Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

b
c

PAULUS HELIE

📖 SKRIFTER

UDGIVET MED
UNDERSTØTTELSE AF CARLSBERGFONDET
AF DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB

SJETTE BIND
VED
MARIUS KRISTENSEN OG HANS RÆDER

GYLDENDALSKE BOGHANDEL KØBENHAVN MCMXXXVII

d

NORDLUNDES BOGTRYKKERI KØBENHAVN

e

FORORD

Med nærværende 6. Bind er Tekstudgaven afsluttet. Hans Ræder har besørget Udgivelsen af de to første og det sidste Stykke, Marius Kristensen af de tre andre. Tilsynet har været ført af J. Oskar Andersen og P. Severinsen.

Et 7. Bind indeholdende Kommentar til hele Udgaven vil fremkomme snarest muligt.

København i Februar 1937.

DET DANSKE SPROG- OG LITTERATURSELSKAB

f
g

INDHOLD

Compendiosa regum Daniæ historia 1
Chronicon Skibyense 51
Blandede Optegnelser 151
Tilskrifter i trykte Bøger 201
Scholia marginalia in epistolas Pauli 213
Epistola ad Christophorum comitem 291
Tekstkritik 297

h
i

COMPENDIOSA ET SVCCINCTA REGVM DANIÆ HISTORIA IN HOC CONGESTA VT STVDIOSI CVIVSPIAM MEMORIAM ADIVVARET.

j
k

1 DAN.

1. Primus Danorum rex Dan est appellatus, a quo etiam regnum appellationem est sortitus, ideoque Dania ex primo rege Dan nuncupatur. Hic ex vxore Gritha, summæ inter Teutones dignitatis matrona, genuit duos filios Humblum et Lotherum.

HVMBLVS.

2. Secundus rex Humblus, Lotheri fratris tyrannide consternatus, contempto regni diademate e rege priuatus est factus. Nam in bello a fratre captus regni depositione vitam mercatus est.

LOTHERVS.

3. Tertius rex Lotherus Humbli frater. Hic ex rege tyrannus factus omnisque nobilitatis extinctor, ab ijsdem occiditur a quibus fuerat regno donatus.

SCIOLDVS.

4. Skioldus quartus rex, Lotheri filius, naturam a patre, non mores, sortitus est, et factus insignis 4 patriæ amator atque egregius iusticiæ cultor. Siquidem impias leges abrogauit, salutares tulit. Qui cum speciosissimam puellam ex Teutonibus singulari certamine meruisset, interfecto Scato satrapa eiusdem competitore, ex eadem genuit filium Gram, ac tandem morte naturali perijt.

GRAM.

5. Quintus rex Gram Skioldi filius, qui post gloriosas victorias et egregia facinora, a filio suo Suipdagero primo e Noruegia pulsus, deinde in Dania occisus est, substituto in regem filio suo Guttormo, quem sibi tributarium fecit Suipdagerus.

GVTTORMVS.

6. Sextus rex fuit Guttormus filius Gram, qui fratri suo Suipdagero apud Noruagienses et Suecos regnanti tributarius fuit, breuique tempore regnans mortuus est.

SVIPDAGERVS.

7. Septimus rex fuit Suipdagerus, qui accepto post fratris cineres regno paterno, ab altero fratre nomine Hadingo viro fortissimo in vltionem paterni sanguinis est apud Gutlandiam nauali bello peremptus.

HADINGVS.

8. Octauus rex Hadingus fuit tertius filius Gram. Iste Hadingus post interemptum fratrem parricidam 5 ac multas generosas victorias suspendio se vulgo inspectante consumpsit, vt parem gratiam referret Hundingo Suecorum regi, cui extincto promiserat se non supervicturum.

1 FROTO Geffuemild.

9. Nonus rex Hadingi filius Froto Geffmild i. e. liberalis cognominatus. Iste Froto cum multa liberalitate factus esset insignis multisque victorijs gloriosus, aduersus regem Sueciæ pugnans in bello finiuit vitam.

1 HALDANVS.

10. Rex Haldanus Frotonis filius duorum fratrum suorum factus est infamis interfector, diuque regnans in vltima senectute mortuus est.

ROE.

11. Rex Roe primus Haldani filius, qui pacem magis quam arma doctus, studuit magis ornare acceptam ditionem quam illius fines propagare. Destructo igitur oppido Høgekøbing, edificauit in Selandia Roschildiam ciuitatem nomen illi imponens ex suo nomine Roe et famatissimi eius vrbis fontis, qui lingua vernacula Kylde dicitur. Hic postquam diu regnasset, ab Haluardo Suecorum rege interfectus occubuit.

HELGO.

12. Rex Helgo Roe frater, qui post multas 6 victorias quibus triumphauerat aduersus Scalcum Wandaliæ regem atque filium ducis Saxoniæ, quem interfecit, etiam occidit regem Sueciæ Haluardum fratris sui Roe interfectorem. Porro cum illi exploratum esset quod cum propria dormisset filia, nimio pudore confusus seipsum perdidit, proprijs manibus sibi mortem inferens.

ROLVO.

13. Rex Roluo nuncupatus liberalissimus extitit, cui Suecia fuit multis annis tributaria. Hic a genero suo Hiartuaro Sueonum rege perfidissimo per dolum in arce Letra interfectus est.

HIARTVARVS.

14. Hiartuarus rex decimus quartus eodem die quo dolose Roluonem regem occiderat, occiditur et ipse a Viggone milite Roluonis regis fidelissimo.

HOTTERVS.

15. Rex Hotterus, qui post Hiartuarum sumpto vtriusque imperio gloriose regnauit, factus etiam gigantum et falsorum deorum victor insignis. Iste Hotterus erat multis egregijs artibus instructus, precipue vero adeo callebat omne Musicorum genus, vt gaudio, moestitia, miseratione, vel odio mortales afficere nouerat, tandem interfectus perijt.

BALDERVS.

16. Rex Balderus a stultis hominibus etiam deus 7 creditus. Is postea ab Othino rege interficitur in sinu quodam, qui in hodiernum diem a prædicto Baldero dicitur Baldersflut.

OTHINVS.

17. Rex Othinus, qui ob artes magicas quas callebat et exercuit, diuinas laudes a barbaro et stulto populo promeruit. Cuius nomine etiam vnum hebdomadæ diem insigniuit, qui tandem in Fionia occiditur et sepelitur iuxta amnem quendam, vbi Othonia ciuitas, ab eodem Othino appellata, sita est.

RORICIVS.

18. Rex Roricius Slingenbond appellatus, Othini filius, regnauit inglorius, deficientibus ab eo Suecis et Germanis, qui patris paruerant imperio, morteque naturali defunctus est.

HORVENDILLVS.

19. Rex Horuendillus a Iutis in regem electus postea a Feggone fratre suo occiditur, etiam cum raptu vxoris eiusdem.

FEGGO.

20. Rex Feggo, a quo Feggesund in Iutia nuncupatur. Iste Feggo in vltionem fraterni sanguinis ab Amletho Horuendilli filio ciuitati Wibergensi occiditur.

8

AMLETHVS.

21. Rex Amlethus Horuendilli interfecti a Feggone patruo suo filius, qui tamdiu prudenter dissimulauit insaniam, donec vltus esset in patruo paternam necem, interfectus et ipse a Wigleto tyranno vitrico suo, regni competitore.

WIGLETVS.

22. Rex Wigletus tyrannus Amlethi victor et interfector. Hunc Wigletum habentem regni moderationem tranquillam et diutinam morbus consumpsit.

WERMVNDVS.

23. Rex Wermundus Wigleti filius. Is post diutinum regimen et interfectum Suecorum regem ob senium et cæcitatem a Saxonibus contemptus est, quem contemptum egregie vltus est Wffo filius eius, iam ex dissimulato muto ac stulto factus non solum vir facundus sed etiam fortissimus. Solus enim pugnans aduersus gigantes duos vtrumque peremit, adempto Danis probro quo exprobrati sunt a Suecis, quod illorum regem solum offensum interfecerunt gigantes Dani duo.

WFFO.

24. Rex Wffo Wermundi filius, etiam Olauus mansuetus a quibusdam dictus. Huius præclara gesta ob scriptorum inopiam solemnem fefellere notitiam, quæ creduntur gloriosa fuisse, quorum principia tam plena laudis fuerunt.

9

2 DAN.

25. Rex Dan Wffonis filius, nimirum inglorius filius gloriosissimi patris. Sic interdum (ait Saxo) pignora portentis similia a maioribus suis desciscunt. Omnia enim paterna bona et quæ ipse ex hostibus parta habebat, quæ regio splendori seruire debuerant, in flagitijs ac turpitudine consumpsit.

HVGLETVS.

26. Rex Hugletus, qui Homothum et Hogrimum duos Sueciæ tyrannos maritimo fertur oppressisse conflictu.

2 FROTHO.

27. Rex Frotho Vegetus, i. e. hind stercke, qui cum factus esset gloriosus cede decem fortissimorum ducum in Noruegia, tandem regem Noruegiæ Frogerum singulari certamine peremit.

3 DAN.

28. Rex Dan Frothonis filius egregiam retulit victoriam de rebellantibus Saxonibus, vnde eosdem sibi fecit tributarios, qui illum habere tributarium contendebant.

1 FRIDLEVVS.

29. Rex Fridleuus cognomento celer. Iste fertur regnasse tempore Iulii Cæsaris, cum quo etiam dicitur foedus pepigisse, reuerso Iulio nec audente 10 cum Fridleuo pugnare ob publicam famam, quæ tum narrabat apud Danos esse viros fortissimos.

3 FROTHO Fredegoedt.

30. Rex Frotho cognomento pacis author, Fridleui filius, designatus rex sub prouidentia curatorum, cum esset iam septem annorum. Igitur principio regni eius gubernatoribus male agentibus, tanta erat vitæ licentia, vt nec legibus nec pudore cohiberetur obscena aulicorum petulantia. Verum adulto rege Frothone mutatæ sunt vices rerum, euasit enim regnum ipsius non solum diuitijs, æquitate et legibus gloriosum, sed etiam incredibilibus quibusdam victorijs clarissimum. Cuius memoria etiamnum Celebris est, tametsi apparet ipsum regnasse ante quindecim secula: nimirum eo tempore quo in Betlehem Iudeæ ex virgine matre natus sit Dei filius, homo factus.

HIARNERVS.

31. Rex Hiarnerus, qui cum esset obscuris parentibus, suffragijs tamen populi diadema regni promeruit tanquam premium ornati sepulchri ipsius Frothonis. Nam Frothonis sepulchrum grandi saxo inscripto epitaphio ornauit, ob quod regno ab incolis donatus est, qui paulo post a Fridleuo Frothonis filio Ruthenorum rege est interfectus.

2 FRIDLEVVS.

32. Rex Fridleuus Frothonis filius. Hic cum 11 regnaret apud Ruthenos, audita patris sui morte primum succurrit præfecto Suecorum, aduersus duodecim gigantes Noruegiæ, quibus interfectis preter vnum Biornonem, in Daniam profectus est, cuius aduentum audientes Dani, quem vano rumore mortuum credebant, iubent Hiarnerum regno cedere. Iste Fridleuus rex factus, interfecit Asmundum Noruegiæ regem, ac paulo post naturali morte defungitur, relicto ex Frogertha vxore filio Frothone cognomento Largo.

4 FROTHO.

33. Rex Frotho Fridleui filius cognomento Largus. Huius principatui multi gigantes parebant, inter quos praecipuus erat Starcatherus multorum gigantum peremptor, atque mirabilium rerum effector. Igitur cum hic Frotho gloriosissimum habuisset regnum multis annis, a Suertingo quodam Saxoniæ regulo dolose ad conuiuium vocatus occiditur, vicissim occiso Suertingo, Suertingi enim scelus amborum interitus fuit.

INGELLVS.

34. Rex Ingellus Frothonis filius, sed tanto patre prorsus indignus, quia luxu, libidine et crapula adeo perditus erat, vt euaserit omnium ignauissimus. Adeo ne cogitauit de patris dolosa morte vindicanda, vt filiam Suertingi patris interfectoris vxorem duceret. Cuius consuetudine tam mollis et deliciosus effectus, vt omnem auorum suorum gloriam prorsus obscurarit. Tandem Starcatheri exprobrationibus prouocatus, occidit in vltionem paternæ cedis septem 12 Suertingi filios, quos secum habebat in gratiam vxoris quotidianos conuiuas, perijt autem rex iste naturali morbo in Lethra sede et regali, iuxta quam sepultus legitur.

1 OLAVVS.

35. Rex Olauus quartus Ingelli filius. Hic cum multis annis regnauit, nullam laudem tamen apud posteros promeruit, sub finem vitæ nihilominus prudenter duobus filijs diuisit regnum et imperium, Haraldo maris imperium, Frothoni vero terre regnum tribuens.

1 HARALDVS.

36. Rex Haraldus Olaui filius, cui maris contigit imperium, a fratre Frothone dolo occiditur, vt solus regno potiretur.

5 FROTHO.

37. Rex Frotho Haraldi frater, qui nullo facinore clarus, etiam conatus est Haraldi filios extinguere, ne vllus esset parricidij vltor, qui tamen magno artificio suorum curatorum seruati sunt, donec adoleuissent, adulti vero facti, cum regiam Frothonis subiectam vndique igne incendissent, Frotho fugiens ad opacos quosdam recessus, dudum constructos, vapore et fumo strangulatus interijt.

2 HALDANVS Bierggram.

38. Rex Haldanus Haraldi filius et patrui sui Frothonis interfector. Hic cum tribus annis 13 regnasset, relicto regno fratri suo Haraldo, Sueciam inuasit, vicit et occupauit. Ericus rex Sueciæ occupaturus Daniam tribus prelijs victus est ab Haraldo Haldani fratre, quarto vero prelio victor effectus Haraldum occidit. Sed ab Haldano postea victus et interfectus vita simul et regno priuatus est. Erat hic Haldanus corpore adeo robustus, vt claua immensæ magnitudinis ferro vndique circumsepta in bello vteretur, qua multos aliorum regum gigantes occidit. Ab hoc Haldano, qui ex inclita matrona Thorilda genuit Asmundum Noruegiæ regem, omnes postea Noruegiæ reges magni æstimantur duxisse originem, ad eundem suam genealogiam referentes.

HVGVINVS.

39. Rex Huguinus Haldani nepos, cui regias opes testamento legauit regemque Constituit. Hic Huguinus postea ab æmulo, cui Regnaldo nomen erat, bello oppressus est et peremptus, vnico filio Syualdo relicto.

SIVALDVS.

40. Rex Sywaldus cui filia erat Syritha, puella non solum speciosa valde sed omnium illius seculi puellarum pudicissima, quæ nupta cuidam Otharo viro fortissimo, attulit patriæ magnum libertatis praesidium. Sywaldus igitur pugnans aduersus Regnaldum patris sui interfectorem perpetuum triduum, Othari generi sui fortitudine victor euasit. Otharus enim interfecto Regnaldo in fugam conuertit gigantes plures quam quadraginta, inter quos erat 14 Starcatherus, qui semper contempta quauis sæuitia fuerat omnibus periculis maior.

SIGARVS Sugevald.

41. Rex Sygarus succedit patri suo Syualdo. Hic habens filiam Signe nomine, cuius stuprum ab Hagbarto proco perpetra tum peperit patri interitum. Nam vt rex Hagbartum ob filiæ stuprum laqueo perdidit, ita vicissim ab Haquino, Hagbarti fratre peremptus occubuit.

2 SIVALDVS Sywald.

42. Rex Syualdus post fratrem Sygarum. Huius temporibus pugnatum est tam acriter aduersus patris sui peremptorem Haconem, vt ex regio sanguine ne vnus quidem remaneret, preter solam Iuritham Alfi filiam Sygarique neptem. Videntes igitur Dani regium semen defecisse, regnum popularibus tradunt, creatis ex plebe principibus. Ostmarus preficitur Scaniæ, Hundingus Sielandiæ, Hano Fioniæ, Roricus Aquilonari Iutiæ, et Hatterus Australi. Interea Gunnarus rex Sueciæ, interfecto Regnaldo rege Normannorum, Drotam Regnaldi filiam rapuit, quæ ab eodem stuprum capere coacta, filium procreat Hildigerum, crudelitate patre maiorem. Verum paulo post Borcarus quidam occiso Gunnaro eandem Drotam sibi connubio sociat, ex qua Haldanum illum fortem Iurithæ procum genuit.

3 HALDANVS Haldan hin stercke.

43. Rex Haldanus cognomento fortis, qui multis 15 victorijs gloriosus euasit Iurithamque accepit vxorem, interfectis duodecim gigantibus Iurithæ custodibus, occiso etiam sponso eiusdem primo die nuptiarum, ex qua postquam genuit Haraldum Hyldetand, a Weseto pugili Sielandico interfectus est.

2 HARALDVS Hulletand.

44. Rex Haraldus Hyldetand patri suo Haldano successit, qui mox interfecto Weseto patris sui peremptore, adeo auxit Gotorum imperium vt omnia occidentis regna vsque ad mare mediterraneum illi subiecerit, vnde ab alijs scriptoribus vocatus Alaricus, qui tempore Valentis Imperatoris dicitur vastasse vniuersam Italiani, adeoque Romam ipsam. Fugientibus tamen ad Basilicas apostolorum nocte iussit esse parcendum, nocturna visione sic admonitus de apparentibus sibi apostolis Petro et Paulo, eo cultu quo ad illum venerat Romanus pontifex pro vrbe legatus, ad procurandam pacem. Veri similius est tamen hunc Alaricum non fuisse verum Gottorum regem sed vice regem tantum, quales multi tunc erant, sed omnes parentes Haraldi imperio, qui erat rex Gottorum principalis. Iste Haraldus viribus potentissimus multisque regnis diues, pugnans aduersus Ringonem nepotem suum rebellantem, quem regno Sueonum præfecerat, interfectus occubuit.

RINGO.

45. Rex Ringo Haraldi nepos, sed breui tempore regnans, Schania Suecorum regno applicata, 16 puellam quandam nomine Hetham præfecit Sielandiæ ac coeteris regni Daniæ prouincijs. Hic Suecis dicitur Haquinus Ring, qui vieto Haraldo, Schaniæ præfecit quendam virum fortissimum, Olonem nomine. HETHA puella fortissima regnauit in Sielandia, Fionia et Iutia nomine regis 46. Verum Sielandenses probrosum rati parere foemineis legibus, Olonem, quem Haquinus Ring Schaniæ præfecerat, regem postulant. Iutiæ vtriusque ergo principatum tenuit Hetha, sub tributo tamen seruiens Oloni.

OLO.

47. Rex Olo tamen exercuit tyrannidem, vt superior reginae et puellæ contemptus cunctis poenitentiam pareret, aduersus quem cum duodecim duces conspirassent, destituti viribus et ingenio, Starcatherum pecunia asciscunt, qui acceptis centum vigintique auri libris, tyrannum balneis vtentem adeoque inermem confecit. Huic Oloni tanta erat oculorum acies, vt solo visu terrefaceret etiam viros fortissimos. Nec Starcatherus confectorem egisset, nisi rex Olo simulata feritate vultum mutasset, de Starcathero non aliud suspicans ob longam familiaritatis experientiam, quam illum esse ab insidijs alienissimum.

OMVNDVS.

48. Rex Omundus Olonis filius. Hic postquam maturuit in nullo (inquit Saxo) paternis operibus defectior extitit. Siquidem res ab Olone gestas aut 17 æquare aut transcendere curæ habuit. In suos tamen tyrannidem non exercuit. Huius temporibus Starcatherus voluntarie ab Hatero quodam interfectus occubuit.

1 SIVARDVS.

49. Rex Syuardus Omundi filius fuit infortunatissimus, siquidem illis temporibus inuaserunt Sueci Schaniam, vicerunt, occupauerunt. Sic Germani quoque totam lutiam. Igitur pugnans aduersus illum, qui Schaniæ erat præfectus, occisus est, occiso simul et Schaniæ præfecto.

BVTHLVS Buthle.

50. Rex Buthlus Syuardi frater ob mentis ignauiam coactus est aduenienti Iarmerico regnum tradere, sicque ex rege priuatus euasit.

IARMERICVS.

51. Rex Iarmericus multis victorijs gloriosus apud Sclauos, quos frequenter rebellantes etiam frequenter victos rursum Danorum potestati subiecit. Tandem seductus delationibus cuiusdam calumpniatoris, cui Bicconi nomen erat, speciosissimam vxorem suam nomine Suawildam regis Hellesponti filiam ob stupri suspicionem a Biccone falso intentatam tradidit equorum calcibus proterendam, qua re magis fuit illius obscurata gloria quam prioribus victorijs illustrata. Nam ob hanc causam ab vxoris fratribus, 18 amputatis sibi primum pedibus et manibus, interemptus est.

BRODERVS.

52. Rex Broderus Iarmerici filius parum idoneus succedit in regnum.

3 SIVALDVS.

53. Rex Syualdus nullius præclaræ rei author.

SNIO.

54. Rex Snio Syualdi filius. Hic patriæ res non solum seruauit, sed etiam diminutas in pristinum habitum reuocauit, Schaniam quoque a Danicæ iurisdictionis integritate submotam, ad societatem patriæ victoria insigni reduxit. Hic regis Sueciæ vxorem vi rapuit, magno regni detrimento. Huius temporibus exorta graui fame, exijt e regno grandis exercitus, qui superatis Alpibus proximam illis Italiæ partem, quæ nunc Longobardia dicitur, ab ijsdem vocabulum sortita, quod essent longis barbis, inuadentes occupabant, ac interfectis omnibus viris, relictas vxores accipiebant, vnde creuit tota Longobardorum Posteritas. Hæc autem feruntur facta Anno salutis 586.

BIORN.

55. Rex Biorn succedit nullo egregio facinore insignis.

19

3 HARALDVS.

56. Rex Haraldus Biornonis filius rerum summam assequitur.

1 GORMO.

57. Rex Gormo Biornonis filius. Huic inter priscos Danorum duces non infimæ laudis locum rerum strenue gestarum titulus tribuit. Nam quæ de hoc Gormone feruntur sunt prorsus incredibilia, cuius curiositatem in peruestigatione secretorum ac mirabilium rerum, quæ vel experimento deprehensa vel rumore vulgata fuerant per Torchillum quendam elegantissime describit Saxo.

GØTRICVS.

58. Gormonis filius rex GØtricus non armis modo, inquit Saxo, sed etiam liberalitate conspicuus, incertum fortior an clementior fuerit, adeoque seueritatem mansuetudine castigabat, vt alteram altera rependere videretur. Huius temporibus Carolus Magnus victricia trans Rhenum castra receperat, cui Gøtricus grauia intulit bella, qui cum proprij satellitis proditoria manu interijsset, Carolus Magnus effuso gaudio exultauit, nihil eo casu vnquam fortunæ suæ iocundius obuenisse confessus.

2 OLAVVS.

59. Rex Olauus Gøtrici filius. Hic interfecto patris sui interemptore ab alijs bellis abstinuit. 20 Mortuus vero sepultus fuit apud Lethram illius seculi regiam.

HEMMINGVS.

60. Rex Hemmingus, cuius dignum memoratu opus (inquit Saxo) non reperi, nisi quod pacem cum Cæsare Ludowico iurisiurandi firmitate composuit.

2 SIVARDVS.

61. Rex Syuardus, regis Noruegiæ ex filio Gøtrici filius. Hic Schanis Sielandisque fautoribus regnat. Nam consobrinus eius Ringo idemque Gøtrici nepos lutiam occupabat, qui tandem mutua cede sunt extincti.

REGNERVS Regner Lodbrogk.

62. Rex Regnerus Lodbrog Siuardi filius. Hic erat multis strategematibus admirabilis, multis etiam victorijs gloriosus, Christianorum tamen acerrimus hostis et persequutor, interijt captus in Hibernia et serpentum lacui adiudicatus.

4 HARALDVS Klag.

63. Rex Haraldus Klag tyrannide Regneri insectatus fugit ad Ludowicum imperatorem, cuius pietate factus est Christianus, roboratusque Saxonicis auxilijs primus in territorio Slesuicensi templum Deo dicandum sollicita impensa construxit, post sextum tamen annum factus est Christianæ religionis infamis desertor, regnauit autem annis 16.

21

1 ERICVS.

64. Rex Ericus Haraldi frater regnauit annis 14. Huius temporibus, commisso prælio aduersum Guthormum fratruelem suum, perijt omne semen regium vsque ad vnicum Siuardi filium nomine Ericum Barnn, quo prælio vterque Ericus et Guthormus cum innumeris alijs interemptus est.

2 ERICVS Erick Barnn.

65. Rex Ericus Siuardi filius dictus Barnn. Hic principio regni sui religiosissimum quemque aut supplicijs insequi aut rebus exuere exilioque muletare perseuerauit. Sed paulo post prædicante Beato Ansgario Archiepiscopo Bremensi, sacrilegæ mentis errore deposito, Christianissimus euasit. Regnauit annis, vt volunt quidam, quadraginta sex, et primus Ripis Basilicam extruxit. Huius temporibus erant principes homines crudelissimi, grassantes incredibili seuitia, non solum in Dania sed etiam in Anglia et Hibernia, omnes filij Regneri Lodbrogi, quorum hæc sunt nomina: Ericus, Oruicus, Godefridus, Inguarus, Rotulphius, Sigfridus, Iuarus, Vbbo, Vlfo et Biorno. Isti fratres duce Inguaro, qui omnium fratrum fuit crudelissimus, primum Noruegiam sibi subiecerunt, deinde in Angliam venientes duos reges occiderunt duosque fugarunt, postea Sanctus Emundus rex ab Inguaro captus, ligatus et flagellatus, nouissime vero decollatus est. Inde recedens diuisit classem cum alijs nouem regibus Aquilonis, ex quibus quosdam destinauit in Germaniam, quosdam vero in Galliam, qui omnes fere vrbes 22 Galliæ et Germaniæ aut sibi subdederunt aut destruxerunt, templa cum clericis igne vastantes, omnemque populum sibi resistentem, cum mulieribus et pueris, in ore gladij trucidantes. Dum hæc aguntur, moritur Ericus Barnn, relicto vnico filio Lodneknud adhuc infante, quod audiens OLAVVS rex Sueciæ cum grandi exercitu Daniam inuasit, vicit et occupauit quinquennioque possedit factus rex 66.

3 SIVARDVS.

67. Rex Siuardus Olaui nepos regnauit 10 annis, tandem a Danis interfectus.

1 LODNEKANVTVS

hirsutus pilosus.

68. Rex Lodneknutus Erici filius. Hic ex desperato pene adolescente auctor insperate probitatis euasit, hoc vno deflendus, quod absque Christianæ religionis insignibus e vita ad mortem transitum habuit.

1 SVENO.

69. Rex Sueno Langfod Canuti filius regnauit annis nouem.

6 FROTO.

70. Rex Froto Suenonis frater. Hic Angliam vicit, vbi et fidem Christi edoctus Christianissimus euasit. Volens igitur communem esse toti Daniæ hanc felicitatem, misso legato ad Agapitum 23 secundum pontificem Romanum, fidei doctores postulauit, sed priusquam redijsset legatus, in Domino mortuus est, cum regnasset in Dania et Anglia annis viginti.

2 GORMO.

71. Rex Gormo Frothonis filius regnauit quatuor annis. Huius tempore defecerunt a Danis Angli, pro quorum recuperatione nihil vnquam fortiter est conatus.

5 HARALDVS.

72. Rex Haraldus Gormonis filius ob hoc egregiorum operum monumentis vacuus, quod regiarum opum (inquit Saxo) seruator magis quam propagator extiterit.

3 GORMO.

73. Rex Gormo acerrimus Christianorum persequutor, hos enim puniebat capitis supplicio aut exilio damnabat aut facultatibus exuebat, templum etiam in fundo Slesuicensi a religiosis conditum, tanquam sacrilegum aliquod impietatis domicilium, ab imis fundamentorum partibus demolitus est. Hic regiam maiestatem magis seruauit quam auxit. Qui cum postulasset vxorem filiam Hedelradi Anglorum regis nomine Thiram cognomento Danebod, non antea impetrauit quam polliceretur Christianum fore, ex qua genuit duos filios Chanutum et Haraldum. Hic Chanutus adeo erat patri dilectus vt audita filij morte protinus expirarit.

24

6 HARALDVS Blotand.

74. Haraldus Blotand Gormonis filius. Huius temporibus Otho Imperator depopulatus est totam pene Iutiam, quo fugato et foedere cum illo facto, factus est Haraldus rex Christianissimus. Posthæc Thira mater regis, quo redderet patriam tutiorem a clandestinis exterorum irruptionibus, quantum a Slesuico ad occidentalem oceanum patet, vallo fossaque proscindere aggressa est. Cui postea Waldemarus rex et Absolon episcopus murum cocti lateris superstruxerunt, reficientes noua structura lapsus veteris valli. Iste Haraldus cum multis annis regnasset, a filio Suenone Tywskeg regni assertore interfectus est per quendam Tokonem. Cuius corpus Roschildiam missum apud sacrarium nuper ab ipso conditum solemnem sepulturæ locum recepit.

2 SVENO tweskegk.

75. Rex Sueno furcatæ barbæ. Hic consilio impiorum quorundam nominis Christiani hostium, interfecto patre Haraldo gauisus est se nactum esse occasionem seuiendi in diuina, sed infelicissimis casibus afflictus et flagellatus tandem resipuit, factus Christianus et ipse, Poppone quodam diacono rem Christianam adiuuante edito apud Danos insigni miraculo. Is enim ad fidei Christianæ confirmationem, candens ferrum nudis manibus illæsus cunctis stupentibus portauit. Huius Suenonis beneficio habent mulieres in regno Daniæ ius hereditarium. Hic Sueno tres Episcopatus Iutiæ instituit, Slesuicensem, Ripensem et Arusiensem, mortuus 25 est post conuersionem ac gloriosas victorias in perfectissimo vitæ fulgore charus Deo et omnibus hominibus.

2 CHANVTVS.

76. Rex Chanutus Suenonis filius. Hic Noruegiam occiso Sancto Olauo obtinuit, gentemque Esthonicam sibi subdidit. Deinde Angliam aggressus, fugato rege Edelrado ac in Londonia mortuo, triumphato regno, relictam defuncti regis, filiam ducis Normanniæ, vxorem accepit, ex qua genuit filium nomine Chanutum, cognomento durum, ac filiam vnam quam Conradus imperator accepit filio suo vxorem. Genuit etiam idem Chanutus alios filios duos ex Aluina concubina, Haraldum et Suenonem. Regnauit igitur Chanutus iste senex super tria regna Danorum Anglorum et Noruagiensium annis 20. Moritur autem anno domini 1040.

3 CHANVTVS Haerdeknudt.

77. Rex Chanutus durus. Huius temporibus regnauit Haraldus frater in Anglia quatuor annis, et mortuus est, cui successit Chanutus durus, et Sueno secundus frater in Noruegia, annis fere quinque, quo defuncto Noruagienses elegerunt in regem Magnum Sancti Olaui martyris filium. Quod cum rescisset Chanutus durus, cum Danis et Anglis Noruegiam inuasit, vnde inito foedere, hac lege per amicos communes sunt reconciliati, vt qui fuerit alteri superstes vtrumque regnum possideret. Chanutus vero durus paulo post mortuus est, cum regnasset annis nouem.

26

3 SVENO.

78. Rex Sueno Estridssøn Chanuti duri ex Estrita sorore nepos. Huius temporibus Magnus rex Noruegiæ occupaturus regnum Daniæ ex pacto quod cum Chanuto duro pepigerat, pugnauit aduersus Suenonem ac vicit. Sueno igitur in Schaniam fugiens atque inde in Sueciam fugam parans, audiuit Magnum esse mortuum, qui mox reuersus ab vniuersis Danis in regem eligitur. Regnauit autem annis 28. Huic erant multi filij, quorum quinque ex ijs regnarunt. Iste Sueno erat magnus religionis cultor et praecipuus cleri amator, cui inter ceteros erat charissimus Wilhelmus Roschildensis episcopus, a quo Sustinuit libere coargui et admoneri, siquando admisisset quicquam correctione dignum. Nam quemadmodum in vita sua se mutuo dilexerant, ita in morte quoque non sunt separati. Episcopus enim regio funeri solempni more occursurus iussit parari duo monumenta duoque feretra ex vrbe Roschildensi efferri, cumque cognouisset in Topsøw ore adesse regium funus, erectis in coelum oculis et manibus, si quo rerum auctori seruitio placuisset, vitam a se finiri petiuit. Hæc fatus, veluti in domestico lectulo acquiescens extinguitur.

7 HARALDVS.

79. Rex Haraldus Suenonis filius natu grandior. Huius tempore defecit ab obedientia Danorum Anglia, quæ iam 120 annis fuerat regibus Danorum vectigalis. Et quoniam regiæ functioni erat parum idoneus, sub illius principatu quisque suo voto viuebat, 27 affectibus magis quam legibus aut æquitati seruiens. Vnius tantum legis editione maximos meruit vulgi fauores, quia concessit reo in purgationem intentati criminis, vt sese iureiurando tueretur, quæ lex hoc nomine erat vulgo gratissima, quod minus periculi formidaret ex periurio quam ex ferro. Erat autem Haraldus iste sacrorum officijs deditus, sed superstitiose magis quam pie, Cumque regnasset duobus annis defungitur.

4 CHANVTVS.

80. Rex Chanutus sanctus secundus Suenonis filius. Iste Chanutus erat non solum egregius pietatis et religionis cultor Verumetiam magnus iustitiæ amafor. Videns autem regni incolas adhuc dubitare in multis ad Christianam pietatem religionemque spectantibus, nec esse ceteris per orbem Christi fidelibus legibus et ceremonijs pares et conformes, cum essent ob contemptum regiæ iussionis, qua præcepti erant expeditionem facere in Anglos rebellantes, grandi pecunia mulctandi, remissa pecuniaria muleta, religiosa pietate vrgebat, vt ritu aliarum nationum Christianam religionem profitentium decimas suis sacerdotibus soluerent. Qui perfidia Olaui fratris et proditione cuiusdam Blacconis diuersum persuasi, præcipue Iuti aquilonares frequenter perfidi, insurrexerunt aduersum iustum et sanctum regem, fugientem in Fioniam persequentes, vbi in vrbe Othonia sanctum Dei martirem crudeliter occiderunt in Basilica quæ nunc diuo Albano sacra est, anno regni sui decimo, cuius crudelem interfectionem fuisse 28 verum martirium, diuina pietas multa miraculorum frequentia declarauit, perijt anno 1088.

3 OLAVVS Hunger.

81. Rex Olauus tertius Suenonis filius. Hic ab exilio Flandrensi reuocatus, remisso Nicolao fratre, quem vadem pro Olaui redemptione dederunt, omnium suffragijs rex creatur. Huius temporibus in ultionem immanissimi parricidij tanta fuit annonæ caritas, vt multi fame morerentur. Quæ non tantum obscurorum familias vexabat, sed etiam vsque ad regis penates peruenerat, quos cum videret rex periclitari mensarum inopia, diuinum natalem celebraturus, rogauit Deum vt si quid iræ aduersus populum concepisset, suo, non eius periculo satiaret. Nec difficiles numinis aures habuit. Nam eadem nocte esurientem ac parricidij poenitentem animam efflauit, anno septimo regni sui, domini 1095.

3 ERICVS Eigotæ.

82. Rex Ericus cognomento et re ipsa bonus. Fuere huic Erico filij Haraldus, Chanutus et Ericus, sed primus concubina, secundus matrimonio, tertius adulterio ortus proditur. Erat autem Ericus iste simul fortis et mansuetus tenuitque medium temperamentum inter desidiam et ferociam, quamobrem maioribus formidulosus, minoribus vero percharus fuit, cum hos paterna indulgentia, illos regia seueritate insequeretur. Filias quoque complures ex concubinatu habuit. Huius temporibus factus est Ascerus 29 quidam clarissimo inter Iutos loco natus, primus Archiepiscopus Lundensis, prius enim parebant omnes Danici regni Episcopatus Archiepiscopo Bremensi. Sub hoc Erico vixit gloriosus Skialmo Candidus, educator filij Erici, nimirum Chanuti ducis. Tandem octauo regni sui anno pro expiatione suorum peccatorum religiosam amplexus est peregrinationem, Iudæam versus, electis procerissimis quibusque peregrinationis socijs, vt sui corporis proceritatem consentaneo sociorum habitu minueret, in ea vero peregrinatione mortuus est in Cypro Insula toto orbe famatissima, vbi etiam non sine grandi miraculo sepultus est, eadem Insula ab illius sepultura defunctorum cadauera continente, quæ ante non poterat continere, Anno domini 1105.

NICOLAVS.

83. Nicolaus quintus Suenonis filius. Huic erat filius nomine Magnus ex vxore Margareta, filia regis Sueciæ, homo crudelissimus et impius, qui etiam interfecit Sanctum Chanutum martirem et ducem, ipsius quoque fratrem Haraldum. Iste Nicolaus bello superatus ab Erico Emund, occiso Magno filio, fugit ad Slesuicum, vbi a Iutis interfectus est in vltionem Chanuti ducis, qui erat Iutis charissimus, Anno domini 1135.

4 ERICVS Emundt.

84. Ericus Emundt. Hic interfecto fratre suo Haraldo, vniuersisque liberis eius submersis, tandem regnauit. Bello etiam vicit et interfecit 30 Magnum fratris sui Chanuti ducis interfectorem. Pacem igitur bello quæsitam iustitiæ ornamentis excolere studuit. Grauiter enim animaduertere coepit in potentiores et maiores, qui minores iniuria afficiebant, vnde neque familiaritati neque necessitudini parcebat, maiorum enim inconsultam auariciam aut ferro aut laqueo castigabat, quo studio et principum odia et plebis obsequia contraxit. Hic Ericus ab Episcopo Roschildensi Eschillo ob simultatem inter illos exortam pulsus est in Iutiam, Sielandensibus opem Eschillo ferentibus, solis Skialmonis filijs seditionis consortium detrectantibus, sed vt ad eos impunitas redundauit, ita ad Eschillum poena concessit. Rege enim cum Iutica classe reuerso, patris et patrui interuentu vsus vicena auri talenta mulctæ nomine persoluit. Tandem a Plogo quodam claro loco inter Iutos nato, coram rege cuidam ex plebe de se queritanti respondente, lancea transuerberatus occubuit Anno domini 1139, cum quatuor tantum annis regnasset.

5 ERICVS Lamb.

85. Ericus Lamb Erici ex sorore nepos. Hic præter solam animi fortitudinem nihil a natura dotis acceperat. Sicut enim erat prudentia vacuus, ita parum amænus eloquio, qui confectis aliquot bellis aduersus Olauum auunculi sui Haraldi filium, tandem Othoniæ factus est monachus, moritur anno regni sui octauo, natiuitatis vero Christi 1147.

31

4 SVENO.

86. Sueno Erici Emundi filius. Huius temporibus ambiebant regnum etiam Chanutus Magni filius et Waldemarus Chanuti ducis filius, variantibus inter sese populi suffragijs. Igitur Schanienses elegerunt Suenonem vna cum Sielandis, Iutorum principatum tenente Chanuto, inter quos ancipiti semper fortuna pugnatum est annis decem. Ab hoc Suenone captus est et per ludibrium in templo Beati Laurentij suspensus Eschillus Archiepiscopus Lundensis. Vbi ergo Sueno iste nulla certa victoria viderat sibi totius regni principatum contigisse, desperabundus fugit in Saxoniam. Interini Dani conuenerunt eligentes duos reges Waldemarum filium Chanuti ducis, filii Erici boni, et Chanutum filium Magni interfectoris Beati Chanuti, hac lege vt simul regnarent. Quod cum audisset Sueno, ex Saxonia reuersus hanc meruit gratiam, vt cum alijs duobus regni consortium acciperet, partito in tres partes vniuerso regno. Sueno igitur Saxonum præsidijs et armis fretus mox Chanutum Roschildiæ dolose occidit, occisurus etiam Waldemarum, nisi beneficio Hesberni Snare nepotis Skialmonis Candidi seruatus ac in Iutiam maximo naufragij periculo fuisset transuectus. Quem cum insequeretur Sueno eodem anno in prælio, quod Grathemosæ commissum est, a Waldemaro victus et occisus est, vnde et iustas dedit perfidiæ poenas.

5 CHANVTVS.

87. Chanutus filius Magni, filij Nicolai regis, interfectoris Beati Chanuti ducis. Hic naturam a patre 32 sortitus, a paternis moribus erat alienus, cumque duodecim pene annis dubia spe regnasset, tandem a Suenone perfidissimo Roschildiæ per insidias nocte occiditur.

1. WALDEMARVS.

88. Waldemarus Chanuti ducis filius, non solum naturæ, sed etiam pietatis paternæ heres egregius. Hic, interfecto publico prælio perfidissimo Suenone, tandem solus regnauit. Huius temporibus, cum frequentes facerent incursiones Saxones in Iutiam, Waldemarus et Absolon Episcopus Lundensis, vt multis annis arcerentur ab huiusmodi incursionibus, extruxerunt murum cocti lateris super vallo olim facto in eandem rem ab illustrissima Danorum regina Thyra Danebod, matre Haraldi Blotand, quam quidem structuram appellabant Danewirke. Hic Waldemarus cum esset multis victorijs gloriosus, admirandis etiam rebus eximius, triumphata Rugia atque per Absolonem ad fidem conuersa, cum filiam suam dedisset Friderici Imperatoris filio vxorem vidissetque sanctissimum patrem suum diuorum catalogo adscriptum filiolumque suum regni diademate ornatum, tandem mortuus est, cum regnasset annis 25, Anno domini 1182.

6. CHANVTVS.

89. Chanutus primus Waldemari filius, qui per Absolonem Episcopum terra et mari gloriose belligeratus est aduersus Romanum imperatorem, contendentem Danorum regnum semper liberrimum 33 esse imperij feudum. Holsatiam igitur et Dithmarsiam triumphauit; tandem cum regnasset annis 22, mortuus est anno Christi 1203.

2. WALDEMARVS.

90. Waldemarus Seyer, Chanuti frater. Iste Waldemarus fuit multis victorijs gloriosus, qui Danis fertur etiam legem composuisse, antiquas leges aut emendasse aut in ordinem redegisse. Noruegiam vicit, cui regem tributarium dedit Erlingum quendam ducemque Constituit Philippum. Accepit autem vxorem nomine Dagmar, filiam regis Bohemiæ. Huius temporibus initium habuerunt ordines minorum et prædicatorum scilicet anno domini 1208. Et eodem anno pugnatum est in Lena Westgotiæ, duce Suerchero Hack rege Sueciæ, filio regis Caroli interfecti a Chanuto rege, filio Sancti Erici, in cuius vltionem Suercherus interfecit omnes Chanuti filios, vnico Erico filio in Noruegiam euadente. Huic Suerchero auxilium a Waldemaro postulanti, additæ sunt Danorum copiæ fortissimæ, virorum scilicet octodecim milia, sub principibus belli Ebbone Sunonis et Laurentio illius fratre, fortissimis pugnatoribus, filijs domini Sunonis Sielandici de Knarretorp, factaque est magna vtriusque exercitus strages; ceciderunt in eo prælio præfati belli principes. Pugnatum est autem pridie Kal. Febr., cessitque victoria Suerchero, sed maxima sui exercitus iactura, cæsis innumerabilibus Suecis. Rursum anno 1210 bellatum est in Gylstynreen, vbi rex Suercherus occubuit et dux Folcho, alijque multi viri nobiles de 34 Folchungis, cessitque victoria Suecis. Anno domini 1214, cum defuncta esset regina Dagmar, celebratæ sunt secundæ nuptiæ regis Waldemari cum filia regis Portugalliæ, qui anno sequente Constituit filium suum Waldemarum regem in placito Wibergensi, qui tamen ante patrem suum mortuus est anno domini 1231. Ijsdem temporibus cum Otho Imperator armato milite venisset contra Waldemarum regem, occupaturus Holsatiam, si res illi ex voto cederent, verum cum audiuisset, regem Waldemarum cum ingentibus copijs sibi occurrere, in fugam est conuersus, nec quieuit, donec vltra Albiam ventum esset. Anno domini 1216 Waldemarus rex terram comitis Henrici vltra Albiam paulatim vastare et populari coepit, extruxitque duas arces non procul ab Hamborg. Ducatum vero Erico filio suo contulit. Comitatum autem, quem ab Henrico Comite vindicauerat, Nicolao filio suo (quem ex pellice habebat) dedit. Anno domini 1223 dolo captus est rex Waldemarus cum filio suo Waldemaro, et in Slauiam deductus. Anno domini 1226 grandi pecunia est redemtus. Anno 1232 coronatus est Ericus Waldemari filius in regem, et frater eius Abel Iutiæ Ducatum accepit. Anno autem 1239 idem Ericus duxit vxorem Iutam nomine, filiam ducis Saxoniæ. Igitur cum Waldemarus Seyer gloriose regnasset annis 39, mortuus est 1241 in coena domini, quæ erat quinto Kal. April., regno in optima pace relicto, ac filijs omnibus antea matrimonio iunctis.

35

6. ERICVS.

91. Ericus Waldemari filius, coronatus rex adhuc viuente patre, vir bonus et pius. Hic multis annis aduersus fratrem suum Abel, virum crudelissimum, belligeratus est, a quo tandem dolo capitur, capiteque truncatur in vigilia Sancti Laurentij Anno domini 1250.

ABEL.

92. Abel, Erici frater et peremtor, cum duobus annis male et tyrannice regnasset, a Frisonibus est interfectus, iusto Dei iudicio, quod prius ille occiderat regnandi cupiditate innocentissimum fratrem suum, Anno domini 1252.

1. CHRISTOPHORVS.

93. Christophorus, frater Erici et Abelis. Iste Christophorus nullo facinore gloriosus est. Sub illius principatu tanta erat plebis aduersus regem rebellio, vt coacta turba irrumperet in arces regias, quas aut destruxit aut prorsus est demolita. Vno scelere euasit infamis, accepit enim Jacobum Archiepiscopum captiuum, quem carceri mancipauit in arce Hagenscou. Cuius causa regnum nouem annis fuit sub interdicto. Mortuus est Anno domini 1259. Circa hæc tempora obseruatum est quiddam in Suecia, quod a temporibus Sancti Erici initium habuit. Cum enim Vplandenses sanctum Ericum, Ostgothi vero Carolum, Suercheri Hack patrem, elegissent, constituerunt vt ex his duabus progeniebus alternis vicibus eligerentur reges. Quæ constitutio durauit 36 centum annis, vsque ad tempora Birgeri ducis, patris Waldemari et Magni Ladelaass, regum Sueciæ, qui captos dolo præcipuos de Folchungis viros eximios occidit, vt regnum apud illius posteros perseueraret.

8. ERICVS.

94. Ericus Klipping. Iste erat multis flagitijs opertus, sacrilegijs, violentis oppressionibus, ac infami libidine ita notatus, vt omnibus haberetur inuisus. Igitur Anno domini 1286 cum ruri ageret venationem, ac nocte beatæ Ceciliæ dormiret in villa Findetorp Wibergensis diocesis, iaceretque cum multis in horreo quodam grauiter soporatus, ingressi sunt clam septem viri præuia laternula, studio armati, quorum vnus regis caput manui innixum graui pugione crudeliter transuerberat, ceteri vero inuadentes regis cadauer iam exanime intulerunt illi vulnera 70 in vltionem perfidiæ ipsius regis, ac præcipue nefandæ libidinis, qua expugnauerat corruperatque multarum nobilium matronarum pudorem, inter quas etiam fuerat stuprata vxor domini Stigoti Andreæ, regni Marscalchi. Iste Ericus dedit filiam suam, nomine Sophiam, Waldemaro regi Sueciæ vxorem, qui ob stuprum sororis eiusdem Sophiae e regno pulsus, habuit Magnum Ladelaass fratrem suum regni successorem.

9. ERICVS.

95. Ericus Mendwidt Erici filius. Hic aliquot victorijs contra Teuthones insignis fuit, Rostochium triumphauit, et iuxta Warnaw turrim extruxit. Huius 37 tempore Anno domini 1287 iuratum est in Dacia a 27 viris nobilibus, dominum Iacobum comitem Hallandiæ, dominum Stigotum Marscalchum, dominum Nicolaum Hallantzfar, dominum Petrum Porse, aliosque multos illorum complices, veros esse regis Erici interfectores, qui statim sibi timentes in Noruegiam fugerunt receptique sunt sub regis Noruegiæ protectione. Anno domini 1293 mortuus est dominus Stigotus, quondam Marscalchus regis interfecti, in insula Hielm, quam arce quadam munierat, vbi regis interfectores tuta habebant præsidia, vnde etiam pyraticam exercebant. A Stigoti enim obitu dispersi sunt ac diuersis locis supplicio affecti. Nam anno statim sequente captus est Rane Ionsen, qui extra Roschildiam rota percussus occubuit in vltionem interfecti regis Erici, cuius idem Rane fuerat cubicularius adeoque proditor infamis. Iste Ericus mortuus est sine liberis anno 1319, cum regnasset annis 33.

2. CHRISTOPHORVS.

96. Christophorus Erici frater, qui electus est anno 1320. Iste erat regni diademate prorsus indignus ob ignauiam, nec vnquam fortunatus aut felix, adhæc omnis nobilitatis osor populique vorator. Igitur tanquam perfidus princeps Sustinuit multorum rebellionem, quam declinare volens bis e regno fugerat, redijtque spe recuperandi, sed nullo fructu. Nam Holsatis in pignus dederat vniuersam Schaniam. Habebat autem tres filios, Ericum, Othonem et Waldemarum. Ericum regem Constituit, vt vna secum regnaret, verum vterque male regnans in 38 graue odium incurrit. Nam regni proceres fugato patre filium captum carceri manciparunt in arce Hadersløf, qua occasione coeperunt Holsatiæ comites regnum ambire, nihil non tentantes, vt Danos in perpetuam quandam seruitutem redigerent, quod animaduertentes Danorum proceres reuocant ab exilio Christophorum regem, et Ericum illius filium a vinculis absoluunt, qui paulo post, breui tempore regnantes, calamitosa morte defuncti sunt. Anno domini 1333 Dominus Magnus Rex Sueciæ redemit vniuersam Schaniam a dominis Holsatiæ, qui illam in pignus acceperant a Christophoro rege Danorum, patre Waldemari Duri. Redemptionis autem pretium erat 70 milia marcarum argenti puri. Videntes autem Holsati ob tyrannidem, qua grassabantur in vniuersam Schaniam, defecisse Schaniæ proceres ad Magnum Smec regem Sueciæ, coacti sunt vendere, quod alioqui non fuissent diu habituri. Anno domini 1340 cum in regno Daniæ adhuc esset interregnum, mortuo scilicet rege Christophoro, et nondum ex aula Imperatoris reuerso Waldemaro, Iutiam sunt hostiliter ingressi domini Holsatiæ, Ioannes Dux et Gerardus Comes, eandem mox occupaturi. Cumque Comes Gerardus ad Randrusiam Iutiæ ciuitatem peruenisset ac ibidem sua firmasset præsidia, a nobili quodam viro Nicolao Ebbonis, patriæ libertatis studiosissimo, nocte interfectus occubuit cum multis nobilibus et alijs militibus, quos secum ibidem habebat in præsidijs.

39

3. WALDEMARVS.

97. Waldemarus cognomento Reprobus. Hic fertur fuisse versutissimus, auarissimus et audacissimus, qui cum offendisset regnum pauperrimum, scilicet a patre suo spoliatum, ab hostibus Alemannis vastatum, a quibus etiam tunc arces multæ possidebantur, mira vafricia vindicauit e possidentium manibus, minima sanguinis iactura, principio regni sui. Cumque iam occupasset totum regnum magno ingenio, sola Schania parente Suecorum regis imperio, tandem quinto anno regni sui, scilicet Anno domini 1340, vindicauit etiam Schaniam, abusus simplicitate Magni regis, ac dolo exustis omnibus eiusdem literis. Anno vero proxime sequente, vindicata Schania, iam aperto Marte inuasit Ølandiam et Gothlandiam, atque cum crudelissime vastasset vtramque, interfectis in Ølandia quingentis viris, in Gothlandia vero duobus milibus, eodem anno amisit Ølandiam, Gothlandia retenta. Iste Waldemarus in asserendo regno fuit admodum gloriosus. Nam vt illud in libertatem assereret, nihil non tentauit: receperat vastatum, spoliatum, depauperatum, et quodammodo in solitudinem redactum, non tam ignauia patris ac fratris, quam exterorum incursionibus, sed liberum et florentissimum reliquit. Hanc tamen illius gloriam obscurarunt insatiabilis auaritia et infamis perfidia, qua, violato iureiurando, coepit tyrannidem exercere aduersus nobilitatem totius regni, quam etiam extinctam cupiebat, quo crudelius grassaretur in omnes, sublato iam metu, qui solet esse officij custos. Ob hanc enim causam pertulit ab 40 ipsis proceribus frequentes rebelliones, non insidiantibus regi et crudeli et formidabili, sed magis sibi prospicientibus, ne perirent, quorum tamen rebellionem crudeliter vlta est in multos Margareta illius filia, trium regnorum regina, quantumuis visa sit alijs claris dotibus spectabilis. Erat autem Waldemarus iste adeo irritabilis in omni re, vt etiam facile fuisset fidem relicturus, nisi obstitisset religiosus quidam pudor. Nam Romano Pontifici ob tyrannidem et perfidiam interdictum et excommunicationem minitanti, fertur in hæc verba respondisse: Waldemarus Rex etc. Romano Pontifici salutem: Naturam habemus a Deo, regnum ab incolis, diuitias a parentibus, fidem vero a tuis prædecessoribus, quam, si nobis non faues, remittimus per præsentes. Vale. Habebat autem vxorem nomine Heluig, filiam Waldemari ducis Slesuicensis, ex qua sustulit duas filias, vnam quæ nupsit Haquino Noruagiensium regi (hæc fuit Margareta regina trium regnorum), alteram quæ nupsit duci Magnopolensi, cui genuit duas filias, matrem Erici regis de Pomerania et Christophori regis de Bauaria. Cumque multis annis regnasset Waldemarus, mortuus est in arce Gorra a se extructa, sepultus Soræ cum patre suo, Anno domini 1375.

