Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Qua re audita illi vehementer sunt commoti[f] animo, dixerunt ad👤Petrum : quid faciemus, fratres? 👤Petrus vero respondit: Convertite et baptizamini quisque vestrum in nomine 👤Jesu Chr:, ad remissionem peccatorum; atque accipietis donum sp. s:. Vobis enim est promissio et filiis vestris et omnibus, qui sunt procul, quotquot dominus Deus noster convocabit. Multis aliis verbis testatus atque cohortatus est, ita loquens: salutem admittite ex perversa hac generatione. Qui igitur libenter acceperunt verbum ejus, baptizati sunt, atque additi sunt illo die animorum ad tria millia. Erant assidui doctrinæ apostolorum, atque comunioni, atque fractioni panis, atque precibus.

[f] ϰατανυσσωs. νυττω. 1) compungo 2) passiv vehementer commoveor, afficior.