Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Atque sub finem dierum pentecostis erant omnes unanimes eodem loco. Atque subito venit strepitus, ut flatus venti vehementis, super illos, atque implevit totum domum, ubi consederant. Atque apparuerunt illis flamulæ discissæ quasi ignis, atque consedit super unumquemque eorum, atque omnes completi sunt spiritu sancto; atque inceperunt sua quisque lingua loqui, prouti spiritus cuique dedit loqui. Erant autem 📌Hierosolymæ habitantes Joudæi, viri pii ex quavis gente, quæ est sub coelo. Edita vero illa voce, convenit multitudo atque diffusa est, propterea quod sua quisque eos dialecto loquentes audivit. Stupefacti admirati sunt ita inter se loquentes nonne ecce omnes illi, qui loquuntur, sunt Judæi; atque quomodo audimus nos, quemque nostro proprio dialecto, quo nati sumus, loquentem – Parthi atque Medi, atque Elamitæ, atque qui inhabitant 📌Mesopotamiam, 📌Joudæam atque 📌Kappadociam, 📌Pontum atque 📌Asiam, 📌Phrygiam atque 📌Pamphyliam, 📌Ægyptum atque partem 📌Libuæ, quæ est apud 📌Cyrenen, atque peregrini Romani, Judæi, proselutæ, Kretes atque Arabes. audimus eos prædicantes præclare a Deo facta nostris linguis? Obstupefacti omnes hæsitaverunt, alter alterum alloquens: quid hoc sibi velit? Alii vero, irridentes, dixerunt: mero pleni sunt.