Helgesen, Poul Chronicon Skibyense

CHRONICON SKIBYENSE

52
53

Anno ab orbe reconciliato Millesimo quadragesimo sexto, electus est in regem Danorum Sueno quidam, Chanuto duro ex sorore Estride nepos, a qua etiam cognomentum accepit, repudiato patris sui Wlffonis cognomento, ob maternam pudicitiam ab eodem Wlffone, pretextu legittimi coniugij, maximo dolo stupratam. Vnde non est vulgo dictus ab Wlffone patre, sed ab Estrida matre, Suend Estridsøn. Hic inter multos, quos genuerat filios, duos habuit insigni pietate ac probitate uiros, qui erant maxima patri ornamenta. Quorum primus dictus Chanutus, martyr dei effectus (quando Ottonie a perfidis Iutis et Pheonibus in caussa pietatis ac religionis interfectus occubuit) gloriosissimus euasit. Secundus uero Ericus, ex reipsa cognomento bonus, solo martyrio Cha-|nuto fratre minor, in ceteris uero pietatis dotibus aut equalis aut etiam maior. Anno autem regni sui octauo Hierosolymam profectus, mortuus est in Cypro, insula toto orbe famatissima, ubi etiam non sine grandi miraculo sepultus est, eadem insula ab illius sepultura defunctorum cadauera continente, que antea continere non poterat. Igitur ex his preclarissimis uiris propagatum est, quicquid regie stirpis nunc reperiatur in his tribus 54 regnis, quod ex subiecta genealogia luce clarius deprehendi potest.

Chanutus enim, post Haraldum fratrem ceteris fratribus etate grandior, vxorem duxit filiam comitis Flandrie, ex qua filium vnum nomine Carolum, duasque filias Ceciliam et Ingridim genuit. Carolus iste, factus postea Flandrie Comes hereditario iure, creditur pater fuisse multorum | ac magnorum principum, inter quos plerique non tam ditionis, quam nominis fuerant heredes, ab hoc Carolo frequenter Caroli nuncupati. Ingrid uero iunior filia nupsit cuidam domino Folckoni, uiro in Suetia nobilissimo, cui genuit Benedictum quendam, patrem Magni Manneskiold, a quo ex Ingrid Wlffue genitus est nobilissimus quidam dux Birgerus cognomento Ierll. Hic igitur, quarto gradu distans a beato Chanuto rege et martyre, factus est pater (vt uidebitur) duorum regum, Waldemari ac Magni Ladelaas.

Ericus uero bonus (de quo paulo antea) genuit Chanutum ducem ac sanctum martyrem, patrem Waldemari primi Danorum regis, cuius filia Rykissa nomine nupsit Erico regi Suecorum filio Chanuti, filij Sancti Erici regis et martyris, | genuitque eidem Ericum regem ex re cognomento blesum, qui absque liberis mortuus est, et Ingeburgem filiam. Hec filia, linea quarta distans ab Erico bono, ducta est uxor a duce Birgero Ierll, totidem gradibus a Sancto Chanuto martyre Erici boni fratre distante, genuitque duos reges Waldemarum et Magnum Ladelaas.

Porro Waldemarus duxit uxorem filiam regis Danorum Sophiam nomine, cuius pater Ericus, Waldemari regis (qui Danis legem scripsit ac in ordinem 55
redegit) filius, a fratre suo Abel est dolose interfectus, que res causam dedit Waldemaro perpetrandi stupri, ob quod regno ac diademate est spoliatus. Habebat enim Sophia regina sororem nomine Iudit, que interfecto patre sororis desiderio ardens, postquam in Suetiam uenisset, ab ipso rege sororis marito compressa est, maxima regni Suetie turbatione. Waldemaro igitur fugato ac | tandem sine legittimis liberis defuncto, successit frater eius Magnus cognomento Ladelaas, qui ducta filia comitis Holsatie in uxorem, genuit tres filios, Birgerum regem, Valdemarum et Ericum duces. Porro Birgerus interfectis fratribus suis, atque amisso filio suo Magno, qui ob paternum scelus capite truncatus est, fugiens in Daniam, exul mortuus est, ac Ringstadij sepultus. Hic periisset regium semen, nisi dominus in Erico duce interfecto sibi posteritatem reseruasset. Quandoquidem iste Ericus tercius filius Magni Ladelaas regis, olim ex Auinione reuersus (quo fuerat peregre profectus amore ac desiderio summi pontificis ibidem tunc sedem habentis) duxit uxorem filiam regis Haquini senioris, Noruagie regis, ex qua binam prolem sustulit, Magnum Smeg regem Sueti ac Norvegi patrem Haqui-|ni iunioris, mariti Margarethe regine trium regnorum, et Euphemiam filiam. Hic iterum periisset regie stirpis propago (quia vnicus Haquini et Margarete filius Olauus nomine sine liberis ante diem obiit) nisi dominus in hac filia nobis semen prouidisset. Siquidem hec Euphmia facta est mater multorum magnorumque principum. Nupsit autem duci Magnopolensi: cui peperit Albertum postea Suetie regem, et Henricum ducem, qui 56 duxit uxorem, filiam Waldemari regis sororem Margarethe regine, ex qua genuit duas filias. Prima nupsit duci Pomerani, cui peperit Ericum, regem trium regnorum. Secunda uero nupsit duci Bauarie, cui peperit Christophorum, etiam trium regnorum regem.

Hic iterum extincta fuisset regie stirpis scintilla, quoniam tam Ericus quam Christophorus sine liberis mortui sunt, nisi supradicta Euphemia Noruagiensis suc-|currisset nobis in filia, quam post duos filios Albertum et Henricum peperit duci Magnopolensi, nomine Ingeburgem. Hec filia nupsit Henrico comiti Holsati, peperitque illi Gerardum comitem, qui ducta uxore Elizabeta filia Ottonis ducis Brwnsuicensis, genuit filiam nomine Helwig, que cum nupsisset Friderico comiti Oldenburgensi, peperit eidem tres filios Ottonem et Gerardum comites ac Christiernum primum Danorum regem, patrem duorum filiorum Ioannis et Friderici, quorum uterque regnauit diuersa tamen sorte, ut ex sequentibus patebit.

Mortuo igitur Christophoro rege filio ducis Bauari anno restitut salutis nostr .1448. Electus est in regem, consilio domini Adolphi ducis Holsatie, Christiernus primus eiusdem ducis consanguineus, qui ducta uxore Dorothea, relicta Christophori precesso-|ris sui, que peperit duos filios Ioannem ac Fridericum et filiam vnam Margaretam nomine, que regi Scotorum vxor facta, genuit Iacobum regem Scoti, qui pugnans aduersus Anglos fertur in bello occubuisse.

