Kierkegaard, Søren Journalen CC

Epistola ad Colossenses.


👤Paulus apostolus 👤Jesu Christi secundum voluntatem 👤Jesu et 👤Timotheus frater [iis], qui sunt Colossis sancti et fideles fratres in Chr: Gratia vobis et pax a Deo patre nostro (et domino 👤Jesu Chr:)

Gratias agimus deo et patri domini nostri 👤Jesu Chr: semper, super vos orantes, audientes fidem vestram in Chr: 👤Jesu, et amorem adversus omnes sanctos, ob spem vobis propositam in coelis, quam antea audivistis in verbo veritatis evangelii, quod adfuit apud vos ut etiam per totum mundum et est fructum ferens et increscens ut etiam inter vos, a die, quo audivistis et cognovistis gratiam dei in veritate, ut etiam didicistis ab 👤Epaphra dilecto nostro conservo, qui est fidelis super vos diaconus Χsti, qui etiam significavit nobis amorem vestrum in spiritu. Quare etiam nos ab illo die inde, quo audivimus, non cessavimus super vos precantes et rogantes, ut impleatis cognitionem voluntatis ejus in omni sapientia et intellectu spirituali ut ambuletis digne domino ad omne obsequium in omni opere bono fructum ferentes et increscentes ad cognitionem Dei. omni robore roborati secundum vim gloriæ ejus ad omnem patientiam et misericordiam cum lætitia. gratias agentes patri, qui nos aptos constituit ad participationem hæreditatis sanctorum in luce, qui eripuit ex potentia tenebrarum, et translocavit nos ad regnum filii amoris ejus, in quo habemus redemptionem sanguine ejus, remissionem peccatorum, qui est imago dei invisibilis, primogenitus omnis creaturæ (quod in illo creata sunt omnia, quæ sunt in coelis, et quæ in terra, visibilia et invisibilia, sive throni, sive dominationes, sive principatus sive potestates, omnia per illum et ad illum creata sunt; et ipse est ante omnia et omnia in illo consistunt. et ipse est caput corporis, ecclesiæ. Ille est principium, primogenitus ex mortuis, ut fiat in omnibus ille primus. quod in illo placuit omnem plenitudinem habitare, atque per eum omnia ad illum reconciliare, pacem constituens per sanguinem crucis ejus, per illum sive sunt in terra, sive in coelis. et vos, qui antea fuistis abalienati et inimici cogitatione in male factis, nunc reconciliavit in corpore carnis ejus ob mortem, ad præstandos vos sanctos et inculpatos et irreprehensibiles coram illo. si permanetis in fide stabiliti et fundati neque semoti a fide in evangelium, quod audivistis, quod prædicatum est per totum mundum, qui est sub coelo, cujus ego 👤Paulus factus sum diaconus.

Nunc lætor in afflictionibus super vos et superimpleo ea quæ desunt afflictionibus Christi in carne mea super corpus ejus, quæ est ecclesia. cujus factus sum ego diaconus secundum dispensationem dei, quæ data est mihi ad vos, ad implendum verbum dei, mysterium absconditum a saeculis et generationibus, nunc apertum sanctis ejus, quibus voluit deus significare, quæ sit copia gloriæ hujus mysterii inter gentes, qui est Chr: in vobis, spes gloriæ. quem nos prædicamus, admonentes quemque hominem et docentes quemque hominem in omni sapientia, ut præbeamus omnem hominem perfectum in Chr:, ad quod ego quoque laboro, pugnans secundum efficaciam ejus operantem in me potentia.


Cap. II.

Volo enim vos scire, qualem pugnam habeam super vos atque illos, qui sunt 📌Laodiceæ atque quicunque nondum viderunt faciem meam in carne., ut consolationem accipiant corda eorum, bene edocti in amore, atque ad omnem copiam certitudinis intelligentiæ ad cognitionem mysterii dei et patris et Christi, in quo sunt omnes thesauri sapientiæ et cognitionis absconditi. Hoc dico ne quis decipiat vos verbis ad persuadendum aptis – si enim carne absum, in spiritu vobiscum sum cum lætitia videns vestrum ordinem et firmitatem fidei vestræ in Chr: – Ut igitur accepistis Chr: 👤Jesum dominum in [illo] ambulamini constantes et exstructi in illo et conformati in fide, ut edocti estis abundantes in illa in gratiarum actione. Videte, nequis vos servos faciat per philosophiam et vanam fraudem, secundum traditionem hominum, secundum principia mundi, non secundum Chr:, cum in illo habitat omnis plenitudo divinitatis corporaliter, et estote in illo impleti, qui est caput omnis principatus et potestatis, in quo etiam circumcisi estis circumcisione manibus non facta, in exuendo corpore (peccatorum) carnis, in circumcisione Christi, sepiliti cum illo in baptismo; in quo etiam erecti estis per fidem efficaciæ dei, qui suscitavit illum ex mortuis et vos, qui mortui eratis in peccatis et præputio carnis vestræ vivificavit vos, largiens nobis omnia peccata; exstinguens quod est adversus nos manuscriptum dogmatibus, nobis contrarium, et sustulit illud e medio, affigens illud cruci exspolians principatus et potestates proposuit propalam, triumphum transportavit in illo. Ne quis igitur vos judicet in cibo aut potu aut quod attinet ad festos dies, ad novilunium, ad sabbatha, quæ sunt umbra futurorum, corpus vero Chr:. Ne quis vobis palmam eripiat volens in humilitate et cultu angelorum, quæ non vidit, exquirens, vane elatus a mente carnis ejus, neque amplectens caput, unde totum corpus per juncturas et connexiones sublevatum et confirmatum crescit incremento dei. Si mortui estis cum Chr: a principiis mundi, cur, ut viventes in mundo, leges vobis imponi patimini ne tangas, ne gustes, ne contrectes. quæ omnia sunt ad vanitatem usu, secundum præcepta et doctrinas hominum, quæ sunt habentes speciem veritatis in superstitione, et humilitate et neglectu corporis, non cum honore aliquo, ad expletionem carnis.


