat: adeo ut cum a viro illo Mathematum non imperito, quædam circa retrogradationes et ſtationes Planetarum ſalvandas interrogaretur, ſeipſum expedire nequierit: hincque ROLLENHAGIUS ſatis perceperit, ipſum huius inventionis authorem primum non eße. Quod et non ita diu poſt, tam nobilißimo Domino HENRICO RANZOVIO, quam mihi per literas indieavit, atque plagium hoc omnium primus patefecit, longe antequam Fundamentum illud infirmum et inſufficiens, a varijs authoribus corraſum ſeu potius ſurreptum, nimis præſumptuoſe ab URSINO iſto iadum eßet. Perluſtravit idem, et hîc clam perquiſivit multa alia ex meis, interea dum ego tot dies cum ERICO cæteriſque nobilibus ſocijs, genio potius, uti dietum eſt, quam ingenio indulgeo, et pleraque deſcripſit, nonnulla memoria conſervavit, quæ poſtea pro ſuis (ut eſt perfrieta fronte præditus) venditar