Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

👤Petrus vero in medio consistens una cum undecim, voce sublata, respondit illis: Viri Judæi, atque omnes, qui inhabitant 📌Hierosolymam scitote atque animum intendite ad verba mea. Neque enim illi, ut vos statuitis, inebriati sunt; est enim hora tertia diei; sed hoc est id, quod dictum est per prophetam 👤Joelem: Atque erit ultimis diebus, ait Dominus, effundam de spiritu meo super omnem carnem; et vaticinabuntur filii vestri et filiæ vestræ, atque juvenes vestri visiones videbunt, atque senes vestri somnia somniabuntur; atque super servos, atque super servas meas illis diebus effundam de spiritu meo, atque vaticinabuntur; atque patrabo portenta in coelo supra, et signa in terra infra, sanguinem et ignem, et vaporem fumi. Sol commutabitur in tenebras, luna in sanguinem, usque dum venerit dies Domini magna atque illustris (horribilis). Atque erit: quicunque invocaverit nomen Dei, ille servabitur.« Viri Israelitæ audite hæc verba: 👤Jesum Nazarenum, virum a Deo vobis vi, portentis et signis comprobatum (quæ fecit Deus per illum inter medios vos, ut ipsi scitis) illum vos constituto antea consilio et præscientia Dei traditum accipientes, manibus injustis cruci affixum interfecistis. Quem Deus, solutis mortis doloribus,[e] suscitavit, propterea quod non fieri potuit, ut ille imperio ejus subj[i]ceretur. 👤Davides enim dicit illi: prospicio in Dominum oculis meis semper obversantem, quod adest mihi e dextra, ne ( occeltem) de statu dejiciar; ideo lætatum est cor meum et exsultavit lingua mea; etiam caro mea acquiescet in spe; quod non relinques animam meam in Tartaro, neque permittes, ut sanctus tuus videat putretudinem. Ostendisti mihi viam vitæ, implebis me lætitia coram facie tua.« Viri fratres licet libere ad vos loqui de patriarcha 👤Davide eum etiam mortuum esse, mortuumque sepelitum, et monumentum (sepulchrum) ejus est inter nos ad hunc usque diem. Cum igitur esset propheta et bene gnarus, deum sibi jurejurando obstrinxisse, facere ut ex fructu lumbi ejus considat in throno ipsius; providens igitur locutus est de resurrectione Christi, non relicta est anima ejus in Tartaro, neque caro ejus vidit putretudinem. Hunc 👤Jesum suscitavit Deus, cujus omnes nos sumus testes. Ad Dextram igitur Dei sublevatus, promissione de spiritu scto a patre accepta, effudit hoc, quod nunc vos videtis atque auditis. Neque enim 👤Davides adscendit, loquitur vero: Dominus dixit Domino meo: sede ad dextram meam usque dum fecero hostes tuos scabellum tuum.« Firmiter igitur omnis domus 📌Israelis cognoscat, Deum hunc 👤Jesum, quem vos cruci affixisti[s], et dominum et Christum fecisse. –