MARGARETA.

98. Margareta Waldemari filia nonagesimo octauo loco regnauit, mulier crudelissima et inferno digna, Suecorum sententia, verum Danorum opinione Christiana et religiosa valde, et adeo potentia, 41
fortuna, victorijs, diuitijs et prudentia gloriosa, vt fortunatissimos viros videatur non solum æquasse, verum etiam longe superasse. Hæc regnante patre nupsit Haquino filio Magni Smeck, qui fuit rex Sueciæ et Noruegiæ, cui vnicum filium genuit, Olauum nomine, Anno domini 1371, qui fertur ignota morte perijsse, nondum accepto regno, Anno 1387. Regnauit autem post mortem mariti sui Haquini annis 32. Bellum enim ab Haquino marito coeptum aduersus Albertum regem Sueciæ illa gloriose perfecit. Anno enim domini 1389, misso ex Dania grandi exercitu, sub principe belli domino Iuaro Lycke, pugnatum est in Asle aduersus Albertum regem Sueciæ, cessitque fortuna ipsi Margaretæ victoriam, captusque est Albertus in prælio, vna cum filio suo Erico duce, simulque cum illis capti sunt Rodolfus Episcopus Scarensis, Dux Magnopolensis, regis Alberti pater, Comes Holsatiæ et Comes de Reppin, alijque multi Barones et proceres, interfectis multis milibus plebis. Nam equites aurati ibidem cæsi fuerunt 19, exceptis alijs nobilibus, qui nominati non sunt. Nam vt erat gloriosa victoria, ita præcesserat atrox bellum. Captus est igitur Albertus et in Daniam ductus, sex annis in captiuitate durat. Liberatus est autem a captiuitate anno domini 1395, circa festum beati Michaelis, hac lege, vt præfixo termino aut solueret reginae 60 marcharum milia argenti puri, aut fieret deditio ciuitatis Holmensis, aut rediret, in captiuitate perduraturus. Cum nec rediret nec soluere valeret tantam summam, scripsit Holmensibus, et mox consequuta est deditio. Sicque obtento vniuerso regno gloriose regnauit, pepegitque foedus 42 illud solemne, quod tria regna coniunxit, quod vtinam durasset in hodiernum vsque diem. Ictum erat foedus hac lege, vt in electione regum alternis vicibus haberet Dania primum suffragium, Suecia vero alternis. Et quoniam in electione Erici regis Dania primum habuerat suffragium, mox in electione Christophori regis etiam vsurpabat primum, qua temeritate et arrogantia offensi Sueci statim elegerunt sibi proprium regem, Carolum Chanuti, maximo vtriusque regni dispendio. Hæc Margareta cum orbata esset posteritatis spe, nimirum mortuo Olauo filio, vocatum ad se Ericum nepotem ex Pomerania in regem eligendum curauit, anno domini 1396, cum esset quatuordecim tantum annorum, qui statim anno sequente Calmariæ coronatus est ab Archiepiscopis Lundensi et Vpsalensi, præsentibus Episcopis Lincopensi, Scarensi, Strengenensi, Arosiensi, Vexionensi, Arusiensi, Ripensi, Orcadensi, vbi creati sunt ex tribus regnis equites aurati centum et viginti tres. Itaque Margareta cum Erico habebat commune regnum vsque ad diem mortis suæ, accepitque illi vxorem, filiam regis Angliæ, nomine Philippam, anno domini 1406. Celebrate sunt nuptiæ Lundis eodem anno, circa festum omnium sanctorum. Cumque diu regnasset, semper cleri amatrix, magno laicorum odio, tandem mortua est, ac Roschildiæ sepulta sepulchro precioso, anno domini 1412, circa festum Simonis et Iudæ.

43

10. ERICVS.

99. Ericus filius ducis Pomeraniæ, Waldemari pronepos. Hunc Ericum narrant Suecorum Chronica sic educatum fuisse a Margareta in omni perfidia et crudelitate, vt Waldemaro nihil fuerit Inferior, imo perfidia superior, adeo vt dicant eum ex Margaretæ vberibus suxisse quicquid malitiæ illa velut hereditario iure a patre crudelissimo et versutissimo possederat. Obtestata enim super literis et iuramentis seruandis, de fide castrensi non in exteros transferenda, solita erat respondere: Seruate vos qua potestis diligentia nostras literas, nos curabimus arces seruari. Hic Ericus obtestatus de Seruando iureiurando fertur eadem sententia respondisse Suecis: Eders Ia-Herre wil iag icke werre. Huius temporibus fecerunt Alemanni grauem irruptionem in regnum Danorum, sed nullo suo commodo, Philippa regina et senatu regni aduersus illos pugnantibus et vincentibus. Rex autem Ericus visus est bellis nihil aliud quæsiuisse, affectasse vel desiderasse, quam suorum procerum et nobilium interitum, ideoque fertur amasse bellum, victoriam non amasse, semper contentus cladem aliquam suorum fidelium procerum accepisse. Qui cum erga omnes esset perfidus et iniquus, Suecis tamen quam Danis erat iniquior, aut sic a Margareta edoctus, quæ Suecis fuerat semper durissima, aut affectu priuato. Nam quo semper posset Suecis infestus esse, ab vtroque regno deturbatus, elegit Gothlandiam insulam tanquam exilij tutissimum præsidium, vnde pyraticam perpetuo in Suecos exercuit, Danis interini parcens, quibus etiam, 44 recedens et in Pomeraniam rediens, tradidit totam Gothlandiam possidendam et asseruandam. Aduersus hunc Ericum feruntur multa descripta accusationum capita, quibus palam est illum e regno fuisse iustissime profligatum, et inter ceteras grauissimas querimonias 27 proditiones capitales et infames. Cumque diu regnasset, multis adulterijs opertus, voluptatibus deditus, periurio, rapina, perfidia, violentia, tyrannide et proditione sceleratissimus, conspiratione solemni omnium procerum regni publicam libertatem optimo iure asserentium consternatus, sibi male conscius fugit in Gothlandiam, compilatis regni thesauris, ac comitatus vnica concubina præ ceteris charissima, cui nomen Cæcilia, quæ non minimam præstitit expulsionis causam, cum esset illi multorum malorum incentrix et consultrix. Fugit autem anno domini 1438, cum a coronatione sua regnasset annis 41.

3. CHRISTOPHORVS.

100. Christophorus dux Bauariæ, etiam Waldemari pronepos. Hic electus est in regem consilio Erici regis. Cui si contigisset vita diuturnior, euasisset valde gloriosus, præcipue aduersus petulantiam ciuitatum, quæ a gallinis nomen habent. Nam ad illarum petulantiam cohercendam et refrenandam (qua etiam regnis ac principibus minitantur) videbatur valde idoneus, vehementer enim dolebat, Lubecam olim a Danis extructam Danorumque regibus subiectam, sic per proditionem libertatem vindicasse, vt illi nunc dominari cupiat, cui prius 45 subiecta seruiebat. Ad eam igitur rem perficiendam collegit ab vniuerso regno ingentem pecuniarum vim. Vnde offensi Iuti Aquilonares, excitata tragedia et graui seditione, rebellare tentantes, a rege vieti sunt grauiterque mulctati. Cumque duxisset vxorem filiam Marchionis Brandeburgensis, nomine Dorotheam, sine liberis mortuus est anno regni sui septimo, scilicet anno domini 1448, in arce Helsingburgo. Erat autem Christophorus iste Danis quidem acceptus, sed Suecis inuisus, quibus tamen ad mortem vsque dominatus est.

1. CHRISTIERNVS.

101. Centesimus primus rex Christiernus, eius nominis primus, filius Friderici comitis de Oldenburg. Electus est autem consilio domini Adolphi ducis Holsatiæ, cuius erat consanguineus, qui ducta vxore Dorothea, præcessoris sui Christophori relicta, quæ peperit illi filiam vnam nomine Margaretam, postea regis Scotiæ vxorem, ac duos filios, Ioannem et Fridericum. Hæc electio facta est anno domini 1448. Huius temporibus plane defecit Sueciæ regnum a foedere trium regnorum, coronato sibi proprio rege Carolo Chanuti filio, eiusdem regni Marscalcho, quo tandem expulso ob tyrannidem et perfidiam, assumptus est Christiernus etiam in Sueciæ regem sed paruo tempore regnantem, seditionem aduersus illum mouentibus Suecis quibusdam, natura factiosis, Carolo iam reuocato ex vrbe Gedanensi, in qua 7 annis exilium transegerat. Iste Christiernus, cum erat natura clemens, egregiusque pecuniarum 46
contemtor, nec odij tenax aut iniuriarum vindex, habuisset suo seculo regnum minime violentum, parum etiam cruentum, si calumniatores quidam illius simplicitate non fuissent abusi in magnam regni Sueciæ perniciem. Archiepiscopus enim Vpsalensis, Dominus Ioannes Benedicti, vir nobilissimus, falsis delationibus quorundam calumniatorum a rege Christierno captus atque ludibrijs affectus multis, in Daniam etiam missus, vbi magna iniuria calamitose vixit, cuius tamen patrocinio ac præsidio Christiernus rex adeptus erat regni diadema. Idem enim Archiepiscopus succensus patriæ libertatis amore, odio habens Caroli regis maximam perfidiami, crudelissimam tyrannidem atque insatiabilem auaritiam, semper restitit Carolo regi, principi perfidissimo, quem sciebat contra trium regnorum solemne foedus priuatis quorundam suffragijs violenter intrusum fuisse regem. Rex tamen Christiernus, deprehenso calumniatorum dolo, a captiuitate absolutum Archiepiscopum in Sueciam magno cum honore remisit, qui restitutus gradui pristino, contempta captiuitatis iniuria, ad mortem vsque magna Suecorum perfidorum admiratione permansit regis Christierni regno ac principatui fidelissimus. Cum igitur Christiernus iste grandi pecunia, partim a regni tributis collecta, partim vero a Christophoro præcessore relicta, Holsatiæ ducatum redemisset, Sueciam armis vicisset, Gothlandiam occupasset, Erico rege decrepito in Pomeraniam reuerso, filioque suo Ioanni vxorem accepisset, vrbemque Romam religionis gratia visitasset, regnassetque annis ferme triginta tribus, anno domini 1481 inter Pascha et Pentecosten diem 47 clausit extremum, fortitudine, armis et victorijs potens, misericordia, gloria et magnificentia diues, fide vero ac religione pius, sepultusque est Roschildiæ, in sacello quodam a se fundato et extructo atque amplissimis possessionibus dotato, quod ad australem plagam adhæret Basilicæ beati Lucij martyris, cuius religiosus cultus et ornatus, sacræ diuorum quoque reliquiæ ex vrbe Roma delatæ, quæ ibi visuntur, testantur Christiani principis religiosam pietatem.

IOANNES.

102. Centesimus secundus rex Ioannes, eius nominis primus. Hic vxore ducta, nomine Christina, filia domini Ernesti ducis Misniæ, genuit duos filios, Christiernum et Franciscum, et filiam vnam, nomine Elizabet, quæ nupsit domino Ioachimo Marchioni Brandeburgensi. Iste Ioannes coepit regnare statim ab obitu patris sui Christierni, multisque annis, nimirum pene triginta duobus, Christiane regnum Danorum moderatus. Nam principio regni sui, consilio prophanorum procerum, decreuerat molestus esse viris ecclesiastici Ordinis, postea vero, cum sentiret prophanos inueterato odio (quo laici sunt clericis semper offensi) id suasisse, sententiam decreti sui mutauit. Igitur ad finem vsque vitæ suæ erga clerum fuit optime affectus, deprehenso procerum dolo. Quod si non tanta pietate dilexisset vniuersum clerum, veneratusque fuisset omnia religionis Christianæ sacra, multa fuissent aduersus cleri libertatem a proceribus quibusdam tentata, quæ successerunt illis sub principatu regis Christierni famosi tyranni 48
et Friderici primi nuper defuncti. Erat autem rex Ioannes tanta præditus solertia, vt prudenter nobilium quorundam insania frueretur, quos cum mira comitate sibi conciliasset, ob mutua tamen ipsorum dissidia ac quotidianas iniurias, quibus se inuicem afflictabant, grauiter in eos animaduertebat, quibus tamen nulla videbatur intolerabilis muleta, quod omnia leniret incredibili affabilitate. Quod si temperasset a bello et sanguine (in quæ tamen casu magis quam proposito inciderat) abstinuissetque ab iniqua sententia, qua decernebat contra heredes domini Pauli Laxmand magistri equitum, fuisset sane princeps et optimus et felicissimus. Porro cum in rebus mortalium nihil sit ab omni parte beatum, et optima quæque desiderantur verius quam habentur, non minimam laudem merentur hi, qui vitam agentes in delicijs ac opibus huiusque caduci seculi strepitu et pompa, multis adulatoribus, calumniatoribus et parasitis obnoxij, mediocritatem seruare potuerunt. Huic principi bellum meditanti aduersus dominum Stenonem Sture, regni Sueciæ gubernatorem, restitit Dorothea mater, quamdiu vixit. Nouit enim prudentissima mulier, tantam esse Suetici populi perfidiarci, vt quacunque ratione vieti et subiugati, non essent tamen diu fidem seruaturi. Mortua vero matre pugnauit ac vicit, vix tamen triennio possedit, rebellantibus Domino Stenone et Suantone proditoribus perfidissimis, maximo in hodiernum diem vtriusque regni detrimento. Triumphauit autem anno domini 1497. Anno vero 1501 defecerunt ab illo, obsessa et tandem capta in arce Holmensi regina Christina. Porro cum Suecorum proceres in defectione 49
aduersus aliquot reges, cum Daniæ, tum Sueciæ, a multis excusentur, deficientes nihilominus a rege Ioanne nec apud cordatos Suecos excusationem habent, quoniam ipsius regnum fide plenum ab omni violentia omnique tyrannide liberum fuerat. Quod si Waldemari, Margaretæ, Erici, Christophori, Christierni quoque secundi regna fuissent tam incruenta, tamque procul a tyrannide et violentia, adhuc fortasse illibatum trium regnorum foedus durasset, nisi populi alioqui ad seditionem nati obstitisset perfidia. Vno tantum bello Ditmersiensi fuit infortunatissimus, quod gestum est anno domini 1500, vbi superis non fauentibus feruntur perijsse multi viri nobilissimi ac clarissimi. Dicebatur enim vulgo idcirco illos infelici Marte pugnasse, quod ante Conscriptam militiam conspirassent aduersus cleri et ecclesiasticorum libertatem, quorum redditus et possessiones gloriabantur se mox occupaturos, victores bello Ditmersiensi reuersos. Quod si felicius successerit ijs, qui sub exorto Lutheranismo non iam similia moliebantur, imo longe maiora, non solum in quorundam prælatorum perniciem, sed in exitium totius cleri, studiorum, literarum, disciplinarum, omniumque sacrorum totius Christianæ religionis, posteritatis esto iudicium. Ceterum bello nauali erat fortunatior, quo frequenter triumphauit, ac præcipue aduersus Lubicenses, perpetuos Danici regni osores. Mortuus est autem peste captus in ciuitate Olburgensi, mense Februario, die 20, anno domini 1513. Hic princeps post fata multorum lachrimis est desideratus, etiam illorum qui viuentem auersabantur, quando iam videbant filij principatum minari cruentam 50 tyrannidem horrendumque et inauspicatum exitum portendere.

CHRISTIERNVS.

103. Centesimus tertius rex Christiernus secundus, Ioannis filius. Hic ex florentissimo regno post patrem accepto reliquit tam calamitosum, vt nunquam fuerit a condito orbe calamitosius. Erat enim famosus tyrannus, quia omnibus tyrannis superiorum seculorum maior, crudelitate, impietate, periurio, sacrilegijs et perfidia adeo infamis, vt qui Neronem, Phalaridem et Syllam cum hoc contulerit, is semiunciam cum asse contulerit. Ceterum quia viuit adhuc toto orbe famosissimus, rebus ipsis de illius tyrannide testimonium perhibentibus, post fata habiturus est in scriptis memoriam tam immanibus flagitijs dignam.

.

51

CHRONICON SKIBYENSE

52
53

Anno ab orbe reconciliato Millesimo quadragesimo sexto, electus est in regem Danorum Sueno quidam, Chanuto duro ex sorore Estride nepos, a qua etiam cognomentum accepit, repudiato patris sui Wlffonis cognomento, ob maternam pudicitiam ab eodem Wlffone, pretextu legittimi coniugij, maximo dolo stupratam. Vnde non est vulgo dictus ab Wlffone patre, sed ab Estrida matre, Suend Estridsøn. Hic inter multos, quos genuerat filios, duos habuit insigni pietate ac probitate uiros, qui erant maxima patri ornamenta. Quorum primus dictus Chanutus, martyr dei effectus (quando Ottonie a perfidis Iutis et Pheonibus in caussa pietatis ac religionis interfectus occubuit) gloriosissimus euasit. Secundus uero Ericus, ex reipsa cognomento bonus, solo martyrio Cha-|nuto fratre minor, in ceteris uero pietatis dotibus aut equalis aut etiam maior. Anno autem regni sui octauo Hierosolymam profectus, mortuus est in Cypro, insula toto orbe famatissima, ubi etiam non sine grandi miraculo sepultus est, eadem insula ab illius sepultura defunctorum cadauera continente, que antea continere non poterat. Igitur ex his preclarissimis uiris propagatum est, quicquid regie stirpis nunc reperiatur in his tribus 54 regnis, quod ex subiecta genealogia luce clarius deprehendi potest.

Chanutus enim, post Haraldum fratrem ceteris fratribus etate grandior, vxorem duxit filiam comitis Flandrie, ex qua filium vnum nomine Carolum, duasque filias Ceciliam et Ingridim genuit. Carolus iste, factus postea Flandrie Comes hereditario iure, creditur pater fuisse multorum | ac magnorum principum, inter quos plerique non tam ditionis, quam nominis fuerant heredes, ab hoc Carolo frequenter Caroli nuncupati. Ingrid uero iunior filia nupsit cuidam domino Folckoni, uiro in Suetia nobilissimo, cui genuit Benedictum quendam, patrem Magni Manneskiold, a quo ex Ingrid Wlffue genitus est nobilissimus quidam dux Birgerus cognomento Ierll. Hic igitur, quarto gradu distans a beato Chanuto rege et martyre, factus est pater (vt uidebitur) duorum regum, Waldemari ac Magni Ladelaas.

Ericus uero bonus (de quo paulo antea) genuit Chanutum ducem ac sanctum martyrem, patrem Waldemari primi Danorum regis, cuius filia Rykissa nomine nupsit Erico regi Suecorum filio Chanuti, filij Sancti Erici regis et martyris, | genuitque eidem Ericum regem ex re cognomento blesum, qui absque liberis mortuus est, et Ingeburgem filiam. Hec filia, linea quarta distans ab Erico bono, ducta est uxor a duce Birgero Ierll, totidem gradibus a Sancto Chanuto martyre Erici boni fratre distante, genuitque duos reges Waldemarum et Magnum Ladelaas.

Porro Waldemarus duxit uxorem filiam regis Danorum Sophiam nomine, cuius pater Ericus, Waldemari regis (qui Danis legem scripsit ac in ordinem 55
redegit) filius, a fratre suo Abel est dolose interfectus, que res causam dedit Waldemaro perpetrandi stupri, ob quod regno ac diademate est spoliatus. Habebat enim Sophia regina sororem nomine Iudit, que interfecto patre sororis desiderio ardens, postquam in Suetiam uenisset, ab ipso rege sororis marito compressa est, maxima regni Suetie turbatione. Waldemaro igitur fugato ac | tandem sine legittimis liberis defuncto, successit frater eius Magnus cognomento Ladelaas, qui ducta filia comitis Holsatie in uxorem, genuit tres filios, Birgerum regem, Valdemarum et Ericum duces. Porro Birgerus interfectis fratribus suis, atque amisso filio suo Magno, qui ob paternum scelus capite truncatus est, fugiens in Daniam, exul mortuus est, ac Ringstadij sepultus. Hic periisset regium semen, nisi dominus in Erico duce interfecto sibi posteritatem reseruasset. Quandoquidem iste Ericus tercius filius Magni Ladelaas regis, olim ex Auinione reuersus (quo fuerat peregre profectus amore ac desiderio summi pontificis ibidem tunc sedem habentis) duxit uxorem filiam regis Haquini senioris, Noruagie regis, ex qua binam prolem sustulit, Magnum Smeg regem Sueti ac Norvegi patrem Haqui-|ni iunioris, mariti Margarethe regine trium regnorum, et Euphemiam filiam. Hic iterum periisset regie stirpis propago (quia vnicus Haquini et Margarete filius Olauus nomine sine liberis ante diem obiit) nisi dominus in hac filia nobis semen prouidisset. Siquidem hec Euphmia facta est mater multorum magnorumque principum. Nupsit autem duci Magnopolensi: cui peperit Albertum postea Suetie regem, et Henricum ducem, qui 56 duxit uxorem, filiam Waldemari regis sororem Margarethe regine, ex qua genuit duas filias. Prima nupsit duci Pomerani, cui peperit Ericum, regem trium regnorum. Secunda uero nupsit duci Bauarie, cui peperit Christophorum, etiam trium regnorum regem.

Hic iterum extincta fuisset regie stirpis scintilla, quoniam tam Ericus quam Christophorus sine liberis mortui sunt, nisi supradicta Euphemia Noruagiensis suc-|currisset nobis in filia, quam post duos filios Albertum et Henricum peperit duci Magnopolensi, nomine Ingeburgem. Hec filia nupsit Henrico comiti Holsati, peperitque illi Gerardum comitem, qui ducta uxore Elizabeta filia Ottonis ducis Brwnsuicensis, genuit filiam nomine Helwig, que cum nupsisset Friderico comiti Oldenburgensi, peperit eidem tres filios Ottonem et Gerardum comites ac Christiernum primum Danorum regem, patrem duorum filiorum Ioannis et Friderici, quorum uterque regnauit diuersa tamen sorte, ut ex sequentibus patebit.

Mortuo igitur Christophoro rege filio ducis Bauari anno restitut salutis nostr .1448. Electus est in regem, consilio domini Adolphi ducis Holsatie, Christiernus primus eiusdem ducis consanguineus, qui ducta uxore Dorothea, relicta Christophori precesso-|ris sui, que peperit duos filios Ioannem ac Fridericum et filiam vnam Margaretam nomine, que regi Scotorum vxor facta, genuit Iacobum regem Scoti, qui pugnans aduersus Anglos fertur in bello occubuisse.

Huius Christierni temporibus defecit Sueti regnum a federe trium regnorum, electo sibi proprio 57 rege, Carolo Chanuti marscalco regni, sed maximo suo malo. Ob hanc enim defectionem afflictum est grauissima calamitate Suetie regnum usque in presentem diem. Considerantes enim proceres regni cordatiores tam sacri quam prophani Caroli regnum in tyrannidem esse uersum, nec seruari regiam fidem regni incolis publice iuratam, a Carolo deficientes, eumque ex regno deturbantes, postularunt regem Christiernum, qui adsumpto regni diademate, paucis annis regnauit in Suetia, sedicionem aduersus illum mouentibus quibusdam Suecis natura factiosis, Carolo | iam ad regnum reuocato ex vrbe Gedanensi, in qua septem annis exilium passus fuerat. Paucis tamen diebus a reditu superuixit. Subrogatus igitur in locum Caroli Steno quidam Sture, qui iam non amplius regis, sed gubernatoris titulo ornaretur, id suadente Carolo rege eidem Stenoni ex sorore sibi nepoti, ob Suetici populi perfidiam, adeo regibus insidiosam, ut uix diu regium principatum absque rebellione sustineat, rebellauit etiam idem Steno aduersus regem Christiernum, regisque obedientie adhuc bona fide adherentes: que rebellio multis fuit occasio tribulationis et ruine, ut ex sequentibus patebit.

Porro cum Christiernus rex esset natura clemens, et egregius pecuniarum contemptor, nec odij tenax aut iniuriarum vindex, iccirco habuisset suo seculo regnum minime violentum, parum etiam cruentum, si calumniatores quidam ipsius simplicitate non fuissent | abusi in magnam regni Sueti perniciem. Archiepiscopus enim Vpsalensis D. Ioannes Benedicti vir nobilissimus, falsis delationibus quorundam 58 calumniatorum a rege Christierno captus atque multis ludibriis affectus, in Daniam etiam missus, ibidem magnam passus est calamitatem, verum summa iniuria. Archiepiscopi namque beneficio adeptus erat rex Christiernus regni diadema, qui patrie libertatis succensus amore (odio habens Caroli regis maximam perfidiam, crudelissimam tyrannidem, atque insatiabilem auariciam) semper restitit Carolo regi principi perfidissimo, quem sciebat etiam contra trium regnorum solenne fedus, priuatis quorundam suffragiis eiectum fuisse regem. Rex tamen Christiernus cognita calumniatorum malicia, a captiuitate absolutum archiepiscopum in Suetiam magno cum honore remisit, qui restitutus gradui pristino, contempta captiuitatis iniuria, ad mortem usque, magna Suecorum perfidorum ad-|miratione, permansit regis Christierni regno et principatui fidelissimus.

Huius Christierni temporibus anno domini .1452. graui incendio ac depopulatione vastauit magnam Schanie partem Carolus rex, Christierni presidia ex reliqua parte Danie prohibente glacie, mare Balticum adeo replente, ut nusquam haberetur in Schaniam traiectus.

Anno etc .1472. visus est cometa magnus per totam Europam, quo anno vita functus est Reuerendus archiepiscopus Lundensis, sacre theologie professor D. Thuo Vibergensis. Cui successit vir nobilis D. Ioannes Brostorp Christierni regis Cancellarius.

Anno .1474. Christiernus rex veterum principum religione ac pietate commotus Rhomam peregre 59 profectus est, sub pontificata Sixti quarti. A quo idem rex impetrauit facultatem erigendi publicam Academiam in ciuitate Haffnensi.

Anno .1476. eiectis monachis Ordinis diui Benedicti Monasterij Ottoniensis, intro-|ducti sunt seculares canonici, magna monachorum iactura et iniuria. Vtrisque igitur de iure loci atque reddituum certantibus, tandem post quatuordecim annos victoribus monachis restitutum est monasterium.

Anno .1477. Missi sunt ad Ernestum ducem Mysnie a rege Christierno paranymphi, eiusdem Ernesti filiam Christinam nomine, sponsam ducturi D. Ioanni electo regi Danorum primogenito filio regis Christierni.

Eodem anno ictum est fedus inter Danos et Suecos Calmarnie, sub gubernacione Stenonis Sture, quod multis annis magno vtriusque <regni> bono durauit.

Anno .1478. celebrate sunt nuptie inter Ioannem regem et Christinam filiam Ernesti supradicti in ciuitate Haffnensi, presentibus ibidem multis principibus viris.

Eodem anno venerunt ex Colonia, incepturi nouam vniuersitatem in ciuitate Haffnensi, magister Petrus de Scotia sacre theologie baccalaureus, magister Petrus Alberti medicinarum licentiatus, magister Tilemannus | Slect Gelrensis de Ruremunda <legum baccalaureus>, qui processu temporis promoti sunt ad doctoratum, singuli in suis facultatibus.

Anno ab orbe redempto .1481. Christiernus Gotorum rex inter pascha et Pentecosten, cum iam regnasset annis ferme triginta tribus, diem clausit extremum, fortitudine, armis et victoriis potens, 60 misericordia, gloria et magnificentia diues, fide uero ac religione pius, sepultusque est Roschildie in sacello quodam a se extructo et fundato, atque amplissimis possessionibus dotato, quod ad australem partem adheret basilice Sancti Lucij martyris, cuius religiosus cultus et ornatus, sacre quoque diuorum reliquie ex urbe Rhoma delate, que ibidem visuntur, testantur Christiani principis religiosam pietatem. Huic Christiano principi successit in regno primogenitus eius nomine Ioannes.

Anno .1482. celebratus est solennis dominorum regni conuentus in ciuitate Calundeburgensi, vbi fides castrensis omnium regni castrorum | resignata fuit D. Ioanni electo regi nondum coronato.

Eodem anno mortuus <est> Reuerendus in Christo pater D. Ioannes episcopus Arhusiensis, qui vt erat vir grauitate et authoritate clarissimus, ita erat Christierno regi charissimus, ex archidiaconatu Arhusiensi ad episcopatum electus, cum ob insignem probitatem tum vero ob singularem doctrinam, fuit enim vtriusque iuris doctissimus licentiatus, et ante episcopatum ad Concilium Basiliense missus legatus, vna cum episcopo Ripensi, nomine regis atque tocius regni<, simulque domino Nicolao Raualdi archiepiscopo Vpsalensi>.

Anno .1483. iurata est publica fides et obedientia eidem regi Ioanni prestanda ab vniuersis regni inquilinis, quibus vicissim ab eodem iuratum est, id quod a Christianis principibus seruandum solitum est iureiurando promitti, quo anno idem Ioannes rex solenni more et ritu coronatus est in templo maiori ciuitatis Haffnensis.

61

Eodem anno D. Eylerus ex archidiaconatu electus ad episcopatum Arhusiensem consecratus | est episcopus. Sed quoniam fauore principis ac populi destitutus erat, nullaque prudentia preditus, coactus est, cum paucis annis eam administrasset prouintiam, episcopatum resignare D. Nicolao Claussøn tunc Canonico Roschildensi.

Eodem anno ob publicam querelam tocius <pene> Germanie aduersus latrocinia D. Gerardi comitis de Oldenborg, que exercuit in omnes viatores ac negotiatores ex arce sua Delmenhorst, lata est a Cesarea maiestate huiusmodi condemnationis sentencia, vt qui dictam arcem Delmenhorst armis vindicare posset, optimo iure possideret, tanquam patrie libertatis verus assertor. Igitur obsessa est predicta arx ab archiepiscopo Bremensi episcopoque Monasteriensi. Episcopo uero Bremensi de victoria desperante, <ac> solutis castris militiam reuocante, solus Monasteriensis exercitus ad finem vsque perseuerauit, vicit, triumphauit, possedit, possidetque modo optimo iure publice libertatis strenuus assertor et vindex.

<Anno .1485. obiit Reuerendus in Christo pater D. Olauus Martini episcopus Roschildensis, fastu et pompa ignobilis, pietate vero et misericordia nobilissimus, a cuius obitu successiones fuerant semper deteriores.> |

Anno domini .1486. Christiernus primogenitus regis Ioannis, cum adhuc puer esset. 5. aut. 6. annorum, assumptus est in regem publico homagio in placito Wibergensi.

Anno .1487. Dominus Iuarus Axelsøn pulsus est vi ex Gotlandia, ob suspicionem prodicionis, eo quod 62 factus esset gener Caroli regis Suetie hostis tocius regni, restitutaque est insula Gotlandia dicioni Danorum, que videbatur alioqui Suecorum regno resignanda, maxima Danici regni iactura.

Anno .1488. Regina Dorothea, sequuta mariti sui pietatem, Rhomam profecta est magno comitatu nobilium virorum ac matronarum, aditura etiam Hierosolymam, nisi metus grassantis belli obstitisset. Impetrata igitur Hierosolymitani voti relaxatione ab Innocentio octauo tunc Rhomano pontifice reuersa est magno gaudio amicorum omnium.

Anno .1491. Resignauit episcopatum Arhusiensem D. Eylerus episcopus Reuerendo domino Nicolao Claussøn, reseruata sibi dicione Sijlckeborg. |

Anno domini .1493. Steno Sture gubernator regni Suetie, ex administratore tyrannus factus, cepit ecclesiasticos ac nobiles quosdam regni, rapinis, insolitis censibus et exactionibus grauiter affligere, aiebat enim se velle periculum facere, num secundum vulgi opinionem aliqua vitio illos maneat, qui ecclesiarum bona et facultates violenter inuadunt. Nec frustratus est sua cogitatione, quandoquidem ab eo tempore perdidit omnem nominis sui claritatem, multis prodicionibus factus infamis, ac paulopost prodigiosa morte calamitosus.

Anno domini .1494. obiit regina Dorothea, iam anus facta, mulier insigni prudentia, sed ad rem nimis attenta. Sepulta est autem iuxta Christiernum regem maritum suum in Sacello trium regum ciuitatis Roschildensis.

Eodem anno suspendio periit, ob furti et peculatus maxime suspicionem, quidam Andreas scriba, 63 regis Ioannis vicecancellarius, eidem regi antea valde dilectus, | cui tam peculatus crimen, quam suspendij pena, fuit vitio condigna incredibilis fastus et elationis, qua adeo inflatus erat principis fauore et gratia, vt nullo iudicio, nullo etiam delectu, contemneret vniuersum regni magistratum sacrum et prophanum.

Anno domini .1497. Rex Ioannes asseruit Suetie regnum a tyrannide D. Stenonis Sture, cum multis victoriis, tum vna insigni ipso die beati Michaelis archangeli, ac eodem anno, triumphato vniuerso regno, die beate Catarine uirginis et martyris in ciuitate Holmensi regni diademate est coronatus.

Eodem anno mortuus est Reuerendus in Christo pater ac dominus, D. Ioannes Brostorp archiepiscopus Lundensis. Cui successit archidiaconus Roschildensis, magister Birgerus olim regine Dorothee Cancellarius, homo simplex et obscuris parentibus natus, virtute tamen ac pietate nobilis et insignis.

Anno domini .1498. Reuersus est ex Suetia illustrissimus princeps, Ioannes rex, rebus | omnibus ex illius sentencia ordinatis ac dispositis.

Eodem anno promotus est ad doctoratum in theologia magister Petrus de Scotia, per nobilem virum doctorem Ericum Decanum Haffnensem tunc vniuersitatis uicecancellarium, presente ibidem Christierno regis Ioannis filio primogenito.

Eodem anno, vita functus est vir nobilis ac magne prudentie Reuerendus in Christo pater D. Nicolaus Glob episcopus Wibergensis, cui si contigisset vita diuturnior, clarissimus euasisset, tantus erat ingenij vigor, tantaque morum dexteritas, nisi iuuentutis 64 licentia uite innocentiam corrupisset. Que res omnium ferme nobilium preclara ingenia, optimamque indolem uastat ac destruit.

Anno domini .1499. Quum magnus princeps Ruthenorum missis legatis in Daniam postulasset filio suo vxorem filiam illustrissimi regis Ioannis Elizabetham nomine, remissi sunt ad eundem principem ex Danis lega-|ti, magister Ioannes Andree deputatus episcopus Ottoniensis, Doctor Andreas Christierni Carmelita et magister Andreas Glob. Qui cum nomine regis Ioannis inter cetera negotia dicto principi fecissent postulati coniugij maximam spem, magno honore sunt remissi. Verum eisdem Ruscie fines egressis nunciatum est, eandem iam esse recens desponsatam D. Ioachimo Marchioni Brandeburgensi. Quod si huiusmodi rumor sparsus fuisset, legatis adhuc in Ruscia manentibus, fuissent perpetue seruituti obnoxij, si tamen uita donati. Sic principes legatis imponere solent, Sic legati uicissim aliis principibus, nulla necessitate, sed mera licentia. Itaque in principibus viris fides desideratur frequentius quam inuenitur.

Igitur eodem anno, Elizabeth regis Ioannis filia desponsata fuit D. Ioachimo Marchioni Brandeburgensi, sacri imperij perpetuo electori. Simulque eodem tempore, eiusdem Marchionis soror desponsata fuit Friderico duci Holsatie, regis Ioannis vterino fratri, qua defuncta, postea duxit uxorem filiam ducis Pomeranie, Sophiam nomine, in fuga regis Christierni | Danorum reginam, Friderico iam rege electo et coronato.

65

Anno domini .1500. ipso die Iuliane virginis mense Februario, Inclytus Ioannes rex, eius nominis primus, Ditmertiam (que comitatus est olim regibus Danorum a Friderico iii Rhomanorum rege semper augusto donatus) est ingressus, animo uindicandi dictum Comitatum, qui ante aliquot annos libertatis auidus temere defecerat. Porro cum nec superi nec fortuna Danis fauerent, a paucissimis militibus, terreque incolis, exercitus Danorum fusus est, adeo ut solus rex (qui in posteriori agmine erat) cum paucis uix eauderet. Dicebatur vulgo illis diebus nostros iccirco infelici Marte pugnasse, quod aduersus sese diuinam ultionem iuste prouocassent. Priusquam enim ad miliciam conscriberentur, partiti sunt sibi proceres aliquot in Bohemicam factionem ualde propensi pinguiora regni sacerdotia atque monachorum coenobia, que reuersi cum pace (ut aiebant) mox erant occupaturi. Sed potentissimo deo (qui | natura impietatem ac sacrilegium odit) pro ecclesiastico ordine, ut solet, pugnante, non sunt reuersi. Perierunt enim omnes, atque vtinam spiritus illorum saluus sit in die domini. Adeo enim insaniebant auaricia et inuidia ceci, ut gauderent huiusmodi titulis compellari: Salue venerabilis abba Sorensis, prior de Antuordskow, Decane, Preposite, Archidiacone, Cantor Roschildensis. Itaque in nullo vnquam bello tantus cecidit numerus abbatum, priorum, Decanorum, Prepositorum, Archidiaconorum, Cantorum et canonicorum, quantus in Ditmertiensi prelio cecidisse compertum est. Quod si felicius successerit iis, qui sub exorto Lutheranismo non iam similia moliebantur, imo longe maiora, non solum 66 in pernitiem abbatum aut quorundam minorum prelatorum, sed in exitium tocius cleri, omniumque sacrorum tocius Christiane religionis, posteritatis esto iudicium.|

<Hoc eodem anno mortuus est Reuerendus pater Dominus Nicolaus Schaffue episcopus Roschildensis, vir preclarus, sanguine ac virtute nobilis, qui tametsi regia authoritate magis quam capituli electione episcopatum obtinuit, nichil tamen pietatis in eo desyderatum est. Nam ut habebat speciem imperio dignam, ita animum misericordia et clementia ornatissimum.> |

Anno ab orbe redempto .1501. Defecit Suetie regnum ab illustrissimo Danorum rege Ioanne primo, sub proditoribus Stenone Sture et Suantone Nielssøn, quod pauloante ab eodem | rege armis assertum fuerat, anno nimirum, ut supra dictum est .1497. Rege enim in Daniam reuerso, relicta fuerat Christina illius uxor, illustris regina, in presidiis arcis Holmensis, que post grauissimam ac durissimam obsidionem, cunctis iam fame et hyposarcha pereuntibus, dedicione dolosis ac falsis literis impetrata, tandem capta est, atque longo tempore multis ludibriis a populo barbaro barbare afflicta. Nouissime uero opprobriis saturata ac calamitatibus plena in Daniam est remissa, cui magna gratulatione a regni proceribus occursum est in ciuitate Halmstadensi (que Hallandie ciuitas est). Porro Suecorum gens tam est barbara, tamque iugi impatiens, ut nullum principatum uncquam diu ferat, nec minus e proprio sanguine natos principes quam exoticos odio habet. Et quoniam natura perfidi nulli fidunt, etiam 67 ipsis a nemine fiditur. Ceterum cum in defectione aduersus aliquot reges cum Datie tum Suetie a multis excusentur, deficientes nihilominus a rege Ioanne, nec apud cordatos Suecos excu-|sationem habent, quando ipsius regnum ab omni uiolentia omnique tyrannide liberum fuerat. Quod si Valdemari, Margarethe, Erici, Christophori, Christiernique secundi regna fuissent tam incruenta tamque procul a tyrannide et violentia, adhuc fortasse illibatum trium regnorum fedus durasset, nisi populi alioqui ad seditionem nati obstitisset perfidia.

Anno .1502. Conati sunt etiam Noruagienses quidam aduersus regem Ioannem rebellare, cuius rebellionis author dicebatur Chanutus Adulphi in Noruagia eques primarius, sed simplici ingenio magis quam peruerso, cuius simplicitate ad rebellionem abusi sunt Sueci quidam proditores. Quo cum rex Ioannes episcopum Roschildensem D. Ioannem Iacobi, atque Henricum Crwmedig equitem, cum eodem Chanuto expostulaturos regis nomine misisset, uocatum ad se in naui, sub publica fide (que etiam crudelissimo Turche seruanda fuerat) ac nihil mali suspicantem crudeliter occiderunt, non aliter quam solent perfidi proditores, nec fidei nec iurisiurandi custodes. Chanutus iste duos elegantes habebat filios, prudentia et armis patre superiores, Carolum et Ericum. Ille bombarda percussus, cum militaret Christierno regi secundo, in obsidione ciuitatis Holmensis occubuit. Iste uero triumphata iam Suetia ab eodem immanissimo principe capite truncatus est.

Eodem anno ipso die decem milium martyrum 68
mense Iunio, D. Paulus Laxmand equesauratus, atque regis Ioannis magister equitum, per insidias est interfectus, tanti sceleris authoribus Ebbone Strangesøn ac Berone Andree, qui perfecto tam immani flagitio adeo ducebant gloriosum facinus, ut inter sese decertarent, quisnam haberetur sceleris autor. Nec in hodiernum usque diem sequuta est tanti sceleris uindicta (nam hec scripta sunt anno ab orbe redempto .1524.), nisi quod uterque immatura morte periit. Dicebantur enim subornati ab ipso principe, episcopoque Roschildensi D. Ioanne Iacobi, quibus idem Paulus Laxmand inuisus erat ob dicendi libertatem, principibus uiris semper inimicam et suspectam. Hic magister equitum, dum adhuc uiueret, habitus est inter regni primarios | precipuus, de quo nulla fuit vncquam perfidie suspicio, in iam uero mortuum nihil non dicebatur. Vnde in illum iam extinctum magnoque honore sepultum, extorta est sentencia vi et metu a regni consihariis, qua condemnatus sit maiestatis reus, ad solius principis odio labefactati testimonium, qui nulla probatione fretus, deierauit illum fuisse nescio quid doli et fraudis in regis perniciem machinatum. Ad quam vocem adiudicata fuit regis fisco uniuersa liberorum eius possessio, adeoque donationibus et uendicionibus distracta, ut in hodiernum usque diem ad heredes nihil redierit preter curiam unam Asszerbo nuncupatam, cum sua ditione, in fuga regis Christierni famosi tyranni. Hanc unicam laudem meruit suo principatu rex Fridericus. Interfectus est autem dominus Paulus Laxmand Haffnie supra pontem, qui altus nuncupatur, cum descenderet ab arce principis iturus ad 69 propriam domum, que ab illius morte donata est D. Ioanni Andree episcopo Ottoniensi, cuius uersutia et fraude instructus rex Ioannes obtinuit iniquam | sentenciam, quam alioqui non obtinuisset. Illius enim arbitrio nihil non fiebat in regno viuente adhuc Ioanne rege. Huius tamen tyrannidis, aliarumque uersutiarum, quibus in vita excelluit, multosque oppressit, sub principatu regis Christierni condignas dedit penas.

Eodem anno venit in Daniam a pontifice Rhomano missus legatus, Danus quidam doctor Hermannus, professor Ordinis diui Ioannis Monasterij Ottoniensis, predicaturus quam uocant cruciatam aduersus Turcham, qui suis remissionibus et bullis, hoc est mera licentia, extinxit multam pietatem. Neque docebant huiusmodi legati eorumque vicarij homines penitenciam agere, sed intrepide peccare, atque tunc primum aperta fuit Lutheranismo fenestra. Neque unquam potentior factus est Turcha, quam dum cepta est predicari aduersus illum cruciata, qua compilata sunt Christianorum regna, aucteque facultates cognatorum Rhomani pontificis, Turcha magis ac magis triumphante, posterioribus prioribus semper deterioribus. Hanc enim cruciatam non persuasit pietas sed auaritia. |

Ab anno domini .1507. et deinceps acriter pugnatum est terra et mari, inter regem Ioannem, gubernatorem Suetie, atque ciues Lubicenses, rege ubique triumphante, verum non sine graui iactura suorum ciuium ac precipue negociatorum. Duces autem naualis belli erant uiri famatissimi Seuerinus Nørby, Otto Rud, Ioannes Holgeri, atque horum similes 70 pirate, ad predam atque pyraticam non minus natura quam arte instructi.

Nec tantum isti pirate male perierunt, sed etiam alij multi, qui olim sub principatu regis Ioannis piraticam exercuerant aduersus Hispanos et Anglos, quorum e multis hec pauca nomina succurrunt, Pijning, Rutbeck, <Pwthorss,> Ræmmerkatt, Ioannes cocus, Ieorgius cocus, Andreas Maurus, Tile Giitzill, Andreas Barton Scotus. Omnes hii male perierunt, vel a propriis familiaribus interempti, vel laqueo prefocati, vel etiam aquis obruti. Nec meliori fortuna fecerunt piraticam quidam sub principatu regis Christierni, de quorum numero erant magister Lambertus Ripensis bombarda percussus, et Nicolaus Knijphoff | ab Hamburgensibus captus, capiteque truncatus. Dignum profecto supplicium in omnes predones, qui mera libidine dominandi ac insania rapiendi, Christianis fratribus suis sunt infesti.

Anno domini .1512. mortuus est D. Ioannes Iacobi episcopus Roschildensis, cum paulo antea episcopatum resignasset nobili uiro D. Lagoni Wrne legum doctori. Erat autem Ioannes iste patre nobili uiro Iacobo Ioannis de Rauensborg natus, qui cum adolescens Colonie operam literis nauaret, turpi amore captus et libidine cecus, uxorem duxit meretricem quandam nomine Christinam, non sine solenni ecclesie benedictione. Quod cum resciuisset illius pedagogus, nescia muliere, eum euestigio ad domum paternam reduxit. Cognita uero illius fuga, mulier statim est consecuta, verum magno capitis sui periculo. Pater uero prefati Ioannis filij pudorem redemit magna summa ab impudica femina, que mox, 71 accepta pecunia, est in Coloniam reuersa. Huiusmodi igitur diuortio ab uxore simul et digamia solutus, factus est primo canonicus Roschildensis, mox sacerdos, deinde regis Ioannis Cancellarius. Paulopost ad Angliam et Scotiam legatus. Deinde Prepositus Monasterij Dalby in Scania. Nouissime autem episcopus Roschildensis factus est. In episcopatu autem uixit duodecim pene annis, obiitque in magna omnium rerum inopia, adeo fuerat tota uita sumptuosus et inutilis. Erat tamen erga pauperes atque calamitosos admodum liberalis, qua benignitate multum laudis fuisset consecutus, nisi sanguine duorum eximiorum uirorum D. Pauli Laxmand et D. Chanuti Adolphi manus suas contaminasset.

Anno domini .1513. Cum Iuarus Mwnck celebraret suas primitias non ita diu ordinatus episcopus Ripensis, consecratus est D. Lago Wrne episcopus Roschildensis in eadem ciuitate Ripensi, presentibus ibidem rege Ioanne et regina Christina, multisque regni episcopis, maximoque dominorum conuentu.

Eodem anno mortem obiit peste captus illustrissimus princeps Danorum rex Ioannes eius nominis primus, Christierni primi optimi principis filius, sed pater Chris-|tierni secundi famosi tyranni. Mortuus est autem in ciuitate Olburgensi, que est aquilonaris Cymbri, ubi et natus erat. Hic multis annis, nimirum trigintaduobus propemodum, Christiane regnum Danorum moderatus est. Nam prophanorum consilium procerum secutus, principio regni sui, decreuerat molestus esse uiris ecclesiastici Ordinis. Postea uero cum sentiret, prophanos id non candido animo suasisse, uerum magis inueterato odio, quo 72 laici subinde clericis sunt offensi, sententiam decreti sui mutauit. Ad finem usque uite sue erga clerum igitur fuit optime affectus, deprehenso procerum dolo. Erat autem tanta preditus solertia, ut prudenter nobilium quorundam insania frueretur, quos cum mira comitate sibi conciliasset, ob mutua tamen ipsorum dissidia ac quotidianas iniurias, quibus se inuicem afflictabant, grauiter in eos animaduertebat, quibus tamen nulla uidebatur intolerabilis muleta, quod omnia leniret incredibili affabilitate. Quod si Christiernus secundus huius patris sui uestigia fuisset insequutus, nunquam tanto dedecore fuisset e regno profligatus. Quod si rex iste coniugij fidem seruasset (que res in | principibus est rarissima) temperassetque a bello et sanguine, in que tamen casu magis quam proposito inciderat, abstinuisset etiam ab iniqua sentencia, qua decernebat contra heredes Pauli Laxmand, magistri equitum, fuisset princeps sane et optimus et felicissimus. Porro cum in rebus mortalium nihil sit ab omni parte beatum, et optima queque desiderantur semper, habentur uero nunquam, non minimam laudem merentur ij, qui uitam agentes in deliciis ac opibus, huiusque caduci seculi strepitu et pompa, mediocritatem seruare potuerunt. Hic princeps post fata multorum lachrimis est desideratus, etiam illorum, qui adhuc uiuentem auersabantur, quando iam uidebant Christierni regis principatum quandam pre se ferre tyrannidem. Ea est enim mortalium condicio, ut absentia placeant, presentia uero displiceant.

Anno dominj .1514. desponsata fuit Christierno secundo regi Danorum soror Caroli quinti Cesaris 73 semper augusti, ac filia Philippi regis Hispanie ducisque Burgundie, uirgo uenustissima nomine Isabella.

Anno domini .1515. mense Augusto, postridie beati Tiburcii martyris, Nuptie facte sunt in Haffnia Siælandie inter Christiernum secundum Danorum Gotorumque regem ac eandem Isabellam illustris-|simi regis Hispaniarum (ut prefertur) filiam, que tunc (tota estate magno desiderio expectata) nauigio recenter uenerat, magno nobilium comitatu uirorum ac mulierum, quibus nuptiis occidentales omnes sibi nouam quandam felicitatem ac perpetuam pacem pollicebantur, tametsi nunquam adeo uexarentur in Dania sub ullo rege. Mutatus est illis portus commodissimus, aucta telonia, retente naues falso belli pretextu, sed tamen in hoc, ut sese magna pecuniarum ui redimerent. Hanc itaque sponsam et uxorem, specie pulcherrimam ac stemmatis clarissimam, uiuente adhuc Columba quadam uetere concubina, non satis syncere dilexit, nec uncquam coniugii fidem seruauit. Adiecit namque primis illis famosis adulteriis multos incestus. Erat enim adeo libidini deditus, ut cum Salomone, alioqui trecentis concubinis nobili, collatus, uix Salomon fuerit semiuncia ad assem, ut eruditus ille Petrus Suouenius de illo scribit in apologia pro Friderico rege aduersus tyrannidem dicti regis Christierni. Et tamen hoc libidinis malum adeo graue ducebat in aliis, ut in noua lege (quam edidit) decerneret morte expiandum. Sic cecutire solent impii principes, cum crude-|liter in parua subditorum delicta seuiunt, ad propria uero, nimirum magna et horrenda flagitia semper conniuentes.

74

Eodem anno, mense Iulio obiit Reuerendus pater sacre theologie doctor, magister Martinus Petri Nestuediensis carmelita, proximo anno sequenti postea quam fuerat a prioratu conuentus Assensis destitutus. Fuerat namque duorum conuentuum prior insignis ac ualde uenerabilis, Landiscronensis ac noui conuentus Assensis primus prior, in quibus uite merito ac erudicionis exemplo multis fuerat pietatis occasio. Nam ut de multis donis taceatur, quibus illum ornauerat diuina benignitas, uno predicationis dono ita excelluit, ut suo seculo in Dania parem non haberet. A puero item tam innocenter tamque candide uixerat, ut nemo aliquam de illo habuerit sinistre opinionis suspicionem. Porro cum natura esset melancolicus adeoque tetricus et seuerus, affabilitas morumque suauitas in illo a pluribus sunt desiderata.

