Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Nonnullis vero diebus interjectis 👤Agrippas rex et 👤Berenice pervenerunt 📌Cæsaream, salutaturi 👤Festum. Cum vero plures dies ibi commorarentur 👤Festus regi proposuit causam 👤Pauli dicens: vir quidam est vinctus mihi a 👤Felice relictus, de quo, quum pervenissem 📌Hierosolymam apparuerunt pontifices et presbyteri Judæorum (causam ei dicentes.) judicium rogantes adversus eum. Quibus respondi: Non est Romanorum mos tradere quemquam in interitum, antequam accusatus habeat præsentes accusatores, atque accipiat locum defensionis adversus crimen Qui cum inde exiissent, paulisper causam differens, cum deinceps sederem in tribunali, jussi eum produci. Cui circumstantes accusatores nullam culpam protulerunt, quam ego suspicabar. Nonnullas quæstiones de propria religione habuerunt adversus illum atque de 👤Jesu quodam mortuo, quem 👤Paulus dixit vivere. Cum hæsitarem de hac quæstione quæsivi, num ire vellet 📌Hierosolymam, et ibi judicari de hisce rebus. Cum autem 👤P. rogaretp ut servaretur in Augusti cognitionem (sententiam[,] judicium) jussi eum custodiri, donec mitterem illum ad Cæsarem. 👤Agrippa vero dixit: volui et ipse hunc hominem audire, ille vero cras, inquit, audies illum.