Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

👤Agrippa👤Paulo dixit: permissum est tibi verba facere, tum 👤P., extenta manu, se defendit: de omnibus rebus, quorum reus a Judæis factus sum, rex 👤Agrippa, statuo me beatum, qui ad te hodie causam dicturus sim. Quare rogo te, ut æquo animo me audias. Vitam igitur meam inde ab juventute, quæ ab initio fuit in populo meo 📌Hierosolymæ, omnes Judæi sciunt. Qui etiam, quum antea me cognorint, si velint, testimonium etiam edere possunt: me Pharisæum secundum sectam profundissima nostri cultus cognitione institutam vixisse. Et nunc ob spem in promissionem patribus nostris a Deo datam, constiti hic judicandus, cujus duodecim tribus nostræ, uno tenore die nocteque colentes, sperant sese futuros participes, ob quam spem ego accusor rex 👤Agrippa, ab Judæis – cur incredibile habetur apud vos, si Deus suscitat mortuos. Et ego quidem putavi me opportere adversus nomen 👤Jesu Nazareni multa adversa facere. Quod etiam feci 📌Hierosolymæ et multos sanctos carceribus inclusi a Sacerdotibus potestate, et cum illi interficerentur approbavi. Et per omnes synagogas sæpe cruciavi illos, et coegi illos ut maledicerent, vehementius etiam furens adversus illos, persecutus sum eos ad in urbes usque extra positas (in exteras civitates). In quibus etiam ( quarum rerum studio) cum iter facerem 📌Damascum cum potentia et mandato ab pontificibus meridie via vidi, rex, lumen super lucem solis circumfulgens me et qui una iter fecerunt. Quum omnes concideremus humi audivi vocem me alloquentem: et dicentem lingua hebræa: 👤Saul, 👤Saul cur me persequeris, durum erit tibi adversus stimulum calcitrare[p] Ego vero dixi, quis es domine? ille vero respondit: ego sum 👤Jesus, quem tu persequeris, sed surge et consiste pedibus tuis. Ad hoc enim apparui tibi, ut eligerem te ministrum et testem eorum quæ vidisti, et quæ tibi ostendam.[r] Eligens te ex gente tua et ex gentilibus, ad quos te mitto, ad aperiendos oculos eorum, ut redeant ex tenebris in lucem atque ab imperio satanæ ad deum, ut accipiant illi remissionem peccatorum et sortem cum sanctis fide in me habita. Unde rex 👤Agrippa non fui immoriger coelesti visioni, sed illis, qui sunt 📌Damasci primum, deinde 📌Hierosolymæ per totam regionem Judeæ et gentilibus prædicavi resipiscere et convertere se ad deum facta digna resipiscentia patrantes. Quam ob causam Judæi me in templo comprehensum, conati sunt interficere. Auxilium igitur nactus a deo ad hunc diem usque steti, testimonium edens parvo et magno, nihil prædicans, nisi quod prophetæ futurum locuti sunt et 👤Moses.

[q] calcitro.

[r] οφϑησομαι. h: l: transitive ita Bretschneider.