Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Et omnium credentium erat unum cor et una anima, neque quisquam quid opum suarum suum esse contendit; sed omnia erant communia. Et magna vi apostoli testimonium resurrectionis 👤J:Chr: ediderunt, et gratia magna erat super omnes. Neque enim erat quis indigens inter illos; quotquot enim erant possessores prædiorum vel domiciliorum hæc vendentes protulerunt pre *tium venditorum, et deposuerunt ad pedes apostolorum, et divisum est cuique prouti ei opus erat. 👤Joses vero, qui ab apostolis vocatus est Barnabas (h: e: interpretatum filius consolationis) Levita, Cyprius genere, cum ei esset ager, vendidit illum et protulit pretium et deposuit ad pedes apostolorum.