Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Post quinque dies descendit pontifex 👤Ananias cum presbyteris et oratore quodam 👤Tertyllo, qui comparuerunt coram principe adversus 👤Paulum. Qui quum provocaretur, incepit 👤Tertyllus accusare, dicens: Magna pace usi sumus per te et instituta tua in utilitatem hujus populi disposita semper et ubique disposita amplectimur præstantissime 👤Felix omni gratiarum actione Ne igitur longius te detineam, rogo te, ut audias nos tua humanitate. Nacti enim sumus hunc hominem pestiferum, et concitantem tumultum omnibus Judæis, qui sunt super totum orbem, ducem sectæ Nazareorum, qui etiam conatus sanctum profanare. Quem etiam comprehendimus et voluimus secundum legem nostram judicare. Veniens vero 👤Lysias, tribunus, magna vi eduxit illum e manibus nostris, jubens accusatores ejus ire ad te, a quo tu ipse investigans poteris de hisce omnibus rebus cognoscere, quarum nos eum accusamus. Judæi etiam eum ingressi sunt[n] dicentes: hæc sese ita habere. Respondit 👤Paulus, annuente tribuno, sciens te a multis jam annis fuisse judicem hujus populi meliore animo verba pro me facio, cum tu possis intelligere mihi non esse amplius duodecim dies, ab illo usque, quo adscendi adoratum 📌Hierosolymam. Neque me in templo invenerunt cum aliquo colloquentem, aut portionem multitudinis facientem neque in synagogis neque in urbe, neque quidquam eorum possunt comprobare, quorum me accusant. hoc tibi profiteor, me secundum viam, quam sectam vocant, me ita colere deum paternum, credens omnibus in lege et in prophetis scriptis, habens spem ad Deum, quam etiam illi exspectant, resurrectionem mortuorum futuram esse, proborum et improborum. In hoc autem incumbo ut habeam conscientiam inculpatam erga Deum et erga homines semper. Post vero plures annos perveni misericordias præstaturus adversus gentem meam et oblationes., in quibus invenerunt me purificatum in sancto non turba non tumultu, nonnulli ex 📌Asia Judæi, quos opportet [opporte]bat apud te adesse, atque accusare si quid habeant [habe]rent adversus me. Aut illi ipsi dicant, si quid deprehenderunt in me injustitiæ, cum starem in synedrio, nisi de hoc uno verbo, quod clamavi inter illos stans, ob resurrectionem mortuorum ego hodie condemnor a vobis. 👤Felix illos distulit, accuratius institutus de via eorum, dicens, ubi 👤Lysias tribunus descenderit ego etiam decernam vestram causam. præcepit vero centur[i]oni ut custodiret illum, et vinculasolveret – sineret vincula relaxari., neve quemquem prohiberet, quo minus quis suorum eum administraret aut accederet ad illum.

[n] συνεπιτιϑημι 1) simul impono 2) simul aggredior, una infesto aliquem.