Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Cum autem 👤Festus suscepisset provinciam, post tres dies descendit 📌Hierosolymam 📌Cæsareâ. Apparuerunt vero coram eo pontifex et primores Judæorum adversus 👤Paulum, et rogaverunt eum precantes gratiam adversus illum, ut arcesseret illum 📌Hierosolymam, insidias struentes, ut interficerent illum in via. 👤Festus autem respondit: debere eum servari 📌Cæsareæ, ipsum quam celerrime exiturum esse. Qui igitur, inquit, inter vos sunt potentes, una itinere facto, si quid est in illo homine, accusent illum. Commoratus autem inter illos non amplius dies octo vel decem descendit 📌Cæsaream, postero vero die sedens in tribunali, jussit 👤Paulum produci. Incedenti illi circumstiterunt Judæi, qui 📌Hierosol. descenderent, multa et gravia crimina adversus 👤Paulum præferentes, quæ non potuerunt ostendere, illo sese defendente: neque adversus legem Judæorum, neque adversus sanctum, neque adversus Cæsarem quid peccavi. 👤Festus vero, ut gratiam exhiberet Judæis, respondit: Visne tu, 📌Hierosoly: adscendens ibi a me de hisce rebus judicari: respondit 👤Paulus: coram tribunal[i] Cæsaris sto, ubi opportet me judicari. Judæis nil mali intuli, ut etiam tu bene intellexisti: si enim injuste ago, aut morte dignum quod feci, non deprecor mori, si vero nihil est eorum, quorum illi me accusant, nemo potest me illis largiri, Cæsarem invoco. Tum 👤Festus, collocutus cum concilio Cæsarem invocavisti – ad Cæsarem ibis.