Huius Christierni temporibus defecit Sueti regnum a federe trium regnorum, electo sibi proprio 57 rege, Carolo Chanuti marscalco regni, sed maximo suo malo. Ob hanc enim defectionem afflictum est grauissima calamitate Suetie regnum usque in presentem diem. Considerantes enim proceres regni cordatiores tam sacri quam prophani Caroli regnum in tyrannidem esse uersum, nec seruari regiam fidem regni incolis publice iuratam, a Carolo deficientes, eumque ex regno deturbantes, postularunt regem Christiernum, qui adsumpto regni diademate, paucis annis regnauit in Suetia, sedicionem aduersus illum mouentibus quibusdam Suecis natura factiosis, Carolo | iam ad regnum reuocato ex vrbe Gedanensi, in qua septem annis exilium passus fuerat. Paucis tamen diebus a reditu superuixit. Subrogatus igitur in locum Caroli Steno quidam Sture, qui iam non amplius regis, sed gubernatoris titulo ornaretur, id suadente Carolo rege eidem Stenoni ex sorore sibi nepoti, ob Suetici populi perfidiam, adeo regibus insidiosam, ut uix diu regium principatum absque rebellione sustineat, rebellauit etiam idem Steno aduersus regem Christiernum, regisque obedientie adhuc bona fide adherentes: que rebellio multis fuit occasio tribulationis et ruine, ut ex sequentibus patebit.

Porro cum Christiernus rex esset natura clemens, et egregius pecuniarum contemptor, nec odij tenax aut iniuriarum vindex, iccirco habuisset suo seculo regnum minime violentum, parum etiam cruentum, si calumniatores quidam ipsius simplicitate non fuissent | abusi in magnam regni Sueti perniciem. Archiepiscopus enim Vpsalensis D. Ioannes Benedicti vir nobilissimus, falsis delationibus quorundam 58 calumniatorum a rege Christierno captus atque multis ludibriis affectus, in Daniam etiam missus, ibidem magnam passus est calamitatem, verum summa iniuria. Archiepiscopi namque beneficio adeptus erat rex Christiernus regni diadema, qui patrie libertatis succensus amore (odio habens Caroli regis maximam perfidiam, crudelissimam tyrannidem, atque insatiabilem auariciam) semper restitit Carolo regi principi perfidissimo, quem sciebat etiam contra trium regnorum solenne fedus, priuatis quorundam suffragiis eiectum fuisse regem. Rex tamen Christiernus cognita calumniatorum malicia, a captiuitate absolutum archiepiscopum in Suetiam magno cum honore remisit, qui restitutus gradui pristino, contempta captiuitatis iniuria, ad mortem usque, magna Suecorum perfidorum ad-|miratione, permansit regis Christierni regno et principatui fidelissimus.

Huius Christierni temporibus anno domini .1452. graui incendio ac depopulatione vastauit magnam Schanie partem Carolus rex, Christierni presidia ex reliqua parte Danie prohibente glacie, mare Balticum adeo replente, ut nusquam haberetur in Schaniam traiectus.

Anno etc .1472. visus est cometa magnus per totam Europam, quo anno vita functus est Reuerendus archiepiscopus Lundensis, sacre theologie professor D. Thuo Vibergensis. Cui successit vir nobilis D. Ioannes Brostorp Christierni regis Cancellarius.

Anno .1474. Christiernus rex veterum principum religione ac pietate commotus Rhomam peregre 59 profectus est, sub pontificata Sixti quarti. A quo idem rex impetrauit facultatem erigendi publicam Academiam in ciuitate Haffnensi.

Anno .1476. eiectis monachis Ordinis diui Benedicti Monasterij Ottoniensis, intro-|ducti sunt seculares canonici, magna monachorum iactura et iniuria. Vtrisque igitur de iure loci atque reddituum certantibus, tandem post quatuordecim annos victoribus monachis restitutum est monasterium.

Anno .1477. Missi sunt ad Ernestum ducem Mysnie a rege Christierno paranymphi, eiusdem Ernesti filiam Christinam nomine, sponsam ducturi D. Ioanni electo regi Danorum primogenito filio regis Christierni.

Eodem anno ictum est fedus inter Danos et Suecos Calmarnie, sub gubernacione Stenonis Sture, quod multis annis magno vtriusque <regni> bono durauit.

Anno .1478. celebrate sunt nuptie inter Ioannem regem et Christinam filiam Ernesti supradicti in ciuitate Haffnensi, presentibus ibidem multis principibus viris.

Eodem anno venerunt ex Colonia, incepturi nouam vniuersitatem in ciuitate Haffnensi, magister Petrus de Scotia sacre theologie baccalaureus, magister Petrus Alberti medicinarum licentiatus, magister Tilemannus | Slect Gelrensis de Ruremunda <legum baccalaureus>, qui processu temporis promoti sunt ad doctoratum, singuli in suis facultatibus.

Anno ab orbe redempto .1481. Christiernus Gotorum rex inter pascha et Pentecosten, cum iam regnasset annis ferme triginta tribus, diem clausit extremum, fortitudine, armis et victoriis potens, 60 misericordia, gloria et magnificentia diues, fide uero ac religione pius, sepultusque est Roschildie in sacello quodam a se extructo et fundato, atque amplissimis possessionibus dotato, quod ad australem partem adheret basilice Sancti Lucij martyris, cuius religiosus cultus et ornatus, sacre quoque diuorum reliquie ex urbe Rhoma delate, que ibidem visuntur, testantur Christiani principis religiosam pietatem. Huic Christiano principi successit in regno primogenitus eius nomine Ioannes.

Anno .1482. celebratus est solennis dominorum regni conuentus in ciuitate Calundeburgensi, vbi fides castrensis omnium regni castrorum | resignata fuit D. Ioanni electo regi nondum coronato.

Eodem anno mortuus <est> Reuerendus in Christo pater D. Ioannes episcopus Arhusiensis, qui vt erat vir grauitate et authoritate clarissimus, ita erat Christierno regi charissimus, ex archidiaconatu Arhusiensi ad episcopatum electus, cum ob insignem probitatem tum vero ob singularem doctrinam, fuit enim vtriusque iuris doctissimus licentiatus, et ante episcopatum ad Concilium Basiliense missus legatus, vna cum episcopo Ripensi, nomine regis atque tocius regni<, simulque domino Nicolao Raualdi archiepiscopo Vpsalensi>.

Anno .1483. iurata est publica fides et obedientia eidem regi Ioanni prestanda ab vniuersis regni inquilinis, quibus vicissim ab eodem iuratum est, id quod a Christianis principibus seruandum solitum est iureiurando promitti, quo anno idem Ioannes rex solenni more et ritu coronatus est in templo maiori ciuitatis Haffnensis.

61

Eodem anno D. Eylerus ex archidiaconatu electus ad episcopatum Arhusiensem consecratus | est episcopus. Sed quoniam fauore principis ac populi destitutus erat, nullaque prudentia preditus, coactus est, cum paucis annis eam administrasset prouintiam, episcopatum resignare D. Nicolao Claussøn tunc Canonico Roschildensi.

Eodem anno ob publicam querelam tocius <pene> Germanie aduersus latrocinia D. Gerardi comitis de Oldenborg, que exercuit in omnes viatores ac negotiatores ex arce sua Delmenhorst, lata est a Cesarea maiestate huiusmodi condemnationis sentencia, vt qui dictam arcem Delmenhorst armis vindicare posset, optimo iure possideret, tanquam patrie libertatis verus assertor. Igitur obsessa est predicta arx ab archiepiscopo Bremensi episcopoque Monasteriensi. Episcopo uero Bremensi de victoria desperante, <ac> solutis castris militiam reuocante, solus Monasteriensis exercitus ad finem vsque perseuerauit, vicit, triumphauit, possedit, possidetque modo optimo iure publice libertatis strenuus assertor et vindex.