Anno domini .1516. suspensus est ob furti suspicionem quidam Ioannes scriba, regi Christierno olim charissimus, qui cum nimia libertate | sua, ac uana regij fauoris presumptione, multos offendisset, precipue uero Torbernum Oxe arcis Haffnensis prefectum, regis concubine, nomine Columba, uehementer charum, eiusdem concubine odio periclitatus est, in profesto diui Martini, quod cum resciuisset in opido Helsingørensi constituta, dixisse fertur singultiens ac tunso pectore, Huic suspendio ualde sum cooperata, ignoscat michi diuina clementia. Erat autem iste Ioannes homo blasphemus in deum. Nam semel adeo insaniebat uindicte cupiditate, ut optaret, se deum esse, quo liceret in gehennam perdere unumquempiam hostium suorum. Deinde calumnie morbo ita erat obnoxius, ut illius 75 delationibus multi periissent, nisi fuissent diuina prouidentia seruati. Merito igitur in eum laqueum incidit, quem multis parauerat. Itaque cum duceretur a carnifice laqueo perdendus, ex calumniatore et blasphemo factus contionator insignis, suadebat adolescentibus, ut semper meminerint huius sententie prophetice, Nolite confiderein principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus. |

Anno domini .1517. Missus est in Datiam a Leone decimo pontifice maximo D. Angelus Arcimboldus, qui nimio potestatis sue ac commissionis abusu dedit occasionem ipsi Lutheranismo, nunc per Germaniam grassanti aliasque finitimas regiones. Olim ueniebant legationes ex urbe Rhoma, que plurimum habebant edificationis, fructus ac utilitatis, aut ad pietatem promouendam, Christianeque religionis sacramenta propaganda, aut etiam ad fidei dogmata confirmanda, heresesque extirpandas. Verum hec cum paucis superioribus, inuersis rerum uicibus, adeo fuit scandalosa, ut omnem pietatem ac religionem mera licentia extinxerit, eo quod inciderat in Commissarios, luxu, fastu, ambicione, libidine, voluptate, aliisque innumeris uiciis perditissimos, quorum culpa factum est, ut sancta illa Romana ecclesia tocius orbis magistra, olim sanctissimis uiris eximia, nunc male audiat per multas orbis naciones, uoceturque infamis Babylonia, que olim habita est Christiane religionis precipua mater, rectrix et gubernatrix. |

Eodem anno mortua est Columba Christierni regis concubina, cuius morte ab impiissimo crudelissimoque principe quesita est ansa perdendi multos, 76 ac imprimis duos nobiles uiros, Chanutum Petri et Torbernum Oxe, quandoquidem illos pertinaciter aiebat ueneno tincta cerasa egrotanti scorto misisse, vnde perierit. Hec tamen regis querela fuit mera calumnia, ob quam nichilominus Chanutus exilio, Torbernus uero capitis supplicio punitus est, iniuste quidem, quod innoxias haberet manus erga mulierem, iuste nihilominus, si pensetur diuina prouidentia. Nam idem Torbernus erat homo multis uiciis opertus, omnibus violentus et intolerabilis, nec minor tyrannus futurus, quam erat Christiernus <rex>, si tam habuisset magnum principatum, quam habebat animum crudelem ac impium. Periit autem in profesto beati Andree, frustra pro illius uita rogantibus crudelissimum principem, D. Angelo Arcimboldo legato, vniuerso quoque regni magistratu, ac magno choro nobilissimarum feminarum inconsolabiliter flentium ac gementium, inter quas etiam regine Isabelle preces contempte sunt, magno non ipsius tantum sed omnium presentium rubore. |

Eodem anno. Captus est episcopus Ottoniensis D. Ioannes Andree in publicis comitiis Haffnie celebratis a Christierno rege, causam regis dicentibus ac defendentibus duobus iureconsultis, Doctore Amalongo Germano et magistro Ieorgio Scotborg Dano, postea archiepiscopo infortunatissimo. Captiuitatis uero causa erat huiusmodi. Quum idem episcopus ante aliquot annos sub principatu regis Ioannis missus fuerat in Lubecam legatus, una cum Friderico Duce Holsatie, pacem facturus inter Lubicenses ac eundem Ioannem regem, nihilque efficeret, nisi prius soluta grandi pecunia, que non indicto 77
bello Lubicensibus fuerat a predonibus Danorum Ioanne Holgeri et Seuerino Nørby rapta, pro cuius solutionis fide mox Fridericus dux resignauit Lubicensibus uice pignoris dicionem quandam Holsatici ducatus, donec illis ad plenum solueretur, possidendam. Hanc itaque pecuniam cum iure et pollicitatione coactus resoluisset, priusquam regni diademate potiretur Christiernus rex, grauiter est offensus, caussans, huiusmodi summam non tam legati episcopi imperitia, quam malicia in odium regis Christierni Lubicensibus fuisse promissam. | Nam prefatus Ieorgius Scotborg recensuit in defensione regis Christierni magnum iniuriarum catalogum aduersus episcopum Ottoniensem, quomodo illius delationibus frequenter haberet patrem suum regem Ioannem sibi grauiter infensum, quomodo item matrem regis Christinam reginam graui contemptu offendisset, interfecto illius prefecto nobili uiro Ottone Portzfæld. Cumque ad hec omnia intrepide et magna constantia respondisset, ac efficaces rationes falsis persuasionibus et uanis suspicionibus opposuisset, magna admiratione etiam legati Rhomani pontificis Arcimboldi, qui tum aderat, Verum cum esset iure quidem superior, uiribus autem et copiis inferior, mox captus est, traditusque archiepiscopo Birgero, sub illius fideiussione adseruandus. Inde paulopost ereptus, missus est ad arcem Wordenborg, tetriore carcere affligendus. Nam quo crudelius tractaretur, additi sunt ei custodes milites gregarij quatuor, qui quotidianis molestiis saturatum tandem extinguerent. Deinde aliquousque regi reconciliatus, illum in triumphatam Suetiam est sequutus, ubi | re 78 infeliciter gesta regis Christierni non parentis optimorum uirorum consiliis vicio, ac regno amisso tandem ad Daniam reductus carceri mancipatus est, primo in arce Haffnensi, 2° sub Theoderico archielecto in arce Flijginge, 3° in arce Helsingborgensi. Nouissime uero diuina prouidentia ad insulam Borgenholm est transuectus, ubi Lubicensium beneficio liberandus erat. Itaque a Lubicensibus capta arce eiusdem insule, iam ui occupata a rege Christierno summa iniuria episcopatus Lundensis, captus est cum ceteris, atque a Lubicensibus tantisper detentus, donec in fuga regis Christierni sue diocsi est restitutus.

Anno dominj .1518. Reuerso ex Suetia D. Ioanni Angelo Arcimboldo in Daniam posite sunt insidie a rege Christierno, quas cum resciuisset idem Arcimboldus, clam fugit in Suetiam et inde soluens traiecit in Germaniam magno suo commodo. In Dania interini confiscantur omnia, que legati nomine diuersis in locis erant deposita. Carceri uero mancipatur eiusdem Legati frater D. Antonellus uir nobilis, ciuis Mediolanensis. Nec antea liberatus est, quam e regno fugeret Christiernus rex. |

Anno domini .1519. mense Nouembri, ipso die beati Clementis pape et martyris, mortuus est Reuerendus in Christo pater ac dominus D. Birgerus dei gratia archiepiscopus Lundensis plenus dierum. Hic ex patre Gwnnaro pauperrimo edituo parrochie Lindebierg aquilonaris Hallandie ortus, cum esset statura pusillus, ac toto corporis habitu humilis, creuit tamen in magnum uirum, nullis humanis presidiis adiutus, sola uirtute et diuina prouidentia. 79 Fuerat primum pastor ecclesie Calundeburgensis, Cancellarius quoque illustrissime regine Dorothee, deinde archidiaconus Roschildensis. Nouissime uero anno dominj .1497. factus est archiepiscopus Lundensis. Huius archiepiscopi temporibus conabantur predones et sacrilegi aliquot Schanienses, solo titulo nobiles, vim inferre ecclesiasticorum rebus, uidentes illum humanis presidiis destitutum. Ipse uero in domino spem repositam habens, et in futurum nichil reponens, presentibus rebus tanta prudentia est usus, ut uiribus et copiis militaribus supra innocentiam uite omnibus hostibus, quan-|tumuis uiolentis et ferocibus, semper haberetur superior. Ab huius obitu decretum est a magistratu regni, ut posthac nullus sit futurus in hoc regno episcopus, nisi qui fuerit claro genere natus. Qui huic decreto subscripserunt, putabant, rem ecclesiasticam amicorum potentia et humanis presidiis fore tutam, ignorantes miseri, non alia re magis offendi deum, quam hoc personarum respectu, nec ullam esse maiorem ecclesie ruinam quam quorundam nobilium uanitatem et fastum, adeo seruientium uite licentie, ut uite innocentiam ac religionis Christiane pietatem non solum extinguunt, uerumetiam plane contemnunt. Quod potentia, uiolentia, strepitu, fastu, pompa, ambicione, ac humanis uiribus constat, non potest esse diuturnum, sola uite innocentia, morum integritas ac religionis pietas, etiam hominis obscurissimi, meretur apud deum tutissima ecclesiasticis rebus presidia.

Eodem anno, Dominica Letare, celebratum est prouintiale capitulum Ordinis carmelitarum in monasterio Landiscronensi, vnde promoti erant ad 80
nouum Haffnense collegium, iam recens extructum eiusdem prouintie sumptibus, a Reuerendo uiro tunc magistro prouintiali sacre Theologie <doctore magistro Andrea Christierni>, multi fratres | eiusdem ordinis, simulque fratres aliquot de ordine Cistertiensi, qui erga carmelitas fuerat multis annis bene affectus. Porro huius collegii primus regens factus est in eodem capitulo quidam frater Paulus Heli Varbergensis, qui singulari fauore prosequutus est studiosos omnes, verum suo magno malo. Quia quos ille suis suffragiis promouerat ex vtroque ordine, ornauerat litteris, atque honoribus affecerat, hij omnes pene in lupos uersi, defecerunt non ab illo solum, sed ab ecclesie obedientia, occasionem accipientes ab exorto eisdem diebus Lutheranismo, heresi omnium periculosissima, qu nullos quamlibet synceros ac pios non aliqua ex parte labefactauit. Que quoniam risit obedientiam dei uicariis promissam, damnauitque omnia monastice uite instituta, adeoque pretextu euangelice libertatis quandam uite licentiam induxit, iccirco plerique a sua professione desciuerunt, quo suopte ingenio licentius uiuerent, ueri filij Beliall, quibus domini iugum suaue in amaritudinem uersum est, et onus eius leue in grauitatem intolerabilem. Sola carnis uoluptas imposuit miseris, ut caderent. Inter quos erant precipui, quidam frater Petrus | Laurentii Nestuediensis lector, frater Franciscus Wormordi Hollandus etiam Lector, frater Andreas Liwng Malmogensis lector quoque sed indoctus, frater Mauricius Sampsing lector sed illegittimus, nimirum sacerdotis cuiusdam filius, frater Magnus Steen Nestuediensis, f. Olauus Pijnd, 81 spurius Arhusiensis, frater Marcus Petri Arhusiensis. Istorum peruersitas multos pertraxit in ruinam. Horum nebulonum causa apud multos male audiebat dictus frater Paulus Heli, quod crederetur esse astipulator impiissime illorum sentencie, eo quod illius calculo olim, cum nihil huiusmodi de ipsis suspicari poterat, probati sunt atque commendati. Nec ipse solum ob illos male audiebat, uerumetiam omnes studiosorum patroni ac Mecnates, adeoque ipse bone littere infamate sunt illorum uitio, qui ipsis abutebantur, quod bona pars illorum, qui synceriora studia uidebantur sectari, ad apostasiam ac defectionem erant propensiores, licet omnia fucarent pietatis specie ac euangelij libertate, ut sceleri nunquam defuit sua excusatio, et impietas suo semper gaudet patrocinio. Verum in sequentibus de his plura patebunt. |

Anno dominice incarnationis .1520. in profesto feriarum diui Iacobi, Haffnie peste mortuus est uir eximia probitate adeoque longa uita dignissimus, magister Petrus de Scotia sacre theologi doctor. Is namque, postquam erecta fuisset in eadem urbe publica academia, olim per Christiernum regem primum anno domini .1474. a sanctissimo domino papa Sixto eius nominis quarto <impetrata>, primus uenerat ex Colonia, factusque noue academie nouus moderator ac regens anno .1479. prefuit eidem .42. annis. Qui cum esset in scolastica Theologia egregie doctus, ac precipue secundum uiam beati Thome de Haquino, adeo tamen erat Aristotelis philosophie deditus (quod Thomistis solet esse peculiare) ut preter illam uix unquam aliud didicerit aut docuerit, etiam dum 82 senuisset, excesserat enim (ni fallor) annum septuagesimum, cuius anime misereatur deus, qui erga illum hac usus est benignitate, dum uiueret, ut nihil unquam ambiret, contentus semper prouentu suorum laborum ac studiorum. Nec in illum aliquando ulla cadebat si-|nistre opinionis suspitio, sed semper uerbo et exemplo erat multis honeste uiuendi occasio egregiumque uite exemplar. Hoc nostro seculo sunt plerique ueteris Theologie ac ueteris erudicionis studiosi, pauci tamen ex his sunt veteris pietatis cultores imitatoresque, magno utriusque rei dispendio, nempe pietatis et erudicionis. Hanc quidam auersantur, ob id maxime quod huius amatores pietate uacui meram uite licentiam sectantur, illam uero supersticionis matrem calumniantur alij. Itaque desyderantur hec in omnibus, et pia erudicio, et erudita pietas. Minus tamen offendit indocta rusticitas quam erudita malicia et peruersitas.

Anno dominj .1521. Quum Christiernus rex eius nominis secundus armato milite uniuersum Suetie regnum insigni uictoria triumphasset, que nec creditur absque fauore numinis contigisse, si accepta uictoria uti potuisset, atque iam regni diademate esset insignitus, cepit mox cogitare, quomodo vniuersos regni Sueti proceres uno supplicio perderet, quo deinceps solus tyrannidem occuparet. Vt | igitur religionis pretextu inauditam fucaret crudelitatem, zelum se habere pro Rhomana sede, cuius erat alioqui acerrimus hostis, impudentissime finxit. Accusabat namque illos conspirationis aduersus Rhomanum pontificem, cuius edictum se neglecturos obligauerant, si fuisset intentatum ob demolitam 83
arcem archiepiscopi Wpsalensis ac uiolentam inuasionem eidem archiepiscopo factam, ad quam fuerant nihilominus coacti, potestate ac tyrannide domini Stenonis Suantesøn regni gubernatoris, qui iam perierat bombarda percussus primo bello, quod in Wesgotia commissum erat, ducibus ac principibus Ottone Krwmpen et Carolo Chanuti, iuxta opidum uulgo nuncupatum Bowswnd. Igitur tercio die a coronatione, postquam rogatus omnium lachrymis et precibus remiserat illis, quicquid unquam uel in illum uel in illius patrem peccassent, nec etiam sine lachrymis <(ut erat ad lachrimas propensior quam ad clementiam)>, ad conuiuium uocatos comprehendi iussit, atque iam comprehensos carceri mancipauit uiros ferme septuaginta nobiles ac ciues, | inter quos erant Reuerendi in Christo patres D. Mathias et D. Vincentius episcopi, hic Scharensis ille Strengenensis. Hos omnes postridie e carcere eductos in publico foro ciuitatis Holmensis decollari fecit. Iussionis executores erant magister Theodericus Vestphalus proditor dominj Angeli Arcimboldi legati Rhomani pontificis, et Ieorgius Hoffmod inter milites gregarios carnifex et penarum exactor. Sed neque hac crudelissima crudelitate satiatum est pectus illud sanguinarium. Post biduum namque fecit omnium trucidatorum cadauera extra urbem ferri, atque super ingentem rogum proiecta penitus concremari, ne ulle superessent illorum reliquie. At iustus dominus non est passus hanc immanitatem inultam. Eodem enim anno defecit ab illo uniuersum Suetie regnum, eratque eadem defectio initium et occasio defectionis aliorum regnorum, ducatuum, comitatuum et 84 ditionum eiusdem Christierni secundi famosi tyranni magno suo pudore. |

Anno ab orbe reconciliato .1522. mense Ianuario, pridie conuersionis beatissimi Pauli apostoli, ultimo supplicio affectus est quidam magister Theodericus Vestphalus, olim familiaris domini Angeli Arcimboldi, legati Rhomani pontificis. Is cum prodidisset uniuersa domini sui archana, tandem turpi obsequio (patrocinio et suffragiis Sigisberte, mulieris flagitiis ac crudelitate famosissime) regi Christierno deuinctus est, ad patrandam omnem iniquitatem, adeoque factus est non autor et consultor solum, sed etiam executor uniuerse tyrannidis eiusdem regis, atque precipue decollationis episcoporum et nobilium ac ciuium Holmensium regni Suetie, submersionisque sex monachorum in Monasterio Nydall Cistertiensis Ordinis, adeo tamen fuerat ad honores euectus per eundem Christiernum regem, ut primum esset ceu princeps uniuerso Suecorum regno prefectus, ac postea, cum infelicissime gessisset tantum magistratum, ui illatus est sanguinarius ille in archiepiscopatum Lundensem, episcopatumque Scharensem, quo illis duabus ecclesiis pastor et episcopus preesset, homo sceleratissimus furca et tartaro dignus. De-|mum quando concepto odio in nullos seuiebat atrocius idem rex quam in suos familiares, ita in hunc Theodericum atrocissime grassatum atque seuitum est, quando in contumeliam Rhomane ecclesie, ac tocius ecclesiastici status ignominiam, absque publica iuris sentencia, combustus sit, posteaquam reductus fuerat ad rogum a patibulo, ad quod suspendendus ducebatur Haffnie in foro publico, 85 quod uetus forum nuncupatur. Quo supplicio utinam omnes pereant, qui principum animos, non nisi optimis rationibus imbuendos, corrumpunt atque pessimis consiliis labefactant.

Eodem anno cepit Christiernus rex occasionem querere aduersus omnes regni proceres, ut uniuersos, quemadmodum in Suetia fecerat, una morte perderet, uniuersaque illorum bona suo fisco addiceret. Porro e principe iam tyrannus factus, cepit esse tam formidabilis multis, ut nemo uocatus accederet, nisi qui iam mori paratus esset, tam erat illius tyrannis famosa facta, ut quisque sibi timeret, quod aliis uiderat accidisse. Vnde cum intelligerent quidam cordati viri, Danice libertatis studiosi ac tyrannidis osores, completam esse ipsius maliciam, communicato cum amicis consilio, decreuerunt quibus possent modis succurrere pericli-|tanti reipublice, idque fidelitatis debito iure. Quo factum est, ut nec coram deo, nec coram hominibus astringerentur illi subesse, nec cuiuis aliorum principum, qui tanta crudelitate ac strage in sibi subiectum populum grassari contenderet, tanta etiam impietate deum optimum maximum irritare atque prouocare, vti hec tria regna horrendo didicerunt experimento, his que sequuntur rationibus aliisque innumeris.

Rex itaque Christiernus summa iniuria omnipotentis dei, multorumque simplicium subditorum manifesto offendiculo, atque perniciosi erroris occasione, ad Haffniam regiam ciuitatem accersiri fecit manifestos et ab ecclesia damnatos hereticos atque schismaticos, qui orthodoxam fidem impia doctrina labefactarunt, qui etiam freti uiolento prefati regis 86 principatu, mira impudentia ac temeritate suaserunt defectionem ab obedientia ecclesi Rhoman (quam subinde Satane sedem et antichristi regnum appellabant) que est tocius orbis, quoad fidem, atque omnium precipue uere Christianorum mater et domina. Cui et nos et maiores nostri pia deuotione ac deuota pietate hactenus fueramus subiecti, in his que fidei sunt et res Christiane religionis postulant. | Cui nos etiam, successoresque nostri, ut par est, reuerenter obedire debemus ac volumus, quemadmodum pios et synceros decet Christianos. Hinc factum est, ut ecclesiasticos uiros nullo duceret honore dignos, contemneret etiam sacros canones, patrum decreta, ecclesiasticos ritus, quos nimirum consilio spiritussancti, uetustissimorum sanctissimorumque primitiue ecclesie patrum autoritas nobis seruandos tradidit, auersaretur item uota deo dicata, adeoque existimaret nullum esse rerum discrimen, ut nihil putaret sacrum, sed omnia haberet prophana, ideoque sub ipsius tyrannico principatu nec parcitum est sacris secus quam prophanis.

Sed et reipsa multis exemplis declarauit suam crudelitatem. Nam sacratos episcopos atque prelatos contra omnem equitatem uiolenter captos in uincula et carcerem coniecit. Adhec equitesauratos, proceres permultos aliosque insigni probitate uiros, quos etiam inaudita crudelitate capitibus truncatos sinebat eodem quo fuerant interfecti loco, palam iacere, nullis adhibitis custodibus, qui uel canes aut porcos abigerent, quorum laniatui uidebantur expositi, qui tamen ad illum bona fide uenerant, freti illius commeatu atque securitate sacratissimo iureiurando 87 firmata. Inter quos fuerant | Reuerendi in Christo patres episcopi Strengenensis et Scharensis una cum electo Lincopensi, uniuersi etiam regni Suetie consules, uno et altero exceptis, plerique proceres atque Holmensis opidi magistratus. Nam vniuersi capitibus truncati, sacri et prophani, proceres et plebei, plures septuaginta fuisse creduntur.

Deinde triumphata Suetia, cum rediret in Datiam, declinauit ad Monasterium quoddam Cistertiensis Ordinis Nydall nuncupatum, vbi crudeliter uinciri fecit sacratum abbatem cum aliquot Monachis sacerdotibus, eadem hora, qua ab altari (peracto uenerando eucharistie mijsterio) uenerant, quos statim uinctos aquis prefocari atque submergi fecit, crudeliterque interfici, absque culpa, atque sine iudicio, iure et misericordia, nam adeo erant innoxii, ut ne uerisimile quidem crimen in eos confingi posset, nisi quod aliquam eiusdem anni commeatus partem ad secretiores nemorum secessus efferri curassent, ne a militibus gregariis cuncta distraherentur (quorum iniquitas hac in parte longa experientia plus satis est famosa) et quo future fratrum necessitati prospectum vtcunque esset. Nam interini in monasterio tanta erat commeatuum copia, ut abunde sufficeret regi et vniuerso eius satellitio, | etiam si illuc uenisset cum non exiguis militum copiis. Nec istud crudelitatis ingenium erat in illo nouum, quia olim, cum regnaret in Noruagia, uiuente adhuc patre, detinuit in teterrimis carceribus atque dura captiuitate episcopum Hammerensem Carolum nomine, uirum sanguine et uirtute nobilem, usque ad diem mortis sue, que ex diuturna captiuitate, situ 88 ac squalore carceris, immature nimis accelerata fuit, idque factum est sola potestate et nullo iure, accepta dumtaxat hinc occasione, quod a dicto Carolo, tanquam fideli et Christiano consiliario, frequenter moneretur tyrannicos quosdam et plusquam ethnicos mores emendare, quibus in Noruegia ceu tyrocinio quodam ad futuram malicie libertatem preludere cepit. Simili uiolentia et pari crudelitate captiuum duxit Reuerendum in Christo patrem, dominum Ioannem Andree episcopum Ottoniensem, qui bona fide aduenerat, regiis litteris ad communem dominorum et procerum regni congregationem uocatus, qui iam pluribus annis detentus erat, sub arctissima custodia de vno carcere ad alium translatus, atque grauissimo seruitutis iugo depressus, non absque maximo uite discrimine, preter iudicium, ius et equitatem. Adhec sub tempus captiuitatis eiusdem Reuerendi patris cepit curiam episcopalem ciuitatis Ottoniensis violenter occupare, atque nonnulla | eiusdem diocsis castra, possessiones et predia, ut interea taceatur uniuerse eiusdem suppellectilis distractio, nempe armorum, equorum, uasorum, uestimentorum atque rerum preciosarum, que etiam nunc occupat, detinet malaque fide possidet.

Idem quoque rex uocatos ad se Lundensis ecclesie prelatos per bone fidei litteras carceri mancipauit, comminatus mox atrociora, ac deinceps ui metuque mortis adegit, ad tradendum sibi castrum quoddam, totamque eiusdem castri ditionem, et quicquid iuris habebat dieta ecclesia Lundensis in insula quadam nuncupata Borgenholm una cum ciuitate Aasensi ac aliis multis eiusdem diocesis 89 possessionibus, ditionibus et iuribus, que non poterat prius iure usurpare. Quinetiam singulari quodam odio erga clerum affectus, sola potestate autoritateque et nullo iure uiolenter oppresserat iniustis ac insolitis exactionibus episcopos, prelatos, uniuersum quoque clerum, quos singulari pietate conueniebat defendere, tueri ac patrocinari, exemplo omnium Christianorum principum, quos nihilominus sua tyrannide spoliauit priuilegiis, libertatibus ac prerogatiuis, quas habent ex iure pontificio, iureque Cesareo, idque fecit contra iurisiurandi fidem, ipsis ac toti regno iam olim promissam. | Itaque ob has prefatas, atque alias innumeras uiolentias et oppressiones sacrilegaque facinora, adeo sunt afflicta hec tria regna, Datia, Suetia et Noruagia, ut ne unum quidem habeant archiepiscopum suo munere fungentem, suoque iure utentem. Nam post obitum Reuerendi patris Birgeri (felicis recordationis) archiepiscopi Lundensis, ita fuit diocesis Lundensis afflicta, ut affligi magis non potuerit. Nunc enim quos uolebat, posito omni iure, archiepiscopos instituit, ac rursum destituit, metu mortis adigens iam ad religionis ingressum, nunc etiam uitam igne et patibulo eripiens, adeoque insaniens, ut denique ardelionem quendam, nebulonem ac sycophantam, hominemque peregrinum et alienigenam in archiepiscopum instituere mallet, quam uirum probum et bonum, omnium con sensu eiectum, aut alium quempiam ex regni inquilinis.

Archiepiscopus vero Suetie multo tempore exilium apud Danos passus est. Is enim cum Christierni regis causa ac Danorum fauore sustinuisset in 90 Suetia grauissimam obsidionem, letifera vulnera, omnium rerum ecclesie Vpsalensis direptionem, parentis etiam sui, ac amicorum duram captiuitatem, rerumque omnium depopulationem, insignis etiam castri euersionem, adeo non est consecutus apud regem Christiernum ullam gratiam, ut etiam idem rex, multis excogitatis dolis, ac mira uafritie, moliretur in penam capitis eiusdem Reuerendi patris. |

De exilio archiepiscopi Noruagie sic res habet. Cum enim rex Christiernus multa multis annis machinatus esset in perniciem eiusdem Reuerendi patris, tandem, ut diu meditata perficeret, subornauit per quendam Ieorgium scribam, uocari prefatum Reuerendum patrem ad quedam comitia in Bergensi opido cum regni Noruagie magistratibus celebranda, hac ratione, ut ad primum ciuitatis ingressum mox caperetur captusque in saccum coniiceretur ac demergeretur in profundum maris. Quum hec clam agerentur, uolente deo, ac sibi fidentibus succurrente, insidie sunt eidem Reuerendo patri patefacte, qui confestim eodem quo iam uenturus erat ad comitia nauigio, transfretauit in Hollandiam, ac deinde Rhomam profectus migrauit ad dominum.

Sed et alij episcopi multi, quidam crudeliter morte affecti, nonnulli etiam suis sedibus pulsi, de quorum numero sunt episcopi, Ottoniensis, Strengenensis, Scharensis, Arosiensis, Oboensis, Opsloensis, Bergensis, Hammerensis, Stauangensis, non absque maxima iactura et grauissimis istorum trium regnorum dispendiis.

Insuper idem rex sola potestate et nullo iure grauiter afflixerat insignes nobilitate uiros auorumque 91 stemmate claros, et precipue regni consules atque magistratus, quos maxime honoratos oportuit, ueluti suos in regno coadiutores. | Inter quos D. Chanutum Chanuti, equitemauratum ac regni Noruegie consulem, fecit absque ulla iuris spetie, capite truncari, imo refragante toto regni concilio, quod sciebat crudelissimum regem nequaquam iure et equitate, sed odio et autoritate commoueri, ac postea non minori tyrannide, uniuersam eius ditionem, que heredibus debebatur, sub corona confiscari.

Pari etiam crudelitate decollari fecit nobilem uirum Torbernum Oxe, contra sentenciam ac decretum tocius concilij, atque cum illo alium quendam in armis nobilem virum, Ioannem nomine, ac deinde Stephanum Webersteen, suum fidelissimum belli ducem ac principem.

Idem rex nonminus impie quam iniuste fecit exhumari e templo fratrum predicatorum ciuitatis Arhusiensis corpus et cadauer uiri cuiusdam nobilis Magni Thome, qui iam recenter mortem obierat more et ritu Christiani uiri, susceptis prius ecclesie sacramentis, quem etiam tam crudeliter exhumatum iussit in patibulo suspendi in foro ciuitatis Arhusiensis, ac demum vniuersam eius possessionem et uxoris illius fecit sub corona confiscari.

Adhec contra iurisiurandi fedus, ac fidem signatis libellis promissam, absque iudicio, misericordia et equitate, inaudita crudelitate decollari fecit nobiles equitesauratos, regni Suetie consules ac alios insignes nobilitate uiros in ciuitate Holmensi, negato illis penitencie sacramento, quorum corpora post triduum extra opidum elata ac super ingentem 92 coniecta rogum concremari fecit. Adeo estuabat furore ac tyrannide sanguinarium illud pectus, ut non sineret ullas superesse illorum reliquias, cum tamen iam recenter ab eisdem communibus suffragiis assumptus atque electus fuisset in principem, dominum ac regem tocius regni Suetie, diademateque eiusdem regni insignitus.

Nec hac immanitate contentus, etiam sub corona fecit confiscari uniuersam ipsorum possessionem, fraudatis in hoc heredibus, multis etiam nobilibus domicellis ac feminis una cum filiis infantibus in captiuitatem ductis, que etiam usque ad illius fugam in captiuitate detinebantur. Nec alio spectabat auarissimus princeps, quam ut unus omnium possessiones sibi uindicaret. Nam biennio ante fugam exegit perpetuo iure duos aureos nummos singulis annis recipiendos a singulis tocius regni agricolis, ad quorumcunque siue ecclesiasticorum siue procerum prophanorum ius uiderentur pertinere. Cuius ferociam adeo tunc horrebant quidam ex regni consiliariis, ut priusquam regiam arcem conscenderent, admissa confiterentur peccata, formidine capitis | aut carceris, ni consentirent regis imperio. Ab illo nanque die, cum non fieret uoti compos, cepit moliri in perniciem omnium procerum tam sacrorum quam prophanorum tocius regni Datie. Nec dubium, si impiis illius conatibus successisset, quin omnes nos aut nunc essemus de miseranda Rutenorum seruitute, aut Bohemica scelestissima factione. Insuper uniuersos regni Datie nobiles, equitesauratos, ac alios in armis claros uiros, grauissima exactione afflixerat, seu pocius expilauerat, interini nec parcens 93 nobilibus uiduis, uirginibus ac mulieribus, quibus non magis parcitum est, quam seruilibus mancipiis. Quinetiam preter ius et decorum, sola tyrannica potestate fretus, priuauit eosdem suis priuilegiis, libertatibus atque debitis honoribus, quibus a principio gauisi fuerant maiores ipsorum. Atque hec omnia fecit contra iurisiurandi fidem nobis et regno promissam, obsignatos quoque sue electionis atque coronationis libellos.

Adhec nullo unquam honore dignatus est ecclesiasticos uiros, regni prelatos, consules ac magistratus, equitesauratos atque alios in armis strenuos uiros. Sed magis per impiam ac maleficam quandam feminam, concubine sue matrem, Sigisbertam nomine (omnibus regni proceribus authoritate, estimatione, honore ac dignitate antepositam) magno dedecore eosdem affecerat, que fuerat eidem regi maxima dictorum ac dicendorum causa, atque con-|silium ad alia impietatis crudelitatisque facinora in eiusdem regis atque omnium regni inquilinorum perpetuum dispendium. Vnde consilio eiusdem femine flagitiosissime, idem rex promouerat, atque honore et potestate extulerat homines nequam, sycophantas ac nebulones seruilis condicionis supra uniuersos regni consules ac nobiles, quos etiam regni castris, ditionibus ac feudis prefecerat. Inde uiri nobiles et stemmatibus clari uidebantur, imo uere erant oppressi, despecti atque contempti.

Ad hunc etiam modum uiolenta potestate, contra iusiurandum, transtulit a Concilio ac regni magistratu fidem atque conseruationem castrorum, ditionum et eiusdem regni feudorum, in uxoris sue, 94 liberorumque suorum ius et potestatem, que tamen in regis obitu debet regni consihariis tradi atque consignari, alioqui non uideretur Datie regnum esse electionis iure liberum.

Preterea asserturus ac stabiliturus tyrannidem suam, ob tocies uiolatam fidem aduersus Suecos aliasque uicinas regiones atque Wandalie ciuitates, inconsultis regni consihariis ac magistratibus, sibi pessime conscius induxerat in regnum Datie peregrinos quosdam exercitus, exterorumque militum copias, in perniciem eorundem, tociusque regni Datie et incolarum eius perpetuam ruinam atque dispendium. Tante enim erat perfidie etiam erga aliorum principum legatos, ut regis | Polonie legatum Holmis ad se missum primum honorifice exciperet, magnisque muneribus donatum dimitteret, comprehensum tamen, postquam abnauigauerat, vna cum xxiiii uiris, quibus stipatus aduenerat, submergi fecit, uiolata omni equitate, a gentibus etiam olim obseruata. Nam huic legato archana quedam communicarat, que postea communicata penituit, ideoque extinctum uoluit, ne quod acceperat effutiret. Adeo futilis erat idem tyrannus, ut nihil tacere posset. Infelix tamen ille, apud quem effutiuerat, quod illum mox perdere contenderet, ueritus ne reticeret, quod illi creditum esset. Vnde solitus erat dicere, Si scirem (inquit) capitis mei galerum meorum consiliorum esse conscium, mox in ignem coniectum exuri sinerem.

Demum idem uiolentissimus princeps, absque ulla misericordia, et supra uires ac facultates regni, et incolarum eius immodicis exactionibus tam 95 frequenter renouatis, nulla necessitate sed mera habendi libidine, uniuersas regni ciuitates atque rura afflixerat, grauiterque oppresserat nouis subinde excogitatis atque impositis censibus, tributis, teloniis, prohibicionibus, legibus ac aliis innumeris grauaminibus, de quibus singulatim scribere foret nimis prolixum nedum operosum, quarum rerum uiolentia omnes regni prouintie adeo sunt facultatibus uacuefacte, ut ubique regnaret mera paupertas omniumque rerum caristia. | Et cum iniquissimis grauaminibus uniuersos pene thesauros suo fisco intulisset, tunc demum cudi fecit usualem monetam ex impositione magni pretij, sed ex re nullius prorsus ualoris, que iccirco non solum attulit regni inquilinis maxima damna, sed etiam est atque erit perpetuo, re et nomine, toti Danorum regno ingenti probro. Atque ut paucis dicamus, adeo cecutiebat crudelis princeps, solo priuati commodi respectu, ut diceret omnes omnium possessiones, iura, predia, hereditates atque opes ad sese pertinere, esseque sui iuris et potestatis, ideoque omnium rerum, que in regno erant, non dubitabat auarissimus rex se dominum appellare. Vnde sibi persuaserat licitum esse, quicquid uncquam animo illius collibuisset. Nec secus usurpabat sibi dominium in liberos homines Christi sanguine redemptos, quam in brutas pecudes, quod illos multo crudelius interficeret, quam bestias bestiarum laniatores.

Ob hec tam crudelia facta, ob impietates, cedes, strages, compilationes, aliaque innumera grauamina, iniquum atque impium erat, coram deo et hominibus hunc tyrannum ab ipsis diutius tolerari, cum 96 reuerenter ac frequenter admonitus nunquam sese emendare curauit. Imo ut suam tyrannidem perpetuo stabiliret, uocari | iussit omnes regni consules, precipue Iutos, ad Calundeburgam, ueluti ab illis postulaturus consilium aduersus rebellantes Suecos, sed reuera animo perdendi omnes uno supplicio. Sibi tamen probe conscij uocati ueniebant. Verum priusquam illo peruenissent, repulsi sunt ad littora Iutie contrario uento, domino de illis hac ratione melius disponente. Quod cum ille resciuisset, iterum iussit fieri solennem dominorum conuentum Ciuitate Arhusiensi ad diem conuersionis beatissimi Pauli apostoli.

Interea dum publico rumore discunt aquilonares Iuti Christiernum regem ad Arhusiam uenturum, cum grandi exercitu recens ex Germania uocato, atque precedere illum bombardas bombardicosque pulueres et globos, quibus erat de illis supplicium sumpturus, si ad sua presidia confugissent, preuenientes illum fecerunt et ipsi Wibergie conuentum, ubi ualida conspiratio facta est aduersus intolerabilem Christierni regis tyrannidem, creuitque quotidie conspirantium numerus. Communibus igitur litteris primum missis, significabant eidem iustissimas defectionis atque rebellionis causas, moxque miserunt litteras feciales. Rex uero suis copiis diffisus, animo destitutus, quod esset sibi male conscius, relicto in Pheonia exercitu, ubi tunc erat, ad Haffniam est reuersus, inde paraturus sibi fugam, quam fuerat iam diu meditatus.

Interini eligitur nouus princeps ac rex, illustrissimus Holsatie dux Fridericus, Christierni re-|gis 97 patruus. Cui iam per totam Cymbriam circumducto iuratum est, prestitumque fidelitatis obsequium, ab omnibus regni consihariis, proceribus et magistratibus nomine tocius communitatis, quibus etiam ipse uicissim iurauit, quod iurari solitum est a suis precessoribus regibus, qui inaugurari solent ad huius regni magistratum ac principatum. Mutatus est itaque dominus, regnum uero minime sublatum, ut ex sequentibus liquebit.

Anno domini .1523. uigesima die Aprilis fugit ex hoc Datie regno, mala conscientia, et iusto dei iudicio condemnatus ac territus Christiernus eius nominis secundus, rex Datie, Suetie et Noruagie, una cum uxore ac liberis, compilatis prius potioribus regni thesauris. Siquidem sibi pessime conscius ob tyrannidem atque principatum crudelissime gestum, cum uniuersos regni thesauros suis nauibus intulisset, posteaquam iam ab illo desciuissent uniuersi proceres, magistratus et inquilini regni, per litteras patentes, quibus defectionis causas copiosissime prodiderunt, ne inopinato ab illis opprimeretur, collecta nauium suarum classe, traiecit primum in Hollandiam. Cumque ibidem non daretur tutus commeatus, statim illinc soluit, in Selandiam nauigaturus, quo cum uentum | esset, obtinuit quem uoluit commeatum uxoris sue fauore, magis quam propriis mentis. Adeo male meritus erat de uniuersis Europe nacionibus, ut nusquam superesset illi cuiusquam gratia aut fauor. Deinde multo tempore ut exul et peregrinus ac hospes uagus perlustrauit fere totam Germaniam, omnibus inuisus ob famosam tyrannidem.

98

Eodem anno mense Iunio in profesto Barnabe apostoli, obsessa est ciuitas Haffnensis ab exercitu Friderici primi noui regis, cui erant iuncte Lubicensium copie. Reliquerat enim in fuga Christiernus rex militum presidia, quibus pollicitus est se reuersurum, intra trium mensium spatia, cum multa armatorum manu, ac rursum regnum quod defecerat recuperaturum. Persuaserat enim sibi, illud esse hac occasione factu facilimum, quod diu antea cogitauerat, nimirum ex regno libero facere hereditarium. Nam si armis uindicasset regnum e manibus deficientium, mox hereditarium fecisset, extinctis nobilibus regni presidiis. Sed Clementissimo deo, qui natura crudelitatem et impietatem odit, aliter uisum est, qui flagellare ob peccata solet, non perdere, corrigere, non extinguere. Quod si predicta non reliquisset in regno presidia, nec Haffnia nec Malmogia rebellassent, sed mox uenissent in dedicionem cum reliquis regni ciuitatibus et castris. Durauit autem obsidio pertinacia militum (qui regnum in Haffnia uerius habebant quam miliciam) pene octo menses, scilicet usque ad festiuitatem trium regum anni xxiiii, durassetque diucius, si illos commeatus copia non destituisset, qua destituti fecerunt dedicionem, que liberis condicionibus suscepta est, abeuntibus e regno militibus una cum domino Henrico Gøije, Christierni regis uicario fidelissimo.

Anno domini .1524. mense Augusto, septima die eiusdem mensis, cum multo tempore Haffnie celebrata essent solennia comitia omnium procerum et magistratuum tocius regni Datie, ad que etiam conuenerant magistratus ciuitatum Wandalie, pro 99 firmando pacto aduersus regem Christiernum, qui iam publicus regni et dictarum ciuitatum hostis habebatur, ac missi essent etiam quorundam principum legati, nempe Caroli imperatoris, regis Anglie Henrici octaui, atque Ferdinandi archiducis Austrie fratris Caroli supradicti, hac ratione ut uel preter spem componere possent inter illustrissimum principem ac regem Danorum Fridericum primum, magistratus regni Datie et expulsum regem Christiernum, quorum tamen legatione nichil effectum est. Interea Illustrissimus princeps atque electus rex Datie Fridericus primus, qui Christierno communibus tocius regni suffragiis suffectus erat, regio diademate est solenniter insignitus, presentibus ibidem uniuersis regni magistratibus | ac proceribus, adhec consulibus et dominis dictarum Wandalie ciuitatum, cum ingenti multitudine domicellarum atque promiscue plebis, qui ex diuersis regni partibus noui principis felicibus auspiciis gratulaturi aduenerant.

Eodem anno et mense, ipso die beati Laurentij Martyris, correptus est subitaneo morbo, apoplexia siue paralysi, dominus Nicolaus Høg equesauratus in edibus sanctispiritus ciuitatis Haffnensis, quo mox priuatus est loquendi postetate ac membrorum usu, deportatusque in stabulum ubi diuersabatur, post nonum diem a correptione defecit ac mortuus est. Hic habitus est a quibusdam ecclesiasticorum hostis, quod constanter insultaret quorundam uitiis ac insolentie, auersareturque luxum et fastum episcoporum, incertum an zeli aut odij aut auaricie affectu permotus, erat enim ualde eloquens mireque disertus. Subiectis uero rusticis (ut ferebatur) imminebat 100 grauis et intolerabilis. Multi sunt ecclesiasticorum osores, quia opibus et possessionibus sunt felices, non quod ipsis male utantur, sed quod possideant, atque iccirco magis odio quam zelo cupiunt uiros ecclesiasticos reformari.

Eodem anno mense Augusto, ipso die feriarum beati Bartolomei, habitus est Malmogie solennis dominorum conuentus inter regem Danorum Fridericum primum ac D. Gostauum Erici, eiectum regem Suetie, pro firmanda perpetua pace inter hec tria regna, quo fortius obsistere possent trium regnorum imma-|nissimo hosti regi Christierno, iam e regno profligato. In quo conuentu communi consensu statutum est, ut Gotlandia insula (de qua semper inter Danos et Suecos fuerat controuersia) esset sub ditione regni Datie, quemadmodum iam fuerat centum uiginti annos et ultra, a temporibus Waldemari patris Margarete regine trium regnorum. Restituta fuit etiam Blekingia, que duobus pene annis a Suecis fuerat occupata, dolo et fraude intercepta in fuga regis Christierni secundi famosi tyranni. Hec pax et concordia facta est authore magistratu Lubecensi, qui tum regebat dictum Gostauum, cuius suffragio et procuratione electus erat in regem Suetie, cum tamen tanto principatu uideretur indignus, cum ob generis ignobilitatem, tum maxime ob animi ferociam atque ignaui pectoris nimiam superbiam.

Eodem anno mense Septembri, xxiiii die mensis periit Naufragio magister Ioannes Mwle recens consecratus episcopus Opsloensis, non procul a monasterio Westerwiig. Impegerat namque in uadum ipsa nauis ui tempestatis impulsa, qua confracta coniecit 101 se in schapham cum nouem aliis uiris, qui omnes una perierunt, procellis undique obruti et euersi. Nam qui permanserant super nauis fragmenta, salui ad littus tranquillo iam mari peruenerunt, ut frequenter | usuuenire solet. Ferunt qui cum uulgo sentiunt fatidici, illum ita periisse, quod malis artibus episcopatum sit adeptus. Ad resignationem namque suum predecessorem Andream Mwss, alioqui ob inertiam et ingenii stuporem episcopatu indignum, metu mortis adegerat. Nullus itaque presumat temere ante tempus iudicare. Naufragio etiam perire solent uiri Sancti et deo amabiles. Ipse Ioannes ea fide, qua uulgus (pessimus uere probitatis censor) fidelem uocat, fuit olim Christierno regi fidelissimus, quod promptus esset ad gerendum illi morem in omnibus, nulla animaduersa ratione, an Christo digna mandasset nec ne, modo per phas et nephas regis fisco multa inferre posset. Huius item delationibus exilium pertulit usque ad mortem Reuerendus pater ac dominus D. Ericus Walkendorff archiepiscopus Nidrosiensis. Sic tum publica fama ferebat.

Eodem anno mense Iunio igne consumpta est maior ac potior pars ciuitatis Welensis, que est Iutie aquilonaris, irrumpente subito incendio ex domo cuiusdam ciuis Engelberti nomine ex incauta luminis custodia. Habebat enim hospites quosdam equisones, quorum incuria neglecta est in stabulo candela ardens, que cadens primum paleas deinde totam domum succendit. Vulgus autem predicte ciuitatis existimabat, ignem irrupisse iusto dei iudicio, ob alearum ac tesserarum lusum. Itaque falso prefato Engelberto imputabant, quod tota | illa nocte lusisset 102 alea, simul molientes insidias, ut illum perderent. Adeo namque communis sensus aleam et tesseras auersatur, ut credat rem diuina ultione dignam, et tamen plerique huiusmodi rebus ita sese noctes et dies oblectant, perinde atque essent res maxime licite, declarantes se huiusmodi factis nec sensum habere communem nec proprium.

Anno domini .1525. cum Seuerinus Nørby prefectus Gotlandie adhuc militaret regi Christierno trium regnorum hosti, nullo iudicio sed summa desperatione, emisit aliquot naues duce Ottone Stigoti (homine perfidissimo, multisque sacrilegiis famoso) inuasurus nescio quas Danie partes nomine eiusdem Christierni regis famosi tyranni. Cumque iam occupassent arcem Syllisburgensem, Ciuitatem Aasensem atque arcem illi uicinam, statim obsessa est ciuitas Aasensis ab exercitu Danorum, D. Tuchone Crabbe principe ac belli duce. Ex obsidione igitur diete ciuitatis missi sunt gregarii milites quingenti, duce D. Nicolao Bilde equiteaurato, repressuri insultus quorundam rusticorum, qui in saltibus latentes insidias moliebantur Domino Tuchoni Crabbe illiusque copiis, quibus dictam ciuitatem Aasensem obsidebat. Quo cum peruenissent, et diluculo trucidassent paucos quos offenderant rusticos, statim furore et insania perciti irruerunt in opidum Syllisburgense, quo | existimabant rusticos, quos querebant, fugisse. Quod opidum, crudelissime interfectis omnibus ciuibus, spoliarunt, omnibusque bonis uacuefecerunt, uixque temperatum fuit a sacris. Adeo seuiebant crudeles illi tortores tartaro digni, apud quos nunc est rerum summa, quod soli hisce temporibus 103 satis feliciter sibi fruuntur principum insania. Atque hec faciebant sanguinarii illi absque mandato domini Tuchonis et dicti Nicolai Bilde, ut fertur. Hec facta sunt mense Martio, die mensis undecima.

Eodem anno, cum audisset Seuerinus Nørby rem iis, quos premiserat, successisse, statim subsecutus magna nauium classe, ac ingenti militum copia, uindicaturus sub potestate regis Christierni totam Schaniam, si pro uoto fuisset belligeratum. Porro qui cum domino Tuchone erant, obsidentes ciuitatem Aasensem, metuentes Seuerinum esse uiribus et armis superiorem, relictis castris, ad Malmogiam profugerunt, ut auctis uiribus inde possent occurrere ueluti ex insidiis Seuerini copiis. Interini per uniuersam Schaniam libere grassatur Seuerinus, concurritur undique, conspirat insanum uulgus suo malo, quod autumat se iam ab omni uiolentia omnique principatu liberatum. Igitur uastant omnia, immanibus sacrilegiis monasteria et templa prophanantes, omniumque nobilium arces et edes spoliantes, que non habebant turres et munitiones, quasdam etiam igne | succendunt. Cumque iam obtinuisset ciuitatem Lundensem ac Landiscronensem, fugientibus inde militibus, qui positi erant in presidiis, statim cepit opera rusticorum ciuitatem Landiscronensem aggere et fossis munire, aliisque propugnaculis, vnde hostes imminentes arceri poterant. Proinde hac coniuratione facta, cepit idem Seuerinus xviii die mensis Aprilis arcem Helsinburgensem oppugnare, Christierni regis nomine. Verum post decimum diem obsidionem soluere coactus est, propter subitam irruptionem, quam in illum faciebant ex 104 Malmogia irrumpentes proceres et regni copie, belli duce ac principe domino Tuchone Crabbe, quo eisdem temporibus nemo uisus est, pro asserendo Datie regno a Christierni regis, Seuerini Nørby ac ceterorum regni inuasorum tyrannide, fortius depugnasse. Nec alia fuit huius tragedie occasio, quam stulticia et sedicio ignobilis uulgi Lundensis diocesis, quod est tributorum ac censuum regalium impatientissimum. Quam uero calamitatem passa sit Schania ob negatum regium censum (cuius summa erat xxiiii solidorum a singulis soluenda incolis) ex sequentibus patebit.

Eodem anno xxviii die mensis Aprilis, Dominus Tucho Crabbe, Malmogiam egressus | cum ualida armatorum manu eumque multis regni proceribus, pugnaturus aduersus instructam aciem Seuerini Nørby, que iam fixerat castra sua in ciuitate Lundensi, unde irruptionem parabant in reliquam Schanie partem adhuc a prodicione ac sedicione alienam. Habebat autem Seuerinus Nørby exercitum satellitum Danicorum, militum gregariorum, ciuium ac rusticorum. Igitur D. Tucho in aperta ac patente planicie non procul a porta Lundensi cum Seuerini copiis congressus, strauit ex illis tria milia et quingentos, ceteris in fugam uersis, atque ex militibus gregariis in captiuitatem ductis quingentis triginta sex. Erat autem tam atrox tamque crudele bellum, ut fugientes, in templis ac basilicis comprehensi, trucidarentur.

E bello igitur fugientes mox reuersi sunt ad Seuerinum Nørby, qui tum ex opido Landiscronensi, quod occupabat, aduersus D. Tuchonem rebellionem parabat, quem sciebat uictorem factum, mox 105 obsidione cincturum dictum opidum Landiscronense. Cumque iam obsideretur, subornauerat quendam Ottonem Stigoti, qui coactis aliquot rusticorum milibus, ex insidiis inuaderet D. Tuchonis castra. Quod cum D. Tucho rescisset, exploratis rusticorum uiribus, relictis castrorum presidiis, intempesta nocte perrexit obuiam rusticis | iam ex aduerso uenientibus iuxta lucum quendam vulgo nuncupatum Bwncketoffte, qui uidebantur insidiose conclusuri dominum Tuchonem Crabbe cum suis copiis, qui tum graui obsidione circumdederat Seuerinum Nørby, publicum regni hostem et inuasorem, in dicto opido Landiscronensi. Verum is insidiarum prescius illos inopinatos anteuertit, strauitque duo fere milia et ducentos, ceteris in fugam actis, nonnullis etiam in captiuitatem ductis. Huiusmodi turbas excitarunt quidam regni proditores, qui adhuc principis Christierni cause inique fauebant, qui insidiantes tocius regni saluti, abutebantur uulgi simplicitate usque ad grauissima dispendia, et horrendam tocius Schanie calamitatem. Quandoquidem qui ex bello superstites fuerant, maxima pecunia mulctati sunt, supra uires et facultates suas, que ad omnes Seuerino adherentes peruenit. In hoc prelio primus omnium fugit Otto Stigoti sceleris artifex, cum uidisset exercitum domini Tuchonis, qui postea captus ab iratis rusticis, traditus est dominis Schanie corrigendus, a quibus in carcerem missus super arcem D. Ioannis Holgeri, Glymminge nuncupatam, ac inde dimissus in arce Haffnensi carceri mancipatus est, supplicio capitis afficiendus, sed | quia nondum erat illius completa malicia, iusto dei iudicio alteri malo reseruatus, etiam multorum precibus inde liberatus est.

106

Hoc commune malum, odium uulgi contra proceres regnorum et principatuum, adeo infecerat totam Germaniam, ut initio facto ab atra ualle, eisdem ferme diebus uniuersum pene uulgus Germanie conspirauerit in perniciem omnium principum, satraparum, procerum, ac dominorum, accepta primum occasione ex Lutherana heresi, que ob animi stoliditatem egerrime ferebat primatum et presidentiam. Sic sibi libertatem quandam (authore Luthero) hoc est peccandi licentiam persuaserant, ut nulli principatui ducerent esse parendum. Postea uero quam primo egressi sunt rustici numero admodum pauci, uires et incrementa accipientes adhesione multarum prouintiarum et ciuitatum, euerterunt procerum castra, monachorum cenobia, et sacerdotum atque canonicorum collegia, sacrilega prophanatione, grauissimaque clade omnia uastantes. Principes itaque Germanie, uidentes imminere nouissimam cladem, ni obsisteretur tante uiolentie, coacto grandi exercitu, ceciderunt plures quam centum milia rusticorum, ceteris mulctatis maxima pecuniarum summa, oppressisque grauissima seruitute.

Eodem anno mense Augusto, ipso die feriarum beati Hypoliti, cum essent in ciuitate Haffnensi publica comitia, coronata est in Danorum reginam illustrissima domina Sophia, Friderici primi Danorum regis uenustissima coniunx, et filia ducis Pomeranie, multorum virorum nobilium maxima gratulatione.

Anno domini .1526. mense Februario, xix die mensis, diem clausit extremum uir ualde uenerabilis, et ob id longa memoria dignus, magister Andreas Ffriis, Cantor Haffnensis dignissimus, posteaquam 107 multis annis fuerat eiusdem ecclesie Haffnensis tutor et dispensator, que sub illius tutela susceperat multa et preclara incrementa, rebus testantibus. Hic multis annis graui egritudine laborabat, cuius tolerantia pie credimus abolitum esse atque expiatum, quod per illum humana fragilitate in uita designatum est, maxime cum largiendis eleemosynis multis liberalibus uiris prestaret. Vnde ob insignem erga pauperes benignitatem, omnium ore et uoce celebratus est. Semper enim in mente habebat hoc Christi uerbum: Date eleemosynam et omnia munda sunt uobis. Desideratur adhuc hodie, et posthac etiam multis annis desiderabitur, quem tulit dominus, ne uiderent illius oculi abhominationem illam horrendissimam, a Lutheranis postea factam, permittente Friderico sacrilego rege, sub Ioanne Taussøn omnium hereticorum pertinacissimo.

