Arrebo, Anders Uddrag fra Breve

Aliqvot hactenus provincias pelustravi, plures cras (Deo volente) aditurus; sed me Christe! qvantam in ipso officij limine inveni barbariem, ruditatem et inscitiam ab incuria doctorum et inspectorum (dubio procul) partim etiam diaconorum extrema barbarie prognatam et profectam. Vix vnicus inter 40 vel provectioris ætatis repertus est, qvi 10 sua præcepta et interdum Pater noster recitare didicerat; priori qvidem (qvantum qvidem per divinam gratiam licuerit) 306
malo mascula me opponam indies, posteriori autem nullum est, qvod videam, remedium, nisi brachio fultus seculari. Tanta n. et tam enormis est ædituorum apud nos pauperies, vt nisi piscaturæ suæ, alijsqve negotijs rusticis totum annum consecraverint, vix panem famelicum sortiantur miselli, tantum abest, vt, manum a stiva retrahentes, curias rusticorum, juventutis informandæ ergo, septimanatim, secundum ordinationem, visitare possint. Hinc etiam factum est, vt plurimæ Ecclesiæ illis vel omnino destituantur, vel, si qvos, non nisi barbaros et paganos, qvi nunqvam Catechismum viderunt, admittant, et sic coecus coecum ducens, ambo in foveam cadunt. Imperat qvidem præsidibus ordinat. fol. 44, vt curent habere vnamqvamlibet Ecclesiam et pastoratum suum Diaconum, et vt fiat conventio tolerabilis inter illum et decimantes, sed conqueruntur miseri, hoc in præsentem diem nil minus factum, sed vnicuiqve liberum esse, qvid pro qvo, vel prorsus nihil, contribuere. Huic inconvenientiæ per diploma qvoddam regium haud difficile mederi licebit. Ad pastores nunc redeo, qvorum ante in transcursu memineram, vitam et mores eorundem penicillo qvodam coloraturus; sed ad colorem (proh Jupiter) ipse totus erubesco et contremisco, et parcerem qvidem illis, si officium et ipsa justicia manum ad scribendum non vi qvadam raperet et impelleret. Nam mirum est, et Dei viscerosissimæ misericordiæ simpliciter adscribendum, tam perversa tamqve perdita terræ pondera ab ipso inferno (si non externo gladio) non statim absumi. Certe, si incestus, fornicationes, cædes, heluationes, falsa testimonia et id genus pessima qvæqve virtutes sint, ne hilum qvidem magna pars ministrorum apud nos ipsis sanctiss. largitur Monachis, si vero scapham scapham et schandala schandala appellare liceat, tales revera fructus nostrorum sunt, vt arbor digna sit, quæ excidatur et in ignem conijciatur, et tamen hactenus ad tam enormia et horrenda Ecclesiæ schandala plerumqve est connictum. Qvare jam, invocato fideliter numine et nomine divino, 307 7 eorum e diversis locis, Norlandia præsertim, citavi, vt compareant ad 20 Augusti (interea n. spero rediturum a vobis Dominum præsidem) in Consistorio, præsente præside et alijs paucis præpositis, adducturi secum testimonia ex scholis et Academijs (qvæ tamen non habent nonnulli, sed tanqvam alij sicarij et homicidæ patria expulsi et in hoc, juxta adagium, nebulonum receptaculum, adsciti et sacris præfecti) item defensuri sese contra appellationem stupri non semel sed iterum atqve iterum, spreto thoro conjugali, perpetrati; item vtrum laudabile, qvando ab illis ad amplexum et concubitum sollicitantur virgines sub confessione, qvod etiam, ante anni spatium, coram capitulo absqve executione conqvestum est; porro audituri, qvomodo vino sepulti, nondum facta [x][x][x][x][x][x][x][x][x][x] et benedictione, sacramentum (vel rectius elementum) misellis communicantibus porrigere non erubuerint, et alia