<Anno .1485. obiit Reuerendus in Christo pater D. Olauus Martini episcopus Roschildensis, fastu et pompa ignobilis, pietate vero et misericordia nobilissimus, a cuius obitu successiones fuerant semper deteriores.> |

Anno domini .1486. Christiernus primogenitus regis Ioannis, cum adhuc puer esset. 5. aut. 6. annorum, assumptus est in regem publico homagio in placito Wibergensi.

Anno .1487. Dominus Iuarus Axelsøn pulsus est vi ex Gotlandia, ob suspicionem prodicionis, eo quod 62 factus esset gener Caroli regis Suetie hostis tocius regni, restitutaque est insula Gotlandia dicioni Danorum, que videbatur alioqui Suecorum regno resignanda, maxima Danici regni iactura.

Anno .1488. Regina Dorothea, sequuta mariti sui pietatem, Rhomam profecta est magno comitatu nobilium virorum ac matronarum, aditura etiam Hierosolymam, nisi metus grassantis belli obstitisset. Impetrata igitur Hierosolymitani voti relaxatione ab Innocentio octauo tunc Rhomano pontifice reuersa est magno gaudio amicorum omnium.

Anno .1491. Resignauit episcopatum Arhusiensem D. Eylerus episcopus Reuerendo domino Nicolao Claussøn, reseruata sibi dicione Sijlckeborg. |

Anno domini .1493. Steno Sture gubernator regni Suetie, ex administratore tyrannus factus, cepit ecclesiasticos ac nobiles quosdam regni, rapinis, insolitis censibus et exactionibus grauiter affligere, aiebat enim se velle periculum facere, num secundum vulgi opinionem aliqua vitio illos maneat, qui ecclesiarum bona et facultates violenter inuadunt. Nec frustratus est sua cogitatione, quandoquidem ab eo tempore perdidit omnem nominis sui claritatem, multis prodicionibus factus infamis, ac paulopost prodigiosa morte calamitosus.

Anno domini .1494. obiit regina Dorothea, iam anus facta, mulier insigni prudentia, sed ad rem nimis attenta. Sepulta est autem iuxta Christiernum regem maritum suum in Sacello trium regum ciuitatis Roschildensis.

Eodem anno suspendio periit, ob furti et peculatus maxime suspicionem, quidam Andreas scriba, 63 regis Ioannis vicecancellarius, eidem regi antea valde dilectus, | cui tam peculatus crimen, quam suspendij pena, fuit vitio condigna incredibilis fastus et elationis, qua adeo inflatus erat principis fauore et gratia, vt nullo iudicio, nullo etiam delectu, contemneret vniuersum regni magistratum sacrum et prophanum.

Anno domini .1497. Rex Ioannes asseruit Suetie regnum a tyrannide D. Stenonis Sture, cum multis victoriis, tum vna insigni ipso die beati Michaelis archangeli, ac eodem anno, triumphato vniuerso regno, die beate Catarine uirginis et martyris in ciuitate Holmensi regni diademate est coronatus.

Eodem anno mortuus est Reuerendus in Christo pater ac dominus, D. Ioannes Brostorp archiepiscopus Lundensis. Cui successit archidiaconus Roschildensis, magister Birgerus olim regine Dorothee Cancellarius, homo simplex et obscuris parentibus natus, virtute tamen ac pietate nobilis et insignis.

Anno domini .1498. Reuersus est ex Suetia illustrissimus princeps, Ioannes rex, rebus | omnibus ex illius sentencia ordinatis ac dispositis.

Eodem anno promotus est ad doctoratum in theologia magister Petrus de Scotia, per nobilem virum doctorem Ericum Decanum Haffnensem tunc vniuersitatis uicecancellarium, presente ibidem Christierno regis Ioannis filio primogenito.

Eodem anno, vita functus est vir nobilis ac magne prudentie Reuerendus in Christo pater D. Nicolaus Glob episcopus Wibergensis, cui si contigisset vita diuturnior, clarissimus euasisset, tantus erat ingenij vigor, tantaque morum dexteritas, nisi iuuentutis 64 licentia uite innocentiam corrupisset. Que res omnium ferme nobilium preclara ingenia, optimamque indolem uastat ac destruit.

Anno domini .1499. Quum magnus princeps Ruthenorum missis legatis in Daniam postulasset filio suo vxorem filiam illustrissimi regis Ioannis Elizabetham nomine, remissi sunt ad eundem principem ex Danis lega-|ti, magister Ioannes Andree deputatus episcopus Ottoniensis, Doctor Andreas Christierni Carmelita et magister Andreas Glob. Qui cum nomine regis Ioannis inter cetera negotia dicto principi fecissent postulati coniugij maximam spem, magno honore sunt remissi. Verum eisdem Ruscie fines egressis nunciatum est, eandem iam esse recens desponsatam D. Ioachimo Marchioni Brandeburgensi. Quod si huiusmodi rumor sparsus fuisset, legatis adhuc in Ruscia manentibus, fuissent perpetue seruituti obnoxij, si tamen uita donati. Sic principes legatis imponere solent, Sic legati uicissim aliis principibus, nulla necessitate, sed mera licentia. Itaque in principibus viris fides desideratur frequentius quam inuenitur.

Igitur eodem anno, Elizabeth regis Ioannis filia desponsata fuit D. Ioachimo Marchioni Brandeburgensi, sacri imperij perpetuo electori. Simulque eodem tempore, eiusdem Marchionis soror desponsata fuit Friderico duci Holsatie, regis Ioannis vterino fratri, qua defuncta, postea duxit uxorem filiam ducis Pomeranie, Sophiam nomine, in fuga regis Christierni | Danorum reginam, Friderico iam rege electo et coronato.

65

Anno domini .1500. ipso die Iuliane virginis mense Februario, Inclytus Ioannes rex, eius nominis primus, Ditmertiam (que comitatus est olim regibus Danorum a Friderico iii Rhomanorum rege semper augusto donatus) est ingressus, animo uindicandi dictum Comitatum, qui ante aliquot annos libertatis auidus temere defecerat. Porro cum nec superi nec fortuna Danis fauerent, a paucissimis militibus, terreque incolis, exercitus Danorum fusus est, adeo ut solus rex (qui in posteriori agmine erat) cum paucis uix eauderet. Dicebatur vulgo illis diebus nostros iccirco infelici Marte pugnasse, quod aduersus sese diuinam ultionem iuste prouocassent. Priusquam enim ad miliciam conscriberentur, partiti sunt sibi proceres aliquot in Bohemicam factionem ualde propensi pinguiora regni sacerdotia atque monachorum coenobia, que reuersi cum pace (ut aiebant) mox erant occupaturi. Sed potentissimo deo (qui | natura impietatem ac sacrilegium odit) pro ecclesiastico ordine, ut solet, pugnante, non sunt reuersi. Perierunt enim omnes, atque vtinam spiritus illorum saluus sit in die domini. Adeo enim insaniebant auaricia et inuidia ceci, ut gauderent huiusmodi titulis compellari: Salue venerabilis abba Sorensis, prior de Antuordskow, Decane, Preposite, Archidiacone, Cantor Roschildensis. Itaque in nullo vnquam bello tantus cecidit numerus abbatum, priorum, Decanorum, Prepositorum, Archidiaconorum, Cantorum et canonicorum, quantus in Ditmertiensi prelio cecidisse compertum est. Quod si felicius successerit iis, qui sub exorto Lutheranismo non iam similia moliebantur, imo longe maiora, non solum 66 in pernitiem abbatum aut quorundam minorum prelatorum, sed in exitium tocius cleri, omniumque sacrorum tocius Christiane religionis, posteritatis esto iudicium.|