Eodem anno mense Maio, xxviii die mensis, cum per uniuersam Cimbriam serperet uirus | Lutheranice factionis, submersus est quidam Ioannes Esberni sacerdos, sacerdotisque filius, iuxta Olburgam, eiusdem factionis pertinacissimus sectator. Erat autem filius domini Esberni olim canonici Vibergensis. Iste Ioannes post multas in deum ac diuos omnes sanctaque ecclesie sacramenta blasphemias, cum dixisset execrabili sua lingua, se malie perungi stercore bouino, quam Chrismate aut oleo uerbo dei et solenni benedictione sacrato, baptisassetque in fonte baptismatis diue uirginis statuam, iamque probe potus, tactus est fatali quodam desiderio, maris sinum, qui eandem urbem alluit, transmittendi. Cumque soluisset a littore, preceps in mari delapsus 108 submersus est, puero tamen periculum euadente, quem dictus Ioannes scapham secum coegerat ascendere. Occulta quadam dispensatioue diuina factum est eisdem temporibus, in ultionem scortacionum sacerdotalium, ut nulli magis fauerent impie secte quam sacerdotum spurii, inter quos erant plerique michi noti, sed multo plures pluribus. Primus michi notus erat iste Ioannes, filius domini Esberni canonici Vibergensis. 2us quidam magister Ieorgius cuiusdam Vicarii Vibergensis filius, cuius sororem, Dorotheam nomine, magister Ioannes Taussøn, omnium priapistarum in Dacia primus, duxit uxorem. 3us sceleratissimus quidam dominus Laurentius Hwijd, Sigisberte secretarius, filius domini Petri Hwijd etiam Canonici Vibergensis. 4us quidam D. Ioannes, olim Cancellarius episcopi Vibergensis. | Nouissimus carmelita quidam lector, nomine Mauritius, filius cuiusdam prepositi in Sampsøø. Hic erat callide impudens et impudenter callidus. Taceo alios quosdam michi propius notos, de quibus forte olim, si uita fuerit comes, sum scripturus, nempe completa ipsorum malicia.

Eodem anno mense Iunio, cum ante biduum Haffniam intrasset Fridericus sacrilegus rex, Christierni secundi famosi tyranni successor et patruus, unacum Magno Gøije equitum magistro, aliisque Holsatis multis, cepit Lutheranorum more feriis sextis carnibus uesci, quibus Christiani omnes a temporibus apostolorum carnibus abstinuerant. Hoc pessimo exemplo Sialandis prius inaudito multi sunt scandalisati. Nec dubium quin eiusdem magistri equitum consilio factum sit, quod is totis uiribus 109 Lutheranismum in hoc regnum certaret inferre. Quandoquidem eodem anno idem Magnus Gøije sua sacrilega temeritate cepit communicare sub utraque spetie absque ulla preparatione preuia, qua ueteres Christiani expiari solebant, contritione, oratione, ieiunio, confessione, eleemosyna aliisque piis factis, ceperuntque eodem anno, sic uolente et conniuente principe, proceres aliquot regni, uniuersa sacra conspuere atque contemnere omnium seculorum sanctissima decreta, que a temporibus apostolorum ad nostram usque etatem fuerant religiose seruata. Quod si ius-|tissimus deus perpetuo tulit hec probra, iudicet posteritas. Ego uero non potui michi non persuadere, quin ultio diuina illis breui immineret, quod superbissime contemneret sacrilegus princeps omnium bonorum uirorum, nobilium et ignobilium, sacrorum et prophanorum, salutaria monita et consilia. Diuina enim dispensatione factum est, ut nec sacerdotes omnes, nec proceres omnes fauerent ipsi factioni, alioqui iamdudum de omnibus sacris rebus actum fuisset.

Eodem anno et mense, ipso die decem milium martyrum, soluit e portu Haffnensi, multo nobilium comitatu, filia Friderici regis, mare Germanicum transmissura ad magistrum Prussie, cui iam nupserat, posteaquam contempto religionis uoto, quo tenebatur, defecerat ab ecclesie Rhomane obedientia, factus iam Lutheranice factionis peruicacissimus sectator, uindicato per tyrannidem toto cruciferorum ordine.

Eodem anno, die beati Ioannis baptiste, accersitus fuit ad arcem Haffnensem quidam frater Paulus Helie carmelita iussu sacrilegi regis Friderici primi 110
per dominum Tuchonem Crabbe, ut suam de Lutheranismo publice predicans sentenciam diceret, cui ob id promissus fuerat securus commeatus, ne ullo modo lederetur uerbis aut factis ab impiissimis impurissimisque dicti regis mili-|tibus, qui una cum rege erant sacrilege Lutheranorum secte addictissimi, eumque multis Holsatis, magistro equitum Magno Gøije, omnium Lutheranorum in Datia antesignano. Cumque idem Paulus mediocri libertate suam de Lutheranismo sententiam dixisset, ingenue confessus neutram partem esse sobriam, adeoque alteram non sine altera corrigendam, ab arce descendens, tantis fuit affectus contumeliis, conuitiis et calumniis, a turba frementium ac insultancium militum, ut a cede ipsius uix sit temperatum. Subornarant enim histrionem Magni Gøije, Iacobum nar appellatum, qui uibrato ense illum illiusque socium usque ad castri portam est insecutus, ac uere alterum illorum lesisset, nisi illius cursus a sequentibus sacerdotibus et clericis fuisset remoratus. Nec cessatum fuit a clamore et exprobratione, donec omnino ab oculis insanorum militum esset subductus. Aliqui uociferantes insanis uocibus clamabant illum ad maledicendum Christo deique uerbo muneribus esse corruptum, quidam lupum et animicidam appellabant, alij monachum et hypocritam, nonnulli uero lupum et impostorem. Talis erat fides principum huius seculi, talis etiam honos clericis habitus. Hoc eodem die, anno dominj mdxxii, cum idem | Frater Paulus Helie concionaretur in dieta arce coram rege Christierno famosissimo tyranno, de Herodis ac adultere Herodiadis crudelitate, adeo 111 offensus fuit idem tyrannus ob dicendi libertatem, ut proxima sexta feria donationem Hospitalis Sancti Ieorgii, atque eius ditionis possessionem (quam perpetuo possidendam dederat collegio carmelitarum, cui tunc prefuit idem Paulus) reuocaret. Sic non tanguntur montes, nisi statim fumigauerint.

Anno domini .1527. mense Augusto, habitus est solennis dominorum ac magistratuum regni conuentus ciuitate Ottonia insule Pheonie, ubi aderat etiam Fridericus sacrilegus rex, una cum suis Holsatis, penes quos tunc erat rerum summa. In hoc conuentu minis extortum est ius episcoporum, non tam principis quam prophanorum procerum malicia, quod habebant ex iure ecclesiastico, ex legibus Cesareis, ex lege Danica, ex longa consuetudine, atque etiam ex priuilegio omnium principum Christianorum, in criminosos, nimirum adulteros, incestos, atque eos qui aliquousque in ius diuinum quicquam designassent, quos comprehensos et de crimine conuictos punire solebant, nunc pecuniaria muleta, quandoque carcere et inedia, nonnunquam flagris et compede. Hoc qualecun-|que ius, quod tamen multum ponderis conciliabat pontificum authoritati, transiit ad singulos regni proceres, ut quisque cum sibi subiectis rusticis aut aliis quibuscunque subditis hoc iuris habeat, perpetuoque possideat, hac lege, ut cetera episcoporum iura omnia ipsis remaneant illibata. Qua in re, nec est seruata publica principis ceterorumque nobilium fides, nec ulla diplomata, quantiscunque sigillis obfirmata, quoniam ab hoc conuentu minus est seruata publica fides et sigillata diplomata ecclesiasticis uiris, quam unquam regis 112 Christierni temporibus. Ex hoc conuentu emanarunt etiam mira impudentia ac temeritate littere quedam decretales, episcopis et inuitis et irrequisitis, quibus omnes et singuli sacerdotes ac monachi recipiebantur sub publica regis tutela, qui euangelice libertatis pretextu uolebant uel clericatum abdicare, uel etiam uxorem ducere. Vnde sequuta est magna uite licentia, turpisque multorum scelerum seruitus, cepitque ab illo die publice et palam conculcari pietas, negligi religio, rideri pudicitia, prophanari uite sanctimonia. Talis erat fides sacrilegorum principum illius seculi, contra iusiurandum, contra publicam fidem, ac contra signatos inaugurationum libellos et diplomata. |

Eodem anno defecit ab orthodoxorum ecclesia et ordine carmelitarum quidam frater Petrus Laurentij Nestuediensis lector, factusque est impudentissimus Lutheranice professionis sectator, ut erat ingenii peruersi ac peruicacis, qui aliquamdiu manens in monasterio Assensi eiusdem Ordinis, dispersis fratribus, dissipatis atque compilatis monasterij rebus, ac monasterio arbitrio ciuium Lutheranorum tradito, tandem ad Malmogiam, sacrilegorum apostatarum speluncam, atque omnium hereticorum asylum, se transtulit, ibidem futurus priapista, quia noluit esse papista.

Anno ab orbe redempto .1528. defecit ab ecclesie unitate tota pene Malmogia, sub predicatore quodam Nicolao uasculario, olim sacerdote, tunc uero apostata perfidissimo. Hic, mira regnandi libidine, in; illius ciuitatis populo negotiabatur, quod esset rerum alioqui nouarum cupidissimus. Erat autem 113
uascularius iste homo plane indoctus bonarumque disciplinarum plane rudis, nullius etiam iudicij, sed uulgari lingua mire facundus et disertus, ac plusquam credi possit audax et temerarius. Cui eodem anno contigit socius et coadiutor, alius quidam apostata de ordine sanctispiritus, Ioannes sitularius uulgo dictus, Nicolao parum | doctior, sed tamen authoritate minor. Vterque Malmogensis erat. Nec Christi uerbum (non est propheta sine honore nisi in patria sua) de illis impletum est, quia in sua patria habiti sunt uiri magni pretij, quamuis obscuris parentibus essent nati. Hii docebant populum, diuos omnes blasphemare, omnia sacra Christiane religionis conculcare, sacramenta irridere, opera bona damnare, prophanare templa deo dicata, demoliri sacras aras, flammis ultricibus dare diuorum statuas, ridere ieiunia, solennes ac publicas preces, et quicquid hactenus seruatum est a fidelibus pro uirtutum custodia, uel ad cohibendam carnis lasciuiam, aut ad promouenda pietatis studia, contemnere etiam publicam et multis seculis approbatam ecclesiasticorum authoritatem, eiicere monachos, spoliare templa, ui occupare monasteria. Dicebant autem mira impudentia, a temporibus apostolorum non esse uerum et germanum in orbe predicatum euangelium, nec ullos tantisper fuisse ueros syncerosque Christianos nisi eos tantum, quos ecclesia semper pro hereticis habuit. Vnde et impudentissima impudentia ac stolidissima stoliditate dicebant, omnes pontifices Rhomanos, fidei nostre doctores, esse et semper fuisse ipsissimos antichristos, nec alium antichristum expectandum. Vniuer-|sos uero tocius orbis episcopos, 114
prelatos, monachos, sacerdotes et clericos Rhomano pontifici parentes, esse papistas atque Rhomane tyrannidis satellites. Proinde quicquid hactenus habitum sit sacrosanctum, ac ueluti ab apostolis et apostolorum auditoribus nobis traditum religiose seruandum, ut est sacer ritus celebrandi missam, uotorum obseruatio, ciborum abstinentia, defunctorum commemoratio, sacramentorum administratio, bene operandi studium, aliaque multa, que ad uirtutum scholam pertinent, aiebant esse papistica atque Rhomane auaritie figmenta, nec quicquam uolebant esse ad salutem consequendam necessarium, preter unam solam fidem, opera magis esse oneri quam honori, quod sint inanis glorie atque hypocrisis ineuitabilis materia. Adeo cecutiebant miseri homines, ut propter quarundam rerum abusum, ac quosdam impios Pontifices, mallent confondi ac subuerti omnia Christianismi sacramenta, ac pietatis rudimenta aboleri, quam quorundam impuritatem ad calculum et correctionem uocari. Habebant autem omnes eiusdem factionis sectatores uirulentissimas atque maledicentissimas linguas, quando absterso omni pudore nihil frontis erat in illis. Quandoquidem uiros sanctissimos, | martyres et confessores (quorum memoria fuit semper sacrosancta) non uerebantur appellare lupos, impostores, seductores, fures, animicidas et latrones. Et cum hec agerentur, erant ciuitatis Malmogensis consules Vestphalus quidam Ieorgius Cocus, faber monetarius, homo preter usuram, peculatum et imposturam, etiam multis adulteriis infamis, et quidam Iacobus Nicolai, ut natu maior, ita impietate ac impudentia altero non inferior. Hii duo 115
uiri, sacrilegiis et perfidia insignes, fecerunt Malmogiam esse latronum speluncam, omniumque desperatorum et apotastarum asylum. Porro cum uidissent, prefatos contionatores ob erudicionis inopiam non satis posse nouatam tueri religionem, si quandoque ueniret in concertacionem, uocatis ad se duobus apostatis de ordine Carmelitarum postea ad omnem impietatem abusi sunt. Primus erat nacione Battauus, lector Franciscus nomine, alter Sialandus ex Nestuedia oriundus, lector Petrus Laurentij, Francisco non solum tunc impudentior, sed etiam natu grandior. Hic Petrus factus est ciuitatis Cancellarius. Editis enim aliquot libellis, conatus est hereticorum more, innouate apud Malmogenses religionis rationem reddere, qua in re se torsit uehementer, | casso tamen labore, quando impietas contra pietatem nichil efficaciter statuere potest. Iste Petrus, uxore ducta, perseuerauit in sua perfidia, impudentior seipso factus. Proinde Battauus ille Franciscus multo tempore sue perfidie uirus dissimulauit, in abusus ac malos mores uehemens declamator, interea nihil errorum admiscens pertinaciter et contentiose, alioqui de multis thematibus libere disputans. Verum hac cunctatione factus est omnium nocentissimus. Principio enim uidebatur mitigaturus correcturusque ea, que primorum <contionatorum> uel impudentia uel imprudentia irrepserant in ecclesiam Malmogensem, idque ad normam ecclesiasticorum dogmatum. Hoc autem faciebat, ne uideretur edificare super fondamento ab aliis iacto, alioqui erat opinione, sentencia, studio, et affectu aliis omnibus deterior, sceleratior, impudentior, qui postea quam multis spem 116 perpetui celibatus fecisset, captus insano amore, duxit et ipse puellam quandam uxorem, inuitis eiusdem puelle curatoribus, omnibusque amicis reclamantibus, qui ut incredibilem libidinis sue furorem coniugij titulo fucaret, bis librum edidit de sacerdotum, monachorum ac monialium coniugio, uernacula lingua, uerum calumniis et mendaciis adeo plenum, ut | sit <ipso> mendatio mendatior, et ipsa calumnia calumniosior. Nam coniunx factus, adeo mutauit ingenium, frontemque perfricuit, ut omnium Lutheranorum impudentissimus factus, multa et scripsit et docuit impudentissime, nullo iudicio, nullo item consilio, sed sola ambicione cecus, erat enim quoddam glorie mancipium.

Anno domini .1529.xxix aprilis oppetiit mortem uir nobilis ac perpetua memoria dignus, D. Lago Wrnæ episcopus Roschildensis. Cepit namque, uigente adhuc etate, anno etatis sue, ut creditur, sexagesimotercio, squinantia siue angina laborare, qua suffocatus, quinta die mortuus est. Solet morbus ille, quando fatalis est, quinta die a correptione mortem inferre, et ultra illum diem uix sinit quenquam uiuere, cum plerumque etiam primo, secundo et tercio die interemisse compertum est. Porro cum ipsa natura, omnium rerum parens, aut potius nature deus preclaro huic uiro eximias quasdam dotes contulisset, adeo ut erudicione, doctrina, facundia ac uaria morum grauitate uniuersos regni episcopos precederet, quibus rebus cum prudentissime <authoritatem> suam uindicasset a contemptu, appareretque paulo seuerior, non defuerunt tamen pontificie dignitatis osores, qui hec adsciberent fastui ac 117 tyrannidi, idque dum adhuc uiueret. Quandoquidem post fata ab omnibus desyderatus est, etiam iis, qui adhuc uiuenti subinuidebant. Hec est enim eximiarum rerum condicio, ut tunc | primum desiderantur, cum absunt. In suos nihilominus cognatos et affines erat propensior, quos magno affectu, sed nullo iudicio diligebat, non sine magna pauperum Christi iniuria, quos constat ueros esse bonorum ecclesiasticorum heredes. Tumebat enim nobilitatis titulo et maiorum imaginibus, quod quidem uicium cum multis sit commune, nobilibus tamen est proprium ac familiare, cum auaricia coniunctum. Sed quoniam ille lapsus humanus est, pie credimus ab illo condonatum, cuius proprium est misereri et parcere, una cum aliis, que per humanam fragilitatem admisit. Ab huius reuerendi patris obitu cepta est mox ruina ecclesie Roschildensis.

Huic Lagoni successit uir nobilis Ioachimus Rønnow, multis malis et uehementer iniquis condicionibus, non tam suo, quam sacrilegi principis Friderici regis uitio, qui tum abrogato per tyrannidem electionis iure, ui ac potestate omnium ecclesiarum iura occupauerat, adeo ut nulli contingeret ulla dignitas, nisi interueniente grandi pecunia, contempta religione, et abiurata obedientia perpetuo debita ac prestita Rhomanis pontificibus, doctoribus et magistris fidei tocius occidentis. Nec sublata fuit tyrannis, qua Rhomanus pontifex sibi omnes tocius orbis ecclesias subiecerat, sed uerius commutata. Quandoquidem confirmatio olim mille aureis a pontifice redempta, nunc a principe prophano et sacrilego sex milibus commercabatur. Et qui pontificis 118 auariciam | execrabantur etiam usque ad schismatis perfidiam, decuplo auariores facti, sibi pulchre placebant, iis non paruam gratiam habentes, qui hereseos ac schismatis occasionem euangelice libertatis pretextu inuexissent. Que res, cum tanto principum lucro coniuncta, magnam fenestram aperuit Lutheranismo in hoc regno propagando.

Eodem anno eisdemque diebus, cum Fridericus sacrilegus rex se totum Lutheranismo addixisset, pariterque decreuisset uniuersum hoc regnum labefactare, transtulit ex Wiberga ciuitate Iutie in Haffniam quendam Ioannem Taussøn, apostatam ex ordine Hierosolymitanorum, ac omnium Lutheranorum in Datia antesignanum, ut pestifera sua predicatione Haffniam seduceret, quemadmodum Vibergam aliasque Iuti urbes antea seduxerat, quas, exterminata omni religione, miseranda abhominatione prophanauerat. Quo cum peruenisset, adeo creuit malicia, ut ea ciuitas, que pietatis ac religionis prius fuerat amantissima tenacissimaque, facta sit omnis impietatis ac abhominationis spelunca sceleratissima. Seductus namque barbarus et ignauus populus incredibili furore et insania, tantum seuiebat contra templorum religionem, ut non solum euerterit diuorum statuas, uerumetiam sacrosanctam eucharistiam horrendis conuitiis affecerit, atque demum patrauerit, quicquid impietatis audiuerat patratum, uel a | perfidis Malmogensibus, aut etiam insanis Wibergensibus. Nec patiebantur scelerati ciues, ullas Lutheranorum urbes aliqua abhominatione et impietate esse se superiores.

Anno domini .1530. in festo Visitacionis beate 119
Marie uirginis celebrata sunt Haffnie solennia comitia, ad que uocati fuerant cum orthodoxis episcopis et presbyteris etiam concionatores Lutherani, hoc animo ut sub iudice uulgo res uniuersa transigeretur, de qua tunc erat controuersum inter orthodoxos et Lutheranos hereticos. Lutherani uero destituti solidis ac synceris scripturis, rationibusque efficacibus, grauiter tamen imminebant orthodoxis, freti tyrannide ac fauore principis, cuius presidiis et protectione tuti erant et exempti ab omni iure, preualuissentque indubie heretici aduersus uniuersum clericorum ordinem, ni orthodoxi prudenti consilio diu fuissent tergiuersati, non esse eos idoneos iudices, quos Lutherani delegissent, atque tandem prouocassent ad generalis Concilij sententiam. Interea tamen fucum uulgo faciebant heretici, se uictores esse, seque iactantes orthodoxos ad liberam disputationem tocies prouocasse, quod etiam reuera faciebant, uerum lege intolerabili, quia disputationem Danicam | sub iudice uulgo insanissimis urgebant clamoribus, scientes hac ratione uictoriam esse certissimam, que maximopere pendebat ex populi clamore, atque sacrilegi principis et quorundam procerum fauore, nonminus insano quam uiolento. Cleri namque odio execati, ac bonorum ecclesiasticorum cupiditate ardentes, neque ratione neque consilio aut prudentia regebantur, sed affectibus peruersi, ac armis potentes et ualidi, una uiolentia totum ecclesiasticum ordinem simul uastare et perdere conabantur, ni externi hostis metus obstitisset, nempe regis Christierni, qui tum erat toti regno formidabilis, sed precipue satrapis ac proceribus. In eisdem 120 comitiis, sacrilego principe non solum conniuente, uerumetiam instigante, ac adhortantibus quibusdam insanis proceribus sceleratisque ciuibus, tanta lingue petulantia debaccati sunt in episcopos ac regni prelatos contionatores Lutherani, ut omne conuitiorum genus contra eos euomuerint. Nec tantum eos perstringebant, sub luporum aut mercenariorum nomine in gratiam insanientis uulgi, sed perpetuo furore clamabant illos fures, latrones, seductores, proditores ac animicidas. Huius tante insanie rabiem nunquam impune tulissent princeps ac reg-|ni proceres, si in illis fuisset ulla mica pudoris, uerum odio, auaricia ac impudentia pieni nihil non et ferebant et faciebant.

Iterum restituitur templum orthodoxorum cultui.

Anno dominj .1531. tercio die natiuitatis domini, qui diuo Ioanni euangeliste sacer est, Lutherani quidam Haffnenses, incredibili furore seuientes ac insanientes, inuaserunt templum diue uirginis, quod illius urbis est summum ac maximum, illudque sacrilegis manibus prophanantes, primum diuorum statuas omnes deiecerunt, ac securibus confringentes, sputis, colaphis ac blasphemis uocibus irriserunt, deinde cleri locum ingredientes, subsellia ac uniuersa subselliorum tabulata prorsus destruxerunt. Summum tamen altare mansit incolume, illud protegente non sine capitis periculo urbis prefecto, cetera omnia sunt prophanata, etiam usque ad librorum dilacerationem. Que uero probra et conuitia in Christi sacerdotes, atque in omnia nostre religionis sacra sunt congesta, narrare non libet, quod sint omni fide maiora. Huius autem sacrilegij precipui authores dicebantur esse, Ambrosius quidam, tunc 121 ciuitatis primarius consui (quo magistratu paulopost ob prodicionis crimen est spoliatus) Conradus cognomento Kiøkinfiitt, Andreas faber argentarius, Wilhelmus Ronge, Ioannes Niger, Erasmus | pistor, Theodegarius nauclerus, Hermannus Røling, Iacobus figulus, Petrus argentarius. Hij namque cum essent sine mente, sine ratione, ac sine prudentia, homines plane deplorati, ac multis etiam sceleri bus infames, quidam prorsus oberati, in deum impij, atque in omnia sacra et diuina blasphemi, quod singulari quadam consuetudine adhererent seditionis authori Ioanni Taussøn, monstro omnium immanissimo, cuius etiam lingua nihil unquam fingi potest impudentius, clanculariis conspirationibus coegerunt ex fece plebis magnam turbam, ut non esset certus tanti sacrilegii autor, cui tantum flagitium posset imputari. Hec itaque turba flagitiosorum hominum uix sub noctem cessabat a sacrilega prophanatione, ac procul dubio diei noctem coniunxisset, nisi tandem superuenisset sceleris artifex, Ioannes Taussøn (qui totum diem latuerat) cuius iussu egre cessatum est, Vnde euidentibus compertum est argumentis, facilius esse insanos homines irritare, quam irritatos cohibere. Hec abhominatio facta est, Petro Kempone Lutherano proconsule, qui cum nec esset genere clarus, nec uirtute insignis, nec prudentia conspicuus, ne non aliquid esset, hoc famoso scelere, aliisque sacrilegiis multis contendebat nobilitari.

Ab hoc sacrilegio notatus est Ioannes Taussøn magna factorum suorum inconstantia, ut | est inconstans hereticorum hominum genus, siquidem proximo sermone adeo laudibus extulit hoc nephandum 122 sacrilegium, ut diceret esse perpetuis dignum premiis, ac facinus, quod precipue deceret euangelicos uiros. At ubi bonam magistratus partem hoc sacrilegio uehementer offensam comperisset, diraque minari, quibusdam etiam sacrilegis manus iniicere, magistratui gratificaturus conuerso iam sermone clamabat, immane scelus esse patratum, nec uulgaribus suppliciis, sed patibulo et rota expiandum, ob quam inconstanciam multi desciuissent ab eo, nisi impiissimum iusiurandum ob[s]titisset, quo sic Satane persuasione multi erant obstricti, ut nunquam phas esset factionis leges deserere. Postea uero quam sic prophanatum est templum, mox clausum est, adeoque cessarunt omnia sacra, ut nec pateret Lutheranis nec orthodoxis, mansitque clausum integro pene anno, scilicet usque ad diem Anni domini .1531. Tunc enim egre apertum est iussu et consensu quorundam procerum regni, qui eisdem diebus agebant Haffni, pro apertione tamen acriter instante et urgente domino electo Roschildensi, nec minus acriter reclamantibus repugnantibusque uniuersis Lutheranis, atque imprimis Ioanne Taussøn, primario urbis concionatore. | Qui nulla re uidentur magis offensi, quam quod templum tali lege sit apertum, ut neque Lutheranis neque Lutheranorum cultui pateat, sed tantum orthodoxis. Que res non parum offendit sacrilegum regem, contristauitque magistrum equitum inter hereticos hereticissimum, quorum uiolentis presidiis uigebat, quicquid usquam erat Lutheranismi in toto Danorum regno.

Sed neque alia causa, sublato electionis iure, ui ac potestate intrusus erat D. Ioachimus Rønnow, tunc pro electo Roschildensi habitus, quam ut per 123 illum tota Sielandia Lutheranismo adiungeretur. Nam cum uidisset princeps, irritam esse suam postulationem, qua filio suo adhuc infantulo episcopatum Roschildensem inde principatum facturo postulauerat, odio tocius cleri sibi uehementer inuisi, prefatum D. Ioachimum Rønnow, accepta ui magna auri, uiolenter intulit dicto episcopatui, quem sciebat esse animi ferocis ac impotentis, et in Lutheranam factionem ualde propensi. Verum ubi princeps sacrilegus comperisset, eundem dominum Ioachimum Rønnow, accepta episcopatus ditione, sentenciam mutasse, factumque paulo synceriorem, quam sperauerat ille (tametsi erat prophanior, quam uel decet episcopum aut etiam ecclesie rebus expediret) indoluit | rex, penituitque magistrum equitum, quod illi unquam eredita fuerat ecclesie Roschildensis dispensatio. Verum utriusque partis Successus in sequentibus patebit.

Hoc eodem anno, cum Christiernus rex famosus tyrannus semel et iterum frustra tentasset armis uindicare Danorum regnum, a quo fuerat iusto dei iudicio deturbatus, iam magna recuperandi regni spe erectus, tercio tentauit, quod antea non successerat. Instructa igitur magna classe, atque coacto grandi exercitu, soluit ex Hollandia, ac alto mari diu iactatus, multa etiam naufragia passus, tandem in Noruegiam, circa festum beati Martini, desperatorum asylum peruenit, ubi diu fluctuabat inter spem et metum, incertus quorsum tandem diuerteret. Relictis igitur presidiis in obsidione arcis Agershwss, cum reliqua parte copiarum ui occupauit arcem quandam Karsborg nuncupatam, in ditione quadam que uulgo Wiigen dicitur, interfectis omnibus presidia 124 ibidem habentibus. Deinde semel apud Ludosiam cum Suecis ac paucis Danis infelici marte conflixit, cui cum nec gloriosa nec sperata contigisset uictoria, et illo pugnante, exusta essent illius castra per dominum Nicolaum Bilde prefectum arcis Baahwss, que habebat in opido Kongælde, et que habiturus | erat in Marstrand et Oddewald, uisum est redire cum superstitibus a bello et fame militibus in Opslo ciuitatem, ubi primum ueniens in Noruegiam appulerat, ibique aliquanto manens tempore uirium incrementa recepit adhesione quorundam episcoporum ac nobilium regni eiusdem, qui rebus deploratis ob grassantem Lutheranismum coacti sunt uel equis uel iniquis rationibus illi adherere.

Anno domini .1532. mense Aprili, celebrata sunt Haffni publica comitia, in quibus consultandum erat de ratione exturbandi regem Christiernum e regno Noruegie, quod hostiliter inuaserat, cuiusque magnam partem iam occupabat. Interea iustissimo simul ac misericordissimo deo pro Danis pugnante, contigit insperata uictoria. Electus enim ad episcopatum Ottoniensem Chanutus quidam Henrici, aurea stella uulgo nuncupatus, prefectus est Danorum copiis aduersus regem Christiernum in Noruagiam missis. Qui cum esset rege Christierno uiribus ac armis superior, non ausus rem bello transigere, ut illi iussum erat cum a regia maiestate, tum etiam a regni magistratu, dolo ac fraude cogitauit dolosum ac fraudulentum regem circumuenire, quem armis uincere desperabat, | quod tamen factu erat facilimum, si tam fortem habuisset animum, quam inuictas habebat copias. Oblatis igitur regi 125
Christierno pacis ac concordie legibus, facile impositum est regi non solum calamitoso, sed etiam uiribus ac copiis militaribus destituto. Nam ex sex millibus uix erant superstites sesquimille, mari, fame, peste ac gladio simul aduersus regis Christierni crudelitatem iusto dei iudicio (quia nunquam misereri didicit) conspirantibus, acriterque pugnantibus. Igitur post multas technas et uersutias, hac tandem lege, egre dolosum consilium persuasum est, ut rex Christiernus, dimissis per terras militibus in Germaniam profecturis, solus cum paucis familiaribus ac uniuersa suppellectili, conscensa naue, transmitteret in Daniam, cum rege ac regni magistratu de ratione ineunde pacis tractaturus, que si non contingeret pro ipsius uoto, iam sineretur liber abnauigare aut in Hollandiam, unde soluerat, aut in aliam Germani prouintiam, quam sibi commodiorem delegisset. Vbi tandem ad portum Haffnensem uentum esset, omisso pacis tractatu, de rumpendi fderis modo cum prefato electo Ottoniensi initi acriter consultatum est. Itaque ruptum est fdus hoc pretextu, quod initum erat inuito rege, ut ferebatur, ac regni magistratu inconsulto, quorum | iussu ac permissu potestatem acceperat dictus Chanutus, non componende pacis sed belligerandi cum rege Christierno. Friderici tamen regis arbitrio ruptum est magis quam magistratus consilio. Quandoquidem ipsi Friderico haudquaquam uidebatur esse tutum, cum tam perfido principe de fdere pacisci. Igitur Christierno rege seducto, qui alios uenerat seducturus, uiolatis item litteris (non sine perfidi suspicione apud exteras naciones) quibus sibi persuaserat, tutissimum 126
fore initum fdus, missus est tandem in arcem Synderborg insule Alss, carceri mancipandus, ibidemque asseruandus ueluti in loco tutissimo, donec de illo Seruando aut perdendo plenius consuleretur. Thesaurus uero, quem secum attulerat rex Christiernus, curribus quinquaginta et amplius impositus, mox ad arcem quandam Slesuici ducatus dictam Gotterop translatus est, ubi tum erat noua regia, sed maxima Danici regni iactura, ingenti uero lucro Holsatici Ducatus, cui hac ratione uniuersum Dani regnum olim liberrimum uidetur multo tempore fuisse tributarium. Nec caret mysterio diuin prouidenti sic iusta iudicia dispensantis, quod perfidus rex proditus sit a perfido ac personato episcopo, operculum sane tali patel-|la dignum. Nam qui nulli unquam fidem seruauit, hoc iuste meruit apud deum, ut nec illi seruaretur fides, sed ab eo, qui etiam nuper apostata factus recessit a deo. Prefatus namque Chanutus, non amplius aurea, sed plumbea stella appellandus, cum malis artibus obtinuisset episcopatum (supplantato per dolum ac uersutiam suo antecessore D. Ioanne Andree uiro constantissimo) nimirum non a deo electus, sed a sacrilego rege grandi pecunia corrupto uiolenter intrusus, statim defecit ab obedientia uniuersalis ecclesie, factus Lutheranice hereseos nephandissimus sectator, omniumque sacrorum Christiane religionis sacrilegus uiolator. Qui denique tribus horrendis prodicionibus euasit infamis, primum proditor dei factus, cuius omnia sacra (que susceperat tutanda ac conseruanda) per apostasiam Lutheranis hereticis tradidit prophananda, deinde orthodoxi episcopi antecessoris 127
sui proditor, cui nec seruauit sacrosanctum iusiurandum, nec facte resignationis signatas litteras, ac demum regis Christierni proditor, cui etiam iurisiurandi pollicitatione, ac signatis litteris, liberam abnauigationem promiserat, si de ineundo fdere desperatum fuisset. Hosti enim quamuis immani fides etiam ab ethnicis solet seruari, nedum a Christianis. Cui proculdubio | seruata fides fuisset, si dictus Chanutus strenue et constanter suum iusiurandum signatasque litteras tutatus fuisset. Christierno enim rege nauem ascendente, idem Chanutus quibusdam e circumstantibus dixisse fertur: Iam proditus est ille, qui uniuersum orbem prodere satagebat, quam quidem uocem imprudenter uerius quam scienter effutiuit animus diu meditate prodicionis sibi conscius. Iccirco iusto dei iudicio, prodendus princeps proditor ab episcopo proditore proditus est, ut intelligant mortales omnes, qua ratione diuina prouidentia abuti solet quorundam hominum malicia ad ostensionem glorie sue, qua etiam in presenti seculo ulcisci potest sacrilegam tyrannidem ac infamem crudelitatem. Quod si Christiernus rex paterne pietatis, synceritatis ac fidelitatis strenuus emulator fuisset, non iam esset tanto suo pudore, tantaque omnium Danorum iactura, tam turpiter e regno deturbatus. Nunc habent <in>illo principes potentesque omnes exemplum, a quo caueant, admoniti nimirum a deo sacrilege ac famosissime tyrannidis potentissimo uindice, ut abstineant ab heresi, perfidia et crudelitate, olim alioqui confusionis, tribulationis, ac calamitatis consortes, cuius fuerant in participatione scelerum stulti imitatores. Nec alia res regem 128 Christiernum in omnem scelerum lernam magis precipitauit, quam Lutheranismi perfidia, omnium malorum incentrix ac instigatrix, quam semel abiuratam in manu Caroli Csaris, iterum amplexus est, sceleratissimorum hominum consilio inductus, precipue cuiusdam Pauli Kemponis, qui illi factus Cancellarius, contra omnia Christiane religionis sacra euasit ipso Luthero blasp[h]emior ac maledicentior. Hanc nihilominus perfidiam, heresimque omnium pestilentissimam, adhuc quidam insani principes, odio et auaricia execati, summam putant esse pietatem, qui etiam sensu communi carentes, ad omnem sacram scripturam surdi, nec etiam ad penitenciam commouentur his horrendis exemplis, quibus diuina clementia, ad nostram omnium edificationem, iam multis annis seuierat in regem Christiernum, omnium tyrannorum facile principem, magis posthac seuitura, nisi tandem resipiscat.

Anno precedenti scilicet .1531. die beati Martini episcopi, mortuus est, longa egritudine fatigatus, venerabilis prepositus Roschildensis, D. Chunibertus Iacobi, quondam D. Christine regine Cancellarius. Hic tametsi uiuens a paucis sit dilectus, eo quod ad rem erat attentior, adeoque illiberalis, post mortem nihilominus a multis est desideratus, atque ab iis precipue, qui successiones uidebant semper fieri deteriores, eas potissimum, quibus plebeis | successerunt... eiusdem seculi episcopis habebat commune. Vnde factum est, ut zelus in eo non sit desideratus, sed 129 tantum scientia, cuius neglectu diu labefactata fuit illis temporibus Christiane religionis uera pietas.

Anno domini .1532. obiit mortem, diuturno morbo uexatus, Venerabilis magister Laurentius Olaui, Canonicus Roschildensis, duorumque episcoporum Cancellarius, nimirum D. Lagonis Wrne ac D. Ioachimi Rønnow, qui utinam ita caruisset ceteris aulicorum uitiis, ut erat egregius pecuniarum contempfor, fuisset profecto longa uita dignissimus, maxime si ut affectu ita iudicio contempsisset. Ob hanc enim causam non solum obiit pauper, uerum etiam oberatus, multorum admiratione, atque illorum precipue, qui ex eadem functione diuites euaserant, maxime autem quia fuerat Reuerendi domini Lagonis officialis, que functio non paucos antea ditauerat. Hic erga omnes erat liberalissimus, isti nec in pauperes erant benigni. Ille putabat beatius esse dare quam accipere, isti uero utilius iudicabant accipere quam dare. Itaque si tam habuisset delectum, quam habebat affectum, fuisset amplissima ditione dignus. Cuius anime misereatur is, qui ut est misericordissimus, ita misericordiam ab omnibus exigit, deus optimus maximus. |

Anno ab orbe redempto .1533. mortuus est in hebdomada sancta Fridericus primus Danorum rex, cum regnasset annis decem. Nam anno .1523. in fuga Christierni regis famosi tyranni ex Duce Holsatie est rex electus. Iste Fridericus ex clarissimo duce factus est rex obscurissimus, cum tamen esset clarissimis parentibus ortus, nimirum Christierno rege eius nominis primo Christianissimo patre, matre 130
uero Dorothea principe clarissima ac religiosissima; omnem enim administrati Ducatus laudem ac gloriam infelix ac sacrilegum regnum obscurauit. Qui cum in arduis rebus gerendis esset ingenio simplici ac propemodum ignauo et stupido, ad corradendam nihilominus undique pecuniam erat callidissimus. Sciebat enim, Christiernum regem, communem regni hostem, omnibus esse formidabilem, atque precipue satrapis et nobilibus, quos omnes uno supplicio perdidisset, si regno fuisset restitutus. Quoties igitur Friderico quicquam postulanti, aut negatum aut non mox a magistratu regni concessum est, continuo simulata graui offensa, ac arte quadam furore mentito, ingerebat illis ineundi fderis suspicionem, componendeque litis significationem cum rege Christierno, quo artificio nihil non impetrabat quantumuis iniquum. Collegerat enim quosdam e reg-|ni proceribus mira calliditate, quorum familiarem consuetudinem aut muneribus aut conuiuiis aut chartis et alea redemerat. Horum ingeniis ad persuadendum aliis, quicquid animo concepisset, uersutissime abutebatur. Illi uero in gratiam fucati principis territabant ceteros, donec ad tyrannidis consensum non iam inducerent, sed omnino cogerent. Inde factum est, ut apud hunc Fridericum minor esset libertas uel expostulandi uel tergiuersandi, quam olim fuerat sub principatu regis Christierni famosi tyranni. Nec sustinebat se obtestari per sacrosanctum iusiurandum aut signatas regie obligationis litteras, quibus de seruanda fide erat regno regnique consulibus solenni fdere obstrictus. Ab aliis flagitabat fidem firmam et indubiam, iniquis etiam legibus extortam, 131
quibus tamen nulla fides est seruata. Neque hoc ingenium fuerat illi perpetuum, sed primo natum cum noua Lutheranismi professione, que perfidie mater est, cum erga deum tum erga homines. Huius Friderici temporibus, odio Rhomani pontificis, abrogatum est omne ius ecclesiasticum, adeo ut manifeste rideretur episcoporum authoritas, potestasque ecclesie plane contemneretur. Vnde in hoc regno magna uite licentia | uidetur consecuta, sublata nimirum legum reruerentia, que homines inhumaniter uiuentes in officio continere solet. Sub huius principatu spoliata sunt templa campanis, imaginibus, preciosis uasis, sacratis sacrosancte eucharisti pixidibus, sacris uestibus, omnique cultu Christiane religionis, adhec decimis et oblationibus, nec spoliata tantum, sed etiam quedam monasteria et templa, diuinis usibus dicata, prorsus demolita sunt, adeoque prophanata omnia religionis nostre sacra, contra sancrosanctum iusiurandum, ac solennem fidem regni satrapis publice promissam, ut plerisque in locis uix reperiatur ullum Christiane pietatis uestigium. Nec ulli erant magis tuti ac securi regia protectione in hoc regno, quam tante impietatis authores et executores, quoniam apud hunc sacrilegum regem nullus erat uel iusticie uel innocentie respectus, apud quem pietas erat supersticio, pudicitia hypocrisis, religio stulticia, abstinentia insania. Habebat autem regiam suam in arce Gotterop Ducatus Slesuicensis (nunc violenta occupatione Holsatie subiecti, cum sit reuera uetustissimum Danie feudum) ingenti Danici regni iactura, maximo uero Holsatici Ducatus emolumento, cui hac ratione 132
uniuersum Dani regnum, | olim liberrimum, uidetur longo tempore fuisse tributarium. Quicquid enim tributorum, censuum et uectigalium, quocunque pretextu extortum, in Ducatum Slesuicensem semper est transmissum. Promiserat enim tempore coronationis sue, se habiturum regiam suam in meditullio regni, sed ut neque cetera, ita ne hoc quidem seruatum est. Infelix semper Dania suis opibus emptam, auctam et locupletatam Holsatiam adhuc sustinet inimicam, insidiatricem ac deuoratricem. Quicquid etiam cum capto rege Christierno, compilatis eiusdem scriniis, corrasum est, ad eandem arcem Gotterop est deportatum. Habebant autem illius scrinia uetustos quosdam regni thesauros uarios ac preciosos, adhec diplomata et libellos priuilegiorum et immunitatum regni, multis thesauris meliores, quibus nunc gaudet et gloriatur Holsatia. Hac igitur ratione Danorum regnum adeo bonis omnibus uacuefactum est, huius sacrilegi principis astutia, uiolentia, uersutia et calliditate, ut relictum sit in illius obitu pauperrimum, uastatum et depopulatum uerius, quam regia gubernatione administratum. Quod si ita sanguinem sitisset ut opes et thesauros, regnum Christierni secundi non solum equasset, sed pene superasset. Cumque regnasset annis (ut dictum est) decem, transegissetque totum huius uite fluxe et momentanee stadium in | uoluptatibus, lusibus ac deliciis, que sibi soli usurpabat, tanquam se digna, iusticie et equitatis cura in alios delegata, ueluti se indigna, quibus ob lusum intendere haudquaquam uacabat, irriso primum sacerdote, penitencie ministro, ceterisque ecclesie sacramentis studio 133 contemptis, formidabili rugitu uociferans, trepidantibus pre horrore circumstantibus, mortuus est, mense aprili anno etc. .1533. paucis dolentibus.

Anno dominj .1533. in feriis beatissime trinitatis, cum in Dania esset interregnum, mortuo scilicet rege Friderico, celebrata sunt publica comitia in ciuitate Haffnensi, in quibus ab uniuerso regni magistratu erat consultandum de electione noui regis. Que quidem consultacio in hoc dilata est, ut tempore interregni priuatis magis quam publicis commodis seruiretur ac consuleretur. Erat enim rerum summa penes regni consules, sed inter sese adeo studiis et affectibus discordes dissidentesque, ut pene nulla de re inter illos conueniret, nedum de eligendo rege. Porro cum non alia re magis dissiderent, quam Lutherani schismatis perfidia, uariantibus utrinque sentenciis, Intelligentes quidam cordatiores ex proceribus tam sacris quam prophanis, futuram in regno occasione Lutheranismi grauissimam calamitatem, cui uolentes | oportuno remedio occurrere, ceperunt nonnichil tractare de ratione corrigendi ac in ordinem redigendi sacrilegos contionatores populum regni a uera pietate ac simplicitate subuertentes, obedientiam ac prelationem contemnentes, de sartiendis patratis in diuersis locis sacrilegiis, de restituendis prophanatis sacris locis, ac de releuandis potenter oppressis sacerdotibus ac monachis. D. Magnus Gøije primarius eques, ne huic tractatui cogeretur consentire, clam se subduxit, assumpto secum gnatone suo D. Erico Erici, cuius clanculariis persuasionibus, cum esset pertinacissimus Lutheranice factionis adiutor ac 134
defensor, factus est induratior ac intractabilior. Acta est autem res miro artificio, sed maxima insynceritate, quoniam Magnus ille Gøije absens erat presentissimus. Adeo preualuit Satanas in hoc Dani regno, ut in rebus fidei ac religionis dissentirent non solum laici quidam ab episcopis et sacerdotibus, sed etiam pseudepiscopi (quales tum multi erant) a ueris episcopis, quibus adeo inuisa erant nostre hoc est Christiane religionis sacra, ut usque ad ipsa mysteria plane contemnerentur. Episcoporum titulos, honores, pompas, salutaciones, priuilegia, immunitates, possessiones, predia, fundos miro studio ambiebant I multoque strepitu uindicabant, ab episcoporum officiis prorsus alieni, qua re factum est iusto dei iudicio (quod nemo commoueretur ad conuersionem sanioris uite), ut aduersus impiissimam Lutheranorum sectam nihil poterat serio definiri, quod unico tantum exemplo compertum est. Victus enim regni magistratus improbis quorundam piorum efflagitacionibus unum tantum diem dederunt causse Lutheranorum, quo antesignanus ipsorum Lutheranorum Ioannes Taussøn uocatus est, accusatus, auditus, conuictus, ac tandem, remissa sentencia capitali, exilio condemnatus, sed tanto insani uulgi Haffnensis tumultu et furore, ut de capite pene periclitarentur tam actores quam iudices, adeo nec honos nec reuerentia ulla habita est regni magistratui, in quorum etiam capita sediciosis hereticorum uocibus conspiratum est. Interea leuissimis rationibus acta est fabula aduersus eundem Ioannem Taussøn, quandoquidem ad serium tante rei tractatum ob sedicionis periculum non est peruentum. 135
Accusatus enim in paucis articulis impie predicatis, clamabat ficta quadam simplicitate se falso accusari, pertinaciter negans se id docuisse ac predicasse, quod etiam Lutheranorum testimoniis | aperte confessum est, tametsi nemo aperte reclamaret, ne uiderentur esse coniurationis in factionem public fact transgressores, tantum ualuit impietatis et perfidi uinculum, ut factionis professores nec faterentur uerissima, nec proderent falsissima, magno suarum conscientiarum detrimento. Qua re palam factum est, quam heresis res sit uehementer periculosa, que non solum hominum mentes dementat, uerumetiam plane execat. Nam cum negasset se laudibus extulisse prophanationem sacrilegam templi diue uirginis, docuisse sacram eucharistiam non esse adorandam, permisisse laicis iudicium scripturarum, uetuisse plebi accessum templi diue uirginis, adeoque coegisse hominum conscientias ad consensum factionis, maledixisse episcopis, sacerdotibus ac monachis tocius regni, aliaque multa, de quibus iustissime accusabatur, et sine quibus haudquaquam fuisset Lutheranus, habuit nihilominus ex astantibus ciuibus acclamantes testes, eadem impudenter negantes, | que ille prius negarat, non sine risu quorundam ex magistratu, qui ab eisdem ciuibus diuersam relationem audierant, priusquam res ipsa ad iudicium peruenisset. Verum rebus impiis palam diuersum testantibus obstructa sunt ora loquentium iniqua, ac tandem lata in illum condemnationis sentencia, qua perpetuo sit damnatus exilio. <Porro> post mensis spatium secessit, ne uideretur contemptu manifesto dare occasionem grauioris dissidij. Sed 136 quoniam diuertit ad magistrum equitum D. Magnum Gøije tocius Lutheranismi propugnatorem in hoc regno, quo uocatus erat, illius interuentu, eiusque fili [[Sophi]] ab episcopo adamat, restitui meruit. Episcopus enim Roschildensis heresi quam religioni addictior, vtriusque, patris scilicet et fili [[meretricis]], importunitate uictus, nonminus stulte quam temere contra decretum tocius magistratus consensit, eundem Ioannem Taussøn esse in Haffniam remittendum. Estque mox remissus, cum uix quindecim dies abfuisset, posterioribus prioribus deterioribus | factis. Hanc uero grauissimam iniuriam mirandum est a magistratu regni fuisse toleratam. Quicquid igitur Lutheranismi erat in hoc regno, vsurariorum, adulterorum, meretricum, sacrilegorum et crapule seruientium, patrocinio uigebat, in odium cleri, pudiciti, sobrietatis, abstinenti, atque omnium sacrorum Christiane religionis. Quecunque enim multis seculis obseruata sunt, aut pro virtutum custodia, aut pro diuini cultus maiestate, ab hoc pseudepiscopo impudentissime sunt contempta. Porro quam erat fictus et fucatus, huiusmodi argumento palam fecit. Friderico namque rege adhuc uiuente, solitus erat grauiter comminari Lutheranis a morte Friderici superstitibus, quibus postea non solum pepercit, uerumetiam magno fauore, magnificis donis, ac multis honoribus prosecutus est, maximo simplicium conscientiarum offendiculo, qui nihil aliud metuebant futurum ex huiusmodi prohemiis, quam ingentem religionis et pietatis ruinam. |

Eodem anno, cum Lubicenses insolescerent nimio rerum successu, iam facti hostes non tantum 137Csaris, sed tocius Christiani orbis ob Lutheranismi perfidiam, cui promptissimis <ac pertinacissimis> animis addicti erant, ceperunt pyraticam exercere in Hollandos ac uniuersos Csaris subditos, aut propria temeritate acti, aut quorundam Lutheranorum principum, defectionem a Cesare parantium, clanculariis consiliis instigati. Csariani uero, non ferentes publicos predones liberum mare infestantes, emissa classe instructissimarum nauium, iusserunt inquiri Lubicensium naues, atque de illis dignum sumi supplicium. Quod cum in nonnullis prospere successisset, ceteri timentes mox fugierunt, uehementer gauisi, quod Csarianorum manus effugissent, uenientesque in proprium portum ibidem tota hieme quieuerunt. Quod cognoscentes Csariani decreuerunt in Dania hibernare, quo essent in proximam estatem paratiores uel ad resistendum, uel ad inuadendum Lubicensium copias. Vt enim erat dubius rei euentus, ita incertum vtrinque propositum. Res tota occultis quibusdam rationibus est acta, interini Danis fluctuantibus non sine graui metu, quibus imminebat bellum Uel a Lubicensibus, uel a Cesarianis, nisi utriusque partes prudenter dissimulassent. |

Eodem anno Episcopus Roschildensis repertas in arce Hiortholm litteras super iure, quod ecclesia Roschildensis habet ad arcem Haffnensem, ueterem suam possessionem, postulauit a dominis capituli Roschildensis sibi suisque heredibus dari, non quod esset spes recuperande arcis ob longam prescriptionem, sed ad sopiendas in futurum omnes lites, credebat easdem ab se redimendas, aut perpetua aliqua possessione, aut certa pecuni summa, quod cum 138consultissime negaretur, grauiter in quosdam est offensus. Auaricie morbo adeo execatus erat, ut nec postulantis impudentiam animaduerteret, nec negantium prudentiam iuste expenderet. Ab illo namque tempore cpit palam et Lutheranus et tyrannus fieri, quando iam tentabat non solum uiolare publica et longo usu confirmata iura, uerumetiam proprium iusiurandum, quo se obstrinxerat, non tantum ad conseruationem priuilegiorum ac libertatum ecclesie Roschildensis, sed etiam ad earundem defensionem aduersus quoscunque inuasores, quantumuis potentes et uiolentos, ne boni pastoris officium negligere uideretur. |

Hanc prudentissimam simul ac iustissimam <tergiuersationem> sic ultus est in totum capitulum Roschildense. Occasione <namque> et pretextu defensionis cleri aduersus uiolentiam nobilium prophanorum, ui occupauit ius tocius cleri perpetuo possessum, accepta ab inquilinis eiusdem perpetua subiectionis obligatione, quo exemptos a iure propriorum dominorum semper haberet sibi obnoxios. Verum huius iuris occupatio (qua uisus <est> primo conatu tantum a singulis singulorum inquilinis vnam hauene tunnam quesisse) prestitit eidem magnam questus materiam, quod postea, rebus semper in deterius uergentibus, manifestis argumentis compertum est. Nec potuit ab hac inuasione ullis rationibus reuocari. Pulsatus primum instantissimis precibus, obtestatus deinde de fide iurisiurandi palam prestiti, ac sigillo et propria manu signati, sollicitatus demum consiliis et hortatibus cognatorum et amicorum ac precipue fratris Eieri Rønnow, Domini Tuchonis Crabbe, et 139 D. Ioannis Wrnæ, <vt ceptis desisteret,< adeo | ad hec omnia obstupuit, ut factus ipsa impudentia impudentior, et ipsa insania insanior, omnino perduraret in sua sentencia, nec unquam clerus tantam pertulit tyrannidem ab ullo prophano principe, quantam ab hoc personato et heretico pontifice. Huius tam uiolente tyrannidis caussa, erat regni Dani interregnum in hoc etiam studio quorundam potentium prorogatum, ut nullo rege iusto ultore existente, liberam exercerent impij tyrannidem. Quam ob caussam prestitisset iamdudum in Dania esse hereditatem non electionem, quando uidemus hereditatis regna semper esse florentissima, electionis uero miserrima et inflicissima, multorumque prede et tyrannidi semper exposita.