qvamplurima, de qvibus omnibus speciatim Magnificum Dominum patronum, finito foro et lata sententia, certiorem reddam. O luctuosum et lacrymis sangvineis deplorandum in hisce oris borealibus Ecclesiæ statum. Deus æternus perditissimis hisce et consimilibus alijs vitijs finem imponat, propter gloriam nominis sui et Ecclesiæ æviternam salutem. Vtinam omnes præsides admonerentur, ne ad ejusmodi facinora ecclesiastica dissimularent, qvin potius omnibus suis præfectis, omnem cum illis contractionem, reconciliationem et conniventiam abscinderent et præriperent, omnemqve lapidem moverent, vt Deus nobiscum habitaret, schandalis ejusmodi eradicatis. Intelligenti Magnifico Domino meo, satis. Ecclesiæ porro Findmarchianæ hucusqve omni visitationis cura orbatæ, vestræ Magnif. fretus suffragio et consilio, per literas certas, binos præfeci præpositos, alterum pastorem Vardøensem, Dominum Olaum Caroli, ad partem orientalem, ad occidentalem vero Dominum Christiernum Ripensem, in Mæfiord pastorem. Qvibus tamen (qvod et præsens submisse revelavi) dictas visitare posse provincias propter extremam paupertatem 308
(non enim habent suas decimas sicut alibi in Findmarchia), simpliciter impossibile, nisi præbendula qvadam a sereniss. Regia Maiest. clementissime adjutis. Cujus obtinendi voti, cum non exiguam spem præsenti mihi addiderit Magnificentia vestra, rogo jam humiliter et per Christum obsecro, vt visitatoribus illis duobus, posthac off [icium] (sub poena depositionis ab eodem) diligenter facturis, aliqvid clementissime dignetur. In capitulo nostro nunc vacat vicariatus Divi Michaelis, cujus redditus anniversarius 23 thaleri, aut si ille forte alicui deputatus, possidet præbendulam Dominus Arnerus pastor in Sundmør, ejusdem proventus qvi nec indiget, nec certum est, an idem odio vel amore dignus, tempus docebit. Præterea habitat apud nos pastor in Ørckedall, nomine Dominus Jonas, qvi dum pastorem ageret Nosocomij propter exiguam mercedem, interventu amicorum, præbendam 27 thalerorum S. Annæ occupavit, jam vero ad prædictum bonum pastoratum vocatus, illa nil minus opus habet, præterqvam qvod propriam consangvineam incestarit, sed audio delictum et reatum a Regia Majtt esse condonatum. Si hasce binas binis hisce in Findmarchia præpositis et eorum successoribus clementiss. deputaret Majestas Regia, rem Deo vere gratam Ecclesiæqve perutilem faceret. Restat, vt de schola nostra aliqvid impræsentiarum simul addam. Habet illa discentes alumnos 127, præceptorem, Collegas tres, qvibus hisce diebus et qvartum addidi. Maxime autem e re foret (qvod etiam monuit, me præsente, magnificentia vestra) si conrectorem haberet honestum et doctum, qvod tamen fieri neqvit absqve speciali stipendio; nam schola valde tenuis redditibus. Concessa est Domino Laurentio in Frosten, viro nonagenario et jam morti vicino, graviterqve decumbenti, præbenda S. Laurentij, cum salario 56 imperialium thal., illam si conrectori designando a Reg. Maj. impetraverit Magnific. vestra, beneficium fecerit et auxilium Reip. huic literariæ nulla vnqvam oblivione delendum. Sed hoc (sicut et coetera omnia) divinæ et vestræ Mag. dispensationi 309 commendo. Vnicum restat, desideramus præter 4 ex nostris, qvos iam revoco, sex studiosos juvenes, honestos et doctos, vtinam curaret Dominus meus apud D. Regem eos nobis mittendos. Hic nulli expectantes, qvi boni et probati sunt, et nolumus plures nebulones, nam illorum apud nos nulla inopia.