<Hoc eodem anno mortuus est Reuerendus pater Dominus Nicolaus Schaffue episcopus Roschildensis, vir preclarus, sanguine ac virtute nobilis, qui tametsi regia authoritate magis quam capituli electione episcopatum obtinuit, nichil tamen pietatis in eo desyderatum est. Nam ut habebat speciem imperio dignam, ita animum misericordia et clementia ornatissimum.> |

Anno ab orbe redempto .1501. Defecit Suetie regnum ab illustrissimo Danorum rege Ioanne primo, sub proditoribus Stenone Sture et Suantone Nielssøn, quod pauloante ab eodem | rege armis assertum fuerat, anno nimirum, ut supra dictum est .1497. Rege enim in Daniam reuerso, relicta fuerat Christina illius uxor, illustris regina, in presidiis arcis Holmensis, que post grauissimam ac durissimam obsidionem, cunctis iam fame et hyposarcha pereuntibus, dedicione dolosis ac falsis literis impetrata, tandem capta est, atque longo tempore multis ludibriis a populo barbaro barbare afflicta. Nouissime uero opprobriis saturata ac calamitatibus plena in Daniam est remissa, cui magna gratulatione a regni proceribus occursum est in ciuitate Halmstadensi (que Hallandie ciuitas est). Porro Suecorum gens tam est barbara, tamque iugi impatiens, ut nullum principatum uncquam diu ferat, nec minus e proprio sanguine natos principes quam exoticos odio habet. Et quoniam natura perfidi nulli fidunt, etiam 67 ipsis a nemine fiditur. Ceterum cum in defectione aduersus aliquot reges cum Datie tum Suetie a multis excusentur, deficientes nihilominus a rege Ioanne, nec apud cordatos Suecos excu-|sationem habent, quando ipsius regnum ab omni uiolentia omnique tyrannide liberum fuerat. Quod si Valdemari, Margarethe, Erici, Christophori, Christiernique secundi regna fuissent tam incruenta tamque procul a tyrannide et violentia, adhuc fortasse illibatum trium regnorum fedus durasset, nisi populi alioqui ad seditionem nati obstitisset perfidia.

Anno .1502. Conati sunt etiam Noruagienses quidam aduersus regem Ioannem rebellare, cuius rebellionis author dicebatur Chanutus Adulphi in Noruagia eques primarius, sed simplici ingenio magis quam peruerso, cuius simplicitate ad rebellionem abusi sunt Sueci quidam proditores. Quo cum rex Ioannes episcopum Roschildensem D. Ioannem Iacobi, atque Henricum Crwmedig equitem, cum eodem Chanuto expostulaturos regis nomine misisset, uocatum ad se in naui, sub publica fide (que etiam crudelissimo Turche seruanda fuerat) ac nihil mali suspicantem crudeliter occiderunt, non aliter quam solent perfidi proditores, nec fidei nec iurisiurandi custodes. Chanutus iste duos elegantes habebat filios, prudentia et armis patre superiores, Carolum et Ericum. Ille bombarda percussus, cum militaret Christierno regi secundo, in obsidione ciuitatis Holmensis occubuit. Iste uero triumphata iam Suetia ab eodem immanissimo principe capite truncatus est.

Eodem anno ipso die decem milium martyrum 68
mense Iunio, D. Paulus Laxmand equesauratus, atque regis Ioannis magister equitum, per insidias est interfectus, tanti sceleris authoribus Ebbone Strangesøn ac Berone Andree, qui perfecto tam immani flagitio adeo ducebant gloriosum facinus, ut inter sese decertarent, quisnam haberetur sceleris autor. Nec in hodiernum usque diem sequuta est tanti sceleris uindicta (nam hec scripta sunt anno ab orbe redempto .1524.), nisi quod uterque immatura morte periit. Dicebantur enim subornati ab ipso principe, episcopoque Roschildensi D. Ioanne Iacobi, quibus idem Paulus Laxmand inuisus erat ob dicendi libertatem, principibus uiris semper inimicam et suspectam. Hic magister equitum, dum adhuc uiueret, habitus est inter regni primarios | precipuus, de quo nulla fuit vncquam perfidie suspicio, in iam uero mortuum nihil non dicebatur. Vnde in illum iam extinctum magnoque honore sepultum, extorta est sentencia vi et metu a regni consihariis, qua condemnatus sit maiestatis reus, ad solius principis odio labefactati testimonium, qui nulla probatione fretus, deierauit illum fuisse nescio quid doli et fraudis in regis perniciem machinatum. Ad quam vocem adiudicata fuit regis fisco uniuersa liberorum eius possessio, adeoque donationibus et uendicionibus distracta, ut in hodiernum usque diem ad heredes nihil redierit preter curiam unam Asszerbo nuncupatam, cum sua ditione, in fuga regis Christierni famosi tyranni. Hanc unicam laudem meruit suo principatu rex Fridericus. Interfectus est autem dominus Paulus Laxmand Haffnie supra pontem, qui altus nuncupatur, cum descenderet ab arce principis iturus ad 69 propriam domum, que ab illius morte donata est D. Ioanni Andree episcopo Ottoniensi, cuius uersutia et fraude instructus rex Ioannes obtinuit iniquam | sentenciam, quam alioqui non obtinuisset. Illius enim arbitrio nihil non fiebat in regno viuente adhuc Ioanne rege. Huius tamen tyrannidis, aliarumque uersutiarum, quibus in vita excelluit, multosque oppressit, sub principatu regis Christierni condignas dedit penas.

Eodem anno venit in Daniam a pontifice Rhomano missus legatus, Danus quidam doctor Hermannus, professor Ordinis diui Ioannis Monasterij Ottoniensis, predicaturus quam uocant cruciatam aduersus Turcham, qui suis remissionibus et bullis, hoc est mera licentia, extinxit multam pietatem. Neque docebant huiusmodi legati eorumque vicarij homines penitenciam agere, sed intrepide peccare, atque tunc primum aperta fuit Lutheranismo fenestra. Neque unquam potentior factus est Turcha, quam dum cepta est predicari aduersus illum cruciata, qua compilata sunt Christianorum regna, aucteque facultates cognatorum Rhomani pontificis, Turcha magis ac magis triumphante, posterioribus prioribus semper deterioribus. Hanc enim cruciatam non persuasit pietas sed auaritia. |

Ab anno domini .1507. et deinceps acriter pugnatum est terra et mari, inter regem Ioannem, gubernatorem Suetie, atque ciues Lubicenses, rege ubique triumphante, verum non sine graui iactura suorum ciuium ac precipue negociatorum. Duces autem naualis belli erant uiri famatissimi Seuerinus Nørby, Otto Rud, Ioannes Holgeri, atque horum similes 70 pirate, ad predam atque pyraticam non minus natura quam arte instructi.