Hac vnica violentia, in qua se crudelissime gessit, adeo terruit uniuersum clerum, ut eidem postea quiduis petenti nihil vnquam negaretur. Nam mox obtinuit postulationem super arcem Haffnensem, pauloantea | negatam, eodem iure obtenturus Angli aut Scoti regnum ab eisdem donatoribus, ipso postulatore stultioribus, quibus nec licebat iam possessa ulli mortalium donare, nedum olim amissa, siue illa per vim fuerant occupata, siue iure permutacionis alienata, nam de ea re uariabant multorum capita. Quod si arx Haffnensis ullo iure poterat obtineri ab iis, qui nunc possident, non minus pertineret ad sedem Roschildensem, quam cetere eiusdem sdis arces perpetuo possesse.

Anno dominj .1533. in festo beati Martini, celebri magistratus regni conuentu Ottonie congregato, ac presentibus ibidem Caroli Csaris nuntiis, ictum 140 est perpetuum fdus inter Danos et Csarianos, odio Lubicensium, qui mira temeritate liberum mare infestantes, piraticam exercebant in occidentales omnes Csaris imperio subiectos.

Eodem anno mortui sunt equitesaurati duo, vnus in Schania, D. Mauricius Iacobi, alter in Pheonia, D. Ioannes Biørssøn, decoctor magnarum et multarum possessionum | maxima liberorum suorum iniuria. Vt enim contendebat uniuersos pompa armorum, equorum, frenorum, ephippiorum, phalerum, ornamentorum et conuiuiorum precedere, ita publica fabula factus, omnibus fuit risui, ut solent ij, qui stulta gloria sibiipsis plus satis placent.

Eodem anno .1533. mortuus est in monasterio Burglanensi D. Nicolaus Stygge, uir nobilis plenus dierum, mundo magis quam deo diues, qui tota uita sua vnicam sobrietatis uirtutem coluisse fertur, ceterarum egregius contemptor. Fuerat olim ex monacho Burglanensi episcopus Burglanensis factus, monachatu prorsus abdicato, ac uita spirituali procul ablegata. Nam ut diu ita semper male uixit, lusibus, lasciuiis, chartis, aleis, et tornandis sagittis totam uitam usque ad senectam transigens. Siquidem hoc artificio oblectabat sese subinde, lusibus et uanitatibus fatigatus, a nemine | repertus alioqui blandus et exhilaratus, nisi quoties illi aderat nobilium meretricum turba, aut scurrarum, mimorum et adulatorum grata societas. Nam tempore regis Ioannis ob infamiam semel fuit eiectus e cetu magistratus regni, tanto serio ut postea egre sit receptus, mulctatus prius graui pena. Cui tamen hoc nomine ignoscendum est, quod ex profunda ignorantia multa 141 fecit ignorans et errans. Putabat longa consuetudine et multo rerum usu episcopatum non esse officium sed statum, non administrationem sed presidentiam, non functionem aliquam spiritualem dirigendis animabus destinatam, sed secularem quandam dignitatem congregandis pecuniis delegatam. Hunc tamen quia pie credimus obiisse penitentem, sibi ex animo displicentem, ac omnino diuine misericordie confidentem, commendamus ex Christiana charitate eienientissimo deo, misericordie ulnis recipiendum, qui seram penitenciam tum donat, tum approbat. | ...

Anno domini M. D.xxxiiii, cum exorta esset grauis simultas inter Lubicenses Lutheranos et occidentales orthodoxos Cesaris imperio parentes de iure nauigationum, a quibus Lubicenses contendebant occidentales esse arcendos, atque ad certum nauium numerum cogendos, acceptis vtrinque damnis, Hamburgenses uero, Videntes, imminere grauem calamitatem, impetrarunt a Domina Maria Caroli Cesaris sorore, ac eius nomine per inferiorem Germaniam regente, celebrari in ciuitate illorum solennem conuentum inter eosdem super tractatu ineundi federis, aut componende perpetue pacis. Lubicenses igitur multis dolis et technis obtinuerunt fdus .iiij. annorum, animo interim belligerandi aduersus Holsatas, Danos et Suecos, etiamsi conuentum erat cum occidentalibus et csarianis, ne vnquam fdus facerent cum Lubecensibus, nisi Holsatis, Danis et Suecis sub eodem fdere comprehensis et conclusis.

Eodem anno obsederat grandi exercitu (multorum principum symbolo coacto) urbem quandam 142 Westphali, nomine Monasterium, episcopus Monasteriensis, que Lutheranismi occasione rebel-|lis et heretica facta, insania et impudentia omnium Lutheranorum vrbes uicerat. Erant namque in ea vrbe, preter Lutheranos, etiam sacramentarij et anabaptiste, penes quos erat rerum summa, Lutheranis propemodum vbique pre nausea contemptis ac neglectis, quod quibusdam in rebus modestius insanirent, quam vel sacramentarij vel anabaptiste.

Lubicenses igitur iam a Cesarianis tuti, coacto grandi exercitu, Duce eiusdem Comite Oldenburgensi, statim missis fcialibus ex insperato denuntiant bellum Clarissimo principi Christierno duci Holsatie circa festum Ascensionis dominj, moxque Holsatiam ingressi uastant omnia, precipue nobilium bona, ferro et igne.

Interea dum hec aguntur ancipiti spe, incertaque uictoria, Malmogenses ueteri perfidia insignes, nimioque rerum successu elati, non tam Lubicensium fauore seducti, quam nobilitatis extinguende desyderio flagrantes, grauissimam moliuntur proditionem aduersus regni consules et magistratus, uniuersam quoque nobilitatem, Malmogensibus alioqui addictissimam. Porro euangelium, quod tum falso titulo a damnatis hereticis predicatum est, cum apud Malmogenses, tum etiam apud Haff-|nenses, non erat Christi negotium, sed regis Christierni famosi tyranni, in hoc magno studio magnoque artificio procuratum, ut perdito primum clero, ac uniuersa nobilitate extincta, uindicarent tandem diu affectatam carnis libertatem, ut sub personato rege, omnis nobilitatis osore, uitam uiuerent plane ignobilem, nimirum 143 seditiosam, probrosam, ac prorsus sine lege detestabilem.

Animaduertentes itaque Malmogenses, nunc adesse oportunum tempus perficiendi, que olim decreuerant, non solum ob interregnum, aut nobilium periculosa dissidia, uerumetiam ex imminenti bello Lubicensi, subornant sediciosi ciues huius infamis prodicionis infamem ducem ac principem, nimirum Ieorgium Cocum Vestphalum, fabrum monetarium, primarium ciuitatis consulem, hominem fortis, vsuris, sacrilegiis, peculatu, multisque adulteriis infamissimum. Hic ex fece plebis collecto magno numero, feria sexta intra octauas pentecostes, que erat xxviii dies Maij, sub horam diei nonam, dolo uocatum ad commune colloquium Magnum Gyldenstierne, arcis Malmogensis prefectum, mox captiuum tenuit, arce quoque per fraudem intercepta, | continuo eam arcis partem, que urbem respiciebat, demoliri fecit ab ipsis etiam fundamentis, aliosque duos e magistratu regni nobiles uiros, D. Trugotum Gregorij, et D. Nicolaum Podebusch, ad se bona fide uenientes, nec quicquam mali suspicantes, captiuos fecit. Quosdam etiam nobilium liberos, Malmogiam instituendi gratia missos, et iam a parentibus reuocatos, etiam tenuerunt captiuos. Ceterum de caussis ac circumstantiis huius horrende sedicionis, deque <tante> rei successu, uidebitur in progressu.

Eodem anno, ac ipso die pentecostes, moritur venerabilis quidam uir dominus Simon Canonicus Roschildensis, plenus dierum, semper religiosus et probus, tametsi quorundam opinione fuerat erga pauperes inclementior. Cui successit in Canonicatu filius 144 nobilis uiri sed heretici Chanuti Ebbonis nomine Cornificius, adhuc puer, quales tum multi fiebant canonici, futuri reddituum possessores, sed officiorum ac laborum haudquaquam successores.

Eisdem ferme diebus uita functus est vir valde venerabilis, vita et conuersatione | integerrimus, moribus uero ac consuetudine grauissimus, magister Nicolaus Conradi, archidiaconus Lundensis, longa uita dignissimus, si ita uisum fuisset superis. Cui successit nobilis quidam ex Canonicis, magister Holgerus Schaldre, uir quidem humanis virtutibus preditus, sed parum spiritualis et religiosus.

Eodem anno Comes de Aaldenborg nomine Christophorus, regis Christierni consanguineus, ex Holsatia, quam inuaserat Lubicensium opera, Christierni ducis armis pulsus, ipso die decem milium martyrum uenit in portus Sialandi, Lubicensium nauibus transuectus, occupaturus, si pro uoto illi omnia succederent, non tantum Sialandiam, sed vniuersam Daniam nomine regis Christierni iam captiui. Cumque vnam tantum noctem quieuissent, diluculo profesti beati Ioannis baptiste, terram ascendentes, eodem die Roschildiam peruenerunt, vbi mira alacritate vulgi iuratum est in nouum principatum, nullo sanguine fuso, ac pene nulla ui admota. In curiam | episcopi mira spoliandi libidine grassatum est, atque in quosdam clericos grauiter seuitum, idque potius seuitia militum quam iussu principis, a quo minarum uiolentia sic multis est intentata, ut nihil non impetraret. Hic uidere licuisset, quanta sit ignobilis uulgi insania, quod nullo iudicio, nulloue consilio preceps ruit in omnem immanitatem. Nam ante finem 145
tridui adeo defecerat vniuersum Sialandie uulgus a propriis dominis, sic urgente ualida conspiratione, ut non solum incenderet ac spoliaret nobilium edes, sed etiam perderet ac captiuaret bonam nobilium partem, si licuisset. Erat enim iustum dei iuditium, quod tunc nobilitati imminebat, nimirum crudelitatis, auariti, superbi ac hereseos condigna pena. Nam Lutheranismus heresis omnium maxima adeo illorum ingeniis arridebat, vt solo Cleri odio facti erant omnium sacrorum Christian religionis impudentissimi contemptores, hoc nequiores, quod euangelij titulo | et pietatis spetie fucarent omnia, cum essent alioqui sceleratissimi. Nec alius secutus est predicati Lutheranismi fructus, quam communis uulgi rebellio et inobedientia, diu antea multorum uaticiniis prenunciata. Porro diuina vltione factum est, ut hec tragdia tanta celeritate gereretur, ut ipsis nobilibus omne repugnandi consilium <preclusum sit mutua a se distantia>. Nec tantum distabant a se corporum societate et commertio, sed etiam animis dissidebant, sibiinuicem parum fidentes, et ex nobilibus, qui tenues erant, non minus erant ditioribus et potencioribus infesti quam ipsum ignobile uulgus, unde factum est, ut plerique ex tenuibus etiam ad partes Christierni regis deficerent, sic edes et facultates suas ab incendio redimentes. Decreuerant enim Sialandi procres, audito rumore uenturi hostis, ex Haffnia repugnare, quo tamen congregari non poterant ob innatam Danorum | tarditatem, quorum iccirco tarda sunt semper consilia, ac tunc maxime, quando res ardua maturitatem flagitat. Quidam etiam illibenter credebant se Haffnensibus ob perfidi 146 suspicionem. Erant enim ex Haffnensibus multi, quia Lutherani, Christierno regi addictissimi, quidam uero nobilitatis osores grauissimi, ob negociationes, quas exercebant ditiores, maximo omnium ciuitatum detrimento, ac perpetuo earundem murmure. Siquidem nobilium negotiationes et tyrannis uidetur fuisse precipua huius tragdi caussa, mercatus boum erat ciuitatum maxima iactura, pastura uero eorundem erat rusticis ut nouum onus ita intolerabile. Sicque factum est, ut auariti et questus caussa ruerent in mutuam perdicionem.

Porro cum prefatus Comes de Oldenborg unam tantum noctem Roschildie transegisset, exusta ibidem curia episcopi, nomine Bystrop, et incenso castro Harildsborg, ad opidum Kiøgense profectus est. Quo cum perue-|nisset, ibidem castrametatus est, cepitque reparare ueteres municiones paulo antea destructas, quo illic haberet tutiora presidia, ac liberiores excursiones. Interea libere grassatum est in edes et bona nobilium, ac illorum imprimis, qui aliqua ratione uel differebant uel tergiuersabantur iurare fidelitatem regi Christierno. Hinc ex omnibus Sialandi angulis confluebant nobiles et ecclesiastici, et pretio redempturi suas edes ab incendio, ac fidem promissuri regi Christierno, noua et insolita iurisiurandi forma, eaque dura et intolerabili, quandoquidem nemo iurandum fateri ausus est, quid et quomodo iurauerit. In omnibus regnabat domina auaritia, in exactoribus iuramentorum ut uindicarent regnum, in iurantibus ne regnum amitterent, imo ne fundum aut edem perderent, parati erant quiduis, quantumuis iniquis rationibus, iurare. |

147

In Sialandia igitur nulla uictoria gloriosior fuit quam incendij et spolij, tametsi multa fliciter gessit contra nobiles prodicione ciuium ac rusticorum. Huiusmodi namque armis expugnata fuit ferme tota Sialandie nobilitas, a qua, ob imitacionem tyrannidis regis Christierni, populus semper meditabatur defectionem, adeoque tacitis uotis ambiebant regnum Christierni regis, quod aut contineret nobiles in offitio, aut prorsus extingueret. Et quoniam D. Ioachimus Rønnow, tunc pro electo episcopo Roschildensi habitus, iram dei ob heresim et impietatem contra se iuste prouocauerat, Erat enim uersutissimus ac callidissimus, nec ulla re insignis nisi impostura, uiolentia, tyrannide, ac auaricia, quare etiam omnium bonorum uirorum odia et inuidiam in se concitauerat, iusto dei iudicio, ab inuasa functione, et occupata uerius quam legittime obtenta, turpiter depositus est non suo tantum pudore, sed etiam amicorum omnium, maximoque detrimento ecclesie Roschildensis, quando in hac depositione multa ecclesie bona tum distracta tum alienata sunt. |

Eisdem diebus cum Haffnensis ciuitas esset multis prodicionibus infamis, fide nec seruata deo, nec regni magistratibus, quando occultis consiliis et clandestinis machinationibus idem molirentur <Haffnenses>, quod perfidi Malmogenses, simulabant sese non facturos ciuitatis dedicionem, donec regem Christiernum carceribus exemptum uiderent portis Haffnensibus restitutum. Verum nondum exacto decem dierum spatio, tradita est ciuitas in potestatem Comitis, nulla urgente necessitate, sed mera libidine perdendi dominum Ioannem Wrne arcis 148 Haffnensis prefectum, ac uniuersos regni nobiles, quorum erant perfidissimi proditores, futuri etiam eorundem crudelissimi carnifices, si quod ardentissimis uotis moliebantur pro arbitrio successisset. Nec alia potiore lege tradita est ciuitas, quam ut circumiacentem uiciniam, integro miliari continuam Haffnensium ciuitati, perpetuo iure susciperet occupandam. Dedicionem igitur ciuitatis mox consecuta est arcis deditio, militibus a domino Ioanne Wrne perfidissime deficientibus, adeoque uiolentia et proditione dedicionem urgentibus, ut omnino prohiberi nequiret. Neque eo prelio sine prodicione | aliqua fuit parta uictoria, adeo inualuerat eo seculo proditorum malicia.

Schaniensibus interim tumultuantibus, ac rebellionem molientibus, eligitur in episcopum Roschildensem Gostauus Trolle, olim archiepiscopus Vpsalensis, homo leuis et inconstans, ac animi ferocis, minas et cedem spirantis in omnes, quibus ille male uolebat, sed nondum accepta possessione destitutus est, supplantante illum precessore suo domino Ioachimo Rønnow, donatione decem milium marcharum Danicarum. Nam bina vice emerat ecclesiam Roschildensem, semel a rege Friderico sex florenorum milibus, et nunc iterum a Comite Christophoro decem milibus marcharum Danicarum. Gostauus uero successit in episcopatu Ottoniensi turpiter fugienti Chanuto Henrici, qui magnam occasionem dederat huic bello, ob non seruatam fidem regi Christierno iam infelici captiuitate detento.

Schanienses uero, quoniam desperabant diu expectata Suecorum auxilia et presidia, timentes 149 ualidam contra se irruptionem, nec habentes fidem ciuibus Landiscronensibus, apud quos parauerant sibi presidia, vnde fuissent repugnaturi, tandem etiam ipsi iurisiurandi sacramento iunxerunt se Comiti Christophoro, non sine graui offensa Gostaui Suecorum regis, a cuius etiam | solenni fdere hac ratione discessum est.

Eisdem diebus, quoniam Pheonia contempta obedientia defecerat ad partes comitis de Oldenborg, inuaserunt Pheoniam Holsate et Iuti, hanc defectionem grauiter ulciscentes, non solum direptione facultatum ciuitatis Ottoniensis, Verumetiam interfectione crudelissima multorum ciuium eiusdem. Verum non potentes vti uictoria, a uigilantissima Comitis milicia, vsque ad vnum in opido Nyborg aut capti aut interfecti sunt, fugientibus paulo antea quam erat congrediendum Domino Ioanne Rantzo et Petro Ebbonis eiusdem belli ducibus.

Illustrissimo interea Christierno Holsati duce in regem a Iutis electo, mittuntur legati ad regem Suetie, eidem persuasuri, ut Schaniam inuadat, qui mox, coacto grandi exercitu, cepit opidum Halmstadense, non sine graui iactura Suecorum. Moxque Varbergense opidum obsidione cingentes oppugnant, sed diu frustra, irritis semper Suecorum conatibus, qui tametsi erant uiribus superiores, fortuna tamen erant longe inferiores, si rerum exitus prohemiis respondebant. Dum hec aguntur...

150

BLANDEDE OPTEGNELSER PAA LATIN OG DANSK I GL. KGL. SAML. 1551, 4°

151
152
153

Caput xxx libri beati Augustini de Spiritu et littera ad Marcellum.

Liberum ergo arbitrium euacuamus per gratiam? Absit, Sed magis liberum arbitrium statuimus. Sicut enim lex per fidem sic liberum arbitrium per gratiam non euacuatur sed statuitur. Neque enim lex impletur nisi libero arbitrio: Sed per legem cognitio peccati: per fidem impetrano gratie contra peccatum, per gratiam sanatio anime a vitio peccati: per anime sanitatem libertas arbitrij, per liberum arbitrium iustitie dilectio, per iusticie dilectionem legis operatio: Ac per hoc sicut lex non euacuatur, sed statuitur per fidem, quia fides impetrat gratiam, qua lex impleatur, ita liberum arbitrium non euacuatur per gratiam, sed statuitur: quia gratia sanat voluntatem qua iusticia libere diligatur, Omnia hec que velut cateruatim connexuj, habent voces suas in scripturis sanctis.

??? Lex dicit Non concupisces: Fides dicit: Sana animam meam quoniam peccaui tibi: Gratia dicit Ecce sanus factus es iam noli peccare nequid tibi deterius contingat: Sanitas dicit: Domine deus clamaui te et [1b] sanasti me, Liberum arbitrium dicit, Voluntarie sacrificabo tibi Dilectio Justicie dicit Narrauerunt michi iniusti delectaciones sed non sicut lex tua domine Vt quid ergo miseri homines, aut de libero arbitrio audent superbire, antequam liberentur, aut de suis viribus, si iam liberati sunt? Nec attendunt in ipso nomine liberi arbitrij vtique libertatem sonare, Vbi autem spiritus dominj ibi libertas, Si ergo serui sunt peccati, quid se iactant de libero arbitrio, a quo enim quis deuictus est, huic et seruus addictus est, Si autem liberati sunt, quid se iactant velut de opere proprio, et gloriantur quasi non acceperint, An ita sunt liberi, vt nec illum velint habere dominum, qui eis dicit, Sine me nichil potestis facere, Et si vos filius liberauerit, tunc vere liberi estis

154

De non seruantibus modum, sed ad extrema semper declinantibus non solum in moribus, sed etiam in scripturarum exposicionibus Sic loquitur beatus Augustinus libro de fide et operibus, ca.4.

Errant autem homines non seruantes modum, et cum in vnam partem ire procliuiter ceperint non respiciunt diuine authoritatis alia testi-[2 a]monia, quibus possint ab illa intencione reuocari: et in ea que ex Vtrisque t[em]perata est ventate ac moderacione consistere, nec in hac re tantum de qua nunc questio est, sed etiam in aliis multis, Nam quidam intuentes diuinarum testimonia scripturarum, quibus unus deus colendus insinuatur

[Den nederste Del af 2 a og hele 2 b ubeskrevet]

[3 a] Fader ij himmerig, een gudt offuer alle ting,
tith naffn som er wsigeligt
fader ij himmerig een gudt offuer alle ting
tith naffn som er wsigeligt,
thet scall nw helligt giøris,

Tith riige ladt oss tillkomme mett trofast kierlighet
ij himmelin oc paa iorden.
Tith riige ladt oss tillkomme, mett trofast kierlighet
ij himmelin oc paa iorden,
ladt skee thin signede willie

Liffsins brødt giff oss i dag, som er
wor salighedt oc wor daglige føde,
Liffsins brødt giff oss ij dag, som er
wor salighet oc wor daglige føde,
O rex glorie,

Forlatt thet wij haffue syndett, emodt tith hellige budt
som wij forlade synder
Forlatt thet wij haffue syndett emodt tith hellige budt
som wij forlade synder,
ther giøris oss emodt,

155

Ladt oss icke falde ij syndig frestilse,
men fra thet som ontt er
Ladt oss icke falde ij syndig frestilse
men fra thet som ontt er
frelss oss ewinnelig

[3 b] Gabriel engill sagde, Maria fuldt met naade,
herrin han er mett teg,
Gabriel engill sagde Maria fuldt mett naade
herrin han er mett teg, som frelszer Jsrahell.

Thu æst benedidett, blant alle gode qwinner,
thu kaldis haffsins stierne,
Thu æst benedidett blant alle gode qwinner
thu kaldis haffsins stierne, aff thenom som ere i nødt.

Wære Jesus benedidett, som er Gudtz ewige søn
oc tith hellige liffs fruct
Wære Jesus benedidett, som er Gudtz ewige søn
oc tith hellige liffs fruct, all werdsins salighet.

[4 a] Sententie grauissime ex paraphrasi Erasmi Rotherodamj in epistolam ad Timotheum priorem selecte
ex capite primo

Neque enim clam est quantis tempestatibus obnoxia sit vita doctorum

Quisquis pure credit non moratur questionem, Qui questionum nodos, alios super alios nectit, ac renectit, quid aliud docet quam dubitare?

Ex diametro pugnat cum fide questionum curiositas

Si deum credunt, cur causificantur de illius promissis?

Si compendio fides et charitas euangelica prestet salutem, quorsum admiscentur humana prescripta, de preputij pellicula resecanda, de lotione manuum, de delectu ciborum, de obseruatione dierum

Euangelica charitas nec fallit vsquam nec hesitat, nec ab officio pietatis cessare nouit, nec enim alio spectat quam ad Christi gloriam, quam ad proximi salutem

156

Summa destinatio legis hec erat, vt nos deduceret ad Christum, [4 b] Quorsum opus frenis aut calcaribus equo commode sponteque currenti?

Ingentia dei promissa sed author certissimus

Diffidere desinet, quisquis Christum auctorem cogitarit,

Decet enim immortalem immortalis honos

Turpissimum autem ac nepharium sit desciscere ab eo, in cuius verba iuraris, cuique semel nomen dederis

Fidei robur labefactant humane questiones, Conscientiam viciant humane cupiditates, dum qui Christi negotium agere videntur, alio spectant quam ad Christum,

Cuius est insyncera conscientia, eius non potest esse syncera fides,

Austeritate cohercendi sunt, quorum eo progressa est impietas, vt lenibus remediis iam nichil agatur.

ex capite 2°.

Qui Christum profitentur eos oportet longissime abesse a cupiditate vindicte, a libidine nocendi, ab omni maleuolentie spetie,

[5 a] Christiana charitas non est angusta sue tantum fauens factionj sed exemplo dei porrigit sese latissime, ad bonos pariter ac malos

Christianum est obliuisci malorum et meminisse beneficij

Principibus nec turpiter est adulandum nec sediciose regnandum

Quid enim faciet medicus si egrotus reiiciat salutiferum pharmacum

Vnus est deus non peculiaris huic aut huic genti, sed omnium ex equo communis

Christianis omnis locus purus est ac sanctus ad immolandas precum victimas

Vndecunque precantes deus exaudiet

Gratissimum deo sacrificium est purum votum e puro pectore profectum

Dei oculis fedum est quod mundo videtur splendidum ac magnificum

Vt animi est imperare, corporis parere, ita vxor debet a mariti nutu pendere

Vir neque serpentis promissis, neque pomi illecebra decipi potuisset, sola charitas vxoris pertraxit ad perniciosum obsequium

157

Ex capite 3°

[5 b] Par est enim vt qui precellit honore, precellat et virtutibus.

Quis enim credit doctori cuius oratio pugnet cum vita?

Quis feret increpantem in quo videt aut eadem aut etiam grauiora flagitia?

Primum matrimonium gignende proli datum videri potest, at repetitum coniugium non caret etiam apud ethnicos int[em]perantis animj suspicione

Decet episcopum in tantum abesse ab omni crimine vt vacet etiam omni criminis suspicione

Primum autem boni doctoris munus est, vt sciat que sunt optima

Proximum vt libenter, vt assidue vt amanter vt absque supercilio vt tempestitue doceat

Euangelica doctrina vincit lenitate non clamoribus,

Charitas emendat contencio irritat

Ex capite 4°

[Nederste Del af Siden tom]

[6 a]

158

Thij tacke Gud oc loffue teg,
the hedninge offuer alle,
oc alle land the gleder seg,
tith namffn the nw paa kalle,
at thu retferdigst, dommer esth,
thu lad oss eij wildfare,
Thijth ord kand oss beskerme best,
huo thet will wellforware,
hand bliffuer wdhen fare,

[6 b] The tacke Gud oc loffue teg,
thet folk i alle maade,
wort land gør fruct oc bædrer seg,
thet kan tith ordt well raade,
Oss signe Gud fader oc Guds søn,
oss signe Gud then helliand,
for hanwm schal rædis alle land,
oc alting stander wdi hans hand,
nw siwnge wij aff hierthet Amen.

[Blad 7 er ubeskrevet]

159

[8 a] O stercke Gudt i himmelin boor,
Thu pleier een herre at wære,
Oc sider offuer alle engle koor,
Wore synder wille thu nw bære,
Mijn øghen lyffter ieg till teg,
Saa saare mwnne meg lange,
At thu wilt naadelige ansee meg,
For ieg haffuer synderne mange,

[Blad 8 b og 9 er ubeskrevne]

[10 a] Een liiden wiise om jomfru Maria,

Heell Maria iomfrw søde,
huadt teg sømmer ære oc priiss:
Then tiidt thu Gudtz søn fødde,
thu est offuer alle rosen riiss
Wij maa teg ther fore kalde,
eett blomster offuer thenom alle,
o ædele iomfru wiiss,

O castitatis lilium,
som lucthen giffuer best,
Jeg wedt thet er thijn willie,
att wij schule alle fleest,
ij paradiiss besettis,
Ther er gleden mest:
oc ther er gleden best,

Tag bortt then kranckhedtz plaffue,
wij bede teg alle saare,
Som wij ij werden haffue
mett anger oc grædinde taare,
Wij kiendis at haffue syndett,
saa mange som wij ere,
mett thenom som for oss wore,

160

Giff oss aff Christi naade
som hwijltis ij tith skiødt,
offuer all naturlig maade
mett aarhijr blodt oc kiødt,
Saa war Gudtz søn wndfanghen
fødder bwnden oc twanghen,
for han wille taale dødt

[10b] Rett som en werdsins daare,
bespottett war han her,
Oc ther till pijnter saare
aff thenom som han haffde kier,
Saa dyre mwnne han oss kiøbe,
mett lijmer oc huasse swøber,
tenck ther paa leeg oc lerdt

Well er then mandt oc qwinne
eija saa mangelundt
huo thet kan rett besinde,
wdaff all hiertens grundt,
Gudt wille oss naaden giffue,
ij himmerige att bliffue,
oc wære ther allen stwndt

Nar Gudt will sielin dømme,
alt paa wor dødtzins weij:
Ladt teg thet eij forsømme
mischunde oss wden alt neij:
Gudt wille oss naaden sende,
nar wij schule werden ende,
O mater gracie,

161

Eija huadt war thijn giede,
Maria Jomfru skiøn,
ther Gudt aff høieste sæde,
gaff teg sijn eniste søn,
Eija huadt war hans pijne
icke for synderne sijne
men alt for mennischins kiøn,

O Maria iomfrw fijn,
hør huadt ieg beder teg,
Oc thu æst trøsterinde mijn
[11 a] om thu wilt høre meg,
Gudt wille mijn syndt fordriiffue,
nar thu mwnne for meg bede,
alt effter thijn gamle seedt,

Nar Gudt er wore synder gram,
teg gierne tha will han høre,
Jesus thijn søn thet himmilsche lam,
mwnne thet saa krafftelige giøre,
Wore synder thenom bar han paa sijn ryg,
een patroen er han fordi saa tryg.
wdi Gudt faders ørhe,

Dog thu foragtis aff mange,
som nw bespotte Gudt,
Thet som war spaatt for lange,
emodt hans hellige budt,
Thu æst tog himmerigis drotning,
nar thu haffuer født then eniste søn,
som er bode mandt oc Gudt,

162

Wele the seg icke bekiende,
aff all theris hiertens grundt,
oc lade wdaff att skiende,
mett theris spotsche mwndt,
Giff thenom ij werden plage,
att the icke fleer bedrage,
mett løghen saa mangelwndt

[Blad 11 b er ubeskrevet]

[12 a] Dhe x Guds bud kortelighen wdsette paa dantske.

Dhet første.

Haff ey Gud meer en een
om thu wilt wære wdhen meen
ælsk saa hanum aff hierthens grund
oc holt hans bud ij alle stund
ij huad thu elskir lige met ham
dhet bliffuer dhijn Gud deg til skam.

Dhet andhet.

Dhijn Gud scaltu altid fijre og ære
met erlig tale oc hierthens begære
Schal han wære deg blijd oc icke wred
dha wogte deg for løghen oc meened
dhen som will gerne liwge oc swærie
sijn eghen siell mwnne han forhærie.

Dhet tredie.

Wiltw tæckis dijn kære Gud
dha holt gerne helligdags bud
som er Guds low at gerne høre
oc inghen synd met foragt at gøre

163

oc dher til bruge bode hender oc mwnd
ij gode gerninger aff hierthens grwnd.

Dhet fierde.

[12 b] Nest Gud som deg haffuer skabt
elsk forældre aff all dhijn magt
saa for dhw alder lystig oc lang
oc ewigt liff wdhen sorg oc twang
ij forældris namffn besluttis dhe alle
som wij forstandere oc høffuitzmend kalle.

Dhet femte.

Haff sidhen aff alt tith hierte kær
dhijn iemffncristhen som sijdher deg nær
thi wogte deg well for wrede oc mandrab
om dhu wilt bliffue wdi herrins wenskab
desligest gør oc met affwend oc had
dha bliffuer dhu met Gud ewinnelige glad.

Dhet siette.

Wær kysk oc reen ij gerning oc snack
at thu kant findis wdhen lack
gør ey hoor om dhw esth wiiss
dha faar dhu ewig loff oc prijss
[13 a] men kantw dijn mage icke ombære
dha gack ij ægteskab met heder oc ære.

[12 b] Dhet siwnde.

Gør een andhen som dhu wilt haffue
dha følger deg got rygte till graffue
begær fordi aff inghen mand
whden dhet thw betale kand
ij huad thw faar mod rett oc skell
dhu dhet for Gud bode røffuer oc stiell.

164

[13 a] Dhet ottende.

Scaltu Gud rettelige frygte
dha gack effter inghen mantz ere oc rygte
thi gør aldrig om dhu wilt wære from
falst witne oc wretferdig dom
bagtall oc løghen scaltu ey føre
ey heller andre dhet gør gerne høre.

Dhet nijende.

Wiltu bliffue ij herrens hyllist
dha gør hwerman skæll oc fyllist
begær eij hans agher eng heller iord
ey hwss heller noghet wdaff hans gaard
wdhen dhet met mijnne kan skee
om dhu scalt wndgaa dhet ewige wee.

Dhet tijende.

Wiltu tiene Gud met sandhed oc troo
dha begær inthet aff een andhens boo
wære seg anthen pijge heller dreng
heller oc hustrw dher gaar met hanwm ij seng
elliens kommer dhu ij dhen plage
dher deg scall angre alle dhijne dage

Besluttilse

[13 b] Holt wbrødelige desse bud
dha faar dhu ewig løn aff Gud
lad sidhen som dhu haffuer inthet giort
dha teckis dhu Gud saa haffuer ieg sport
men hwar som dhu dhet icke gør
dha trengis dhw ind at heluedis døør.

165

[Paa Bl. 14-15 findes en Gentagelse af det foregaaende Digt om de 10 Bud og de første Linier af Salmen S. 157]

[16 a] Wiltw syndhen offwerwinne
dha wogte deg wel for onde qwinne
hwn er i hierthe falsk oc twnge søød
oc henne følier dhen ewige død

Flij dhen i alle stwnd
dher haffwer oc brwgher een whøwisk mwnd
han er for Gud død oc icke qweg
thi will han andre dræbe met seg

Wij ære her alle fremmede geste
wij bygge slot oc stoore fæste
men dher som wij schwle ewinnelige boo
bygge wij hwerckin hwss heller broo

166

Wiltw wære i sind oc hierte fast
dha hemffn aldrig dhijn offuerlast
fordi Gud best heffne kand
Sier sancte Paawel dhen wiise mand

Wær redelig i køb oc høwisk i snack
dha faar dhw aff Gud oc menniskin tack
Dhen haffwer baath gantske well
dher alting gør met ræt oc skæll

[16 b] Wogte deg well for drick oc daabill
wær eij heller met skalke ij kaabill
elliens kommer thw ij dhen plaghe
dher deg schall angre alle dhijne dage

Gør een andhen som dhw wilt haffve
dha fangher dhw met teg got rygte i graffwe
men brwgher dhw gerne falsk oc swig
dha foragtis dhw aff Gwd ewinnelig

Wiltw Guds wenskab rettelige forhwerffwe
gack effter inghen mantz skade oc forderffwe
som dhw gaar effter een andhen mantz skade
saa mwnne deg Gud ewinnelige hade

Dhen som er aff hierte god
han gør icke met foragt Gud i mod
fordi han rædis icke pijne men guddoms ære
thi mwnne han Gud tacknemmelig wære

Scalke gøre stwndwm got
at the schwle wndgaa straff oc spot
thi agtis dheris gerning eij for een bøøn
eij faa dhe heller aff Gud andhen løøn

167

[17 a] Stoppe mad i fattig mantz mwnd
om dhw wilt haffwe Guds wenskab ij alle stwnd
giffwer dhw hanwm icke aff dith brød
dha faar dhw ewig hwnghers nød

Wiltw leffwe ij roo oc lyst
dha fly dhen som haffwer met hwerman tyst
wære seg anthen mand heller møø
dha wndgaar han næppelige dhen ewige døø

For dødhen schaltw icke rædis
om dhw wilt met Gud ij himmerige glædis
kwnne dhw æn Adams alder faa
paa een thijme schaltw en dog forgaa

[Inghen staar Gud meer i mod
en dhen seg holder geff oc god
waare han en ij sancte Peders stæd
dha er han sannelige dieffwels næd]

Tænck well hwad tha schall skee
nar hierthet brysther aff pijne oc wee
dha schaltw gaa dhen lange weij
[wiltw gerne heller oc eij]
oc dher fore kan icke hielpe neij

[17 b] Æn dha at Gud han er mijskwnd
oc icke heffnijr synd ij alle stwnd
han kommer dess haardere at han er seen,
thi schwle wij alle findhis wdhen meen,

Een gerig mand som elskijr guld
han kan aldrig worde fwld,
for en han bliffwer lagd ij mwld,
oc saa plaghet ij helwede met hede oc kwld,

168

Wiltw ey komme ij hwermantz screff
holt altid ord oc dhijne breff
Dhen som icke giffwer breff oc ord magt
han faldher wdaff hwermantz agt

Dhen som ij alle maade will wære from
oc icke rædis Guds strenge dom
han schal mod then fattige wære barmhertig
dha bliffwer hanwm Gud mijskwndelig

Dhen som wed met hwerman lack
oc dher til er wbeqwem ij snack
han kommer effther dhenne naturlige død
til dhen ewige sorg oc nød

Wogte deg for dhen dher seg holdher god
fordi han staar Gud oc menniskin ij mod
han begær sijn eghen hedher oc ære
thi mwnne han Gud wtacknemmelig wære

[18 a] Fly dhen som altid tall deg til willie
fraa dhijn Gud mwnne han deg skillie
men dhen som sier deg sant rwnnelige wd,
han er dhijn rette wæn for Gud

Nar werdhen hwn gaar deg ij mod
dha begynner Gud at bliffwe deg god,
tacke fordi Gud ij all dhijn nød
om dhw wilt wndgaa dhen ewige død,

Nar deg faldher wlycke till
lad thet wære som Gud han will
met sooth oc sorg oc dheris lijge
faa wij alle himmerigis rijge

169

Dhen som will møghet sqwaldher føre
schaltw aldrig gerne høre
wære seg anthen leeg heller lærd
han er eij mange penninge wærd

Fly dhen ij alle stwnd
dher haffwer oc brwgher een whøwisk mwnd
han er een daare oc een gæck
fordi will han met hwerman ij sæck

Wær ydmyg oc god at lære
dha skeer deg bode heder oc ære
dhen som haffwer sith eghet sind
han er for Gud bode døff oc blind

[18 b] Dhen som icke haffwer eet redeligt skæll
hanwm kan icke lenge lijde well
maa han en well ij werdsins dage
Dha faar han sorg ij helwedis plage

Leeff aff dith arbeijde wmage oc møde
oc begær ey meer en daglig føde
haffde dhw en all werdsins guld
Dha wendis dhw dog til iord oc mwld

Waar herre sagde om dhe rijge
Dher lade inghen at wære sijn lijge
at the schwle neppelige himmerige fange
fordi dhe haffwe synderne mange

Wiltw efterfølie ære oc dygd
oc leffwe dith liff met glæde oc frygd
lad hoomod oc dyrck ydmyghed
dha faar dhw met Gud ewig salighed

170

Wiltw syndhen sennelige fly
oc alt thet Gud mijstæckis sky
Dha tenck at wij skwle alle døø
wære seg anthen man heller møø

Alle schwle wij eens for dødhen falde
nar Gud will oss aff werdhen kalle
men effter døden, wil han met them saare strenge
Som her haffde magt at dræbe oc henge

[19 a] Hwo altid wel y werdhen maa
oc alting mwnne efter hans willie gaa
thet er wissist teghen hær
at han er Gud ey møghet kær

Lad thijne ord alle wære sand
borge ey meer en dhw betale kant
wed møghet oc tale eij alt
tænck wel hwad thw tale skalt

Hwo alt sith hob til rigdom will wende
aff werdhen faar han gerne ond endhe
han faar hanwm ey ij graff met seg,
men helwedis pijne ewinnelig

Nar edlinge skræppe aff slegt hielm oc skiold
aff rigdom magt oc møghet wold
Dha tænck dhw paa dhet ewige wee
oc holt theris homod for spot oc spee

Dhen er ægte nock for Gud
som met gerning holder gerne hans bud
waare han en een konge søøn
aff ondskab er han ev wærd een bøøn

171

Dhen er ædele for Gud oc man
som dygd oc ære følge kan
inghen er god aff ypperlig slegt
nar alting kommer paa dhen strænge wægt

[19 b] Om try leede ting

Try leede ting haffuer ieg seet
som eij bør at bliffue forgæt
een rig man een løynere war
oc een fattig homod ij hierte bar
dhet tredie war een gammill mand
wdi huilken ieg inghen wiisdom fand

Om alle scaltu tale got
oc inghen man haffue for spe oc spot
thet han nw er kanthw well bliffue
thi scaltu hanwm maadelige opscriffue

[20 a] Septem peccata mortalia Martini Lutheri

Att bede, faste, scriffte, offre, tage wigd wandt, at giffue tiende oc almwse, att kalde paa helgen oc bøge thenom knæ,

Octo beatitudines eiusdem,

Att wære gantz frij, att forløbe closter, att foragte paffue oc keijsere, att holde huerckin eedt eller ieth, att æde kiødt om fredag, att drage allehonde kledeboen, att icke høre messe eller begang for the døde, att høre Gudtz ordt oc giøre inghen godt gierning,

Decem precepta eiusdem,

Att sette een sterck loffue till Gudt mett mwndhen. At holde Gudt huercken tro eller loffue,

172

Æsthu mwnck eller nwnne saa løb aff then prijswn, thet er closter thu fangis wdi,

Hør predickin om søndaghen aff een Luthers prest

Messe, ottesang, affthensang, natsang oc andre tijder schaltu icke læse eller høre,

Fader oc moder, Iøder oc hedninge, keijsere oc konger, skøger oc skalke, acte alle for een statt,

Giør inghen ting, wdhen aff Luthers presters befaling.

[20 b] Hielp mwncke prester oc nwnner, till een erlig statt,

Thet som thu loffuede ij gaar eller dag scaltu ij morgen igienrobe,

Tag teg till huadt thu kantt faa, mett rett eller w rett,

Begær presters gotz oc rigdom, om thu wilt worde salig,

Sex peccata in spiritimi sanctum Martini Lutheri,

Att tale Gudtz helgen gott,
Att wære klerckeridt gwnstig,
Att fijre hellidage,
Att beiaffue skerdsijldt,
Att sighe helghen wære ij himmerige,
Att bede gott for Cristhen siele,

4or peccata clamantia Martini Lutheri.

Att bygge kircker oc closter,
Att smycke tempill mett altere oc belede,
Att giffue mwncke koren oc oste,
Att giffue prester messe penninge,

Septem opera misericordie eiusdem,

[21 a] Att negte then siwghe kirckins sacramentt,
Att mette then hwngrw mett tag oc roff,
Att røffue prester oc klede then nagne,
Att giøre hospitall aff kircker oc closter,
Att hugsuale een oc bedrøffue een andhen,
Att trenge oc fange prester oc mwncke,
Att begraffue then døde ij kær oc moose,

173

Septem dona spiritus eiusdem Lutheri,

Att haffue eett staalt oc stragt sindt,
Att frøcte huerckin Gudt eller menniskin,
Att forsmaa wnderwiisning paa schriffthen,
Att haffue raadt mett sijn eghen aandt,

[21 b er ubeskrevet]

[22 a] Inicium noui euangelij Secundum Manicheum

Liber generationis Antichristi filij perdicionis filij Diaboli, Diabolus genuit iniquitatem, Iniquitas genuit mendatium, Mendatium autem genuit infidelitatem, Infidelitas autem genuit Simonem Magum et fratres eius, Simon autem genuit Marcionem, Martion autem genuit Hebionem, Hebion autem genuit Cherintum, Cherintus autem genuit Eunomium, Eunomius autem genuit Basilidem, Basilides autem genuit Arrium, Arrius autem genuit Sabellium, Sabellius autem genuit Macedonium, Macedonius autem genuit Luciferum, Lucifer autem genuit Donatum, Donatus autem genuit Vigilantium, Vigilantius autem genuit Pelagium, Pelagius autem genuit Sergium apostatam, Sergius autem genuit Machometum Arabie regem, Machometus autem genuit Porphyrium, Porphyrius autem genuit Auerrhoim, Auerrhois autem genuit Patauinum, Patauinus autem genuit Wiclephum ex ea que fuit Belial, Wiclephus autem genuit Huss, Huss autem genuit Pragensem, Pragensis autem genuit Rochezanam, et fratres eius in exilio Bohemico, Et paulopost exilium Bohemicum Rochezana genuit Wesselum, Wesselus autem genuit Gocchium, Gocchius autem genuit Lutherum prothopriapistam, Lutherus autem genuit Carolostadium, Carolostadius autem genuit Pomeranum, Pomeranus autem genuit Ecolampadium, Ecolampadius autem genuit Capitonem, Capito autem genuit Zwinglium, Zwinglius autem genuit Lambertum, Lambertus autem genuit Brunpheltium, Brunpheltius autem [22 b] [genuit] Bucerum, Bucerus autem genuit Cruciferum priapistam, Crucifer autem genuit Nestuedianum lictorem, Nestuedianus autem genuit Vascularium, Vascularius autem genuit Ruffum, et ceteros perfidie viros, de qua nascetur filius qui vocabitur Antichristus.

Per hec diabolica dieta seducat vos Lutherus prothopriapista.

174

In principio erat error, et error erat apud Lutherum, et Lutherus erat error, hic erat in principio apud Lutherum, omnia per ipsum destructa sunt, et sine ipso destructum est nichil quod destructum est, In ipso mors erat, et mors erat tenebre hominum, et tenebre in luce tenebrescent, et vita eas non apprehendit, Erat homo missus a diabolo, cui nomen Ioannes Huss, Hic venit ad testificandum, vt testaretur de tenebris, vt omnes errarent per illum, Non erat ille tenebre sed missus erat vt testaretur de tenebris, Erant tenebre ille tenebre vere, que obscuram omnem hominem venientem in suum mundum, In mundo erat, et mundus per ipsum destructus est, et mundus eum non cognouit, In aliena venit, et alieni qui ab omni vento doctrine mouentur, eum receperunt, Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem fihos diaboli fieri, iis qui credidissent in eum, Sed non tantum ex sanguinibus, et ex voluntate carnis, et ex voluntate viri, sed [23 a] ex diabolo nati sunt, Et error eius heresis facta est, et habitauit cum illis, et vidimus heresim eius heresim quasi a cacodemone spiratam, plenam mendacii et impietatis,

Te Lutherum damnamus, te hereticum confitemur.

Te errorum patrem, omnis terra detestatur.

Tibi omnes angeli, tibi celi et vniuerse potestates

Tibi clerici et laici incessabili voce proclamant,

Totus, totus, totus blasphemus in deum Sabaoth

Pieni sunt celi et terra, horrende miserie tue

Te odiosus tyrannorum gladius

Te hypocritarum detestabilis numerus

Te fornicatorum adulterinus laudat exercitus,

Te per orbem terrarum sancta detestatur ecclesia

Patrem immense immanitatis,

Venenosum tuum dictum, et perniciosum documentum, falsum quoque per te accipiunt spiritum, Tu rex inique secte,

Tu patris Antichristi sempiternus es filius,

Tu ad perdendos homines non horruisti religionis habitum,

Tu destructo veritatis fundamento, aperuisti sequacibus tuis portas inferorum

[23 b] Tu ad Luciferi dexteram sedes in perpetuis penis

175

Tu Lucifer crederis in luctum venturus,

Te ergo quesumus tuis discipulis subueni quos errore falso imbuisti,

Eterna caue cum illis flamma comburi,

Saluum fac populum tuum, quem erroribus decepisti, et valedic hereditati tue,

Et corrige eos et exterge eos vsque ineternum,

Per singulos dies maledicimus te,

Et damnamus nomen tuum in seculum et in seculum seculi,

Dignare Lucifer ipse isto peccato exilire,

Miserere tui Lucifer miserere tui,

Fiat iusticia tua domine super nos quemadmodum sperauimus in te,

In te Lucifer qui sperabit confundetur ineternum,

Antiphona

O periurum virum, Martinum Lutherum, cuius anima voluptatem possidet, unde exultant lubrici letantur heretici, chorus stultorum proclamat, turba demonum inuitat, mane nobiscum ineternum,

Versiculus

Constitue super eum peccatorem
Et diabolus stet a dextris eius,

Ploremus,

Deus qui conspicis, quia heretici omnes humanis suffulti presidiis, nullis scripturis, miraculis [24 a] aut racionibus vincuntur. Concede propicius vt penitenciam agentes, aut cito conuertantur a seductione populi tui, aut pertinaciter obstinati in infernum precipitentur, commeritas penas luituri, per omnia secula seculorum. Amen.

[Herfra til 27 a er ubeskrevet.]

[27 b] Chrysostomus In Matheum homilia lxvij sic scribit, de cecis qui ex animo petebant illuminari, Hinc iam aperte discere potes dilectissime, quia etiam si valde viles, atque etiam abiecti 176 simus: tamen si ardenti animi studio ad deum accedamus per nosipsos, sine mediatore impetrabimus, que petamus Consydera enim quomodo nullus apostolorum affuit istis sed ediuerso quamuis multi eos repellebant, omni tamen impedimento superato, ad Iesum peruenire voluerunt, Ita et si nullam ex vita fiduciam euangelista eis tribuit ardore tamen animati sibiipsis suffecerunt,

Idem homilia Hij

Tu vero diligenter consydera, cum nichil ab apostolis in re mulieris factum fuerit totum ab ipsa perfectum Tantum quippe potest iugis et feruens oratio, mauult enim nostram deus qui rei sumus quam aliorum pro nobis orationem, Nam quamuis maiore illi ad Christum potiebantur libertate, magnam tamen mulier ostendit pacientiam.

[28 a] An opus sit suffragatore

apud deum, videri potest in commentariis diui Ambrosij super epistolas Pauli, vbi super hec verba Pauli primi capitis ad Romanos Dicentes enim se esse sapientes stulti facti sunt, in hunc modum scribit, Sapientes enim se arbitrantur quia raciones phisicas inuestigare putant, scrutantes cursus syderum, et qualitates elementorum dominum autem horum spernentes: ideo stulti facti sunt Cum si hec laudanda sint, quanto magis creator illorum, Solent tamen pudore passi neglecti dei, misera vti excusatione dicentes, per istos posse ire ad deum, sicut per comites peruenitur ad regem, Age nunquid tam demens est aliquis aut salutis sue immemor, vt honorificentiam regis vendicet comiti, cum de hac re, si qui etiam tractare fuerint inuenti, iure vt rei damnentur maiestatis, Et isti se non putant reos qui honorem nominis dei deferunt creature, et relicto domino conseruos adorant, quasi sit aliquid plus quod seruetur deo, Nam et ideo ad regem per tribunos et comites itur: quia homo vtique est rex et nescit quibus debeat rempublicam credere, ad deum autem (quem vtique nichil latet, omnium enim merita nouit) promerendum suffragatore non est opus, sed mente deuota, Vbicunque enim talis locutus fuerit ei respondebit illi, et mutauerunt gloriam incorruptibilis dei in similitudinem imaginis corruptibilis hominis

177

[28 b] Criminis rei habentur qui cum possunt malum et proximi iniuriam prohibere et non prohibent

??? Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare ne cesses Si dixeris vires non suppetunt, Qui scrutator est omnium ipse intelligit, et seruatorem anime tue nichil fallit, reddetque homini iuxta opera sua,

??? Qui viderit fratrem suum necessitatem pacientem, et clauserit viscera sua ab eo, quomodo charitas dei manet in eo

Ideo diuus Augustinus refert peccatum principum crucifigentium Christum in plebem tacite consentientem, et non repugnantem pessimis eorum conatibus, neque fuisset ibi quicquam potestati deferendum, cum illa sit in edificacionem non in destructionem data, v[e]neranda quidem potestas si edificat, abhominanda autem si destruit, Nam et diuus Hieronymus ostendit his verbis rusticitatem nocere, Sancta quippe rusticitas, quantum ecclesiam dei edificat vite merito tantum nocet, si destruentibus eam non resistit Hinc Ambrosius simul et Gregorius, volunt non carere scrupulo societatis occulto, qui manifesto sceleri desinit obuiare

[Blad 29 a ubeskrevet]

[29 b] Sequentia carmina excerpta sunt ex quodam

vetusto codice bibliothece Sorensis, que tametsi non videantur omnibus numeris absoluta sunt tamen (proch dolor) verissima.

Rhoma tacet simonia placet decreta silescunt,
Deposuit claues Petrus et arma tenet,
Sedis apostolice maiestas eris amore,
fallitur et leges dictat in orbe nouas,
Sat noua decreta si dantur noua dona,
Si nichil accipiet iura priora tenet,
Sedes auaricie venalis curia Rhome,
Jura potestatis vertit in arma necis,
Percutit interimit et non venalia vendit,
Ergo domus Petri non erit archa dei,
Sed iam latronum dicetur iure spelunca,
Jn qua mammoneas ambit auarus opes,
Atque tot viciis obnoxia Roma teneris,
Seductrix orbis non bona mater eris,
178 Prebes exemplum multis ad crimen agendum,
Et fit de speculo pessima larua tuo,
Fallis grammaticos nusquam sinis esse peritos,
Fallis pontifices iusticieque duces,
Fallis discipulos fidei legisque magistros,
Regibus et monachis scandala multa facis,
Mundi mater eras nunc incipis esse nouerca,
Namque furens hominum decipis omne genus,
Ambicio regnat non est qui munera spernat,
Mors habet in titulis omnia regna suis.

[Blad 30-32 ubeskrevne]

[33 a] De animabus post separationem a corpore sic loquuntur quidam sancti

Ambrosius in libro de Cain et Abel, capite 2° sic ait Soluitur corpore anima, et post finem vite huius, adhuc tamen futuri iudicij ambiguo suspenditur Idem de bono mortis libro 2° ca: 10. De anima (inquit) sic dicit propheta, Anima mea in manibus tuis semper Semper (inquit) non in tempore, Et tu commenda animam tuam in manus domini: non solum cum recedit e corpore, sed etiam cum est in corpore, est in manibus domini, quia non vides eam vnde veniat aut quo vadat, Et infra eodem: ca: Denique et scriptura habitacula illa (de quibus in Esdra est mentio) animarum promptuaria nuncupauit, que occurrens querele humane (eo quod iusti qui precesserunt videantur vsque ad iudicii diem per plurimum scilicet temporis debita sibi fraudari remuneratione mirabiliter) ait corone esse similem iudicii diem, in quo sicut nouissimorum sic non priorum velocitas Corone enim dies expectatur ab omnibus, vt intra eum diem, et vieti erubescant, et victores palmam adipiscantur victorie

Similem pene sententiam habet idem Ambrosius in libro de fide resurrectionis capite 3°.