Cap. III

Si igitur cum Χsto resuscitati estis, superna quærite, ubi est Χstus sedens ad dextram dei; quæ sursum sunt cogitate non quæ sunt in terra. Mortui enim estis, et vita vestra abscondita cum Chr: in deo. ubi Χstus apparuerit, vita nostra tum etiam vos cum illo apparebimus in gloria.

Sepilite igitur membra ad terram pertinentia, stuprum, impuritatem, affectus, libidinem, et avaritiam, quæ idolorum cultus. Ideo incedit ira dei super omnes filios immorigeros, inter quos vos etiam aliquando ambulavistis, dum vivebatis in illis; nunc vero deponite vos omnia, iram, indignationem, malitiam, maledictionem, sermones obscoenos; ne mentiamini invicem, exuentes veterem hominem cum operibus ejus, et induentes novum, renovatum ad cognitionem secundum imaginem ejus, qui eum creavit; ubi non est Græcus et Judæus, circumcisio et præputium, barbarus, Schytha, servus, liber sed omnia et in omnibus Χstus. Induite igitur ut electi Dei sancti et dilecti viscera misericordiæ, probitatem, humilitatem, benignitatem, patientiam (perferentes vos invicem et condonantes, si quis habeat adversus alium litem, ut etiam Chr: nobis condonavit sic etiam vos.) et pax Chr: præmia sua largiatur in animis vestris, ad quam vocati estis in uno corpore; et accepti evaditis. Verbum Chr: habitet in vobis diviter; in omni sapientia docentes et admonentes, psalmis et hymnis et carminibus spiritualibus gratia psallentes in cordibus vestris deo; et omne, quod agatis, in verbo vel in facto, omnia in nomine domini 👤Jesu Chr:, gratias agentes deo et patri per illum.

Mulieres su[b]ditæ sint propriis maritis ut oportet in domino. Mariti amate uxores, et ne adversus illas acerbos vos præbeatis. Filii obedite parentibus in omnibus, hoc enim est acceptum deo, patres ne provocetis liberos vestros, ut ne animum despondeant (ne nimis perterreantur) servi obedite in omnibus dominis secundum carnem, non obsequio ad oculos exhibito tanquam aliorum favorem captantes sed in sinceritate cordis, metuentes dominum. Et quodcunque feceritis ex animo operate ut domino non hominibus, scientes vos a domino accepisse retributionem hæreditatis, domino enim Χsto servitis. Qui vero injuste egit accipiet mercedem suæ iniquitatis, neque est personarum ratio. –


[ Cap. IV ]

Domini præbete justum et æquabilitatem, scientes vos etiam habere dominum in coelis.

Precibus vacate, vigilantes in illis, in gratiarum actione, preces etiam super nos fundentes, ut deus aperiat nobis januam verbi ad prædicandum mysterium Christi, cur ego vinctus sum, ut ostendam hoc, quomodo opportet me loqui. – In sapientia ambulate adversus exteros, tempus redimentes. Verbum vestrum semper sit in gratia, sale conditum, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere. Quod ad me pertinet omnia vobis nuntiabit 👤Tuchicus, dilectus frater, et fidelis diaconus et conservus in domino; quem misi ad vos ob hoc ipsum ut cognosceret res vestras, et consolaretur corda vestra cum 👤Onesimo fideli et dilecto fratre, qui est e vobis, omnia vobis patefaciunt, quæ hic sunt.

Salutat vobis 👤Aristarchus commilito meus et 👤Marcus affinis Barnabæ, de quo accepistis litteras (si ad vos venerit accipite illum) et 👤Jesus, qui dicitur Justus, qui sunt ex circumcisione illi soli cooperatores ad regnum dei, qui fuerunt mihi solatium Salutat vobis 👤Epaphras qui est ex vobis, servus Χsti, semper in precibus super vos pugnans, ut sistatis perfecti et impleti in omni voluntate dei. Attestor enim illi eum magnum habere studium super vos et qui sunt Laodiceæ et qui sunt 📌Hierapoli. Salutat vos 👤Lucas, medicus, dilectus, et 👤Demas. Salutate fratres, qui sunt 📌Laodiceæ et 👤Nympham et ecclesiam in domo ejus et ubi perlecta est a vobis epistola, curate, ut etiam in eccl. 📌Laodicensi perlegatur; et ut vos etiam perlegatis quæ est ex 📌Laodicæa. et dicite 👤Archippo vide ministerium, quod accepisti in domino, ut eum impleas. Salutatio mea manu recordamini vincula mea, gratia vobiscum. –