Nec tantum isti pirate male perierunt, sed etiam alij multi, qui olim sub principatu regis Ioannis piraticam exercuerant aduersus Hispanos et Anglos, quorum e multis hec pauca nomina succurrunt, Pijning, Rutbeck, <Pwthorss,> Ræmmerkatt, Ioannes cocus, Ieorgius cocus, Andreas Maurus, Tile Giitzill, Andreas Barton Scotus. Omnes hii male perierunt, vel a propriis familiaribus interempti, vel laqueo prefocati, vel etiam aquis obruti. Nec meliori fortuna fecerunt piraticam quidam sub principatu regis Christierni, de quorum numero erant magister Lambertus Ripensis bombarda percussus, et Nicolaus Knijphoff | ab Hamburgensibus captus, capiteque truncatus. Dignum profecto supplicium in omnes predones, qui mera libidine dominandi ac insania rapiendi, Christianis fratribus suis sunt infesti.

Anno domini .1512. mortuus est D. Ioannes Iacobi episcopus Roschildensis, cum paulo antea episcopatum resignasset nobili uiro D. Lagoni Wrne legum doctori. Erat autem Ioannes iste patre nobili uiro Iacobo Ioannis de Rauensborg natus, qui cum adolescens Colonie operam literis nauaret, turpi amore captus et libidine cecus, uxorem duxit meretricem quandam nomine Christinam, non sine solenni ecclesie benedictione. Quod cum resciuisset illius pedagogus, nescia muliere, eum euestigio ad domum paternam reduxit. Cognita uero illius fuga, mulier statim est consecuta, verum magno capitis sui periculo. Pater uero prefati Ioannis filij pudorem redemit magna summa ab impudica femina, que mox, 71 accepta pecunia, est in Coloniam reuersa. Huiusmodi igitur diuortio ab uxore simul et digamia solutus, factus est primo canonicus Roschildensis, mox sacerdos, deinde regis Ioannis Cancellarius. Paulopost ad Angliam et Scotiam legatus. Deinde Prepositus Monasterij Dalby in Scania. Nouissime autem episcopus Roschildensis factus est. In episcopatu autem uixit duodecim pene annis, obiitque in magna omnium rerum inopia, adeo fuerat tota uita sumptuosus et inutilis. Erat tamen erga pauperes atque calamitosos admodum liberalis, qua benignitate multum laudis fuisset consecutus, nisi sanguine duorum eximiorum uirorum D. Pauli Laxmand et D. Chanuti Adolphi manus suas contaminasset.

Anno domini .1513. Cum Iuarus Mwnck celebraret suas primitias non ita diu ordinatus episcopus Ripensis, consecratus est D. Lago Wrne episcopus Roschildensis in eadem ciuitate Ripensi, presentibus ibidem rege Ioanne et regina Christina, multisque regni episcopis, maximoque dominorum conuentu.

Eodem anno mortem obiit peste captus illustrissimus princeps Danorum rex Ioannes eius nominis primus, Christierni primi optimi principis filius, sed pater Chris-|tierni secundi famosi tyranni. Mortuus est autem in ciuitate Olburgensi, que est aquilonaris Cymbri, ubi et natus erat. Hic multis annis, nimirum trigintaduobus propemodum, Christiane regnum Danorum moderatus est. Nam prophanorum consilium procerum secutus, principio regni sui, decreuerat molestus esse uiris ecclesiastici Ordinis. Postea uero cum sentiret, prophanos id non candido animo suasisse, uerum magis inueterato odio, quo 72 laici subinde clericis sunt offensi, sententiam decreti sui mutauit. Ad finem usque uite sue erga clerum igitur fuit optime affectus, deprehenso procerum dolo. Erat autem tanta preditus solertia, ut prudenter nobilium quorundam insania frueretur, quos cum mira comitate sibi conciliasset, ob mutua tamen ipsorum dissidia ac quotidianas iniurias, quibus se inuicem afflictabant, grauiter in eos animaduertebat, quibus tamen nulla uidebatur intolerabilis muleta, quod omnia leniret incredibili affabilitate. Quod si Christiernus secundus huius patris sui uestigia fuisset insequutus, nunquam tanto dedecore fuisset e regno profligatus. Quod si rex iste coniugij fidem seruasset (que res in | principibus est rarissima) temperassetque a bello et sanguine, in que tamen casu magis quam proposito inciderat, abstinuisset etiam ab iniqua sentencia, qua decernebat contra heredes Pauli Laxmand, magistri equitum, fuisset princeps sane et optimus et felicissimus. Porro cum in rebus mortalium nihil sit ab omni parte beatum, et optima queque desiderantur semper, habentur uero nunquam, non minimam laudem merentur ij, qui uitam agentes in deliciis ac opibus, huiusque caduci seculi strepitu et pompa, mediocritatem seruare potuerunt. Hic princeps post fata multorum lachrimis est desideratus, etiam illorum, qui adhuc uiuentem auersabantur, quando iam uidebant Christierni regis principatum quandam pre se ferre tyrannidem. Ea est enim mortalium condicio, ut absentia placeant, presentia uero displiceant.

Anno dominj .1514. desponsata fuit Christierno secundo regi Danorum soror Caroli quinti Cesaris 73 semper augusti, ac filia Philippi regis Hispanie ducisque Burgundie, uirgo uenustissima nomine Isabella.

Anno domini .1515. mense Augusto, postridie beati Tiburcii martyris, Nuptie facte sunt in Haffnia Siælandie inter Christiernum secundum Danorum Gotorumque regem ac eandem Isabellam illustris-|simi regis Hispaniarum (ut prefertur) filiam, que tunc (tota estate magno desiderio expectata) nauigio recenter uenerat, magno nobilium comitatu uirorum ac mulierum, quibus nuptiis occidentales omnes sibi nouam quandam felicitatem ac perpetuam pacem pollicebantur, tametsi nunquam adeo uexarentur in Dania sub ullo rege. Mutatus est illis portus commodissimus, aucta telonia, retente naues falso belli pretextu, sed tamen in hoc, ut sese magna pecuniarum ui redimerent. Hanc itaque sponsam et uxorem, specie pulcherrimam ac stemmatis clarissimam, uiuente adhuc Columba quadam uetere concubina, non satis syncere dilexit, nec uncquam coniugii fidem seruauit. Adiecit namque primis illis famosis adulteriis multos incestus. Erat enim adeo libidini deditus, ut cum Salomone, alioqui trecentis concubinis nobili, collatus, uix Salomon fuerit semiuncia ad assem, ut eruditus ille Petrus Suouenius de illo scribit in apologia pro Friderico rege aduersus tyrannidem dicti regis Christierni. Et tamen hoc libidinis malum adeo graue ducebat in aliis, ut in noua lege (quam edidit) decerneret morte expiandum. Sic cecutire solent impii principes, cum crude-|liter in parua subditorum delicta seuiunt, ad propria uero, nimirum magna et horrenda flagitia semper conniuentes.