Crysostomus homilia in Mattheum .29. postquam locutus est de animabus sanctorum et anima diuitis Sic infert quo ex loco scripture etiam illud aperte p[a]tet, quod post exitum a corpore, in locum quendam certum anime deducuntur vnde redire sponte sua non possunt, sed terribilem illum iudicij diem ibi expectant

[Blad 33 b ubeskrevet]

179

[34 a] De multiplici sensu scripture

Sensus litteralis est ille qui a deo intenditur et per voces in littera contentas significatur Et sic sensus hystoricus non solum est litteralis, verumetiam sensus propheticus et apostolicus per voces in littera contentas significatus

Sensus igitur litteralis docet quid gestum sit, et que fuerit voluntas et intentio per voces signata in littera contentas, vnde ab hoc sensu secundum Augustinum tantum sumitur efficax argumentum

Allegoricus sensus docet ea que ad fidei pertinent synceritatem per quam homo iniciatur ad vitam

Anagogicus sensus docet ea que speranda sunt, per que homo promouetur a terrenis ad desyderium eternorum

Tropologicus sensus docet ea que agenda sunt, per voluntatem charitate formatam, Charitas autem est illa, que omissis terrenis, hominem celestibus facit inherere

Littera gesta docet, quid credas allegoria

Tropologia quid agas, quid speres anagogia

[Blad 34 b ubeskrevet]

[35 a] Quod vulgata editio noui testamenti qua vtimur non sit Hieronymi ex subiectis liquet locis quos Hieronymus ipse in suis commentariis taxat neque verisimile est, quod seipsum criminatur

Primo, epistolam ad Galathas xix locis arguit

??? Vulgata editio ??? Faber ??? Erasmus
Continuo non acquieui carni et sa[n]guini. Non confestim contuli carni et sa[n]guini Continuo non contuli cum carne et sanguine
Et contuli cum illis euangelium quod predico in gentibus. Et obtuli eis euangelium quod predico in gentibus Et contuli cum illis euangelium quod predico inter gentes.
Quibus neque ad horam cessimus subiectioni: correctum est. Quibus ne ad horam quidem cessimus subiectione. Quibus ne ad 180 tempus quidem cessimus per subiectionem.
Sed propter subintroductos falsos fratres. Propter quidem subintroductos falsos fratres. Propter obiter ingressos falsos fratres.
[35 b] Michi autem qui videbantur esse aliquid nichil contulerunt Michi certe qui estimantur nichil contulerunt Nam michi qui videbantur esse in precio nichil contulerunt
Quis vos fascinauit non obedire veritati Quis vobis inuidit, non suaderi veritate. Quis vos fascinauit vt non crederetis veritati
Timeo vos ne forte sine causa laborauerim in vobis Timeo vobis ne aliquo modo frustra laborauerim in vobis Metuo de vobis ne frustra laborauerim erga vos.
Quoniam confundor in vobis Quod indigeo esse in vobis. Quoniam inopiam patior in vobis
Euacuati estis a Christo Soluti estis a Christo. Christus vobis factus est otiosus
Persuasio hec non est ex eo qui vocat vos. Suasio non fuit ex eo qui vocat vos. Nempe persuasio non ex eo profecta qui vocat vos.
Modicum fermentum totam massam corrumpit Modicum fermentum totam massam fermentat Paulum fermenti totam massam fermentat
Ergo euacuatum est scandalum crucis. Ergo sublatum est scandalum crucis Abolitum est igitur offendiculum crucis.
[36 a] Tantum ne libertatem detis in occasionem carnis Solum ne libertatem in occasione detis carni Tantum ne libertatem in occasione detis carni
Fornicatio immundicia, impudicitia luxuria Adulterium, fornicatio, immundicia impudicitia Adulterium, scortatio, immundicia lasciuia
Qui autem Christi sunt carnem suam crucifixerunt cum vitiis Qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum affectibus Qui vero sunt Christi carnem crucifixerunt cum affectibus 181
Non efficiamur inanis glorie cupidi Non efficiamur inanis glorie cupidi. Ne efficiamur inanis glorie cupidi
Vos qui spirituales estis huiusmodi instruite Vos qui spirituales estis reparate eum qui talis est Vos qui spirituales estis instaurate huiusmodi
Nam si quis existimat aliquid esse cum nichil sit ipse se seducit Si enim existimat quispiam se aliquid esse cum nichil sit seipsum mente decipit Nam si quis sibi videtur aliquid esse, cum nichil sit, suum ipse fallit animum
De cetero nemo michi molestus sit Deinceps nullus michi labores afferat. De cetero nequis michi labores exhibeat

[36 b] Ex epistola ad Ephesios errores excepti in Vulgata edicione

Vulgata edicio Faber Erasmus
Sicut elegit nos in ipso ante constitucionem mundi Vtpote qui elegit nos in eo ante constitucionem mundi Quemadmodum elegit nos in ipso antequam iacerentur fundamenta mundi
Secundum propositum voluntatis sue Secundum beneplacitum voluntatis sue. Iuxta beneplacitum voluntatis sue
In charitate qui predestinauit nos In dilectione qui prediffiniuit nos. Per charitatem qui predestinauit nos
In qua gratificauit nos in dilecto filio suo In qua impleuit nos gracia in dilecto. Qua charos reddidit nos per dilectum
Vt notum faceret nobis sacramentum voluntatis sue. Cum nobis patefecit archanum voluntatis sue. Patefacto nobis archano voluntatis sue.
Instaurate omnia in Christo Adomnia summatim in Christo colligenda Vt summatim instauraret omnia per Christum.
Qui ante sperauimus in Christo Qui priores sperauimus in Christo Qui priores sperauimus in Christo. 182
Qui est pignus hereditatis nostre Qui est arrabo hereditatis nostre Qui est arrabo hereditatis nostre
[37 a] In redemptionem acquisitionis in laudem glorie eius, correctum In redemptionem acquisitionis ad laudem glorie ipsius In redemptionem acquisite possessionis in laudem glorie ipsius
Facientes voluntatem carnis et desyderiorum Facientes voluntates carnis et cogitationum Facientes que carni ac menti libebant
Deus autem qui diues est in misericordia Sed deus qui diues est in misericordia Sed deus qui diues est in misericordia
In vno corpore deo per crucem interficiens inimicitias in semetipso In vno corpore per crucem inimicitias interficiens in seipso In vno corpore deo per crucem perempta inimicitia per eam
Propter quod peto ne deficiatis Quapropter peto vt non succumbatis Quapropter postulo ne deficiatis
Huius rei gracia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi Huius rei gracia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi Huius rei gracia flecto genua mea ad patrem domini nostri Jesu Christi.
Qui desperantes semetipsos tradiderunt impudicitie Que nil pertese seipsas tradiderunt impudicitie Vt dolere desierint semetipsos dederunt lasciuie.
Induite nouum hominem qui secundum deum creatus est. Induaminj nouum hominem qui secundum deum creatus est Et induere nouum hominem qui iuxta deum conditus est
[37 b] Sed si quis bonus ad edificationem fidei. Sed si quis bonus est ad edificationis vtilitatem Sed si quis est bonus ad edificationem
Estote inuicem benigni, misericordes donantes inuicem. Estote autem inuicem dulces misericordes condonantes vobis inuicem Sitis autem inuicem alius in alium comes misericordes largientes vobis inuicem 183
Sed magis graciarum actio Sed potius gratiosus sermo. Sed magis graciarum actio.
Propter hoc enim venit ira dei in filios diffidentie Nam propter hec venit ira dei in filios dissuadentie. Propter hec enim venire solet ira dei in filios inobedientes
Et exurge a mortuis et illuminabit te Christus. Et resurge ex mortuis et illuminabit te Christus. Et surge a mortuis et illucescet tibi Christus
Mulieres viris suis subdite sint Vxores propriis viris subiecte estote Vxores propriis viris subdite sitis
Sed educate illos in disciplina et correctione dominj Sed educate illos in disciplina et admonicione dominj Sed educetis eos per erudicionem et correptionem dominj.
Confortamini in domino et in potentia virtutis eius Inualescite in domino et in potentia fortitudinis eius. Sitis fortes per dominum perque potentiam roboris illius
[38 a] Propterea accipite armaturam dei. Quapropter assumite omnem armaturam dei. Quapropter assumite vniuersam armaturam dei.

Loci epistole ad Titum a beato Hieronymo taxati.

Vulgata editio Faber Erasmus
Tito dilecto filio secundum communem fidem. Tito peculiari filio per communem fidem. Tito germano filio iuxta communem fidem.
Sed hospitalem benignum, prudentem sobrium Sed hospitalem bonorum amatorem modestum Sed hospitalem bonarum rerum studiosum sobrium
Multi etiam inobedientes vaniloqui et seductores. Nam sunt plerique etiam non subditi, vaniloqui et mentium seductores. Sunt enim multi intractabiles et vaniloqui et mentium seductores.
Senes vt sobrij sint, pudici, prudentes. Quod senes vigiles sint, casti, modesti. Senes vt sobrij sint graues modesti. 184
Anus similiter in habitu sancto Anus identidem sint in statu sacre decentes. Anus itidem vt in habitu sint qui religionem deceat.
Seruos dominis suis subditos esse Serui propriis dominis in omnibus subditi sint Seruos hortare vt suis dominis pareant in omnibus illis placeant.
[38 b] Et mundaret sibi populum acceptabilem. Et emundaret sibi populum peculiarem Et purificaret sibiipsi populum peculiarem.
Hec loquere et exhortare et argue cum omni imperio Hec loquere et exhortare et redargue omni cum imperio Hec loquere et hortare et argue cum omni precipiendi studio
Nemo te contemnat. Nemo te contemnat. Nemo te despiciat
Admone illos principibus et potestatibus subditos esse Admone illos magistratibus et potestatibus subditos esse Admoneto illos vt principatibus ac potestatibus subditi sint,
Hereticum hominem post vnam et 2am correptionem deuita Hereticum hominem post unam et 2am admonicionem deuita Sectarum auctorem hominem post vnam et alteram admonicionem fuge

Loci epistole ad Philemonem a diuo Hiero taxati

Philemoni dilecto adiutori nostro Philemoni dilecto et cooperatori nostro. Philemoni dilecto et college nostro.
Vt communicacio fidei tue euidens fiat Vt fidei tue communicacio efficax sit Vt communicacio fidei tue efficax fiat.
Ita frater ego te fruar in domino. Etiam frater ego te potiar in domino. Etiam frater ego te fruar in domino

[39 a] Hec omnia in commentariis, sacer Hieronymus aut carpit aut dirigit: nunc latinum interpretem nunc Vulgatam taxans interpretacionem. Quod eo diligentius ostendimus quo publicus 185 error ratione traductionum quibus passim vtimur inductus ab hominum mentibus falso iam vulgari more persuasis, funditus auelleretur, neque vllas vlterius haberet falsa persuasio latebras Et quamuis propositum nostrum fuerit hoc ostendere de vsitata traductione epistolarum beatissimi Pauli, quod et fecimus, dolentes tamen quod ita esset, et non potius traductionem Hieronymi haberemus: qui volet etiam eosdem commentarios Sancti doctoris ecclesie Hieronymi diligenter aduertere super hunc passum Et emundaret sibi populum acceptabilem ca: 2° epistole ad Titum (alios passus aliorum commentariorum eius in alios sanctè scripture libros: quorum esset testis multiplex, et copia diues, breuitatis rationem habens relinquo) plane intelliget ex eodem non modo epistolarum Pauli sed nec euangeliorum traductionem qua nunc vtuntur ecclesie, esse Hieronymianam, Vnde magis dolendum est: tantos ac tam claros beatissimi viri et sanctissimi doctoris ecclesie labores, quos ipse ad publicam omnium, et piorum et studiosorum vtilitatem insumpserat periisse, si omnino et nobis et posteris [39 b] periere, Quod si ita sit, et quempiam de posteris Christus dominus lux vera, et sola vera et indeficiens illuminet ad ea restituenda, que nobis periere, olim restituta: non inuidia non maleuolentia, aliqua jnsectandus erit, Sed in eo (quisquis is demum fuerit) gracia Christi honoranda. Quem solum omnis honor decet omnis gloria et graciarum actio, in omnia, et super omnia, seculorum secula Amen

Excerpta ex commentariis beati Hieronymj quibus manifeste conuincitur Vulgatam editionem epistolarum Pauli qua nunc ecclesia vtitur non esse ipsius Hieronymj

In primo enim commentariorum epistole Pauli ad Galathas libro, vbi in epistola .ca. 2. secundum Vulgatam editionem legitur Et contuli cum illis euangelium quod predico in gentibus. Sic inquit sacer Hieronymus Quod supra latinus interpres acquieui dixerat in eo loco vbi scriptum est, continuo non acquieui carnj et sanguini in presenti loco contuli magisquam acquieui interpretatus est.

186

Et in primo commentariorum epistole ad Ephesios vbi in epistola ca. 1. legitur Qui est pignus hereditatis nostre [40 a] in redemptionem acquisitionis, Pignus (inquit diuus Hiero:) latinus interpres pro arrabone posuit, non idipsum autem arrabo quod pignus sonat Ecce igitur quomodo latinum citat interpretem, non vt de se sed de alio loquens

Et quamquam citare latinum interpretem solet nunquam quin ipsum reprehendat, et edicionem qua passim vtimur, quibusdam tamen in locis id facere cognoscitur apertius, Vt in 2° commentariorum eiusdem epistole ad Galathas vbi capite [quinto] legimus Euacuati estis a Christo qui in lege iustificaminj, a gracia excidistis, Hic enim (ait sacer Hieronymus) non vt in latino, male interpretatum est, euacuati estis a Christo. Sed a Christi opere cessastis, magis intelligitur Et in 3° commentariorum eiusdem epistole vbi paulo post eodem capite quinto, ita in vulgata editione legimus, Modicum fermentum totam massam corrumpit, Ait idem Hieronymus male in nostris codicibus habetur Modicum fermentum totam massam corrumpit, et sensum potius interpres suum, quam verba apostoli transtulit, Et in epistola ad Titum vbi capite primo legimus Sed hospitalem benignum prudentem sobrium Ait rursum Hieronymus, latinus interpres verbi ambiguitate deceptus, pro pudico prudentem transtulit Ecce quomodo et interpretem et edicionem, aperte sugillat et arguit Quis igitur hanc dixerit, nisi mentis rationisque inops [40 b] Hieronymi esse tralationem? numquid se ipse reprehendit et se aliter et inepte quidem, cum probe in greco habeatur traduxisse dicit? Verum siquis accurate aspicere velit comperiet eum in tribus commentariorum libris, epistole ad Galathas latinum interpretem et nostram vulgatam edicionem, notatam vndevigesies, si etiam non plures, In primo commentariorum ad Ephesios Duodecies, In 2° quinquies, In 3° octies, In commentariis epistole ad Titum et Philemonem, frequenter Quare satisfactum puto sufficienter suspicionj eorum, qua nos damnassent quasi ausos ad translationem Hieronymj, nostram ex greco nouam adiecisse intelligentiam, et non solum adiecisse, sed et frequenter in examinationibus taxasse tanquam parum iuste interpretatam

[Blad 41-42 ubeskrevne]

187

Gracia enim estis saluati per fidem et hoc non ex vobis Dei enim donum est non ex operibus vt ne quis glorietur Ipsius enim sumus factura: creati in Christo Jesu in operibus bonis, que preparauit deus vt in illis ambulemus.

Credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iusticiam Ei autem qui operatur merces non imputatur secundum graciam sed secundum debitum, Ei vero qui non operatur Credenti autem in eum qui iustificat impium reputatur fides eius ad iusticiam secundum propositum gracie dei

Cognoscite ergo quia qui ex fide sunt hij sunt filij Abrahe, prouidens autem scriptura, quia ex fide iustificat gentes deus prenuntiauit Abrahe, quia benedicentur in te omnes gentes Igitur qui ex fide sunt benedicentur cum fideli Abraham Quicunque enim ex operibus legis sunt sub maledicto sunt. Et infra. Quoniam autem in lege nemo iustificatur apud deum manifestum est quia iustus ex fide viuit

[43 b] Nos enim Spiritu ex fide spem iusticie expectamus nam in Christo Jesu neque circumcisio quicquam valet neque preputium sed fides per dilectionem operans

Non solum autem hoc Sed et Rebecca ex vno conceperat Isaac patre nostro: nondum enim natis pueris, cum neque boni quicpiam fecissent neque mali, vt secundum electionem propositum dei maneret, Non ex operibus sed ex vocante dictum est Maior seruiet minori Sicut scriptum est Iacob dilexi, Esau autem odio habui,

Quid igitur dicemus? Quod gentes que non sectabantur iusticiam, apprehenderunt iusticiam, iusticiam autem eam que est ex fide Contra Israhel qui sectabatur legem iusticie ad legem iusticie non peruenit, propter quid? Quia non ex fide, sed tanquam ex operibus legis

Quomodo inuocabunt in quem non crediderunt

Nam ignorantes dei iusticiam, et propriam iusticiam querentes constituere, iusticie dei non fuerunt subditi nam perfectio legis Christus ad iustificationem omni credenti

Ceterum que ex fide est iusticia, ea sic loquitur Ne dixeris in corde tuo quis ascendet in celum: illic multa vide

188

??? Hoc est opus dei vt credatis in eum quem misit ille

[44 a] Commendat dominus centurionis fidem dicens, Ne in Israel quidem tantam fidem inuenj

Ad Magdalenam dixit Fides tua te saluam fecit vade cum pace

Dixit ad discipulos timentes obortam in mari tempestatem cum iam cessaset, Vbi est fides vestra?

Ad mulierem que passa fuerat sanguinis profluuium Confide filia fides tua te seruauit vade cum pace

Ad patrem defuncte puelle, Noli timere crede tantum et salua erit,

Dicunt apostoli domino Adauge nobis fidem, Dixit autem dominus si habueritis fidem sicut granum sinapis, dixissetis huic arbori sycamino, eradicare et transplantare in mare et obedisset vobis.

Ad decimum leprosum mundatum dixit dominus, Surge vade fides tua te seruauit,

dicit Iesus Verum tamen filius hominis cum venerit an reperturus est fidem in terra,

Dixit ceco, Quid tibi vis faciam At ille dixit domine vt visum recipiam Et Iesus dixit ei Recipito visum, fides tua te Saluum reddidit, et confestim visum recepit,

[44 b] Arbitramur hominem iustificari per fidem, absque operibus legis,

Vbi igitur gloriatio, Exclusa est, per quam legem, Operum, Non, imo per legem fidei,

Iustificati igitur ex fide pacem habemus erga deum per dominum nostrum Iesum Christum, per quem et contigit nobis ut fide perduceremur in graciam hanc,

[Resten af Siden tom, herefter udskaaret et Blad, Blad 45 ubeskrevet]

[46 a] Fidei virtus ex veteri testamento

Credidit Abraham deo et reputatum est illi ad iusticiam

Timuitque populus dominum, et crediderunt domino et Mosi seruo eius

Exaudiuit eos dominus eo quod credidissent in eum,

Quos cum domino credidisses tradidit in manu tua

189

Oculi enim domini comtemplentur vniuersam terram et prebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum

Credite in domino deo vestro et securi eritis,

Credite prophetis eius et cuncta euenient prospera

Crede deo et recuperabit te

Qui timetis dominum credite et non euacuabitur merces vestra

[Resten af Blad 46 ubeskrevet]

[47 a] De astrologis qui se matematicos vocant
Vnde dicitur Esaie xlvij: Defecis ti in multitudine consiliorum tuorum: stent et saluent te augures celi, qui contemplabantur sydera et supputabant menses, vt ex eis annuntiarent ventura tibi, Ecce facti sunt quasi stipula ignis combussit eos, non liberabunt animas suas de manu fiamme, etc

In hoc locum sic dicit Hieronymus Isti igitur qui supputant menses annosque dinumerant et horarum momenta librantes futurorum scientiam pollicentur Dicant tibi quid dominus super te cogitauerit illisque tacentibus quid venturum sit propheta respondit, ecce facti sunt quasi stipula, ignis deuorauit eos, vt qui salutem aliis promittebant sua ignorabant supplicia

Vnde idem Hiero: In illud Hieremie x Hec dicit dominus Juxta vias gentium nolite discere, et a signis celi nolite metuere que gentes timent quia leges populorum vane sunt

Sic inquit Proprie aduersus eos loquitur qui venerantur celestia, et que in signa sunt posita annorum, temporum, mensium et dierum, ab his estimant regi humanum genus et ex causis celestium terrena moderari, Quodque ait leges sine legittima populorum vane sunt, omnem humanam sapientiam futilem esse demonstrat et nullam habere in se vtilitatem,

190

Hinc Ambrosius super 2° capite ad Colossenses ait, Quod quidem omnem incredulum latet in Cristo omnem esse sapientiam et scientiam, quia non legunt in euangeliis astrologiam, Non in apostolo geometrica, non in propheta arithmeticam, nec musicam, que idcirco despecta sunt a nostris, quia ad salutem non pertinent, sed magis mittunt in errorem, et auocant a deo, vt dum his student raciocinacionum disputationibus curam anime sue non habeant, Que enim tam vera sapientia est, nisi cognouisse quid prosit et despexisse quod obsit

[47 b] Quid sentiendum de astrologia diuinatoria que et matematica dieta est

Nulla fuit vnquam nocentior pestis que plures orbi calamitates inuexit, quam ipsa astrologia diuinatoria, que libenter cupit videri scientia, si tamen possit geminam exuere stulticiam etiam si per eam ad furorem vsque insanant et stulti adolescentes et deliri senes Duplex est enim astrologorum error alter quod multa celo subiiciunt que inde non pendeant, alter quod que etiam efficit celum, inde tamen ab eis vt putant preuideri non possunt. Vnde celi dominator apud Job .ca. 38 Numquid nosti ordinem celi et pones racionem eius in terra? Et infra Quis enarrabit celorum rationem? Atque ideo loquitur spiritussanctus per Hieremiam prophetam ca. 10. dicens Iuxta vias gentium nolite discere et a signis celi noli metuere que gentes timent quia leges populorum vane sunt. Vnde Augustinus in libris confessionum de astrologis loquens quos Christiana (inquit) et vera pietas expellit et damnat ac iccirco Basilius occupatissimam dixit esse vanitatem Ambrosius inutilem et impossibilem. Theodoretus a philosophis etiam confutatam. Chrysostomus vanam falsam ridiculam. Vnde Seuerianus in libro de septem artibus postquam de vera dixit astronomia Tum ea (inquit) que attinent ad preuidenda [48 a] futura ita debere nesciri vt nec scripta esse videantur sunt enim fidei nostre sine dubitatione contraria Hec ille ad verbum. Hinc astrologus decreto Gregorii iunioris anathema pronuntiatur Et in concilio Toletano Si ipse presbyter aut diaconus fuerit in monasterium relegatur sceleris ibi penas perpetua detencione daturus Impium est ??? itaque ne dicam stultum astrologorum prestigiis et imposturis 191 hominibus terrorem ac propemodum desperationem quandam immittere: Quin et impiissimum fuit illum anathemate ferire, qui optimo zelo succensus nuper prestigiosam schedulam nescio que portenta minitantem abstulit ne plures quam par esset dementaret, cum non possit aut debeatur ferri excommunicationis sentencia nisi contra eum qui capitale crimen admisit aut ter monitum, vt interini taceam sentenciam esse nullam que sit lata a non suo iudice Sed neque potuit hec impostura esse bonus dolus inducendi homines ad penitenciam, cum expediat eos magis induci amore bonorum quam timore malorum, nam si de excommunicatione questio est ille magis fuerit excommunicandus qui affixit aut affigi iussit quam qui subtraxit Cum Augustinus super psalmis primo et sexagesimo predicans ad populum mathematicum produxit penitentem qui professioni [48 b] renuntiauerat non aliter quam si aut iudeus aut ethnicus aliquis regenerationis lauachrum accepisset, Idem quam pulchre (interpretans Joannem) insanie nostre nos admonet qui ad astrologos liberi intramus vt exeamus serui, et mendatiis emptis libertatem illis nostram erogamus, In libro vero de natura demonum ait expresse neminj licere post Christum genituram alicuius de celo interpretari. Hieronymus ex opprobriis Egypti hoc est reliquiis idololatrie esse ait, requirere stellarum cursus, et futurorum ex eis euenta rimari, Quod si hec non sufficiant, audiamus etiam quid leges ciuiles de astrologis sentiant, Nam quid illi de his impostoribus putauerint, nemo nescit qui legales Iustiniani codices legerit, in quibus ars mathematicorum (sic enim se vocabant astrologi) vt abhominabilis interdicitur, mandante imperatore, ne quis mathematicum consulat, Sed omnibus sileat perpetuo curiositas iudicandi Si quis autem mathematicum consuluerit capitis ei (quod est summum supplicium) pena denuntiatur quod profecto non statuisset sapientissimus imperator tot et sapientum usus et legibus et iudicio nisi non solum vite inutilem: sed perniciosam hominibus istam professionem experientia demonstrasset Ipse felicissimus lustinianus ita hoc hominum genus horrebat, vt si quis in eius comitatu deprehenderetur mathematicus summis ad eculeum vsque tormentis t emeritatis sue lueret penas

[Blad 49 ubeskrevet]

192

[50 a] Quod opera aliquid valeant (contra illos qui totum fidei et illi soli tribuunt) subscriptis auctoritatibus probatur

Qui redditurus est vnicuique iuxta facta sua his quidem qui perseuerantes in benefaciendo gloriam honorem et immortalitatem querunt, vitam eternam, iis vero qui sunt contentiosi et qui veritati quidem non obtemperant, sed obtemperant iniusticie, ventura est indignatio et ira et afflictio et anxietas aduersus omnem animam hominis operantis malum

Non enim qui audiunt legem iusti sunt apud deum, sed qui legem factis exprimunt iusti habebuntur.

Nam circumcisio quidem prodest si legem seruaueris Quod si transgressor legis fueris Circumcisio tua in preputium versa est.

Cornelius centurio vt habetur in actis vidit angelum introeuntem ad se et dicentem sibi Orationes tue et eleemosyne tue ascenderunt in memoriam coram deo. Hic ergo vocari meruit operibus Si quidem orationes et eleemosyne opera sunt

Omnes enim nos manifestari oportet ante tribunal Christi vt referat vnusquisque propria corporis prout gessit siue bonum siue malum,

[50 b] Sed in omnibus exhibeamus nosmetipsos sicut dei ministros vt non vituperetur ministerium nostrum in multa paciencia in tribulationibus in necessitatibus in angustiis, in plagis in carceribus in sedicionibus in laboribus in vigiliis in ieiuniis, in castitate etc.

Gloria vero et pax et honor omni operanti bonum Iudeo primum et Greco

Non enim iniustus est deus vt obliuiscatur operis vestri et laboris ex charitate suscepti, quam exhibuistis erga nomen illius qui ministrastis sanctis et ministratis

[Nederste Halvdel af Siden og Blad 51-53 a ubeskrevne]

193

[53 b] Subiectis locis enumerat Paulus peccata que a vita excludunt eterna

Repleti omni iniusticia Scortacione Versutia auaritia malicia pieni inuidia, cede, contencione, dolo, malis prediti moribus, susurrones obtrectatores. Dei osores contumeliosi, elati, gloriosi, excogitatores malorum, parentibus immo[ri]geri, expertes intelligentie pactorum haudquaquam tenaces, alieni a charitatis affectu Inscii federis immisericordes Qui cum dei iusticiam nouerint, nempe quod hij qui talia faciunt digni sunt morte, non solum ea faciunt verum etiam assentiuntur ijs qui faciunt

Ne erretis neque scortatores neque cultores simulachrorum neque adulteri neque molles neque qui concubunt masculis, neque fures, neque auari, neque ebriosi, neque maledici, neque rapaces, regni dei hereditatem accipient

Nunc autem scripsi vobis non commisceri Si is qui frater nominatur inter vos est fornicator aut auarus aut idolis seruiens aut maledicus, aut ebriosus aut rapax cum huiusmodi nec cibum sumere licet

[54 a] Manifesta sunt autem opera carnis que sunt fornicatio: immundicia: impudicitia: luxuria: idolorum seruitus: veneficia: inimicitie contentiones emulationes: ire: rixe: dissensiones: secte: inuidie homicidia ebrietates comessationes et his similia: que predico vobis sicut predixi: quoniam qui talia agunt: regnum dei non consequentur

Hoc enim scitote intelligentes, quod omnis fornicator aut immundus aut auarus quod est idolorum seruitus non habet hereditatem in regno Christi et dei

Mortificate ergo membra vestra terrestria. Stuprum immundiciam molliciem: concupiscenciam malam et auariciam que est simulachrorum cultus, ob que venire solet ira dei in filios intractabiles, et infra

Nunc autem deponite et vos omnia iram indignacionem maliciam maledicentiam turpiloquentiam ab ore vestro ne mentiamini alius aduersus alium

194

Scimus autem quod bona sit lex si quis ea legittime vtatur, sciens illud, quoniam iusto non est lex posita. Sed iniustis et inobsequentibus impiis et [54 b] peccatoribus, irreuerentibus et prophanis, patricidis et matricidis, homicidis, scortatoribus, masculorum concubitoribus, plagiariis, mendacibus, periuris, et si quid aliud est, quod sane doctrine aduersatur secundum euangelium glorie beati dei

[Resten af Siden og Blad 55-56 a ubeskrevne]

[56 b]

195

[57 a]

[Resten af Blad 57 ubeskrevet]

[58 a]

196

Versiculus ??? Peccauimus cum patribus nostris Responsorium: Iniuste egimus iniquitatem fecimus Oratio

Domine deus omnipotens iuste et misericors, qui per filium tuum dominum nostrum Iesum Christum pacem cum hominibus firmasti, quique colla superborum propria virtute semper humiliasti, Respice quesumus oculis misericordie tue tribulaciones ecclesie tue sancte, et super nos famulos tuos cunctosque fideles, qui peccatis nostris iram tuam meruimus, et presta in nobis gratiam tuam, vt aduersa queque forti animo sustinentes, liberati mox ab iis malis omnibus, in tua iugiter pace et laude letemur per eundem Christum dominum nostrum

[59 a]

197

[59 b næsten tomt, nederst:]

Paule serue dej memento mei peccatoris
Christiani tui famulicij tui mancipij

[60 a tomt]

[60 b] O stercke Gud ij himmelin boor
thu pleier een herre wære
oc sidher offuer alle engle koor
wore synder wille thu nw bære,
mijne øijen løffter ieg till teg,
saa saare mwnne meg lange
om thu wilt naadelige ansee meg,
for ieg haffuer synderne mange.

Corde natus ex parentis
ante mundi exordium
alpha et o cognominacionis
ipse fons et clausula
omnium que sunt fuere
queque post futura sunt
seculorum seculis.

O beatus partus ille
virgo cum puerpera
edidit nostram salutem
feta sancto spiritu
et puer redemptor orbis,
os sacratum protulit
seculorum seculis

198 Psallat altitudo celi
psallant omnes angeli
quidquid est virtutis vsquam
psallat in laudem dei,
nulla linguarum silescat,
vox et omnis consonet
seculorum seculis.

Te senes et te iuuentus
paruulorum te chorus
turba matrum virginumque
simplices puellule
voce concordes pudicis
perstrepent consentibus
[seculorum seculis.]

Ecce quam vates vetu[stis
concinebant] seculis
quam prophetarum tideles
[pagine spoponderant]
emicat prom[issus olim,
cuncta collaudent] deum
se[culorum seculis].

[61 a] Tibi Christe sit cum patre
agyoque spiritu
hijmni melos laus perhennis
graciarum actio
honor virtus victoria
regnum eternaliter
seculorum seculis.

[Resten af Blad 61 og Blad 62 a ubeskrevet]

199

[62 b] Scotica Cantio

200
201

EGENHÆNDIGE TILSKRIFTER AF PAULUS HELIE I TRYKTE BØGER FRA HANS BIBLIOTEK

202
203

Danorum Regum heroumque Historie a Saxone Grammatico conscripte. Parisiis (Jodocus Badius Ascensius) 1514

Paa Titelbladet mellem Titlen og Kongebilledet, til dels udraderet:

[?Possessor libri] paulus HELYE

Paa sidste Side under Kolofonen:

P HELYE med en Signatur foran

derefter:

Anno dominj mdxv dominica proxima ante festum assumpcionis virginis Marie Celebrate sunt nuptie Serenissimj ac Jnuictissimj Danorum regis Christiernj Secundi et Spetiosissim nat Philippi regis Hyspanie nobilissimj atque Burgidionum ducis Ysabelle neptisque imperatoris Maximilianj victoriosissimj

Quo anno in die Visitacionis oppetiit mortem pre - stantissimus Magister noster Martinus Petri quondam prior Assensis Cuius anima in Christi pace requiescat.

204

Prima pars operum Sancti Ambrosii episcopi Mediolanensis. Basilee. 1516. Fol.

Paa Bindets Forsìde:

prima pars operum beati Ambrosij

Fol. 3 D (Offic. I, 5)

Si enim taceas, dicetur. Ille conuitiatus est huic : contempsiti ste. Si referas contumeliam, dicetur : Ambo conuitiati sunt.

Qui tacet vincit conuiciatorem

Fol. 5 A (Offic. I, 11)

(Til Fortællingen om den rige Yngling, Matth. 19)

Vide hic quomodo decalogi preceptis aliquid deest que et media vocat diuus Ambrosius.

Fol. 7 C (Offic. I, 18)

(Om to unge Mænd, som Ambrosius har undladt at forfremme paa Grund af deres Mangel paa Høviskhed)

Ecce quantum diuus Ambrosius vltus sit lasciuiores gestus in incessu duorum clericorum, imo alter non fuit receptus ad clericatum ob eam causam

Fol. 11 B (Offic. I, 27).

(Om Tapperhed og Fædrelandsforsvar)

Quale bellum videtur iustum

Fol. 29 C (Offic. II, 28).

Aurum ecclesia habet : non ut seruet sed ut eroget : ut subueniat in necessitatibus

Hic vide quare ecclesia aurum habet.

Fol. 108 E (De Cain et Abel I, 7).

Ne dicas in corde tuo : virtus mea et potentia mea fecit mihi virtutem hanc magnam : sed in mente tua habebis dominum deum tuum : quoniam ipse dat vires vt facias virtutes.

Nemo glorietur de sua virtute sed quisque potius sese agnoscat.

205

Fol. 112 B (De Cain et Abel II, 2).

Soluitur corpore anima et post finem vite huius : adhuc tamen futuri iudicij ambiguo suspenditur

(Understreget og skrevet op i øverste Bladrand).

Fol. 172 D (De Iacob et vita beata II, 2).

Ex fide iustificatio non ex operibus

Et fortasse illud est : quod non operibus iustificamur, sed fide :

Fol. 236 D (De sacramentis IV, 5).

Vis scire quibus verbis celestibus consecratur [Corpus dominicum et sanguis]. Accipe que sunt verba. Dicit sacerdos : Fac nobis (inquit) hanc oblationem ascriptam, rationabilem, acceptabilem : Quid est figura corporis et sanguinis domini nostri Jesu Christi. Qui pridie quam pateretur (derefter Nadverens Indstiftelsesord i lidt udvidet Form).

Quibus verbis videtur eucharistiam consecrasse diuus Ambrosius

Fol. 239 C (De sacramentis VI, 5).

Prima ergo oratio laudem debet habere dei : Secunda supplicationem: Tertia postulationem: Quarta gratiarum actionem.

Qualis debet esse deuoti oratoris deprecatio.

206

Secunda pars operum Sancti Ambrosii episcopi Mediolanensis. Basileæ. 1516. Fol.

Paa Bindets Forside:

[Secund]a pars operum beati Ambrosij.

Øverst paa Titelsiden:

Liber fratris Pauli Helie carmelite quem emit duobus aureis anno domini 1523

Fol. 113 E (In euang. Luce V, 7).

Prophetauit quidem lex in Exodo, baptismatis gratiam per nubem et mare : spiritalem in agno prenunciauit escam : fontem perennem designauit in petra : remissionem peccatorum in Leuitico reuelauit : regnum celorum annunciauit in psalmis: terram repromissionis in Jesu Naue manifestissime declarauit

Understreget og i Randen skrevet:

Figura baptismj et remissionis peccatorum

Fol. 160 D (Expositío ep. ad Rom. I).

Postquam autem credidit : ex Saulo Paulum se dicit : hoc est : immutatum. Et quia Saulus... inquietudo seu tentatiointerpretatur : hic cum ad fidem Christi accessit, Paulum se dicit, idest quasi ex tentatore factum quietum humilemque vel paruulum :

Paulus sonat grecis quietum, latinis pusillum Saul etiam sonat postulatum

Ibidem.

Dauid dicit : Quia dominus ipse est : quod hereses negant. Marcioni enim videtur odio legis, 207Christum et corpus ei negare : Jesum profiteri : Judeis autem et Fotino propter &ccedil;elum legis, Jesum negare quod deus sit.

Martion Fotinus differunt

Fol. 161 D (Expositio ep. ad Rom. II).

et non locus orationem commendat, sed deuotus animus.

Understreget, og i Randen: Locus non commendat oracionem

Fol. 161 F (Expositio ep. ad Rom. II).

quia deus consulens infirmitati humane : sola fide addita legi naturali, hominum genus saluari decreuit

Understreget, og i Randen: Sola fide voluit deus hominum genus saluare

Fol. 171 E (Expositio ep. ad Rom. XIII).

Postquam autem a concordia animis dissidentibus et hereticis perturbantibus torqueri questiones ceperunt : multa immutata sunt ad sensum humanum : vt hoc contineretur in litteris quid homini videretur. Vnde et ipsi greci diuersos codices habent.

Indicat hoc loco beatus Ambrosius etiam grecorum codices fuisse viciatos

Fol. 253 C (Expositio ep. ad Coloss. II, 16).

Quia non legunt in euangelijs astrologiam : non in apostolo geometrica, non in propheta arithmeticam, nec musicam : quæ idcirco despecta sunt a nostris : quia ad salutem non pertinent : sed magis mittunt in errorem, et auocant a deo.

Manifesta in mathematicos criminationis nota

208

Jacobi Fabri Stapulensis Commentaria in epistolas S. Pauli. Parisiis. 1512. Fol.

Øverst paa Titelsiden:

Liber [fratris Pauli] Helie - - -

Fol. I har P.H. i Bladranden over, omkrìng og under den trykte Tekst afskrevet Erasmus' latinske Oversættelse af Romerbrevets første Kapìtel.

Fol. 71 b (Præfatio I, 1).

Verum id prius attendamus, quod cum dicit Paulus, non enim auditores legis iusti sunt apud deum, sed factores legis iustificabuntur : non intelligendum quemquam ex operibus iustificari posse neque enim dicit Paulus factores legis iustificantur, sed iustificabuntur non enim opera iustificant quemquam : sed opera si bona sunt, preparant ad dei iustificationem suscipiendam

Operibus nemo iusti[fic]atur sed opera ad [iu]stificationem preparent hic sentit auctor... Lutherum qui... iustificatum primum... facere.

Fol. 72 b (In ep. ad Rom. I).

si in litera circuncisionis et non in Spiritu ambulant.

[Quid] spiritus et quid [litera]...

Fol. 84 a (In ep. ad Rom. VII, 5).

Cum enim essemus in carne : affectus peccatorum qui per legem erant, operabantur in membris nostris, vt fructificarent morti.

Sacer Ambros... Ille dicitur esse in carne qui aliqui[d] sequitur quod lege prohi[betur] Igitur in carne esse multipharie intelligitur, nam omnis incredulus in car[ne est] id est carnalis, et chri[stianus] sub lege viuens in carne est. et qui de hominibus aliquid spe[rat] in carne est et qui male intelligit Christum in carne est et [si] quis Christianus [lux]uriosam habet vitam in carne est.

209

Fol. 95 b (In ep. ad Rom. XI).

Et vtinam Hieronymus... nunquam consuluisset Iudeos, qui nituntur fidei abrogationem inducere, authoritatem imminuere, et spiritum extinguere.

Hieronymus Iudeos [con]sulens forte magis [de]ceptus quam adiutus est [quia] illis magis cura ob[scu]randj euangelij quam illus[tra]ndi fuit semper

Fol. 118 b (In ep. I ad Cor. VIII).

Dicimus apud Paulum qui gratiæ dei tribuit omnia : ferme prophanum esse loqui de merito operum, maxime erga deum.

[N]ota in eos qui [super]sticiose aliquid [boni]s operibus tribuunt

Ibid.

de merito autem operum : humanum est aut etiam secundum beatum Augustinum superbum.

... ci superbe oper... [di]gnifican[tur]

Fol. 127a (In ep. I ad Cor. XIII, 1).

Nullus miretur, si nunc prophetæ non sunt, si linguæ non sunt etc.

Multa conuersion[i] ad fidem necessaria qu[e] modo necessaria non sun[t]

Fol. 135 a (In ep. I ad Cor.XVI).

Et Christiani septimanas habent... Debent itaque nominari dies : dominica, secunda septimanæ, tertia septimanæ etc.

Qualiter debent [dies] septimanarum appellari

Fol. 165 a (In ep. ad Eph. I).

Nam gratia eius per fidem saluati simus : non saluati ex nobis neque ex operibus nostris, sed dei gratia

Nunquam esse operibus gloriandum

210

Fol. 192 b (In ep. I ad Thess. IV).

(Ved at afholde os fra Synd) modo nos disponamus ad illos diuinos motus excipiendos.

Nobis est preparatio [ad] excipiendos diuinos [m]otus

Fol. 213 a (In ep. I ad Tim. VI, 3-4).

Optimum sane est : in sacrarum literarum doctrina se continere,... sunt enim multa verba in scripturis diuinis : quæ possunt trahi ad eum sensum, quem sibi vnusquisque sponte præsumpsit

Hic vide quomodo [scrip]tura trahitur a... niendis affectib[us] nostris

Fol. 234 a (In ep. ad Hebr. II).

Ideo in Christo mediatore multum speremus : vt illum multum amemus. hæc spes, etsi cætere desint : saluat omnes cætere autem si assunt, et hec desit : saluare non possunt. Cæteras autem voco : quæ patronorum, et erga patronos spes sunt imo si assunt, etiam si hæc non desit : eam tamen imminuunt spes enim diuisa : minor est et amor diuisus : minor.

Spes et fiducia et patron[atus] sanctorum imminuit fiduciam in Christum nota

211

Flauii Iosephi Opera latine interpretata, Ruffino presbytero interprete. Basileæ. 1524. Fol.

Øverst paa Titelsiden (overstreget):

Liber fratris Pauli Helie carmelite, emptus anno dominj mdxxxi duobus aureis nummis

212
213

Scholia marginalia til TEXTVS OMNIVM

Epistolarum beatissimi Pauli apostoli versionis Erasmi Roterodami

Roschildie mdxxxiiij

214
215

[60 b] Argumentum in ep. ad Gal per Erasmum Roterod

Ostendit Christianam libertatem non esse peccandi licentiam, sed vltroneam functionem officiorum pietatis, que charitate dictante, non lege iubente prestantur

Hic vide lector quid sit Christiana libertas. Quidue Christiane libertatis officium.

[66 a] Ep. ad Galatas

V.5 Nos enim Spiritu ex fide spem iustitie expectamus,6 nam in Christo Iesu, neque circumcisio quicquam valet, neque preputium, sed fides per dilectionem operans.7 Currebatis bene, quis vos impediuit, vt non crederetis ventati?

Igitur non sola fides ad salutem sufficit nec queuis etiam fides, sed ea tantum que charitatem (bonorum operum effectricem) comitem habet.

V.13 Vos enim in libertatem vocati fuistis fratres, tantum ne libertatem in occasionem detis carni, sed per charitatem seruite vobis inuicem.

Nam libertas vere Christiana non est licentia vite, aut peccandi arbitrium, Sed spontanea functio bonorum operum, charitate impellente, non lege cogente.

V.17 Nam caro concupiscit [66b] aduersus spiritum, spiritus autem aduersus carnem. Hec autem inter se mutuo aduersantur, vt non quecunque volueritis, eadem faciatis.

Periculosa res, excludere spiritum dei, peccandi consuetudine Vnde fit vt voluntas racionis, a voluntate sensualitatis frequenter superata, non prestet ea que prestanda iudicat.

216

V.22 Contra, fructus spiritus est, charitas, gaudium, pax, lenitas, benignitas, bonitas, fides, mansuetudo, temperantia.

His dotibus spiritussancti (que nos eterna vita dignos reddunt) nobis incumbendum est, ne carnis vitijs seruientes, excludamur ab hereditate regni dei.

[67 a] VI.7 Ne erretis, deus non irridetur.8 Quicquid enim seminauerit homo, hoc et metet.

Iste locus aperte meminit premiorum bonorum et malorum, contra illorum impiam sententiam, qui negant apud deum vllum esse meritorum respectum.

[68 a] Ep. ad Ephesios

Argumentum Erasmi

Nec enim est vlla epistola, que tam abditos habeat sensus, vt ob hanc potissimum Petrus scripsisse videatur, sicut et charissimus frater noster Paulus secundum datam sibi sapientiam scripsit vobis, sicut in omnibus epistolis loquens in eis de his, in quibus sunt quedam difficiha intellectu, que indocti et instabiles deprauant, sicut et ceteras scripturas, ad suam ipsorum perditionem.

Hac sententia b. Petrus (tanquam futurorum prescius) palam arguit huius seculi temeritatem, que Pauli epistolas putat intellectu tam faciles, vt nedum ab eruditis clericis Verumetiam ab indoctis laicis facile intelligantur.

[71 b] IV.11 Et idem dedit, alios quidem apostolos, alios vero prophetas, alios autem euangelistas, alios autem pastores ac doctores...

Hic locus ostendit iuxta diuersitatem donorum dei, aperte in ecclesia Christi distinctos esse offitiorum et dignitatum gradus Contra illorum sententiam, qui ordinem publicum confundunt.

IV.14 vt non amplius [72 a] simus pueri, qui fluctuemus et circumferamur quouis vento doctrine per versutiam hominum, per astutiam, qua nos adoriuntur vt imponant nobis...

Verbosas hereticorum doctrinas et fraudulentas ad seducendum persuasiones, ventos vocat, quod instabiles et nutabunde sint.

217

[72 b] IV.29 Omnis sermo spurcus ex ore vestro ne procedat, sed si quis est bonus ad edificationem, quoties opus est, vt det gratiam audientibus,30 et necontristetis spiritum sanctum dei, per quem obsignati estis in diem redemptionis.

Si de omni verbo otioso est reddenda ratio (Mat. xij) multomagis de sermone spurco, impudico, et maledico, Vt enim decet mundum habere cor, ita linguam oportet habere castam et pudicam.

V.15 Videte igitur quomodo [73 b] circumspecte ambuletis, non vt insipientes, sed vt sapientes, redimentes occasionem, quod dies mali sint.

Si circumspecte ambulandum est, hoc est viuendum, ergo ad salutem consequendam non satis est credere tantum, sed magnopere conducit facere voluntatem dei in bonis operibus, quibus promittitur regni dei hereditas.

[74 a] VI.8 illud scientes quod vnusquisque quod fecerit boni, hoc reportabit a deo, siue seruus fuerit siue liber.

Hic confunditur quorundam hereticorum impudentia, negantium Christianorum merita, quando Paulus dicit factores bonorum operum apud deum mercedem reportaturos.

[76 b] Ep. ad Philippenses

I.22 Quod si contingat viuere in carne, ea res mihi fructus est operis, et quid eligam ignoro.

Tametsi infidelium opera sint infructuosa quod fiant sine fide, Fidelium tamen opera maxime sunt fructuosa, adeoque premio digna, quod hic indicat Paulus cum dicit Vitam habere fructum operis.

[77 a] II.2 complete meum gaudium, vt similiter affecti sitis, eandem charitatem habentes, vnanimes, idem sentientes,3 ne quid fiat per contentionem aut per inanem gloriam, sed per humilitatem animi,

Qui non similiter affecti eandem habentes charitatem, vnanimes et idem sentientes, frustra gloriantur se esse Christianos Qui contentioni seruiunt ac inani glorie student, alieni a modestia, non pertinent ad corpus Christi.

218

[79 a] III.13 Unum autem illud ago, ea quidem que a tergo sunt obliuiscens, ad ea vero que a fronte sunt enitens, iuxta prefixum signum insequor ad palmam superne vocationis dei, per Christum Iesum.

Paulo adeo placet studium virtutum, vt hic glorietur sese de virtute in virtutem procedere.

III. 18 Nam complures ambulant, de quibus sepe dixi vobis, nunc autem et flens dico, inimici crucis Christi, quorum finis perditio est, quorum deus venter, et gloria in dedecore ipsorum, qui terrestria curant.

Inimicos crucis Christi vocat pseudochristianos qui refugientes persecutiones et afflictiones, atque huius vite molestias, solas ventris delitias, otium, ac terrena commoda sectantur.

[79 b] IV.1 Proinde fratres mei dilecti ac desyderati, gaudium et corona mea sic state in domino dilecti.

Sunt quidam huius seculi turbatores qui nullo sensu ferunt virginem matrem, dici vitam dulcedinem et spem nostram, et tamen Paulus hoc loco, orthodoxo sensu vocat Philippenses gaudium et coronam suam.

Ep. ad Colossenses

[81 b] I.21 Et vos qui quondam eratis abalienati, et inimici mente in operibus malis, nunc tamen reconciliauit in corpore carnis sue per mortem, vt exhiberet vos sanctos et irreprehensibiles et inculpatos in conspectu suo.

Inutilis est igitur nobis reconciliatio per sanguinem crucis facta, si adhuc perseueramus in malis operibus, nec sumus irreprehensibiles, nisi per penitentiam renouetur in nobis reconciliationis gratia.

[83 a] II.16 Ne quis igitur vos iudicet in cibo aut potu, aut in parte diei festi, aut nouilunii, aut sabbatorum, que sunt vmbra rerum futurarum, corpus autem Christi.

Hec damnata Iudeorum supersticio nihil habet commune cum pio dierum et ciborum delectu apud Christianos, qui statis diebus abstinent a certis cibis et operibus nulla iusticie opinione sed solo continentie et contemplationis amore.

219

[83 b] III.5 Mortificate igitur membra vestra terrestria, stuprum, immunditiam, mollitiem, concupiscentiam malam, et auaritiam, que est simulacrorum cultus,6 ob que venire solet ira dei in filios intractabiles,7 inter quos ambulabatis quondam, cum viueretis in his.

Vt olim nihil profuit carne circumcidi, sine circumcisione cordis, ita iam in noua lege nihil prodest corpore baptisatum esse, si animus adhuc manet illotus, manet autem, quamdiu hec vitia regnant in nobis, que Paulus hic enumerat, idcirco iubet superna querere et superna curare non terrestria.

[84 a] III.11 vbi non est Grecus et Iudeus, circumcisio et preputium, barbarus, Scytha, seruus, liber, sed omnia in omnibus Christus.

Paulus indicat hoc loco vt prius indicarat ad Galatas iij. in euangelica professione nulla esse nationum discrimina, quando Christus ex omnibus orbis populis vnum euangelium voluit esse.

[84 b] III. 23 Et quicquid feceritis, ex animo facite tanquam domino, et non hominibus, scientes quod a domino recipietis mercedem hereditatis, nam domino Christo seruitis.

Excludit hoc loco bonis operibus inanem gloriam, omnium virtutum pestem, quando vult vt omnia facientes studeamus non hominibus, sed in simplicitate cordis soli deo piacere, Nam hoc est bonum opus ex animo facere.

[85 a] IV.12 Salutat vos Epaphras, qui ex vobis est seruus Christi, semper anxie laborans pro vobis in precationibus, vt stetis perfecti et completi in omni voluntate dei.

Cum legimus precationes fieri pro Colossensibus, vt stent perfecti et completi in voluntate dei, Palam intelligimus esse incrementa et augmenta meritorum et gratiarum, que contingunt fidutia et studio bonorum operum.

220

[85 b] Ep. I ad Thessalonicenses

I.3 indesinenter memores vestri propter opus fidei ac laborem charitaris, et quod permansistis in spe domini nostri Jesu Christi, coram deo et patre nostro,

Frustra Paulus indesinenter oraret pro Thessalonicensibus, nobisque orandi pro aliis exemplum relinqueret, si nulla esset orationum efficatia, earum scilicet, que pro aliis funduntur.

[86 a] I.6 Et vos imitatores nostri facti fuistis, et domini, recipientes sermonem cum afflictione multa, cum gaudio spiritus sancti, adeo vt fueritis exemplo omnibus credentibus in Macedonia, et Achaia.

Hoc laudabilior est fides credentium, quo maioribus fuerit attrita persecutionum procellis, cum gaudio spiritussancti perpessis.

[86 b] II.5 Neque enim vnquam per sermomem adulationis versati sumus, quemadmodum nostis, nec per occasionem auaritie (deus est testis)6 neque querentes ex hominibus gloriam, nec a vobis, nec ab aliis,7 cum possemus in autoritate esse tanquam apostoli Christi, sed fuimus placidi in medio vestri

Paulus semper contentus placuisse vni deo nunquam ab hominibus gloriam quesiuit, idcirco vt vbique alienus fuit ab adulatione, ita nunquam authoritatis supercilio tumebat.

