Kierkegaard, Søren Uddrag fra Journalen CC

Precibus vacate, vigilantes in illis, in gratiarum actione, preces etiam super nos fundentes, ut deus aperiat nobis januam verbi ad prædicandum mysterium Christi, cur ego vinctus sum, ut ostendam hoc, quomodo opportet me loqui. – In sapientia ambulate adversus exteros, tempus redimentes. Verbum vestrum semper sit in gratia, sale conditum, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quod ad me pertinet omnia vobis nuntiabit 👤Tuchicus, dilectus frater, et fidelis diaconus et conservus in domino; quem misi ad vos ob hoc ipsum ut cognosceret res vestras, et consolaretur corda vestra cum 👤Onesimo fideli et dilecto fratre, qui est e vobis, omnia vobis patefaciunt, quæ hic sunt.