74

Eodem anno, mense Iulio obiit Reuerendus pater sacre theologie doctor, magister Martinus Petri Nestuediensis carmelita, proximo anno sequenti postea quam fuerat a prioratu conuentus Assensis destitutus. Fuerat namque duorum conuentuum prior insignis ac ualde uenerabilis, Landiscronensis ac noui conuentus Assensis primus prior, in quibus uite merito ac erudicionis exemplo multis fuerat pietatis occasio. Nam ut de multis donis taceatur, quibus illum ornauerat diuina benignitas, uno predicationis dono ita excelluit, ut suo seculo in Dania parem non haberet. A puero item tam innocenter tamque candide uixerat, ut nemo aliquam de illo habuerit sinistre opinionis suspicionem. Porro cum natura esset melancolicus adeoque tetricus et seuerus, affabilitas morumque suauitas in illo a pluribus sunt desiderata.

Anno domini .1516. suspensus est ob furti suspicionem quidam Ioannes scriba, regi Christierno olim charissimus, qui cum nimia libertate | sua, ac uana regij fauoris presumptione, multos offendisset, precipue uero Torbernum Oxe arcis Haffnensis prefectum, regis concubine, nomine Columba, uehementer charum, eiusdem concubine odio periclitatus est, in profesto diui Martini, quod cum resciuisset in opido Helsingørensi constituta, dixisse fertur singultiens ac tunso pectore, Huic suspendio ualde sum cooperata, ignoscat michi diuina clementia. Erat autem iste Ioannes homo blasphemus in deum. Nam semel adeo insaniebat uindicte cupiditate, ut optaret, se deum esse, quo liceret in gehennam perdere unumquempiam hostium suorum. Deinde calumnie morbo ita erat obnoxius, ut illius 75 delationibus multi periissent, nisi fuissent diuina prouidentia seruati. Merito igitur in eum laqueum incidit, quem multis parauerat. Itaque cum duceretur a carnifice laqueo perdendus, ex calumniatore et blasphemo factus contionator insignis, suadebat adolescentibus, ut semper meminerint huius sententie prophetice, Nolite confiderein principibus, neque in filiis hominum, in quibus non est salus. |

Anno domini .1517. Missus est in Datiam a Leone decimo pontifice maximo D. Angelus Arcimboldus, qui nimio potestatis sue ac commissionis abusu dedit occasionem ipsi Lutheranismo, nunc per Germaniam grassanti aliasque finitimas regiones. Olim ueniebant legationes ex urbe Rhoma, que plurimum habebant edificationis, fructus ac utilitatis, aut ad pietatem promouendam, Christianeque religionis sacramenta propaganda, aut etiam ad fidei dogmata confirmanda, heresesque extirpandas. Verum hec cum paucis superioribus, inuersis rerum uicibus, adeo fuit scandalosa, ut omnem pietatem ac religionem mera licentia extinxerit, eo quod inciderat in Commissarios, luxu, fastu, ambicione, libidine, voluptate, aliisque innumeris uiciis perditissimos, quorum culpa factum est, ut sancta illa Romana ecclesia tocius orbis magistra, olim sanctissimis uiris eximia, nunc male audiat per multas orbis naciones, uoceturque infamis Babylonia, que olim habita est Christiane religionis precipua mater, rectrix et gubernatrix. |

Eodem anno mortua est Columba Christierni regis concubina, cuius morte ab impiissimo crudelissimoque principe quesita est ansa perdendi multos, 76 ac imprimis duos nobiles uiros, Chanutum Petri et Torbernum Oxe, quandoquidem illos pertinaciter aiebat ueneno tincta cerasa egrotanti scorto misisse, vnde perierit. Hec tamen regis querela fuit mera calumnia, ob quam nichilominus Chanutus exilio, Torbernus uero capitis supplicio punitus est, iniuste quidem, quod innoxias haberet manus erga mulierem, iuste nihilominus, si pensetur diuina prouidentia. Nam idem Torbernus erat homo multis uiciis opertus, omnibus violentus et intolerabilis, nec minor tyrannus futurus, quam erat Christiernus <rex>, si tam habuisset magnum principatum, quam habebat animum crudelem ac impium. Periit autem in profesto beati Andree, frustra pro illius uita rogantibus crudelissimum principem, D. Angelo Arcimboldo legato, vniuerso quoque regni magistratu, ac magno choro nobilissimarum feminarum inconsolabiliter flentium ac gementium, inter quas etiam regine Isabelle preces contempte sunt, magno non ipsius tantum sed omnium presentium rubore. |

Eodem anno. Captus est episcopus Ottoniensis D. Ioannes Andree in publicis comitiis Haffnie celebratis a Christierno rege, causam regis dicentibus ac defendentibus duobus iureconsultis, Doctore Amalongo Germano et magistro Ieorgio Scotborg Dano, postea archiepiscopo infortunatissimo. Captiuitatis uero causa erat huiusmodi. Quum idem episcopus ante aliquot annos sub principatu regis Ioannis missus fuerat in Lubecam legatus, una cum Friderico Duce Holsatie, pacem facturus inter Lubicenses ac eundem Ioannem regem, nihilque efficeret, nisi prius soluta grandi pecunia, que non indicto 77
bello Lubicensibus fuerat a predonibus Danorum Ioanne Holgeri et Seuerino Nørby rapta, pro cuius solutionis fide mox Fridericus dux resignauit Lubicensibus uice pignoris dicionem quandam Holsatici ducatus, donec illis ad plenum solueretur, possidendam. Hanc itaque pecuniam cum iure et pollicitatione coactus resoluisset, priusquam regni diademate potiretur Christiernus rex, grauiter est offensus, caussans, huiusmodi summam non tam legati episcopi imperitia, quam malicia in odium regis Christierni Lubicensibus fuisse promissam. | Nam prefatus Ieorgius Scotborg recensuit in defensione regis Christierni magnum iniuriarum catalogum aduersus episcopum Ottoniensem, quomodo illius delationibus frequenter haberet patrem suum regem Ioannem sibi grauiter infensum, quomodo item matrem regis Christinam reginam graui contemptu offendisset, interfecto illius prefecto nobili uiro Ottone Portzfæld. Cumque ad hec omnia intrepide et magna constantia respondisset, ac efficaces rationes falsis persuasionibus et uanis suspicionibus opposuisset, magna admiratione etiam legati Rhomani pontificis Arcimboldi, qui tum aderat, Verum cum esset iure quidem superior, uiribus autem et copiis inferior, mox captus est, traditusque archiepiscopo Birgero, sub illius fideiussione adseruandus. Inde paulopost ereptus, missus est ad arcem Wordenborg, tetriore carcere affligendus. Nam quo crudelius tractaretur, additi sunt ei custodes milites gregarij quatuor, qui quotidianis molestiis saturatum tandem extinguerent. Deinde aliquousque regi reconciliatus, illum in triumphatam Suetiam est sequutus, ubi | re 78 infeliciter gesta regis Christierni non parentis optimorum uirorum consiliis vicio, ac regno amisso tandem ad Daniam reductus carceri mancipatus est, primo in arce Haffnensi, 2° sub Theoderico archielecto in arce Flijginge, 3° in arce Helsingborgensi. Nouissime uero diuina prouidentia ad insulam Borgenholm est transuectus, ubi Lubicensium beneficio liberandus erat. Itaque a Lubicensibus capta arce eiusdem insule, iam ui occupata a rege Christierno summa iniuria episcopatus Lundensis, captus est cum ceteris, atque a Lubicensibus tantisper detentus, donec in fuga regis Christierni sue diocsi est restitutus.