[87 a] II.16 qui obsistunt nobis, ne loquamur gentibus, quo salui fiant, vt expleant sua peccata semper, peruenit autem in illos ira in finem.

Quando verbum dei per filium dei reuelatum, ac prophetas et apostolos predicatum, sic salutem offert, vt peccata destruat, igitur nulli magis verbo dei repugnant, quam qui peccandi consuetudine sunt indurati.

[88 a] III.12 vos autem dominus abundantes et exuberantes faciet mutua inter vos charitate, et in omnes, q[u]emadmodum et nos in vos,13 vt confirmet corda vestra, irreprehensibilia in sanctimonia coram deo et patre nostro, in aduentu domini nostri Jesu Christi, cum omnibus sanctis eius.

Vt intelligamus, contendentibus ad perfectam salutem non esse satis in minimis aut mediocribus consistere, optat Paulus Thessalonicensibus non 221 quamuis charitatem, sed summam et exuberantem, vt semper magis abundent.

[88 b] IV.8 Proinde qui reiicit, non reiicit hominem, sed deum, qui dedit spiritum suum sanctum in vos.

Periculosum est igitur contemnere authoritatem illorum qui acti Spiritu dei, multa et tradiderunt et docuerunt, ad vite honestatem et virtutum custodiam necessaria, nam qui huiusmodi reiicit non hominem sed deum reiicit.

[89 a] V.5 Omnes vos filij lucis estis ac filij diei, non sumus noctis, neque tenebrarum.

Filij lucis et diei sunt, qui fide illuminati, et charitate feruidi, perdurant in innocentia vite, semper facientes opera dei, Filij vero noctis et tenebrarum sunt tantum nomine Christiani, reuera autem filij diaboli, in finem vsque illius opera facientes, que sunt opera noctis et tenebrarum,

[89 b] V.12 Rogamus autem vos fratres, vt agnoscatis eos, qui laborant inter vos, et qui presum vobis in domino et admonent vos, vt habeatis illos in summo pretio per charitatem propter opus illorum, pacem habete cum illis.

Hoc sentit de predicatoribus et doctoribus fidei et verbi dei, quos conuenit esse in summo pretio, ac vitam agere in maxima pace et tranquillitate ob dignitatem officij quod administrant.

V.22 Ab omni spetie mala abstinete.

Hic docet abstinendum esse non solum a rebus per se malis, sed etiam ab his que vere mala non sunt, sed tamen spetiem mali habent, aut reuera, aut etiam alterius erronea conscientia, Cui non est ponendum offendiculum.

222

[90 b] Ep. II ad Thessalonicenses

I.5 documentum iusti iudicij dei, in hoc vt digni habeamini regno dei, pro quo et patinimi.6 Siquidem iustum est apud deum, reddere ijs qui affligunt vos afflictionem, et vobis qui affligimini relaxationem nobiscum...

Quando Paulus dicit, in hoc vt digni habeamini regno dei, pro quo et patimini, palam intelligimus meritorum rationem, contra illos qui negant omne meritum, et ideo sequitur in Paulo, Siquidem iustum est apud deum, reddere ijs qui affligunt vos, afflictionem, et vobis qui affligimini relaxationem nobiscum.

[91 b] II.14 Itaque fratres state, et tenete institutiones quas didicistis siue per sermonem, siue per epistolam nostram

Apparet hoc loco multa solo sermone ab apostolo tradita sine scriptura, que iam longo vsu fidelium, parem obtinuerunt cum sanctis scripturis authoritatem, cuiusmodi sunt sacramentorum ritus, ac honeste et sobrie viuendi instituta.

[92 a] III.11 Audiuimus enim quosdam versantes inter vos inordinate, nihil operis facientes, sed curiose agentes12 His autem qui sunt istiusmodi, precipimus et obsecramus per dominum nostrum Jesum Christum, vt cum quiete operantes, suum ipsorum panem edant

Hic apostolus non precipit fidelibus vt panem lucrentur opere manuario aut arte sedentaria (vt quidam volunt) sed prohibet iners otium, et vanam curiositatem, que causam prestant inordinate viuendi, vt enim diuersa sunt membra, ita membrorum distincta opera, neque vna omnibus membris congruit operatio.

[93 a] Ep. I ad Timotheum

I.9 sciens illud, quod iusto lex non sit posita, sed iniustis et inobsequentibus, impijs et peccatoribus, irreuerentibus et profanis, patricidis, et matricidis, homicidis, scortatoribus, masculorum concubitoribus, plagiarijs, mendacibus, periuris, et si quid aliud est, quod sane doctrine aduersetur...

Qui adhuc seruiunt huiusmodi crassis viciis quamuis olim baptizati, omnibusque sacris Christiane religionis iniciati fuerint, adhuc sunt sub legis obligatione, 223quando fides ad salutem nullis prodest, nisi seruantibus innocentiam vite, et perseuerantibus in studio pietatis.

[94 a] II.1 Adhortor igitur, vt ante omnia fiant deprecationes, obsecrationes, interpellationes, gratiarum actiones pro omnibus hominibus,2 pro regibus et omnibus in eminentia constitutis,

Cum ex multis locis epistolarum Pauli deprehenditur quanta sit efficatia obsecrationum, tum precipue ex hoc loco, quo tam diligenter hortatur ad easdem vt ante omnia velit fieri deprecationes &c. etiam pro ethnicis principibus, nedum fidelibus.

II.8 Uolo igitur orare viros in omni loco, sustollentes puras manus absque ira et deceptione.

Indicat non omnes orationes esse gratas deo et apud deum efficaces, Nam qui manus habent sanguine, rapina et iniquitate plenas frustra orant, et qui cor habent odio ira, ac malis cupiditatibus obsessum, etiam sine fructu orant,

II. 12 Ceterum mulieri [94 b] docere non permitto, neque authoritatem vsurpare in viros, sed esse in silentio

Si mulieri Paulus non permittit authoritatem docendi, nec vt alibi dicit potestatem loquendi in cetu virorum, multo minus permitteret eidem officium cantillandi in templis, ac vocibus et mobili gutture lasciuiendi,

III.1 Indubitatus sermo. Si quis episcopi munus appetit honestum opus desiderat.2 Oportet igitur episcopum irreprehensibilem esse, vnius vxoris maritum, vigilantem, sobrium, modestum &c.

Non hoc vult Paulus, vt oporteat episcopum esse maritum, sed hoc sentit vt si non contingat episcopus celebs (si tamen ceteris dotibus sit preditus) tunc is eligatur, qui vnicam tantum habuerat vxorem, primum enim coniugium videtur soboli propagande datum, secundum vero vix caret suspicione incontinentie

224

[95 a] III.15 vt noris quomodo oporteat in domo dei versari, que est ecclesia dei viuentis, columna et stabilimentum veritatis

Ex hac Pauli doctrina palam fit, illos non vt dignum est, versari in domo dei, qui neglecta honestate vite, imo contempta omni disciplina, etiam rident doctrinam morum,

[95 b] IV.3 prohibentium contrahere matrimonium, iubentium abstinere a cibis, quos deus creauit ad sumendum cum gratiarum actione fidelibus, et his qui cognoueruntveritatem, quod quicquid creauit deus, bonum sit, et nihil reiiciendum si cum gratiarum actione sumatur.

De errore Encratitarum et Phrigianorum postea exorto, hic loquitur, qui nuptias et cibos damnabant, pietatis pretextu, tanquam res per se malas, Errant igitur qui hanc predictionem in celibatum sacerdotum torquent, atque in ieiunia Christianorum, quando illi nullo errore abstinent vel a cibis vel a nuptiis,

IV.8 Nam corporalis exercitatio paululum habet vtilitatis at pietas ad omnia Vtilis est, vt que promissiones habeat vite presentis ac future.

Vt si aliquis ieiunat, vigilat, orat, interini alienus a charitate, misericordia, et puritate ac pietate mentis, plenus auaritia, furore, odio, impatientia. Corporalia enim sine spiritualibus bonis parum habent vtilitatis

IV.14 Ne neglexeris [96 a] quod in te est donum, quod datum est tibi per prophetiam cum impositione manuum, authoritate sacerdotij

Hij qui summam habent diuinorum potestatem nimirum episcopi fundentes sacra precamina, ac diuinam implorantes opem super perficiendos cum impositione manuum, prophetie et scientie donum administrabant.

[96 b] V.17 Qui bene presunt presbyteri, duplici honore digni habeantur, maxime hi, qui laborant in sermone et doctrina.

Honorem hoc loco et aliis aliquot locis Paulus vsurpat pro subsidio, quod debetur iis, qui successerunt in vices apostolorum ac discipulorum Christi, ne suspicemur illum loqui de honore reuerentie tantum.

225

[97 a] VI.3 Si quis diuersam sequitur doctrinam et non accedit sanis sermonibus domini nostri Jesu Christi, et ei que secundum pietatem est sane doctrine,4 is inflatus est nihil sciens, sed insaniens circa questiones ac disputationum pugnas, ex quibus nascitur inuidia etc.

Ostendit Christi doctrinam que secundum pietatem est, esse tam simplicem, vt qui questionibus inutilibus illam studio obscurant, inflati sint, nihil scientes, sed magis insanientes, vult enim scriptura magis operibus prestari, quam verbosis questiobus disputari,

[97 b] VI.9 Ceterum qui volunt ditescere, incidunt in tentationem et laqueum, et cupiditates multas stultas, ac noxias, que demergunt homines in exitium et interitum.

Hec est auarorum lectio, qui nunquam satiant[u]r huius seculi bonis, qui per phas et nephas aliena rapiunt si possunt, affectant si non possunt, qui copulant agrum agro tanquam soli terram possessuri, qui thesaurizant et ignorant cui congregant illa,

[98 a] VI.17 His qui diuites sunt in presenti seculo precipe, ne elato sint animo, neque spem ponant in diuitiis incertis, sed in deo viuente, qui prebet nobis omnia affatim ad fruendum,18 vt bene faciant, vt diuites sint operibus bonis etc.

Qui facultatibus, fundis, agris, vineis, castris et domibus diuites sunt, laruas tantum habent diuitiarum, qui vero bonis operibus ditescere student, ij demum veras diuitias (que nunquam veterascunt) possidebunt

[98 b] Ep. II ad Timotheum

I.3 Gratiam habeo deo... quod citra vllam intermissionem faciam de te mentionem in precationibus meis noctu dieque etc.

Ab iis qui plusquam Christiani sibi videntur facile rideretur hec Pauli pietas, qua charitate impulsus orauerit sine intermissione, quando etiam pietas quorundam mediocriter orantium nunc passim ridetur proque stulticia et insania habetur,

226

[99 a] I.6 Quam ob causam commonefacio te, vt suscites donum dei, quod est in te per impositionem manuum mearum.

Vna ex ceremoniis primitiue ecclesie, conferendi sacros ordines, erat manuum impositio, ad quam dicit Paulus conferri donum, quod erat gratia quedam sacramentalis, vt intelligamus ordinem sacrum esse verum sacramentum.

[100 a] II.21 Si quis igitur expurgarit seipsum ab his, erit vas in honorem sanctificatum,

Cum dicit si quis seipsum expurgarit ab his, palam indicat aliquas esse vires et facultates liberi arbitrij,

[100 b] II.22 Iuueniles autem concupiscentias fuge,

Iuueniles concupiscentie sequuntur conuiuia, aleas, pilas, venationes, canes, aues, arcus, curam forme, et vestium curiosiorem apparatum, et id genus que sacrato viro sectanda non sunt sed fugienda.

III.2 Erunt enim homines sui amantes, auari, fastuosi, superbi, maledici, parentibus immorigeri, ingrati, impij, carentes affectu, nescij federis etc.

Amantes sui, id est sibi placentes, hoc est suis commodis studentes vnde dieta philautia, cecus (vt inquit Flaccus) amor sui. Ex hoc enim affectu, nascuntur cetera mala que Paulus hic enumerat.

[101 a] III.8 Quemadmodum autem Iannes et Iambres resistebant Moysi, ita et hi resistunt veritati, homines mente corrupti, reprobi circa fidem, sed non proficient amplius.

Sentit hoc Paulus de doctoribus quibusdam, per hypocrisim iudaissantibus, qui negligentes summam nostre salutis, nimirum fiduciam in Christum, docent fidendum esse, humanis viribus et ceremoniis visibilibus, que tametsi maiestatem addunt cultui diuino, salutem tamen non prestant.

227

III.16 Omnis scriptura diuinitus inspirata, et Vtilis ad doctrinam,

Quia quod euangelium ex parte docet esse factum, hoc littere veteris testamenti futurum predicunt, ac deliniant, nec aliud docent quam euangelium, sed aliter.

[103 a] Ep. ad Titum

I.5 Huius rei gratia reliqui te in Creta, vt que desunt, pergas corrigere, et constituas oppidatim presbyteros, sicut ego tibi ordinaram.

Vt neque in hoc loco, ita nusquam in apostolicis scriptis, legimus constitutos presbiteros populi suffragiis. Sed vel ab ipsis apostolis, vel episcopis, legittimis apostolorum successoribus, penes quos semper in ecclesia fuit summa potestas diuinorum.

[103 b] I.16 Deum profitentur se scire, ceterum factis negant, cum sint abominabiles, et dicto non audientes, et ad omne opus bonum reprobi.

Non magnum est voce profiteri deum (quod etiam impij facere solent) si factis eum neges. Factis autem negant, qui male viuunt, non hoc synceritate et integritate vite prestantes quod verbis prestandum fatentur.

II.1 Tu vero loquere que decent sanam doctrinam.2 Senes, vt sobrii sint etc.3 Anus itidem etc.6 Adolescentes consimiliter etc.9 Seruos hortare etc.

Cum a diuersis hominum generibus exigat alias et alias virtutes, pro ratione etatum, sexuum, et offitiorum, vnam tamen sobrietatis virtutem ab omnibus exigit, tanquam diuersarum virtutum matrem fecundissimam.

[104 b] III.8 De his volo vt confirmes, quo solliciti sint, vt bonis operibus presint qui crediderunt deo. Hec enim sint honesta et vtilia hominibus.

Si ij qui crediderunt deo, debent adhuc bonis operibus preesse, ergo vna fides non satis est ad salutem, sed etiam studium bonorum operum in fidelibus desyderatur.

228

[105 b] Ep. ad Philemonem

9tamen propter charitatem potius rogo, cum talis sim, nempe Paulus senex, nunc autem etiam vinctus Iesu Christi.

Hec Pauli modestia qua rogat Philemonem (cum precipere potuisset) palam arguit supercilium quorundam episcoporum ac prelatorum, qui terrificis ac minacibus verbis semper precipiunt et mandant, nunquam vero rogant et obsecrant.

[106 a] Ep. ad Hebreos

I.1 Deus olim multifariam multisque modis locutus patribus per prophetas, extremis diebus hisce locutus est nobis per filium,

Si patres olim (qui erant viri eximia pietate clari) obedierunt voci prophetarum et angelorum, multo magis congruit, vt nos nostris temporibus voci loquentis filij dei eterni obediamus.

[107 a] II.2 Etenim si is qui per angelos dictus fuerat sermo, fuit firmus, et omnis transgressio et inobedientia iustam premij repensationem accepit,3 quomodo nos effugiemus, si tantam neglexerimus salutem?

Nam si non impune neglecte et contempte sunt voces prophetarum et angelorum, longe minus impune negligentur voces loquentis Christi filij dei, non tam per se quam per suos apostolos, reuelate veritatis probatissimos testes.

[108 a] II.17 Unde debuit per omnia fratribus similis reddi, vt misericors esset et fidelis pontifex, in his, que apud deum forent agenda, ad expiandum peccata populi.

Filius dei homo factus, sic mortalitatem induit, vt humane nature similis tantum fieret in his que habent rationem miserie, non autem rationem culpe, Vnde miser factus, peccator tamen non est factus

III.5 Et Moses quidem fidelis fuit in tota domo illius, veluti minister...6 At Christus tanquam filius administrauit domum ipsius.

Si Mosi tanquam ministro et fideli dispensatori obtemperatum est, multo magis obtemperabitur Christo iam non ministro tantum sed vero dei filio.

229

[108 b] III.14 Christi participes facti sumus, si sane initium substantie, vsque ad finem firmum tenuerimus.15 In hoc quod dicitur. Hodie si vocem eius audieritis, ne obduretis corda vestra

Nihil enim proderit nobis audisse doctrinam euangelicam, nisi perseueremus viuere iuxta doctrinam euangelicam, imohoc grauius puniemur, quo maior est ille qui per se dignatus est nobis loqui.

III.18 Quibus autem iurauit, non ingressuros in requiem suam nisi ijs qui non obedierant?19 Et videmus, quod non potuerint ingredi propter incredulitatem.

In omnibus verax est deus, nam et obedientibus (quod promisit) prestitit, et quod inobedientibus comminatus est, inflixit.

[109 a] IV.1 Metuamus igitur, ne quando derelicta promissione introeundi in requiem eius, videatur aliquis ex vobis fuisse frustratus.

Quod maioribus nostris tum erat Moses, hoc nobis nunc est Christus, Illi enim properabant ad terrenam requiem, nostendimus ad celestem, timeamus igitur negligere vocem dei, que nobis quotidie per euangelium loquitur.

[109 b] IV.12 Viuus est enim sermo dei, et efficax, et penetrantior quouis gladio vtrinque incidente

Sermo dei sic viuus est, quod viuificat omnia, sic efficax, quod potest omnia, quando illi nihil potest resistere, sic penetrans quod insit omnibus, immeatque omnia.

V.1 Nam omnis pontifex qui ex hominibus assumitur, pro hominibus constituitur... vt offerat donaria et victimas pro peccatis

Precipuum pontificis ab hominibus assumpti officium est offerre deo sacrificia et preces pro populo ad mediandum inter deum et populum, oretque primum pro se, deinde pro populi peccatis.

230

[110 a] V.4 Nemo sibiipsi vsurpat honorem, sed qui vocatur, etiam a deo, quemadmodum et Aaron.

Quia honore videtur indignus qui per arrogantiam ambit dignitatem, et parum idoneus est ad functionem, qui semet ingerit. Siquidem teste Hieronimo Melius est summum sacerdotium promeruisse quam obtinuisse.

V.12 ... vt doceamus nos que sint elementa initij eloquiorum dei, factique estis ij, quibus lacte sit opus, et non solido cibo.

Hoc loco humilem et rudem sermonem de rebus minimis disserentem appellat lac, solidum vero cibum sapientie sermonem de perfectioribus et altioribus rebus disserentem.

[110 b] VI.4 Nam fieri non potest vt qui semel fuerint illuminati, gustauerintque donum celeste, et participes facti fuerint spiritus sancti,5 gustauerintque bonum dei verbum, ac virtutes futuri seculi,6 si prolabantur denuo renouentur per penitentiam, ab integro crucifigentes sibimetipsis filium dei, et ludibrio exponentes.

Iste locus videtur prima spetie negare penitentiam relapsis post baptismum negat quidem renouationem fieri posse per iterationem baptismi, quando baptismus semel tantum datur, non autem negat fieri per penitentiam, sacramentum, que est (secundum Hieronymum) secunda tabula post naufragium.

[111 b] VII.4 Considerate vero, quantus hic fuerit, cui etiam decimas dederit Abraham patriarcha de spoliis?

Hec dicit, vt ostendat quod cum magnus dignitate et honore sit ipse Abraham cui facte sint promissiones, illo tamen maior fuit Melchisedech, qui typus fuit Christi.

[112 a] VII.8 Atque hic quidem homines qui moriuntur, decimas accipiunt. Illic autem is de quo testatum est, quod viuat

Vere mortuus est Melchisedech, sed quoniam scriptura asserit illum esse figuram in sempiternum viuentis Christi, ideo suppressit mortem ipsius, de eo loquens tanquam de viuente. De morte vero Aaron expresse loquitur Numeri. xx.

231

VII.14 Palam est enim, quod e tribu Juda exortus sit dominus noster.

Quia Esaie xi. dicitur. Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice eius ascendit, et Psal: cxxxi Jurauit dominus Dauid veritatem et non frustrabitur eum, De fructu ventris tui etc. Item Luce i. Et dabit ei dominus sedem Dauid patris eius, qui Dauid erat vtique de tribu Juda.

[112 b] VII.22 Tanto potioris testamenti sponsor factus est Iesus

Quantum ergo interest inter terram et celum, inter temperaria et eterna, inter mortales et immortales, inter humana et diuina, tanto melioris testamenti sponsor factus est Jesus pontifex noster

[113 a] VIII.1 qui consedit ad dexteram throni maiestatis in celis,2 sanctorum administrator, ac veri tabernaculi, quod fixit deus, et non homo.

Sancta quorum Christus ministrator est, sunt vere sancta, nimirum celeste et spirituale tabernaculum, Mosi enim tabernaculum verum non erat, sed figura veri, neque hostie vere, sacraque vera, sed verorum sacrorum vmbratilia simulachra.

VIII.6 nunc vero hoc excellentius sortitus est sacerdotium

Euangelicum enim testamentum prestantius est Mosaico testamento, ac tanto prestantius, quanto magnificentiora habet promissa.

[113 b] VIII.10 testamentum, quod disponam domui Israel post dies illos dicit dominus, dans leges meas in mentem illorum, et in corde illorum inscribam illas,

Hec enim videntur pertinere ad primos fidei doctores, qui absque visibili scriptura et doctore, Spiritu sancto reuelante, perceperunt fidei sacramenta, et ideo Christus sic loquutus est, Paracletus veniens suggeret vobis omnia.

232

[114 a] IX.6 in prius quidem tabernaculum semper ingrediuntur sacerdotes, qui sacrorum ritus peragant,7in secundum autem semel quotannis solus pontifex

Vnde sacerdotes priori tabernaculo seruientes, representant noui testamenti sacerdotes, qui inter Christianos sacros ritus peragunt. Verum summus ille sacerdos Christum ipsum dei filium representabat.

[114 b] IX.13 Nam si sanguis taurorum et hircorum, et cinis iuuence, aspergens inquinatos, sanctificat etc.

Vtrobique sanguis est, sed ingens discrimen, vtrobique mors est sed inequalis, vtrobique spiritus est sed admodum dispar.

IX.17 Nam testamentum in mortuis ratum est quandoquidem nondum valet cum viuit testator.

Testamentum est promissio eterne beatitudinis, et peccatorum remissio. Testator Christus, heredes Christiani. Sigillum sanguis Christi in morte ac passione fusus, atque sacramentum in pane et vino consecratum.

[115 a] IX.23 Itaque necesse est, vt exemplaria quidem corum que sunt in celis, hisce rebus purificentur.

Exemplaria dieta sunt veteris testamenti sacra, nimirum ritus et ceremonie cultus et sacrificiorum, ob id quod in terris representabant vmbram et imaginem celestium rerum.

IX.27 Et quatenus illud manet omnes homines, vt semel moriantur, post hoc autem iudicium, 28ita et Christus semel oblatus,

Nam post mortem cuiusque hominis, nihil aliud expectatur quam iudicium illud supremum, quod premia decernet, siue piis siue impiis.

[115 b] X.2 Alioqui nonne desiissent offerri? Propterea quod nullam iam habuissent Conscientiam peccatorum

Ostendit oblationes veteris testamenti esse inefficaces et vmbras vere oblationis, quia si efficaciter mundassent vmbre, iam non fuisset opus iteratis oblationibus.

233

X.9 Ecce adsum, vt faciam deus voluntatem tuam, tollit prius, vt posterius statuat,10 per quam voluntatem sanctificati sumus per oblationem [corporis] Jesu Christi semel peractam.

Tollit primum sacerdotium vt inefficax, et ingratum deo, vt statuat posterius, quomodo satisfiat voluntati diuine, per vnicam oblationem, omnium potentissimam atque sanctissimam.

[116 a] X.14 Unica enim oblatione perfectos effecit in perpetuum, eos qui sanctificantur.

Chrisostomus homilia xvij. in hanc epistolam ita dicit, Quid igitur nos? Nonne per singulos dies offerimus? Offerimus quidem, sed ad recordationem facientes mortis eius, et vna est hec hostia non multe, Et infra, Hoc autem quod nos facimus in commemorationem quidem fit eius quod factum est.

X.24 consideremus nos inuicem in hoc, vt prouocemus ad charitatem et bona opera,

Tunc ad charitatem prouocamus nos inuicem, dum mutuis exemplis, mutuisque hortatibus sollicitemus ad charitatem ac pia opera.

[116 b] X.26 Nam si volentes peccauerimus post acceptam cognitionem veritatis, non vltra pro peccatis reliqua est hostia,

Non superest relapsis in veterem viam hostia que rursus per baptismum gratis condonet peccata. Quo enim clementior est noua lex, quo plus affert beneficii, hoc grauiores dabit penas, qui eam sciens ac volens habuerit ludibrio.

X.31 Horrendum est incidere in manus dei viuentis.

Nemo sibi blandiatur quod hominis vltoris manus effugerit quia dei manus nemo potest effugere. Nam formidandum est cum conscientia peccatorum cadere in vltrices manus viuentis dei.

234

[117 a] XI.1 Est autem fides earum rerum que sperantur substantia, argumentum ecorum, que non videntur.

Fides enim non est vulgaris aliqua credulitas, sed solida firmaque basis earum rerum que nec sensibus nec rationibus humanis deprehendi possunt, sed eas firma spes ita representat animo, quasi coram cernerentur, et quasi manibus tenerentur.

[117 b] XI.6 Nam qui accedit ad deum, hunc credere oportet esse deum, et esse remuneratorem querentibus se,

Quisquis vult deo esse commendatus, primum oportet credere deum esse, qui p[o]ssit omnia, quique velit optima. Deinde hunc agere curam rerum humanarum.

XI.11 Per fidem et ipsa Sarra vim ad concipiendum ac retinendum semen accepit, ac preter etatis rationem peperit,

Licet enim Sarra primum ridens non crediderit, credens angelum esse hominem, vt dicitur Gene. xviij postea tamen credidit comperta subuersione Sodomorum, et cum vidisset occultum risum angelum non latuisse.

[118 a] XI.18 ad quem dictum fuerat. In Isaac vocabitur tibi semen,19 cum illud secum perpendisset, deum vel a mortuis excitare posse [semen], vnde illum etiam resurrectionis typo reduxit.

Huiusmodi exemplis fidei preconia celebrantibus, abunde declarat apostolus fidem sic inniti promissioni futurorum bonorum, vt illorum expectatione palam contemnat queuis presentia, siue bona que placent, siue mala que terreant.

[118 b] XI.24 Per fidem Moses iam grandis renuit vocari filius filie Pharaonis etc.

Malebat enim Moses fide animatus pro Seruando populo suo probra malorum ferre in typum Christi (qui olim erat grauiora passurus, pro salute gentis sue) quam vniuersos Egyptiorum thesauros possidere.

235

XI.27 Per fidem reliquit Egyptum, haud ventus ferociam regis.

Contempsit quod erat in manibus et fidei oculos vertebat in ea que procul aberant, a sensibus, deo fretus, qui non patitur hominum pietatem meritis premiis fraudari.

[119 a] XI.35 Mulieres acceperunt ex resurrectione mortuos suos. Alij vero distenti sunt... 36Alij rursus ludibriis et flagris explorati sunt, insuper et vinculis et carcere,37 lapidati sunt etc.

Vt vidua Sareptana et Sunamitis, susceperunt filios ex morte per Heliam et Heliseum prophetas. Hieremias neruis a Phassur distentus fuit, Hiere. xx. Ludibria expertus est Heliseus. Flagella vincula Carceres Micheas. Lapidatus Naboth .iij. Regum xxi. et sic de aliis.

XI.39 Atque omnes hi testimonium promeriti per fidem, non acceperant promissionem, 40 quod deus de nobis melius quiddam prouiderat

Quia vniuersum Christi corpus simul debebat accipere gloriam immortalitatis in futura resurrectione.

XII.1 Proinde nos quoque cum tanta septi simus nube testium...

Recensiti patres ac innumerabiles alij sunt testes, qui ferendis huiusmodi malis, testati sunt se toto pectore, fidere promissis dei.

[119 b] XII.4 Nondum vsque ad sanguinem restitistis, aduersus peccatum repugnantes, Ostendit nanque illos adhuc leuioribus malis affectos, nihil esse perpessos, si conferantur vel cum Christo vel cum sanctis patribus.

XII.7 Si castigationem sustinetis, veluti filiis vobis offert se deus. Quis enim est filius, quem non castigat pater? Quod si alieni estis a castigatione, cuius participes sunt omnes, igitur spurij estis, non filii.

Neque omnes sunt filij qui flagellantur vt latrones malefici et criminosi, quorum flagella non sunt tentationes siue probationes, sed promerita premia.

236

XII.12 Quapropter manus remissas, et genua soluta surrigite,13 et facite, vt recti sint gressus pedibus vestris,

Remisse manus sunt, cum bona opera non exercemus. Dissoluta genua quando immobiles sumus ad ea que sunt fidei et pietatis, rectas semitas pedibus facimus, cum per precepta fidei ambulamus.

[120 a] XII.18 Non enim accessistis ad contactum montem, et incensum ignem ac turbinem, et caliginem, et procellam etc.

Ecce quanto terrore data fuit lex, hinc dicitur Exodi xx. Loquere tu nobis et audiemus, non loquetur nobis dominus ne forte moriamur, Et ait Moses, Nolite timere, vt enim probaret vos venit deus.

XII. accesistis... 24 ad noui testamenti conciliatorem Jesum et ad sanguinem aspersionis, meliora loquentem quam loquebatur sanguis Abel.

Sanguis Abel clamat de terra, sanguis vero Christi clamat de celo gratis et iustis misericordiam, ingratis autem et iniustis vltionem et penam.

[120 b] XII26 dicens, Adhuc semel ego concutio, non modo terram, Verumetiam celum.

Vnde Mat. xxiiij Erunt signa in sole et luna, et infra, et terremotus magni erunt Et psal. xcvi Nubes et caligo in circuitu eius, iustitia et iudicium preparatio sedis eius.

XIII.2 Hospitalitatis ne sitis immemores. Per hanc enim quidam inscientes exceperunt angelos hospitio.

Vt Abraham Genes. xviij et Lot angelorum beneficio ereptus fuit a subuersione Sodome et Gomorre Genes. xix Etiam Tobias hospitalitatis gratia meruit Raphaelis archangeli officium. Tobie. v.

237

[121 a] XIII. 8... Jesus Christus heri et hodie, idem est etiam in secula.9 Doctrinis variis ac peregrinis ne circumferamini.

Quando Christus semper est semper erit semperque fuit, necesse est, omnes esse Christianos, quotquot vnquam salui fiunt ab initio ad Consummationem seculi vsque Neque aliud docuit lex Mosaica quam euangelium docet, sed aliter.

[121 b] XIII.23 Scitis fratrem nostrum Timotheum solutum esse, cum quo, si celerius venerit, visam vos.

Solutum siue dimissum dicit Thimotheum, vel quia in carcerem fuerat coniectus, et inde iam dimissus, vel quia ex Athenis vbi antea fuerat dimissus est.

238

Ep. ad Romanos

[4 a] I.1 Paulus... segregatus in euangelium dei,

Segregatus erat a Mose ad Christum, hoc est a lege ad euangelium, a littera ad spiritum, a fidutia operum ad gratiam.

I.4 resurrexit e mortuis Jesus Christus dominus noster

In Paulo et ceteris apostolis comperies lector, quod patri fere tribuitur cognomen dei, Christo cognomen domini, cum vtrumque vocabulum, vtrique pariter conueniat.

[4 b] I.17 Justicia enim dei per illud patefit ex fide in fidem.

Ex fide in fidem, hoc est, ex fide promittentis dei, in fidem hominis credentis, vel ex fide Judei in fidem gentilis, siue ex fide veteris in fidem noui testamenti, siue ex fide legis in fidem Christi, siue ex fide verborum in fidem rerum, aut ex fide predicantium, in fidem credentium.

[5 a] I.26 Quamobrem tradidit eos deus in cupiditates ignominiosas.

Tradidit illos, id est passus est ire precipites in varias concupiscentias. Nam tradere hoc loco permittere est, non incitare aut immittere, siue impellere, alioqui necessitate non electione peccassent.

239

I.27 premium (quod oportuit) erroris sui in sese recipientes.

Vnde palam est probrosas turpitudines, et obstinatam in illis mentem, esse noxij erroris et inueterate malitie condignum premium. Et ideo tradi a deo in scripturis est ab illo destitui et relinqui suis affectibus.

[5 b] I.32 non solum ea faciunt, Verumetiam assentiuntur ijs, qui faciunt.

Assentiri maleficientibus est, Si cum quis possit reprehendere taceat, Aut obsistere, cessat et dissimulat, Aut qui fomitem prebet aliorum delictis.

II.1 Nam hoc ipso quod iudicas alterum, teipsum condemnas.

Ostendit etiam illos esse peccatores, qui solo affectu, id est concupiscentia peccant, etiam si ab opere et consensu peccati abstinent.

[6 a] II.5 in die ire, quo patefiet iustum iudicium dei,6 qui redditurus est vnicuique iuxta facta sua,7 his quidem qui perseuerantes in benefaciendo, gloriam et honorem et immortalitatem querunt, vitam eternam,

Si redditurus est vnicuique iuxta facta sua, nempe perseuerantibus in benefaciendo vitam eternam, igitur est aliquis operum respectus apud deum, contra sententiam impiorum, asserentium nos nec ob bona opera saluari nec ob mala damnari.

II.13 Non enim qui audiunt legem, iusti sunt apud deum, sed qui legem factis exprimunt, iusti habebuntur.

Quia etiam si nulla esset lex scripta, amplectitur tamen deus et approbat benefacta, et ideo Judei grauius peccauerunt habentes legem vite ducem, quam gentiles, qui absque legis doctrina solo nature instinctu ducebantur.

[6 b] II.17 Ecce tu Judeus...19 confidisque teipsum ducem esse cecorum, lumen m tenebris versantium etc.

Ecce etiam si quis adeo precellit in lege vt sit legis doctor, et 240 tamen non prestat factis legem, nimirum alienus a bonis operibus, nihil illi prodest legis eruditio.

II.23 qui de lege gloriaris, per legis transgressionem deum dehonestas.

Sibi pulchre placebant tanquam legis custodes, quod opere externo abstinebant a quibusdam viciis crassioribus, cum in animo erant concupiscentia et consensu contaminatissimi.

II.28 Non is qui in manifesto Judeus sit, Judeus est, nec ea que in manifesto sit carnis circumcisio, circumcisio est [7 a]29 sed qui in oculto Judeus fuerit, is Judeus est, et circumcisio cordis circumcisio est,

Hoc est, non is est verus Judeus, qui tantum habet carnem circumcisam, sed qui mentem habet puram et mundam ab omni inquinamento peruerse concupiscentie.

[7 a] II.29 circumcisio cordis circumcisio est, que Spiritu constat, non littera, cuius laus non ex hominibus est, sed ex deo.

Spiritus circumcisionis est intelligere illam esse signum solum, et in ea salutem non consistere. Littera vero circumcisionis, est credere in ea salutem consistere.

III.1 Quid igitur habet in quo precellat Judeus?...2 Multum per omnem modum.

Preparatior enim videtur ad legem euangelicam et fidem qui legis promissa tenet, et vero propior est qui veri tenet imaginem.

III.4 Ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris.

Vincit autem deus quando dat, quod perfidi non credentes negant illum daturum, et punit peccantes qui negant illum puniturum.

III.5 Num iniustus deus, qui inducat iram? 6(humano more loquor) Absit. Nam quomodo iudicabit deus mundum?

In subuersores liberi arbitrij ista competunt, qui asserunt non minus impudenter quam impie nos necessitate peccare.

241

[7 b] III.12 omnes deflexerunt, simul inutiles facti sunt, et non est qui exerceat bonitatem, non est vsque ad vnum.

Neque quia dixit omnes deflexerunt totam penitus plebem significat, sed hanc partem plebis, in qua omnes mali se condiderant Semper enim duo populi sunt in vna plebe.

III.20 Per legem enim agnitio peccati.

In obliuionem enim venerat lex nature et ideo opus erat lege scripta, per quam quisque suum peccatum agnosceret. Nam gradus quidam est ad sanitatem morbum suum cognoscere.

[8 a] III.25 propter remissionem preteritorum peccatorum,26 que deus tolerauit,

Preterita enim peccata per fidem et baptismum condonantur, non autem futura. Neque vero licet iterarepeccata prius condonata. Nam hoc esset canem reuerti ad vomitum, et suem lotam redire ad volutabrum ceni .i. Petri iiij.

IV.3 Credidit autem Abraham deo et imputatum est ei ad iustitiam4 Ei vero qui operatur, merces non imputatur secundum gratiam [8 b] sed secundum debitum.

Nam imputari, siue acceptum ferri, proprie dicitur quod repersolutum non est sed tamen ex imputantis benignitate pro soluto habetur. Deus enim nostra fidutia in illum placatus, pro soluto habet, quod tamen omnibus humanis viribus impar est.

IV.7 Beati quorum remisse sunt iniquitates, et quorum obtecta sunt peccata.8 Beatus vir cui non imputabit dominus peccatum.

Remittere tegere, et non imputare, vna ratio et vnus sensus secundum Ambrosium. Vnde beatitudinem hominis remissionem peccatorum per fidem appellat.

242

IV.11 vt esset pater omnium credentium per preputium, vt imputaretur et illis iustitia

Non vt Abraham esset iustitie parens sed typus quidam vere circumcisionis Hoc est innocentie secuture in his, qui credituri essent Christo.

IV.13 Non enim per legem promissio contigit Abrahe, aut semini eius, illum heredem fore mundi, sed per iustitiam fidei... [9 a]15 Nam lex iram operatur. Siquidem vbi non est lex, ibi nec transgressio est.

[9 a] Non contra legem hic loquitur Paulus, sed legi fidem anteponit. Quia qui per legem salui esse non poterant, gratia dei per fidem saluantur.

IV. 18 qui preter spem sub spe credidit se fore patrem multarum gentium,

Inuictissima expectatione futurorum testatus est Abraham, cum dei promissoris fidem, tum omnipotentiam.

IV. 24 credentibus in eum, qui excitauit Jesum dominum nostrum a mortuis,25 qui traditus fuit propter peccata nostra, et excitatus est propter iustificationem nostri.

Illos ergo tantummodo iustificat Christus, qui nouam vitam exemplo resurrectionis Christi amplexi sunt, et vetusta iniustitie atque iniquitatis indumenta, velut causam mortis abiecerunt.

[9 b] V.5 Porro spes non pudefacit, quod dilectio dei effusa sit in cordibus nostris per spiritum sanctum, qui datus est nobis.

Spes futurorum omnem pudorem et confusionem expellit, vnde probatur non habere fidem, qui in preceptis confunditur. Deinde magnitudo benefitiorum, excitat in se magnitudinem charitatis, que confundi et timere non nouit.

[10 a] V.12 Propterea quemadmodum propter vnum hominem peccatum in mundum introijt etc.

Hic subaudiendum est, Ita per vnum Christum, in quo renascimur omnes per fidem, innocentia inducta est, et innocentie comes, vita.

243

V.15 Nam si vnius delicto multi mortui sunt, multo magis gratia dei, et donum per gratiam que fuit vnius hominis Jesu Christi, in multos exuberauit.

Nomen gratia significat remissionem peccatorum, Donum per gratiam, significat spiritum sanctum, qui effunditur in corda eorum quibus peccata remittuntur, qui sanctificat et viuificat, et nouam creaturam gignit.

[10 b] V.18 Quemadmodum enim per inobedientiam vnius hominis, peccatores constituti fuimus multi, ita per obedientiam vnius, iusti constituentur multi.

Quos supra omnes dixit, hic plures et multos significat. Plures enim Ade delictum sequuti sunt preuaricando, non omnes, Et multi iusti constituentur non omnes, quia tantum fideles futuri sunt iusti.

V.20 Ubi vero exuberauit peccatum, ibi magis exuberauit gratia,

Magis exuberauit gratia, quia peccatum ad tempus regnabat. Gratia vero perpetuo regnabit.

VI.4 Sepulti igitur sumus vna cum illo per baptismum in mortem, vt quemadmodum excitatus est Christus ex mortuis per gloriam patris, ita et nos in nouitate vite ambulemus.

Vt mors Christi habet similitudinem mortis peccati in nobis, ita resurrectio eiusdem habet similitudinem noue vite in baptismo professe. Quemadmodum igitur (vt antea dixit ca: ij.) circumcisio prodest si legem seruaueris, Ita baptismus quoque prodest si innocenter vixeris, mandataque seruaueris, Alioqui nec circumcisio, nec baptismus quicquam prosunt nisi ad cumulum maioris condemnationis.

[11 a] VI.9 Scientes quod Christus excitatus a mortuis, non amplius moritur, mors illi non amplius dominatur.

Imaginem resurrectionis illius tunc referimus, quando semel iustificati sic studemus conseruare innocentiam, vt posthac non peccemus. Ille semel resurrexit, posthac non moriturus, Nos semel iustificati, postea nunquam peccaturi.

244

VI.15 Quid igitur? Peccabimus, quod non simus sub lege, sed sub gratia? Absit.

Quia hoc magis abstinendum est a peccatis, quod iam ad benefaciendum non cogimur prescripto, sed meritis et amore prouocamur. Mutata quidem est seruitus, sed non est prorsus adempta.

[11 b] VI.19 Quemadmodum enim prebuistis membra vestra serua immunditie et iniquitati,.. sic et nunc prebete membra vestra serua iustitie, ad sanctificationem.20 Cum enim serui essetis peccati, liberi eratis iustitie.

Vt est aliqua libertas culpabilis, ita et seruitus quedam laudabilis. Nam liberum esse iustitie crimen est, seruum vero esse iustitie, laudabile est. Ediuerso, seruum esse peccati crimen est, liberum esse peccato, laudabile est.

VI.23 Etenim autoramenta peccati mors, donum autem dei, vita eterna, per Christum Jesum dominum nostrum.

Autoramentum est precium siue stipendium quo aliquis autoratur, idest obligatur ad seruitium.

[12 a] VIII.7 Quid ergo dicemus? Lex peccatum est? Absit. Sed peccatum non cognoui, nisi per legem. Nam et concupiscentiam non nouissem, nisi lex dixisset, Non concupisces.

Lex enim est index peccati, sed non autor peccandi, idest, non est causa peccati. Ostendit autem peccatum quod latebat, et quia non addit vires repugnandi peccato. Fit vt hac occasione, libido peccandi sit magis irritata, vt est humanum ingenium ad ea propensius que vetita sunt.

VII.12 Itaque lex ipsa quidem sancta, et preceptum sanctum ac iustum et bonum

Lex quidem bona iusta et sancta est, sed tamen imperfecta Vt intelligamus opus esse alia iustitia perfectiore que dei est non legis, illam ambiamus fidei merito per Christum.

245

[12 b] VII.13 vt fieret maiorem in modum peccans peccatum per preceptum

Simplex videtur esse peccatum quod malis rebus male vtitur Sed quod optimis rebus abutitur in perniciem, non videtur esse simplex peccatum.

VII.18 Noui enim, quod non habitet in me, hoc est, in carne mea bonum

Vult enim Paulus in summa ostendere quod peccatum ita heret in natura carnali vt nec renati semel vniuersum exuant, quod tametsi manet etiam in electis, non tamen dominatur in illis.

VII.22 Delectat enim me lex dei secundum internum hominem.23 Sed video aliam legem in membris meis, rebellantem legi mentis mee,

Hic oportet imaginari duos homines in vno homine, vnum carnalem et crassum, alium vero puriorem minusque crassum. Illum externum Hunc internum vocabimus. Internus paret legi mentis, que est voluntas boni et equi. Externus legi peccati, que est concupiscentia carnis consueta.

[13 a] VIII.1 Nulla igitur nunc est condemnatis his, qui insiti sunt Christo Jesu qui non iuxta carnem versantur, sed iuxta spiritum.

Si Spiritu, si mente viuere vis (quemadmodum oporteat eos qui per fidem ac baptismum Christo sunt insiti) Attende Christum et eius gratiam non teipsum, non tua opera, tametsi pro virili tua, etiam operari debeas, opera enim adminiculantia sunt, gratia vero perfitiens et consumans.

VIII.3 Etenim quod lex prestare non poterat, ea parte qua imbecillis erat per carnem, hoc deus proprio filio misso sub specie carnis peccato obnoxie, prestitit, ac de peccato condemnauit peccatum per carnem,4 vt iustificatio legis impleretur in nobis,

Vt duo sunt homines carnalis et spiritualis. Ita in una Mosi lege sunt due leges, altera crassa et carnalis, altera spiritualis. Prima Mosen habet authorem 246 Secundam absoluit nobis Christus.

VIII.5 Nam qui carnales sunt, que carnis sunt curant, at qui spirituales, que spiritus sunt.

Esse carnalem est viuere iuxta litteram legis Iudeorum more, ac operibus quibusdam externis simulare sanctimoniam, animo interini syncera pietate vacante. Esse vero spiritualem, est nosse voluntatem dei, confidere deo, et gaudere in obedientia voluntatis dei, per crucem. Ac purum et immaculatum se conseruare ab hoc seculo.

[13 b] VIII.13 Nam si secundum carnem vixeritis moriemini.

Tres sunt gradus rerum quos expetit caro. Primus est rerum honestarum, vt sapientie et iustitie humane. Secundus, rerum vtilium vt glorie, opum, potentie, et tranquillitatis. Tertius est, delectabilium rerum vt voluptatum, Qui iuxta huiusmodi carnis cupiditates vixerit, morietur morte secunda, que et si eterna.

VIII.17... coheredes autem Christi. Siquidem simul cum eo patimur, vt et vna cum illo gloriticemur.

Datur nobis hereditas, sed si eadem via tendamus ad illam, qua Christus ipse peruenit. Ille ferendis malis peruenit ad bonorum possessionem, per obedientiam venit ad regnum, per ignominiam venit ad gloriam.

[14 a]VIII.22 Scimus enim quod omnis creatura congemiscit, simulque nobiscum parturit vsque ad hoc tempus.

Scimus enim quod omnis creatura etc. Sensus est, quia omnis creatura per quotidianum laborem ingemiscit et dolet, donec impleatur numerus filiorum dei, Ipsa enim dementa, cum sollicitudine suas operas exhibent.

247

VIII.24 Siquidem spe seruati sumus, porro spes si videatur, non est spes.

Perfecta nanque salus nostra sita est in rebus futuris, quarum certam spem concepimus. Nam spes non est rerum presentium, sed earum que nondum apparent.

VIII.26 Siquidem hoc ipsum, quid oraturi simus, vt oportet, non nouimus, verum ipse spiritus intercedit pro nobis, gemitibus inenarrabilibus.

Quia iuxta humanum affectum, nescimus quid sit optandum, neque quomodo sit optandum. Spiritus tamen interini boni consulit, et cum corporis infirmitate pugnat, cui commonstratur aspiratione diuini spiritus adiuuantis carnis nostre imbecillitatem. Quid votis optandum sit quidue recusandum.

[14 b] VIII.30 Porro quos predefinierat eosdem et vocauit. Et quos vocauit, eos et iustificauit. Quos autem iustificauit, hos et glorificauit.

Vnde gradibus quibusdam ascenditur ad id quod est summum in dei electione, igitur deus ab eterno, quos presciuit sibi deuotos, ad immortalitatem vocandos esse statuit, eosdemque vocauit per predicationem Jesu Christi, iustificauit per mortem eiusdem, atque glorificauit per resurrectionem et immortalitatis premium.

VIII.37 Verum in his omnibus superamus per eum qui dilexit nos.

Verum in his omnibus superamus etc. O stulti et incuruata mente, discite deum respicere non vos, et dum deus operabitur in vobis, vos recta operabimini, vos recte diligetis recte intelligetis omnia et non oblique. Quid infirmitati tue tribuis quod diuine debetur fortitudini? In diuino confide amore, non in 248 tuo, nunquid deum superare potes amando? Imo cum tu peccas ille te amat, amor eius nunquam te deserit. Vnde sacer Dionysius, A se auersos ac resilientes amatorie sequitur, contenditque ac deprecatur ne se deserant ij, quos tanta vi amoris inquirit, hec Stapulensis.

[15 a] IX.2 quod dolor mihi sit magnus, et assiduus cruciatus cordi meo.

Vere dolenda res est, non tantum Iudeorum ingratitudo, erga tot Christi et dei beneficia, sed quorumcunque etiam fidelium, qui resiliunt a fide, nec referunt ea que tanta dei benignitate digna sunt.

IX.4 Israelite, quorum est adoptio, et gloria, et testamenta, et legis constitutio, et cultus, et promissiones...

Enumerat apostolus tanta preconia nobilitatis et dignitatis generis Iudeorum vt omnes secum ad commiserationem commoueat.

IX.12 non ex operibus, sed ex vocante dictum est illi13 Major seruiet [15 b] minori. Sicut scriptum est, Jacob dilexi, Esau vero odio habui.14 Quid igitur dicemus? Num iniustitia est apud deum? Absit. - - - 20 Atqui o homo, tu quis es qui ex aduerso respondes deo?

Maior seruiet minori etc. Quorsum igitur pertinent illa, non ex operibus sed ex vocante? Eo pertinent vt Judeis, (ob admissas gentes) murmurantibus obturaret os. Clamabant illi, Cur admittis impias gentes ad tantum honoris. Respondet deus Cur de nondum natis dictum est. Maior seruiet minori Ad hoc si non potestis respondere, cum sit in lege vestra scriptum, desinite inquirere. Cur ego gentes preferam Israhelitis. Non sic amo odiue quemadmodum homines, qui ex rebus gestis 249 concipiunt odium vel amorem. Ego priusquam nascantur homines, scio quales futuri sint, Ideo prefinio, que sint illis digna. [15 b] Quia apud deum omnia prescientem futura sunt facta, ideo vt amat futura bona, ita odit futura mala, non aliter quam amaret aut presentia bona aut odiret presentia mala.

Hunc totum sermonem ab hoc loco Quid igitur dicemus, usque ad hunc locum Atqui o homo, veteres aliquot, tribuunt non Paulo, sed contradicenti, quem sic facit colligentem ex scripturis perperam intellectis.

IX.16 Itaque non volentis est, neque currentis, sed miserentis dei.

Itaque non volentis etc. Hoc est an dari debeat nec ne, dantis arbitrio non petentis debet esse quod poscitur. Et tunc dat deus poscenti, quando scit eum bene vsurum datis. Tunc non dat cum scit male vsurum.

20 Num dicet figmentum ei qui finxit, cur me finxisti ad hunc modum?

Num dicit figmentum etc. Non hecloquitur apostolus vt tollat liberum arbitrium, sed vt ostendat quousque oporteat nos obtemperare deo, cum silentio. Nemo igitur putabit hec Paulo dici de necessitate mentis humane que libertatem arbitrij impediat, sed de varietate dispensandi, qua obedientibus in silentio dispensat misericordiam, et inobedientibus cum murmure dispensat iram et iustitiam. Etenim nisi ad hunc acceperimus modum, 250 multa sequentur absurda, quia si hic ageretur de mente, deque bonis et malis, simul et homo videbitur alienus ab omni crimine, quando necessitate peccaret, et Paulus secum pugnare videbitur, qui vbique coronat voluntatem. In figulo enim sola voluntas est. In deo autem voluntas cum iustitia, et errare potest figulus, deus autem non potest. Similitudines igitur adducte, non sunt accipiende secundum omnes partes, Sed ad id accommodari debent cuius gratia adducuntur.

[16 a] IX.25 Quemadmodum et Osee dicit. Uocabo populum qui meus non erat, populum meum, et eam que dilecta non erat, dilectam.

Non est alia causa electionis et reiectionis duorum populorum, nisi obedientia et inobedientia vtriusque populi, Non populus factus est populus, quia credidit et obediuit Populus vero factus est non populus, quia noluit eredire et obedire. Quorum vtrunque quia deus ab eterno precognouit futurum, prediffiniuit populum ad misericordiam, et non populum ad iustitiam. Nec ideo ista futura erant quia a deo precognita sunt, sed quia futura erant, ideo sunt precognita, vt intelligamus prescientiam dei, non esse causam futurorum, sed quia futura sunt futura, ideo presciuntur. Sicque palam fit in creaturis ipsis fieri mutationem a bono ad malum, vel a malo ad bonum, deo semper immutabili permanente.

251

IX.32 Impegerunt enim in lapidem offendiculi.

Impegerunt enim Judei in Christum lapidem offendiculi nulla necessitate sed mera voluntate, Christo dicente Mat.xxiij. Quoties volui congregare filios tuos quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas et noluistis.

[16 b] X.2 Testimonium enim illis perhibeo, quod studium dei habent, sed non secundum scientiam.3 Nam ignorantes dei iustitiam et propriam iustitiam querentes constituere, iustitie dei non fuerunt subditi.

Zelum legis habentes, non omnino errabant in affectu pietatis, sed vehementer errabant in delectu, quando publicata dei iustitia, adhuc (prepostere religiosi) defendebant humanam iustitiam.

X.10 Corde enim creditur ad iustitiam, ore autem confessio fit ad salutem.

Non enim satis est credidisse, quando etiam oportet fidem palam profiteri, si res postulat. Ne incidamus in sententiam euangelicam, qua dicitur Joan: xij. Multi ex principibus crediderunt in Jesum, sed palam non profitebantur propter Judeos. Maluerunt enim gloriam hominum, quam gloriam dei.

[17 a] X.15 Quam spetiosi pedes annuntiantium pacem, annuntiantium bona.

Per pedes annuntiantium, idest per aduentum predicantium pacem et bona, Pacem que nos mutua charitate cum Christo conglutinet, et ea bona que semper bona sunt. Eo quod taha sint suapte natura.