Anno dominj .1518. Reuerso ex Suetia D. Ioanni Angelo Arcimboldo in Daniam posite sunt insidie a rege Christierno, quas cum resciuisset idem Arcimboldus, clam fugit in Suetiam et inde soluens traiecit in Germaniam magno suo commodo. In Dania interini confiscantur omnia, que legati nomine diuersis in locis erant deposita. Carceri uero mancipatur eiusdem Legati frater D. Antonellus uir nobilis, ciuis Mediolanensis. Nec antea liberatus est, quam e regno fugeret Christiernus rex. |

Anno domini .1519. mense Nouembri, ipso die beati Clementis pape et martyris, mortuus est Reuerendus in Christo pater ac dominus D. Birgerus dei gratia archiepiscopus Lundensis plenus dierum. Hic ex patre Gwnnaro pauperrimo edituo parrochie Lindebierg aquilonaris Hallandie ortus, cum esset statura pusillus, ac toto corporis habitu humilis, creuit tamen in magnum uirum, nullis humanis presidiis adiutus, sola uirtute et diuina prouidentia. 79 Fuerat primum pastor ecclesie Calundeburgensis, Cancellarius quoque illustrissime regine Dorothee, deinde archidiaconus Roschildensis. Nouissime uero anno dominj .1497. factus est archiepiscopus Lundensis. Huius archiepiscopi temporibus conabantur predones et sacrilegi aliquot Schanienses, solo titulo nobiles, vim inferre ecclesiasticorum rebus, uidentes illum humanis presidiis destitutum. Ipse uero in domino spem repositam habens, et in futurum nichil reponens, presentibus rebus tanta prudentia est usus, ut uiribus et copiis militaribus supra innocentiam uite omnibus hostibus, quan-|tumuis uiolentis et ferocibus, semper haberetur superior. Ab huius obitu decretum est a magistratu regni, ut posthac nullus sit futurus in hoc regno episcopus, nisi qui fuerit claro genere natus. Qui huic decreto subscripserunt, putabant, rem ecclesiasticam amicorum potentia et humanis presidiis fore tutam, ignorantes miseri, non alia re magis offendi deum, quam hoc personarum respectu, nec ullam esse maiorem ecclesie ruinam quam quorundam nobilium uanitatem et fastum, adeo seruientium uite licentie, ut uite innocentiam ac religionis Christiane pietatem non solum extinguunt, uerumetiam plane contemnunt. Quod potentia, uiolentia, strepitu, fastu, pompa, ambicione, ac humanis uiribus constat, non potest esse diuturnum, sola uite innocentia, morum integritas ac religionis pietas, etiam hominis obscurissimi, meretur apud deum tutissima ecclesiasticis rebus presidia.

Eodem anno, Dominica Letare, celebratum est prouintiale capitulum Ordinis carmelitarum in monasterio Landiscronensi, vnde promoti erant ad 80
nouum Haffnense collegium, iam recens extructum eiusdem prouintie sumptibus, a Reuerendo uiro tunc magistro prouintiali sacre Theologie <doctore magistro Andrea Christierni>, multi fratres | eiusdem ordinis, simulque fratres aliquot de ordine Cistertiensi, qui erga carmelitas fuerat multis annis bene affectus. Porro huius collegii primus regens factus est in eodem capitulo quidam frater Paulus Heli Varbergensis, qui singulari fauore prosequutus est studiosos omnes, verum suo magno malo. Quia quos ille suis suffragiis promouerat ex vtroque ordine, ornauerat litteris, atque honoribus affecerat, hij omnes pene in lupos uersi, defecerunt non ab illo solum, sed ab ecclesie obedientia, occasionem accipientes ab exorto eisdem diebus Lutheranismo, heresi omnium periculosissima, qu nullos quamlibet synceros ac pios non aliqua ex parte labefactauit. Que quoniam risit obedientiam dei uicariis promissam, damnauitque omnia monastice uite instituta, adeoque pretextu euangelice libertatis quandam uite licentiam induxit, iccirco plerique a sua professione desciuerunt, quo suopte ingenio licentius uiuerent, ueri filij Beliall, quibus domini iugum suaue in amaritudinem uersum est, et onus eius leue in grauitatem intolerabilem. Sola carnis uoluptas imposuit miseris, ut caderent. Inter quos erant precipui, quidam frater Petrus | Laurentii Nestuediensis lector, frater Franciscus Wormordi Hollandus etiam Lector, frater Andreas Liwng Malmogensis lector quoque sed indoctus, frater Mauricius Sampsing lector sed illegittimus, nimirum sacerdotis cuiusdam filius, frater Magnus Steen Nestuediensis, f. Olauus Pijnd, 81 spurius Arhusiensis, frater Marcus Petri Arhusiensis. Istorum peruersitas multos pertraxit in ruinam. Horum nebulonum causa apud multos male audiebat dictus frater Paulus Heli, quod crederetur esse astipulator impiissime illorum sentencie, eo quod illius calculo olim, cum nihil huiusmodi de ipsis suspicari poterat, probati sunt atque commendati. Nec ipse solum ob illos male audiebat, uerumetiam omnes studiosorum patroni ac Mecnates, adeoque ipse bone littere infamate sunt illorum uitio, qui ipsis abutebantur, quod bona pars illorum, qui synceriora studia uidebantur sectari, ad apostasiam ac defectionem erant propensiores, licet omnia fucarent pietatis specie ac euangelij libertate, ut sceleri nunquam defuit sua excusatio, et impietas suo semper gaudet patrocinio. Verum in sequentibus de his plura patebunt. |

Anno dominice incarnationis .1520. in profesto feriarum diui Iacobi, Haffnie peste mortuus est uir eximia probitate adeoque longa uita dignissimus, magister Petrus de Scotia sacre theologi doctor. Is namque, postquam erecta fuisset in eadem urbe publica academia, olim per Christiernum regem primum anno domini .1474. a sanctissimo domino papa Sixto eius nominis quarto <impetrata>, primus uenerat ex Colonia, factusque noue academie nouus moderator ac regens anno .1479. prefuit eidem .42. annis. Qui cum esset in scolastica Theologia egregie doctus, ac precipue secundum uiam beati Thome de Haquino, adeo tamen erat Aristotelis philosophie deditus (quod Thomistis solet esse peculiare) ut preter illam uix unquam aliud didicerit aut docuerit, etiam dum 82 senuisset, excesserat enim (ni fallor) annum septuagesimum, cuius anime misereatur deus, qui erga illum hac usus est benignitate, dum uiueret, ut nihil unquam ambiret, contentus semper prouentu suorum laborum ac studiorum. Nec in illum aliquando ulla cadebat si-|nistre opinionis suspitio, sed semper uerbo et exemplo erat multis honeste uiuendi occasio egregiumque uite exemplar. Hoc nostro seculo sunt plerique ueteris Theologie ac ueteris erudicionis studiosi, pauci tamen ex his sunt veteris pietatis cultores imitatoresque, magno utriusque rei dispendio, nempe pietatis et erudicionis. Hanc quidam auersantur, ob id maxime quod huius amatores pietate uacui meram uite licentiam sectantur, illam uero supersticionis matrem calumniantur alij. Itaque desyderantur hec in omnibus, et pia erudicio, et erudita pietas. Minus tamen offendit indocta rusticitas quam erudita malicia et peruersitas.