X.18 Sed dico, an non audierunt? Atqui in omnem terram exiuit sonus eorum, et in fines orbis terrarum verba illorum.19 Sed dico Nunquid non cognouit Israel?

Non possunt Judei excusari, quia videntes lucem malitia execati sunt. Audientes vero euangelium, aures illorum liuore sunt obsepte.

252

X.21 Aduersus Israel autem dicit, Toto die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem.

Ac si dicat, Misi prophetas sed illos occiderunt. Deinde tot editis miraculis ipse prouocaui pro gratia dixerunt Demonium habet, et presidiis Beelzebub facit ista. Humilitatem despexerunt, virtutem impie sunt interpretati.

[17 b] XI.1 Dico igitur, Num repulit deus populum suum? Absit. Nam et ego Israelita sum, ex semine Abrahe, tribus Beniamin.

Ac si dicat Paulus. Etenim si gentem totam repulisset deus, ipse non predicarem Christum, quandoquidem genere sum Israhelita verus, oriundus ex stirpe Abrahe pertinens ad tribum Beniamiticam.

XI.4 Reliqui mihiipsi septem miha virorum, qui non inflexerunt genu imagini Baal.

Ostendit enim non solum Heliam remansisse, qui deuotus deo non adorarit idola, sed et multos qui in fide dei permanserunt, sicut et ex Iudeis non pauci crediderunt.

XI.6 Quod si per gratiam, non iam exoperibus. Quandoquidem gratia, iam non est gratia. Sin ex operibus, non iam est gratia. Quandoquidem opus, iam non est opus.

Si igitur electio debetur munificentie dei iam non imputetur factis Nam quod factis rependitur merces est, non munificentia. Quod vltro defertur immerentibus id demum est beneficium. quod si supputantur operum merita, iam beneficium desinit esse beneficium, et in premij vocabulum abit.

XI.9 Et Dauid dicit Uertatur mensa illorum in laqueum, et in captionem, et in offendiculum, et in retaliationem ipsis.

Captio, non est hic decipula proprie vnde captiosos dicimus, sed pro venatu positum est, quo capimus feras, quasi dicas Capiantur sua mensa, qua laxare animum debebant, non enim hostem timemus inter epulas.

253

[18 a] XI.11.. per lapsum illorum salus contigit gentibus, in hoc vt eos ad emulandum prouocaret.

Casus igitur Judeorum nobis gentibus satis feliciter incidit mirabili interini consilio prouocatis ad credendum Judeis gentium exemplo, et si non prius tamen in fine seculi.

XI.15 Nam si reiectio illorum, est reconciliatio mundi, que erit assumptio nisi vita ex mortuis?

Ac si dicat. Si gentes a religione aliene, deo vocante, ad veram religionem adduci potuerunt, quid vetat ex ea gente ad fidem reuocari que pios habuerit autores ac principes, imo magis consentaneum est vt ex piis nascantur pij, quod exordium fere sapiant.

XI.17 Quod si nonnulli rami defracti sunt, tu vero cum esses oleaster, insitus fuisti illis, et consors radicis et pinguitudinis olee factus es,18 ne glorieris aduersus ramos... 20 Ne efferaris animo, sed timeas.

Alludit ad similitudinem insitionis, que fit, quoties fisso arboris ramo, inseritur surculus alterius arboris.

[18 b] XI.22 Ecce igitur bonitatem ac seueritatem dei, in eos quidem qui ceciderunt, seueritatem, in te vero bonitatem, si permanseris in bonitate.

In deo perpendenda bonitas et seueritas, bonitas erga gentes, quia cum nec quererent ipsum nec scirent, vltro eas vocauit. Seueritas erga Judeos quos execauit, eo quod verbum dei eiusque donum spreuerunt.

XI.25 quod excecatio ex parte Israeli accidit, donec plenitudo gentium aduenerit,26 et sic totus Israel saluus erit.

Vtrumque predictum est, fore vt deciderent Judei per incredulitatem, ac fore vt tandem credentes resipiscerent. Alterum videmus euenisse, alterum expectamus futurum, expleto nimirum numero filiorum dei ex gentibus colligendo.

254

XI.30 Quemadmodum enim et vos quondam increduli fuistis deo etc.

Ac si dicat Paulus. Si vos gentiles olim incredulos non destituit deus in eternum ita nec Judeos nunc incredulos perpetuo destituet Sed quemadmodum vos estis misericordiam adepti, ita et ipsi misericordiam consequentur.

[19 a] XI.32 Conclusit enim deus omnes sub incredulitatem, vt omnium misereretur.33 O profunditatem diuitiarum et sapientie et cognitionis dei etc. Stupor quidam oboritur contemplanti archana dei consilia, et ideo exclamat apostolus, veluti dicat. Quare conclusit omnes etc. vt agnito errore discerent ad misericordiam esse prouocandum, nec tamen conclusit tanquam peccati autor Sed quoniam non sine periculo hoc archanum rimamur cum explicare nequeam aut forte non licet, exclamare libet, O profunditatem diuitiarum etc.

XII.1 Obsecro igitur vos fratres per miserationes dei, vt prebeatis corpora vestra hostiam viuentem, sanctam, acceptam deo, rationalem cultum vestrum.

Non enim in hac lege spirituali sicut olim in lege carnali corpora pro corporibus immolantur, sed vitia potius corporis perimenda sunt Deus nanque est animus et animi donariis conciliatur.

XII.3 ne quis arroganter de se sentiat, supra quam oportet de se sentire...

Arroganter de se sentit, qui plus sibi tribuit quam par est alterum fastidiens vt fieri solet, apud huius mundi cultores, quando felicior fastidit infeliciorem.

[19 b] XII.9 Dilectio sit non simulata, sitis odio prosequentes quod malum est, adherentes ei quod bonum est etc.

Vult apostolus vt omnia metiamur aut ex virtute aut ex turpitudine, et non ex nostris cupiditatibus, vulgi more, quod prepostere de omnibus iudicans, 255 dicit bonum malum, et malum bonum.

XII.13 necessitatibus sanctorum communicantes, hospitalitatem sectantes... 15 Gaudete cum gaudentibus, et flete cum flentibus,

Iubet sectari hospitalitatem in sanctos, ne aut turpiter egeant, aut ad ethnicos cogantur indecore diuertere.

[20 a]XII.20 Si igitur esurit inimicus tuus, pasce illum, si sitit, da illi potum...21 Ne vincaris a malo, imo vince bono malum.

Quia benefactis certare pulchrum est, vincere pulcherrimum. Malefactis certare turpe, sed malefactis vincere turpissimum.

XIII.1 Non enim est potestas, nisi a deo, que vero sunt potestates, a deo ordinate sunt.

Sapientie: vi. Data est a domino potestas vobis, et virtus ab altissimo, qui interrogabit opera vestra, et cogitationes scrutabitur. Quoniam cum essetis ministri regni illius non recte iudicastis, Et Daniel. Dei (inquit) regnum est et cui vult dabit illud. Danielis iiij.

XIII.4 Dei [enim] minister est tibi in bonum. Quod si feceris id quod malum est time. Non enim frustra gladium gestat.

Vt enim deus in suo corpore voluit esse membrorum ordinem. Ita in vniuersa republica, que constat malis ac bonis, voluit esse ordinem quendam.

[20 b] XIII.7 Reddite igitur omnibus quod debetur, cuitributum tributum, cui vectigal vectigal, cui timorem timorem, cui honorem honorem.

Ipse Christus nulli prorsus obnoxius soluit Cesari vectigal, non quod deberet, sed ne quid illos offenderet. Licebat quidem non soluere, sed non expediebat.

XIII.9 [omne] preceptum in hoc sermone summatim comprehenditur. Nempe diliges proximum tuum sicut teipsum.10 Dilectio proximo malum non operatur. Consummatio itaque legis est dilectio.

Quando charitas nemini nocet et omnibus prodest quoad potest, iccirco continet in se veluti compendio omnia precepta, ad cuius ergo studium ipsa quoque temporis ratio nos hortatur, quando euangelica lex sit lex charitatis.

256

XIII.14 Et carnis curam ne agatis ad concupiscentias.

Non vetat Paulus curare carnem ad necessitatem nature vt salubriter viuat, Sed curare vetat ad voluptatem, ne repleta lasciuiat.

[21 a] XIV.2 Alius quidem credit vescendum esse quibuslibet. Alius autem qui infirmus est, holeribus vescitur.

Hic non loquitur apostolus proprie de ciborum discrimine quod nunc inter Christianos receptum est, sed de illo quod apud Judeos solenne est. Judei enim perpetuo abstinebant a certo ciborum genere, iudicantes se contaminari si vescerentur huiusmodi cibis. Christiani vero abstinent ad tempus a certis cibis, nullo errore, nullaue superstitione, sed ad correptionem et castigationem carnis, ne deliciis saturata, lasciuiat aut spumat in libidinem. Qui enim vacat omni superstitione, nihil aliud spectat quam nature necessitatem.

XIV.10 Tu vero cur iudicas fratrem tuum? Aut etiam tu cur despicis fratrem tuum? Omnes enim statuemur apud tribunal Christi.

Periculosum igitur valde est, condemnare quempiam ex vsu rerum per se non malarum, aut non vsu, quando ratio peccati (si quando peccatur in his rebus) est in animo et opinione vtentis vel non vtentis, non autem in natura rerum. Ab eodem abstinet interdum firmus a quo abstinet infirmus sed alia mente et opinione, infirmus ex superstitione, firmus vero ex studio continentie et castitatis.

[21 b] XIV.14 Noui siquidem, et persuasum habeo per dominum Jesum, nihil esse commune per se, nisi ei qui existimat aliquid esse commune, illi commune est.

Quando vetus superstitio persuaserat Judeis quosdam cibos 257 esse natura sic immundos vt illis vtentes contaminarent, quos illi communes appellabant. Ostendit apostolus nihil esse per se immundum, nisi ei qui erroneam habeat conscientiam.

XIV.17 Non enim est regnum dei cibus ac potus, sed iustitia et pax et gaudium in spiritu sancto.

Nam sicut in futuro regno non erit esca et potus ita euangelica doctrina vitaque Christiana, neque ciborum delectu constat, neque potus discrimine, quo nihil momenti habent ad pietatem.

XIV.20 Omnia quidem pura, sed malum est homini qui per offendiculum vescitur.

Dissimulare nos docet ab intentione edendi aut non edendi, potius quam ad scandalum vsque disceptare.

[22 a] XV.1 Debemus autem nos qui potentes sumus, infirmitates impotentium portare, ac non piacere nobisipsis

Recte ait debemus, quia oportet doctores infirmos firmare, et imperitos erudirecum mansuetudine, ne prouocati dum contendere volunt, in deterius proficiant.

XV.8 Illud autem dico, Jesum Christum ministrum fuisse circumcisionis pro ventate dei, ad confirmandas promissiones patrum.9 Ceterum vt gentes pro misericordia glorificent deum.

Christus vtrique hominum generi inseruiuit, scilicet Judeis et gentibus, vt illi gaudeant quod diu expectata tandem assecuti sunt. Hee quod expectatis potiuntur.

XV.10 Et rursum dicit. Gaudete gentes cum populo eius.

[22 b] Vnde dicitur Actorum xi. De Judeis cum audissent Petri sermonem pro Cornelio, his autem auditis obticuerunt, et glorificauerunt deum dicentes. Igitur et gentibus deus penitentiam concessit ad vitam.

[22 b] XV.19 vt ab Hierusalem et in circumiacentibus regionibus, vsque ad Illiricum impleuerim euangelium Christi.

Est autem Illyricum lata regio inter Italiani, Germaniam, 258 Thratiam et Macedoniam, habens ab vno latere mare Adriaticum, et ab alio Danubium, que regio nunc Schlauonia vel Bosnensis dicitur.

20 ita porro annitens predicare euangelium, non [23 a] vbi nominatus erat Christus, vt ne super alienum fundamentum edificarem sed quemadmodum scriptum est.21 Quibus non est annuntiatum de eo, videbunt, et qui non audierant, intelligent.

Sancta fuit hec ambitio Pauli apud deum, qua voluit quam latissime iacere fundamenta Christiane religionis, idque in locis in quibus nondum predicatum fuerat de Christo.

XV.29 Scio nanque quod vbi venero ad vos, cum plenitudine benedictionis euangelij Christi venturus sim.

Cum Paulus vocat eleemosynam benedictionem, vt hic, videtur verecunde significare vt Rhomani quoque aliquid conferant, in subsidia pauperum.

30 Obsecro autem vos fratres per dominum nostrum [23 b] Jesum Christum, et per dilectionem spiritus, vt me laborantem adiuuetis precationibus pro me ad deum,

Si Paulus apostolus et propheta ac spiritu sancto plenus, postulat iuuari fidelium precibus contra hostium insidias. Quanto magis, nobis peccatoribus idem postulandum est.

XVI.1 Commendo autem vobis Pheben sororem nostram, que est ministra ecclesie Cenchreensis.

Cenchreis hoc loco, est statio naualis Corinthiorum Reperiuntur nanque huius nominis plura loca, vt in Troade et in Italia.

XVI.3 Salutate Priscam et Aquilani, adiutores meos in Christo Jesu, qui pro anima mea suam ipsorum ceruicem supposuerunt.

Hanc Priscam putant alibi dictam Priscillam, Actorum xviij: que fuerat vxor Aquile, viri Judei Pomici genere, qui tabernaculorum erat artifex, siue sutor autore Origene.

259

[24 a] XVI.18 Nam qui eiusmodi sunt, domino Jesu Christo non seruiunt, sed suo ventri, et per blandiloquentiam et assentationem decipiunt corda simplicium.

Carnales quidam, voluptatibus adhuc seruientes, ac ventrem pro deo habentes non ferebant spiritualem euangelij doctrinam, cupiditatibus carnalibus pieni, et sic sola fide contenti, vt ab omni opere bono prorsus abstineant et cessant.

19 Nam vestra obedientia ad omnes permanauit [24 b] Gaudeo igitur sane de vobis. Sed volo vos sapientes quidem esse ad bonum, synceros autem ad malum.

Ac si dicat Simplicitas laudanda est, sed tamen quoniam suspicionem nescit, sepe obnoxia est imposture, ideo vult illos esse occulatos ad ea sectanda que bona sunt, et declinanda, que pietatis synceritatem viciant.

[26 a] Ep. I ad Corinthios

I.1 Paulus vocatus apostolus Jesu Christi, per voluntatem dei.

Vocatus non est hoc in loco participium dictus aut nominatus, sed nomen absolutum, veluti dicas, apostolus est vocaticius siue vocatione hoc est electione, quo nomine significat se non aliquo ambitionis studio, vsurpasse aut inuasisse hanc dignitatem, sed ad illam a deo esse vocatum.

I.3 Grana vobis et pax a deo patre nostro, et domino Jesu Christo.

Gratia tuebitur innocentiam, hanc comitatur concordia et pax. Gratia nos a peccatis assertos conciliat nos deo. Pax vero conciliat nos hominibus.

I.10 O[b]secro autem vos fratres per nomen domini nostri Jesu Christi, vt idem loquamini omnes, et non sint inter vos dissidia, sed sitis integrum corpus, eadem mente, et eadem sententia.

Vbicunque simplici mente non idem creditur, vbicunque fideliter loquendo et operando non idem sentitur, ibi non est integrum corpus, hoc est perfectum, sed mutilum et mancum, quales sunt schismaticorum ecclesie.

260

[26 b] I.12 Dico autem illud, quod vnusquisque vestrum dicit Ego quidem sum Pauli, ego vero Apollo, ego vero Cephe, ego vero Christi.13 Num diuisus est Christus?

Litigabant inter sese, quia credebant baptismum aliquid virtutis accipere ex merito ac dignitate baptizantium ministrorum, atque ideo quisquesibi placebat ex opinione vel dignitate sui apostoli. Errabant igitur nescientes baptismi efficatiam esse, non ab humana aliqua virtute sed a Christi merito.

I.18 Nam sermo crucis, ijs quidem qui pereunt, stultitia est, at nobis qui salutem consequimur, potentia dei est.

Vt apostoli noua quadam ratione erant potentes ac diuites, nobiles ac inclyti, ita nouo quodam modo erant tum eruditi tum eloquentes, simpliciter et inaffectate loquuti sunt, sed tamen cordate et prudenter.

I.20 Vbi sapiens? vbi scriba? vbi disputator seculi huius? Nonne infatuauit deus sapientiam mundi huius?

Ac si dicat, Nonne videmus innouari mundum? Nonne videmus homines pristine religioni, pristine philosophie diffisos Christi crucem amplecti? Nonne tam intelligunt impium esse, quod antea pietas habebatur et stultissimum esse quod prius sapiens videbatur?

I. 23 Nos autem predicamus [27 a] Christum crucifixum, Judeis quidem offendiculum, Grecis vero stultitiam.

Judei offenduntur admirantes Jone prodigium, Christi vero facta Jona tanto maioris calumniantur. Grecis vero (qui rationibus vestigant omnia) stultum videtur virginem celitus concepisse fetum, sub homine latuisse deum, morte vitam esse restitutam, reuixisse qui semel esset mortuus.

261

I.26 non multi potentes, non multi claro genere nati, veruni que stulta erant secundum mundum, delegit deus

Per humiles orta est euangelij gloria, per humiles dilatatur, vt versis rerum vicibus, humilitas expugnet altitudinem, simplicitas coarguat humanam astutiam.

I.30 in Jesu Christo, qui factus fuit nobis sapientia a dea, iustitiaque et sanctificatio, et redemptio31 Vt quemadmpdum scriptum est. Qui gloriatur in domino glorietur.

Qui factus fuit nobis etc. sapientia, ne nobis opus esset, philosophia, Justitia id est innocentia, vt nihil iam sit quod mosaice legis opem desideramus, per hunc accessit vite sanctimonia, ne quis hanc suis adscribat meritis, per hunc etiam contigit redemptio, hoc est libertas, vt eius sanguine redempti sumus, a vitiorum tyrannide. Breuiter, felicitatis summam vni Christo debemus, et autori patri.

[27 b] II.4 et sermo meus et predicatio mea non erat in persuasoriis humane sapientie verbis, sed in ostensione spiritus ac potentie,5 vt fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in potentia dei.

Et sermo meus etc. ac si dicat Qualis erat vite habitus, talis erat etiam oratio, et sermo meus nullis rhetorum ornamentis instructus, aut philosophorum argumentis picturatus, qui declararet, quantum ipse pollerem vel eloquentia vel eruditione, sed tamen efficax fuit ad transfigurandos vos.

II.7 loquimur sapientiam dei in mysterio,8 ... quam nemo principum seculi huius cognouit.

Quoniam hec sapientia simplicibus et puris animis delectatur et ob id nemo principum huius cui eam est assequutus Nec Pilatus nec Annas aut Caiphas nec Pharisei, nec ipsi demones,

262

II.11 Quis enim hominum nouit ea que sunt hominis, nisi spiritus hominis, qui est in eo?

Ac si dicat faciem hominis cuiuis promptum est cernere. Ceterum quid lateat in intimis animi recessibus, nemo mortalium perspicit, nisi spiritus hominis qui est in eo.

[28 a] II.14 Animalis autem homo non accipit ea que sunt spiritus dei, stulticia siquidem illi sunt, nec potest cognoscere quod spiritualiter diiudicantur.15 At spiritualis diiudicat quidem omnia, ipse vero a nemine diiudicatur.

Nam humana que sunt, humano more traduntur, que celestia et spiritualia, nouo modo tradenda erant, nec id sane quibuslibet, sed iis dumtaxat qui hausto Christi spiritu, iam habiles sunt spirituali doctrine quippe spirituales et ipsi, auditor enim spiritualis doctrine spirituali congruit.

III.1 Et ego fratres, non potui loqui vobis, vt spiritualibus, sed loquendum fuit vt carnalibus, vt infantibus in Christo.

Fidei philosophia, edam suam habet etatem, nam habet rudimenta, habet profectus habet fastigium, ideo apostolus non poterat illis ab initio loqui tanquam spiritualibus, hoc est iam perfectis et plene adultis in Christo Jesu.

III.4 Etenim cum dicat aliquis. Ego quidem sum Pauli, alter vero, ego Apollo, nonne carnales estis?

Nam huiusmodi titulis inter se decertant humane philosophie discipuli. Ego sum Aristotelicus, Ego Platonicus, Ego Stoicus, Ego Epicureus, Discipuli vero Christi vno Christo autore gloriantur.

[28 b] III.8 Vnusquisque tamen suam mercedem accipiet iuxta suum laborem.

Meritorum ac premiorum ratio in hoc consistit, vt quisque gnauiter fideliter, ac hilariter prestet officium. Nam qui ex necessitate aut ex tristitia, aut etiam negligenter prestat officium et laborem, aut ludit operam, aut mercedem se dignam referet.

263

III. 10 Vt sapiens architectus fundamentum posui, alius autem super illud edificat. Porro quisque videat quomodo superstruat.ll Nam fundamentum aliud nemo potest ponere, preter hoc quod positum est, quod est Jesus Christus.

Simplicissimus sensus est optimus, si accipiamus de doctrina apostolorum Paulo succedentium. Ille bonum posuit fundamentum (Videant (inquit) ceteri quid superstruant) Si digna Christo durabit opus etiam in luce conspectum. Sin Judaismum adiunxerint, fallent quidem ad tempus, ceterum patefiet iliorum impostura, simul atque vero iuditio perpendi ceperit, est tamen spes salutis, quamdiu manserit fundamentum Christus.

III.17 Nam templum dei sanctum est, quod estis vos.

Huius templi sanctimonia seruatur, innocentia et moribus Christo dignis, prophanatur vero, et conspurcatur ambitione, libidine, dissidio et his similibus affectibus et morbis.

[29 a] III.21 Itaque ne quis glorietur in hominibus.22 Omnia nanque vestra sunt, siue Paulus, siue Apollo etc., vos autem Christi, Christus vero dei.

Quando salutis nostre negotium totum sit diuinum, non est quod homines sibi quicquam hinc vindicent, nec est cur vllam glorie portionem homini velut autori tribuant, cum tota debeatur deo.

IV.1 Sic nos estimet homo, vt ministros Christi, et dispensatores mysteriorum dei.

Apostoli et predicatores non sunt autores gratie quam administrant sed ministri tantum ac dispensatores aliene rei. Igitur qui pro diuinis humana docent, qui vestra obedientia ad fastum ac questum abutuntur, qui sub euangelij pretextu rem suam agunt, qui sub vmbra glorie Christi, tyrannidem affectant, male fidei dispensatores sunt.

264

IV.6 Hec autem fratres per figuram transtuli [29 b] in meipsum, et in Apollo, propter vos, vt in nobis disceretis, ne quis supra id quod scriptum est, de se sentiat, vt ne, hic illius, ille huius nomine inflemini, alius aduersus alium.

Neque Paulus neque Apollo erant factionum occasio, et ideo docendi gratia de aliis loquens, semetipsum pro exemplo posuit, ne aperta malorum ministrorum mentio nimium offenderet.

IV.9 quoniam spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibus.10 Nos stulti propter Christum, vos autem prudentes per Christum, nos imbecilles, vos autem validi, vos clari, nos contempti.

Quia tanquam malefici bestiis obiecti, in omne pretorium pertracti, multis carceribus inclusi, in omni foro ludibriis affecti, adeo vt spectaculum fuerimus non solum huic mundoqui Christum damnat, non solum hominibus qui terrena sapiunt, sed etiam ipsis demonibus qui nostris malis oblectantur. Breuiter, preter laborem et molestiam nihil ad nos rediit. Totus fructus penes vos est, si tamen fructus dici meretur, quo vos euasistis non meliores sed deteriores, in nullo habentes apostolice vite formam.

[30 a] IV.15 Nam etiamsi innumeros pedagogos habeatis in Christo, non multos tamen habetis patres.

Pedagogus pro tempore seuitiam exercet in etatem innocentem, ac vel questus vel metus causa facit officium si tamen facit. At pater ob insitam penitus a natura pietatem, vel suo malo filiorum commodis consulit. Optat igitur Paulus Corinthios esse sibi similes tanquam patri, non autem pseudapostolis, in quibus nihil est imitatione dignum.

265

IV.20 Non enim in sermone regnum est dei, sed in virtute.

Non enim in magnificis dictis aut verbis sita est euangelij vis, que cuiuis in promptu sunt, sed in vi ac virtute celesti, que tolerantia malorum, que concordia, que totius vite innocentia, que miraculis etiam et charitatis officiis declaratur.

V.2 Et vos inflati estis, ac non potius luxistis, vt tolleretur de medio vestrum qui facinus hoc perpetrasset.

Cur flagitiosi sunt tollendi, hoc est eiiciendi e consortio Christianorum Primum ne fauere videamur turpibus admissis Deinde ne pestis exitialis latius serpendo alios inficiat. Postremo vt autor sceleris, veluti omnium iuditio condemnatus, pudore tactus resipiscat.

V.4 in nomine domini nostri [30 b] Jesu Christi, congregatis vobis et meo spiritu, vna cum potestate domini nostri Jesu Christi, tradatur satane ad interitum carnis, quo spiritus saluus sit in die domini Jesu.

Quando hic de excommunicatione loquitur, intelligimus excommunicandi rationem ex tribus potissimum constare, ex decreto presidentis, ex consensu multitudinis hoc est, potioris et sanioris partis, atque ex autoritate Christi, cuius gloria in ferenda excommunicatione, vnice spectanda est.

V.7 Expurgate itaque vetus fermentum, vt sitis noua conspersio, sicut estis infermentati. Nam et pascha nostrum pro nobis immolatus est Christus.

Nam huiusmodi amat deus, qui carent peccati fermento, quod olim typis mysticis adumbratum est. Egyptus enim peccati regnum significat. Filij Israel Egyptum egressi, vescebantur azimis pascha celebrantes, nos vero liberati a peccatorum tyrannide habemus verum pascha Christum, cuius innocentiam ac simplicitatem debemus exprimere.

266

V.11 Si quis cum frater appelletur, fuerit scortator, auarus, aut simulacrorum cultor, aut conuitiator, aut ebriosus, aut rapax, cum eiusmodi ne cibum quidem capiatis.12 Quid enim ad me attinet etiam de his qui foris sunt iudicare?

Cum precipit apostolus flagitiosos esse vitandos, non de omnibus sentit flagitiosis, sed tantum de Christianis, qui nobiscum commune fraternitatis nomen sortiuntur, quibus excommunicatio medicinalis est, quando pudore tacti ob separationem, tandem resipiscunt.

[31 a] VI.1 Sustinet aliquis vestrum, negotium habens cum altero iudicari sub iniustis, et non magis sub sanctis?

Paulus miratur aliquem esse Christianum qui possit animum inducere, vt apud ethnicos iudices, pro re pecuniaria contendat, quia iudicat hoc vehementer pudendum.

VI.6 Sed frater cum fratre litigat, idque sub infidelibus? Itaque iam quidem omnino delietum in vobis est, quod lites habetis inter vos inuicem Cur non potius iniuriam patimini?7 cur non potius damnum accipitis?8 imo vos iniuriam facitis, et damno afficitis, idque fratres?

Non enim satis est nos baptismo ablutos esse, neque sufficit nos Christo esse insitos, nisi tota vita Christi doctrine respondeat, qua iubemur etiam pallium reddere, tollenti tunicam. Siquidem auaritia et pecunie studio nihil execrabilius.

[31 b] VI.12 Omnia mihi licent, at non omnia conducunt.

Quasi dicat. In his que sunt necessitatis nature, mihi licita sunt omnia. Nullus enim me vetat vti eodem iure, quo ceteri apostoli vtuntur, sed fortasse non semper expedit vobis.

VI.16 An nescitis quod qui adglutinatur scorto, vnum corpus est? Redigentur enim (inquit) duo in carnem vnam.17 At qui adglutinatur domino, vnus spiritus est.

Corpus non est ita necessitate nature spurce libidini dicatum quemadmodum esca ventri, aut venter escis. Imo corpus nostrum domino Jesu consacratum est et ille vicissim nobis adglutinatus est, hec adglutinatio 267 temporaria non est. Mors soluit vescendi necessitatem, at non dirimit coniunctionem cum Christo.

[32 a] VII.1 Bonum est homini, vxorem non attingere.2 Attamen propter stupra vitanda suam quisque vxorem habeat, et suum queque virum habeat.

Videtur Paulus aliquid optare quod exigere non audet, propter infirmitatem carnis ne quod optimum est affectantes, per occasionem in deteriora prolaberentur.

VII.9 Nam satius est matrimonium contrahere quam vri.

Vri enim secundum Ambrosium est cum voluntas calori carnis consentit. Vri igitur est, pati flammas carnis non quascunque, sed eas que citra immundiciam vinci non possunt. Et sunt qui hunc locum intelligi volunt de igne gehenne, quem sentient qui extra connubium non continent.

[32 b] VII.13 mulier que habet maritum infidelem, et is assentitur vt habitet cum ea, ne dimittat illum.17 Sanctificatus est enim maritus incredulus per vxorem,

Siquidem vxor baptizata, rem habens cum viro nondum baptizato, non admiscetur ethnico sed obsequitur marito nec amat impium sed tolerat futurum pium.

VII.19 Circumcisio nihil est, et preputium nihil est, sed obseruatio mandatorum dei

Hec intelliguntur non de toto Judaismo, nec de vniuersa gentilitate, in qua erant multa mala, sicut in Judaismo erant multa bona, sed de genere rerum indifferentium.

[33 a] VII.22 Etenim qui in domino vocatus est seruus, libertus domini est. Similiter et qui liber vocatus fuit, seruus est Christi...24 Vnusquisque in eo, in quo vocatus fuit fratres maneat apud deum25 De virginibus autem preceptum domini non habeo, consilium tamen do...27 Alligatus es vxori? ne quere diuortium. Solutus es ab vxore? ne queras vxorem.

Nam que de seruitute ac libertate dieta sunt, quodammodo locum habent in matrimonio ac celibatu. Matrimonio enim implicitus, quodammodo seruus 268 est. At qui celebs viuit huic liberius viuendi potestas est.

VII.28 Ego vero vobis parco.

Ego vero vobis parco, idest Fortiores continendi rationes non profero, cum sitis incapaces et infirmi, celibatus felicior est, matrimonium vero quibusdam magis tutum.

VII.34 Innupta curat ea que sunt domini, [33 b] [vt] sit sancta cum corpore tum spiritu. Contra, que nupta est curat ea que sunt mundi, quomodo placitura sit viro.

Perinde quasi de vxore dicat Vxor quoniam sui iuris tota non est, non potest tota vacare Christo, sed in diuersas curas dissecta, dimidiata seruit Christo, dimidiata matrimonio.

35Hoc autem ad id, quod vobis conducibile est dico, non vti laqueum vobis iniiciam, sed vt quod honestum ac decorum est sequamini,

Hoc autem ad id etc. veluti dicat. Totus autem hic sermo meus, quo celibatum effero, ne quis aliorsum vertat huc tendit, non quo vobis libertatem adimam contrahendi matrimonii, aut necessitate adigam in aliquod vite genus, quod cuiusquam animo non sedeat, sed amico consilio, vestris consulo commodis, vt cum sciatis vtriusque ius esse vobis, ad id potius vergatis, quod preter decus honesti, libertatis quoque commodum habet adiunctum, per quam celibi licet perpetuo studio seruire Christo.

269

VII.38 Itaque qui elocat nuptum, bene facit. Attamen qui non elocat nuptum, melius facit.

Quamuis enim matrimonium cum seruitutis et sollicitudinis incommodis coniunctum dicimus, tamen cum peccato non est coniunctum Legittima res est et honesta (sed inter personas legittimas) quibusdam etiam necessaria.

VIII.1 Scientia inflat, charitas vero edificat.

Perfecta cognitio quibusdam addit tumorem ac supercilium, etiam vsque ad aliene infirmitatis contemptum. Sicut ergo caro non prodest quicquam sine spiritu, ita scientia sine charitate nihil prodest, sed magis obest.

VIII.2 Quod si quis sibi videtur ali- [34 a] quid scire, nondum quicquam nouit, quemadmodum oporteat scire.3 At si quis diligit deum, hic cognitus est ab illo.

Quisquis apud deum sapiens est, is vere sapit. Etenim qui sibi placet, sueque studet glorie, neglecto fratris periculo, huius scientiam non approbat deus.

VIII.4 De esu igitur ecorum que simulacris immolantur, scimus quod nullum est simulacrum in mundo, et quod nullus sit deus alius, nisi vnus.

Quamuis simulachra adorentur ab ethnicis, tanquam illis aliquid numinis inesset, reuera tamen nihil aliud sunt, quam lignum aut saxum, neque plus habent diuinitatis, quam quiuis truncus indolatus aut rude saxum.

VIII.7 Nonnulli vero cum conscientia simulacri vsque ad hoc tempus tanquam simulacris immolatum edunt, et conscientia illorum infirma cum sit, polluitur.

Non in omnibus est scientia idest cognitio illa diuina, qua intelligunt verum discrimen inter creatorem et creaturam ad verum et iustum creaturarum vsum Nam si in omnibus esset scientia iam nullus offenderetur.

270

VIII.8 Atqui esca nos non commendat deo, neque si comedamus, aliquid nobis superest, neque si non comedamus, quicquam nobis deest.

Tacita obiectio firmorum sapientium ac si dicant Siue vescaris iis que sunt immolata simulachris nihilo fueris sanctior, siue non vescaris nihilo fueris impurior.

VIII.9 Sed videte, ne quo modo facultas illa vestra offendiculo sit iis qui infirmi sunt.

Non hoc dicit Paulus quod probet alicuius infirmi vel superstitionem vel suspitionem, quia infirmitas non est collaudanda aut alenda, sed vt ostendat esse Christiane charitatis ad tempus alicubi ferre aliorum infirmitatem.

[34 b] VIII.12 Sic autem peccantes in fratres, et vulnerantes illorum conscientiam infirmam, in Christum peccatis.

Quia qui scandalisat infirmum fratrem paruipendit pretium sanguinis Christi eiusque preceptis repugnat. Siquidem ille dixit Videte ne contemnatis vnum ex his pusillis, qui in me credunt.

IX.4 An non habemus potestatem edendi ac bibendi?

Non semper spectandum quid liceat, sed quid expediat. Neque protinus sequendum quod potest defendi, sed hoc faciendum quod suaserit Christiana charitas.

[35 a] IX.10 Propter nos enim hoc scriptum est, quod sub spe debeat is qui arat arare, et qui triturat sub spe, spei sue particeps esse debeat.11 Si nos vobis spiritualia seminauimus, magnum est, si nos vestra carnalia messuerimus?

Et tamen simplici victu contentus debet esse is etiam qui in euangelico negotio fidelem nauat operam. Absit enim vt quisquam ex ea re coaceruat diuitias, que docet diuitias contemptum. Debet enim qui exercet trituram in area domini, preter spem eterni premij, presentis mercedis solatio laborem lenire.

271

IX.15 Nam bonum est mihi mori potius, quam vt gloriationem meam aliquis inanem reddat.

Non enim gloriatur apostolus coram deo, sed gloriatur propter autoritatem euangelij coram mundo, significans nec doctrinam suam nec conuersationem suam posse reprehendi.

IX.19 Etenim cum liber sim [35 b] ab omnibus, omnibus meipsum seruum feci, quo plures lucrifaciam,

Ac si dicat. Quemadmodum in quibusdam rebus licitis non sum vsus meo iure, ita in aliis non debitis me subieci, velut adstrictus ad ea, ad que non eram obligatus.

IX.24 omnes quidem currunt, sed vnus accipit premium. Sic currite vt comprehendatis.

Sic currite vt comprehendatis, hoc est Non sit igitur vobis satis vtcunque vestro fungi offitio ac penam effugere, pro viribus ad summa enitendum est, atque ita currendum in euangelice stadio vt laudem non apud homines sed apud deum assequamini, cui nemo probatur, nisi qui valde promouerit.

[36 a] X.4 Petra vero fuit Christus.

Quando Christus semper fuit est atque erit vt alibi scribit apostolus, idem est Christus qui hoc prestitit palam et vere in nouo testamento, quod olim preludebat in figuris veteris testamenti.

X.12 Proinde qui sibi videtur stare, videat ne cadat. Ac si dicat. Nemo sua firmitate fretus contemnat infirmos, aut solo baptismo fretus sibi salutem promittat, nisi vitam adiungat baptismo dignam. Quia huic maxime cauendum ne cadat. Tutissimum autem semper ad meliora progredi, nec vlli gradui fidere.

272

[36 b] X.14 Quapropter dilecti mei fugite ab simulacrorum cultu.

Fugite a cultu simulacrorum, idest, modis omnibus resilite a cultu idolorum quia quisquis cum illis vescitur, vt maxime firmus sit animo, tamen spetiem de se prebet, quasi consentientis illorum superstitioni.

X.23 Omnia mihi licent, sed non omnia edificant.24 Nemo quod suum est querat, sed quisque quod alterius est.

Magis perpendendum est quid fratri expediat quam quid nobis liceat. Nam quod ad cibos attinet, omnes cibi sunt nobis liciti si vrgeat necessitas, sed non quiduis expedit proximo, cuius gratia nonnunquam et a licitis temperandum est.

[37 a] X.32 Tales estote, vt nullum prebeatis offendiculum, neque Judeis, neque Grecis, neque ecclesie dei,33 quemadmodum ego per omnia omnibus placeo, non querens meam ipsius vtilitatem, sed multorum, vt salui fiant.

Ac si dicat. Hec omnia faciatis meo exemplo, qui me per omnia omnibus accommodo, vescens non vescens, accipiens non accipiens, Judaissans non Judaissans, non ad meamipsius vtilitatem hec omnia temperans, sed ad vtilitatem multorum, quos meo venor obsequio non vt prede sint mihi, sed vt ad salutem alliciantur.

[37 b] XI.4 Omnis vir orans, aut prophetans, quicquam habens in capite, probro afficit caput suum. Omnis vero mulier, orans aut prophetans non velato capite, dehonestat caput suum.

In Christi nanque gloriam, equum est viro nudare caput, non solum amoto pileo, Verumetiam derasa coma. Siquidem et coma verius est operimentum corporis quam pars.

XI.6 Quod si fedum est mulieri tonderi aut radi, veletur.7 Vir quidem non debet velare caput, cum is imago sit et gloria dei.

Honoratur Christus si vir aperto et nudato capite illi seruiat illiusque gloriam predicet, honoratur vir, si vxor pudore, silentio, cultuque verecundo, modestiam simul et obedientiam pre se ferat.

273

[38 a] XI.19 Oportet enim et sectas in vobis esse, quo qui probati sunt, manifesti fiant inter vos.

Quia ex hac re mala hoc quoque boni capitur quod hinc magis illucescit, qui vere probi sint, dum ii (ceteris indecore tumultuantibus et ingurgitantibus sese) agitant sacra conuiuia modeste sobrieque iuxta apostolorum prescriptum ac veterem ecclesie ritum.

XI.23 dominus Jesus in ea nocte qua traditus est, accepit panem,24 et postquam gratias egisset, fregit, ac dixit. Accipite, edite Hoc meum est corpus, etc.

Erubescant impij sacramentarij, qui contra hanc tam manifestam apostoli sententiam, qui contra tot seculorum conciliorum et sanctorum patrum firmam fidem et luculentam interpretationem audent impudentissime ac perditissime negare veritatem corporis Christi in eucharistia.

XI.26 Quotiescunque enim comederitis panem hunc, et de poculo hoc biberitis, mortem domini annuntiatis, donec venerit.

Annuntiare mortem domini, est pro morte domini gratias agere, quod nemo potest nisi qui sentit quam sit res molesta peccati sarcina.

XI.27 Itaque quisquis ederit panem [38 b] hunc, aut biberit de poculo domini indigne, reus erit corporis et sanguinis domini.

Indigne manducant, in quorum carne viuit et regnat peccatum, et quos sui peccati vere non penitet. Nam ii corpus Christi ludibrio habent. Indigne accedunt, qui se dignos fieri putant, humana tantum preparatione. Insuper indigne accedunt qui non credunt sibi peccata remitti, quia illi non recordantur mortis Christi.

XII.1 Porro de spiritualibus fratres, nolo vos ignorare.2 Scitis quod gentes fuistis, et ad simulacra muta vtcunque ducebamini sequentes.

Ac si dicat. Superest vt quemadmodum olim impiam 274 religionem moribus ac ritibus impiis equiparastis, ita nunc vere sancteque religioni piis moribus respondeatis, vt quicquid inter vos geritur sic geratur vt appareat afflatu diuini spiritus geri.

[39 a] XII.11 sed omnia hec efficit vnus ille et idem spiritus, diuidens peculiariter vnicuique sicuti vult.

Ac si dicat. Nihil est quod hic sibi quisquam vel placeat, cum sint aliena que habet ac dispensat, vel displiceat quando distributio pendet ab arbitrio spiritussancti.

XII.14 Etenim corpus non est vnum membrum sed multa.

Mysticum corpus quod est ecclesia, constat ex capite Christo et membris, hoc est, vniuersis fidelibus Christo credentibus, et per charitatem Christo adherentibus.

[39 b] XII.21 At non potest oculus dicere manui, non est mihi opus te, aut rursum caput pedibus, non est mihi opus vobis.

Quod in membris naturalibus est compertum, idem in membris spiritualibus (que ecclesiam constituunt) sentiendum est, vt quemadmodum excellentiora membra indigent officio crassiorum membrorum, ita superiores opus habent ministeriis subditorum ac inferiorum.

XII.28 Et alios quidem posuit deus in ecclesia, primum apostolos, deinde prophetas, tertio doctores, deinde potestates, deinde dona sanationum, subsidia, gubernationes, genera linguarum.

Hic palam aperit apostolus rationem membrorum mystici corporis, esse pro diuersitate donorum et varietate gratiarum, aliam et aliam officiorum et ministrationum functionem.

[40 a] XIII.4 Charitas patiens est, benigna est, charitas non inuidet, charitas non est procax, non inflatur,5 non est fastidiosa, non querit que sua sunt, non irritatur, non cogitat malum,6 non gaudet de iniustitia, sed congaudet veritati,7 omnia suffert, omnia credit, omnia sperat, omnia sustinet.

Ac si dicat. Hec est vnica virtus nimirum charitas, que sola commonstrat quatenus virtutibus sit 275 vtendum, quas frustra tenemus, si nesciamus vti. Ceteras dotes viciat ambitio, viciat liuor, viciat dissidium, a quibus omnibus procul abest charitas. Nec aliud vocat charitatem quam studium dilectionis dei et proximi.

[40 b] XIII.12 Cernimus enim nunc per speculum in enigmate, tunc autem facie ad faciem,

Hinc ait beatus Dionysius. Impossibile est aliter nobis lucere diuinum radium, nisi circumuelatum variis velaminibus sensibilium rerum.

XIV.1 Sectemini charitatem, emulemini spiritualia, magis tamen vt prophetetis.2 Nam qui loquitur lingua, non hominibus loquitur, sed deo, nullus enim audit, spiritu vero loquitur mysteria.3 Ceterum qui prophetat, hominibus loquitur edificationem, et exhortationem, et consolationem.

Veluti dicat Paulus. Que tam magnifica predicamus de charitate, non eo tendunt, quod relique dotes negligende sint aut fastidiende, sed ita sectemini charitatem, vt nihilo secius interini probetis ac suspiciatis genera linguarum, sed his magis prophetiam, quando maior est qui prophetat quam qui loquitur linguis.

XIV.6 Nunc autem fratres, si veniam ad vos linguis loquens, quid vobis prodero? nisi vobis loquar aut per reuelationem, aut per scien- [41 a] tiam, aut per prophetiam, aut per doctrinam.

Huc tendunt exempla per Paulum adducta, vt intelligamus inutilem esse linguarum peritiam, si non adfuerit interpres prophetie dono preditus, qui ad edificationem ecclesie reuelat ea, que sub linguarum inuolucro latent.

XIV.15 Orabo spiritu, sed orabo et mente. Canam spiritu, sed canam et mente.

Orabo spiritu, idest, orabo non solum voce cum res postulat sed etiam animo ac mente. Canam laudes dei organis vocis, sed etiam cogitatione animi.

276

[41 b] XIV.20 Fratres ne sitis pueri sensibus, sed malitia pueri sitis, sensibus vero perfecti sitis.

Ac si dicat. Sunt dotes que congruunt primum iniciatis Christo, sunt que decent iam prouectiores. Neque enim iam vobis satis est si nemini nocueritis, enitendum est vt iam adulti et prodesse valeatis omnibus.

XIV.27 Siue lingua quis loquitur, fiat per binos aut ad summum ternos idque vicissim et vnus interpretetur.

Idcirco debet adesse interpres vt qui loquuti sunt non videantur sibi solis loquuti sed etiam aliis ad vtilitatem, nimirum accedente interpretatione.

[42 a] XIV.34 Mulieres vestre in ecclesiis sileant, nec enim permissum est illis vt loquantur, sed vt subdite sint quemadmodum et lex dicit. Quod si quid discere volunt, domi suos viros interrogent.

Paulus vetuit ne mulieres in ecclesiis loquantur, quando decet illas esse in silentio vt alibi dicit apostolus, sed nunc illis passim permittitur quod maius est, nimirum in ecclesiis cantillare, ac modulatis vocibus lasciuire. Nam si turpe est mulieribus in cetum loqui, parum erit decorum si inter viros et cum viris, vocibus iubilando et cantillando certent.

XIV.39 Proinde fratres, ad id enitamini vt prophetetis, et loqui linguis ne vetueritis. Et linguis loqui ne vetueritis. Si hoc Pauli preceptum seruant ii qui etiam contendunt vnicam latinam linguam (nedum plures) e templis Christianorum arcendam, eruditorum et sapientum est iudicium, vt ecclesia semper habuit latinam linguam, ita semper ecclesia prophetas latine lingue interpretes, si quando opus esset interpretatione.

[42 b] XV.3 ... quod Christus mortuus fuerit pro peccatis nostris, secundum scripturas,

Nam scripture dicunt, vt tanquam ouis ad occisionem duceretur, vt suo liuore nostris 277 malis mederetur vt de ligno crucis regnaret, ac diaboli tyrannidem frangeret.

XV.9 Ego enim sum minimus apostolorum, qui non sum idoneus vt dicar apostolus, propterea quod persecutus sum ecclesiam dei,10 sed gratia dei sum id quod sum. Et gratia eius que Perfecta est in me, non fuit inanis, sed copiosius quam illi omnes laboraui,

Tametsi Paulus erat postremus ordine temporum, tamen functione muneris euangelici non gessit se in postremis sed plus laboris exhausit quam quisquam alius apostolorum nequis hoc nomine Paulo minus authoritatis tribuat, quod vltimus sit apostolorum.

[43 a] XV.17 Quod si Christus non resurrexit, inanis videlicet est predicatio nostra, inanis autem est et fides vestra.

Si Christus non resurrexit, superuacanea est fides vestra qua credidistis vos per fidutiam in illum factos immunes a peccatis, nec baptismo quicquam actum est quo mystice per Christum interini reuiuiscimus.

XV.21 Postquam enim per hominem mors, etiam per hominem resurrectio mortuorum.22 Quemadmodum enim per Adam omnes moriuntur, ita et per Christum omnes viuificabuntur.

Oportet enim imaginari duo corpora, vnum morti obnoxium, quod pendet a capite Adam, alterum immortalitati destinatum, quod pendet a capite Christo.

[43 b] XV.33 Ne decipiamini. Mores bonos colloquia corrumpunt mala.34 Expergiscimini iuste, [et] ne peccetis.

Faber Stapulensis sic inquit. Omnia sane verba impiorum, omnia carnalium, bonos mores corrumpunt. Christus castos mores requirit. Quid adolescentum auribus, quid eorum tenellis et incorruptis animis ingeram Tibullum Catullum Terentij lenas et lenones? Ouidij heroidas molles et id genus veneficarum et mortiferarum syrenum cantus? Que omnia vir 278 prudens, tanto magis vir Christianus, tanquam naufragiorum scopulos deuitabit.

[44 a] XV.40 Et sunt corpora celestia, et sunt corpora terrestria. Uerum alia quidem celestium gloria, alia vero terrestrium.

Nam corpora beatorum celestia erunt, nullo pondere deorsum pressa, in sublime nulla resistentia nullaque difficultate nitentia, et diuine lucis capatia Miserorum autem grauia, inertia, opaca, horrendis offusa tenebris.

XV.44 Est corpus animale, et est corpus spirituale,

Spiritus enim accipitur pro vi diuina operante in homine, ac mouente hominem. Anima vero, pro naturali vita et naturali motu, sed corpus est vtriusque instrumentum

[44 b] XV.54 tunc fiet sermo qui scriptus est. Absorpta est mors in victoria.55 Ubi tuus mors aculeus? vbi tua inferne victoria?

Et Esaias exultans aduersus mortem internitione deletam dicit ca. xxv. Precipitabit dominus mortem in sempiternum, et opprobrium populi sui auferet Et psal. cxxiij. Laqueus contritus est et nos liberati sumus.

XV.58 Itaque fratres mei dilecti, stabiles sitis, immobiles, abundantes in opere domini semper, cum sciatis quod labor vester non est inanis in domino.

Sitis igitur stabiles, quando per futuram resurrectionem certum est prestari tantam felicitatem que tamen non continget nisi iis qui hic per innocentiam et peccati fugam, celestem vitam meditati fuerint.

[45 a] XVI.13 Uigilate, state in fide, viriliter agite, estote fortes, omnia vobis cum charitate fiant.

Vigilate aduersus insidias male suadentium. State in fide semel suscepta, aduersus ea que obsistunt euangelio, sitis infracto animo, sitis robusti ac validi, nihil apud vos geratur per contentionem, sed omnia per charitatem.

279

[45 b] XVI.22 Si quis non diligit dominum Jesum Christum, sit anathema, maran atha.

Sit anathema Maran atha, idest pereat in aduentu domini. Siquidem Maran atha, interpretatur dominus noster venit, ac si dicat Paulus. Sit illi anathema quia negat illum venisse, quem tamen venisse constat.

[46 a] Ep. II ad Corinthios.

[46 b] I.5 Quoniam sicut abundant afflictiones Christi in nobis, ita per Christum abundat et consolatio nostra.

Videtur enim Paulus id imprimis optare vt clementissimus ac optimus deus temperet consolationem suam pro malorum modo et quantitate, vt quo grauiora illius caussa passi sumus hoc maiore solatio reficiamur.

[47 a] I.11 simul adiuuantibus et vobis, per deprecationem pro nobis, vt ex multis personis, pro dono in nos collato, per multos gratie agantur pro nobis.

Apostolus vt doceat nos de nostra bonitate parum esse presumendum, de aliena quamplurimum, quo magis exaudiamur a deo, optat pro se multorum fidelium deprecationes et gratiarum actiones.

I.12 Nam gloriatio nostra hec est, testimonium conscientie nostre, quod cum simplicitate et synceritate dei non sapientia carnali, sed per gratiam dei conuersati fuerimus in mundo, abundantius autem erga vos.

De sapientia carnali sic dicitur Jacobi iij. Non est ista sapientia desursum, sed terrena animalis diabolica. De simplicitate prouerbiorum ij. Recti habitabunt in terra, et simplices permanebunt in ea. Et cum simplicibus sermocinatio dei.

[47 b] I.17 Ut sit apud me, quod est etiam, etiam, et quod est non, non.

Etiam et etiam, et non non vocat apostolus sermonem constantem solidum et efficacem ac immutabilem nec humano more vacillantem, quia quod affirmat apostolus solide affirmat, et quod negat constanter negat.

280

[48 a] II.4 Nam ex multa afflictione et anxietate cordis scripsi vobis, per multas lachrymas,

Quia nihil mihi tristius quam si videro in vobis que vestra professione sunt indigna, nihil letius quam si conspexero in vobis nihil esse quod vituperari possit.

II.8 Quapropter o[b]secro vos, efficite vt valeat in illum charitas.

Indicat apostolus famosum illum adulterum non odio sed charitate fuisse condemnatum, in hoc tantum vt resipisceret ac seruaretur, ideo hortatur vt nunc alacriter et amanter recipiant correctum, quia hoc est charitatem valere et efficacem esse in illum.

[48 b] II.17 Non enim sumus vt plerique cauponantes sermonem dei,

Cauponari sermonem dei, est verbum dei predicare ad ambitionem, questum, delitias, et voluptates vite, atque suum spargere odorem, magis quam odorem dei.

III.5 non quod idonei simus ex nobisipsis cogitare quicquam, tanquam ex nobisipsis, sed si ad aliquid idonei sumus, id ex deo est,

Tametsi in nobis sunt vires liberi arbitrij, ille tamen non sunt ad salutem sufficientes, nisi a gratia dei preueniente, comitante, et perficiente, iuuentur ac roborentur.

[49 a] III.6 Nam littera occidit, spiritus autem viuificat.

Littera simplicissime significat doctrinam, nempe quicquid scribitur, legitur, auditur, ac dicitur, adeoque omne opus, quod (littera docente, non spiritu viuificante) fit, Hoc est, omne opus, omnis doctrina, omnis cogitatio, que non viuit intra cor, id est que est sine charitate, hoc est amore dei et proximi, littera est, atque omnis hypocrisis, simulata penitentia, simulata externis 281 ceremoniis pietas, dolor conscientie sine fidutia diuine misericordie, sunt littera. Spiritus est vita et efficatia ac fructus spiritussancti in cordibus nostris per amorem dei ac proximi. Igitur externa omnia si sola sunt, littera dicuntur, si vero viuunt in corde, quando mens est amans dei et proximj spiritus sunt.

III.17 Porro vbi spiritus domini, ibi libertas.

Vera libertas est libera vacatio animi a iugo diaboli et a seruitute peccati, ad contemplandum, diligendum, et operandum ea que dei sunt.