Anno dominj .1521. Quum Christiernus rex eius nominis secundus armato milite uniuersum Suetie regnum insigni uictoria triumphasset, que nec creditur absque fauore numinis contigisse, si accepta uictoria uti potuisset, atque iam regni diademate esset insignitus, cepit mox cogitare, quomodo vniuersos regni Sueti proceres uno supplicio perderet, quo deinceps solus tyrannidem occuparet. Vt | igitur religionis pretextu inauditam fucaret crudelitatem, zelum se habere pro Rhomana sede, cuius erat alioqui acerrimus hostis, impudentissime finxit. Accusabat namque illos conspirationis aduersus Rhomanum pontificem, cuius edictum se neglecturos obligauerant, si fuisset intentatum ob demolitam 83
arcem archiepiscopi Wpsalensis ac uiolentam inuasionem eidem archiepiscopo factam, ad quam fuerant nihilominus coacti, potestate ac tyrannide domini Stenonis Suantesøn regni gubernatoris, qui iam perierat bombarda percussus primo bello, quod in Wesgotia commissum erat, ducibus ac principibus Ottone Krwmpen et Carolo Chanuti, iuxta opidum uulgo nuncupatum Bowswnd. Igitur tercio die a coronatione, postquam rogatus omnium lachrymis et precibus remiserat illis, quicquid unquam uel in illum uel in illius patrem peccassent, nec etiam sine lachrymis <(ut erat ad lachrimas propensior quam ad clementiam)>, ad conuiuium uocatos comprehendi iussit, atque iam comprehensos carceri mancipauit uiros ferme septuaginta nobiles ac ciues, | inter quos erant Reuerendi in Christo patres D. Mathias et D. Vincentius episcopi, hic Scharensis ille Strengenensis. Hos omnes postridie e carcere eductos in publico foro ciuitatis Holmensis decollari fecit. Iussionis executores erant magister Theodericus Vestphalus proditor dominj Angeli Arcimboldi legati Rhomani pontificis, et Ieorgius Hoffmod inter milites gregarios carnifex et penarum exactor. Sed neque hac crudelissima crudelitate satiatum est pectus illud sanguinarium. Post biduum namque fecit omnium trucidatorum cadauera extra urbem ferri, atque super ingentem rogum proiecta penitus concremari, ne ulle superessent illorum reliquie. At iustus dominus non est passus hanc immanitatem inultam. Eodem enim anno defecit ab illo uniuersum Suetie regnum, eratque eadem defectio initium et occasio defectionis aliorum regnorum, ducatuum, comitatuum et 84 ditionum eiusdem Christierni secundi famosi tyranni magno suo pudore. |

Anno ab orbe reconciliato .1522. mense Ianuario, pridie conuersionis beatissimi Pauli apostoli, ultimo supplicio affectus est quidam magister Theodericus Vestphalus, olim familiaris domini Angeli Arcimboldi, legati Rhomani pontificis. Is cum prodidisset uniuersa domini sui archana, tandem turpi obsequio (patrocinio et suffragiis Sigisberte, mulieris flagitiis ac crudelitate famosissime) regi Christierno deuinctus est, ad patrandam omnem iniquitatem, adeoque factus est non autor et consultor solum, sed etiam executor uniuerse tyrannidis eiusdem regis, atque precipue decollationis episcoporum et nobilium ac ciuium Holmensium regni Suetie, submersionisque sex monachorum in Monasterio Nydall Cistertiensis Ordinis, adeo tamen fuerat ad honores euectus per eundem Christiernum regem, ut primum esset ceu princeps uniuerso Suecorum regno prefectus, ac postea, cum infelicissime gessisset tantum magistratum, ui illatus est sanguinarius ille in archiepiscopatum Lundensem, episcopatumque Scharensem, quo illis duabus ecclesiis pastor et episcopus preesset, homo sceleratissimus furca et tartaro dignus. De-|mum quando concepto odio in nullos seuiebat atrocius idem rex quam in suos familiares, ita in hunc Theodericum atrocissime grassatum atque seuitum est, quando in contumeliam Rhomane ecclesie, ac tocius ecclesiastici status ignominiam, absque publica iuris sentencia, combustus sit, posteaquam reductus fuerat ad rogum a patibulo, ad quod suspendendus ducebatur Haffnie in foro publico, 85 quod uetus forum nuncupatur. Quo supplicio utinam omnes pereant, qui principum animos, non nisi optimis rationibus imbuendos, corrumpunt atque pessimis consiliis labefactant.

Eodem anno cepit Christiernus rex occasionem querere aduersus omnes regni proceres, ut uniuersos, quemadmodum in Suetia fecerat, una morte perderet, uniuersaque illorum bona suo fisco addiceret. Porro e principe iam tyrannus factus, cepit esse tam formidabilis multis, ut nemo uocatus accederet, nisi qui iam mori paratus esset, tam erat illius tyrannis famosa facta, ut quisque sibi timeret, quod aliis uiderat accidisse. Vnde cum intelligerent quidam cordati viri, Danice libertatis studiosi ac tyrannidis osores, completam esse ipsius maliciam, communicato cum amicis consilio, decreuerunt quibus possent modis succurrere pericli-|tanti reipublice, idque fidelitatis debito iure. Quo factum est, ut nec coram deo, nec coram hominibus astringerentur illi subesse, nec cuiuis aliorum principum, qui tanta crudelitate ac strage in sibi subiectum populum grassari contenderet, tanta etiam impietate deum optimum maximum irritare atque prouocare, vti hec tria regna horrendo didicerunt experimento, his que sequuntur rationibus aliisque innumeris.

Rex itaque Christiernus summa iniuria omnipotentis dei, multorumque simplicium subditorum manifesto offendiculo, atque perniciosi erroris occasione, ad Haffniam regiam ciuitatem accersiri fecit manifestos et ab ecclesia damnatos hereticos atque schismaticos, qui orthodoxam fidem impia doctrina labefactarunt, qui etiam freti uiolento prefati regis 86 principatu, mira impudentia ac temeritate suaserunt defectionem ab obedientia ecclesi Rhoman (quam subinde Satane sedem et antichristi regnum appellabant) que est tocius orbis, quoad fidem, atque omnium precipue uere Christianorum mater et domina. Cui et nos et maiores nostri pia deuotione ac deuota pietate hactenus fueramus subiecti, in his que fidei sunt et res Christiane religionis postulant. | Cui nos etiam, successoresque nostri, ut par est, reuerenter obedire debemus ac volumus, quemadmodum pios et synceros decet Christianos. Hinc factum est, ut ecclesiasticos uiros nullo duceret honore dignos, contemneret etiam sacros canones, patrum decreta, ecclesiasticos ritus, quos nimirum consilio spiritussancti, uetustissimorum sanctissimorumque primitiue ecclesie patrum autoritas nobis seruandos tradidit, auersaretur item uota deo dicata, adeoque existimaret nullum esse rerum discrimen, ut nihil putaret sacrum, sed omnia haberet prophana, ideoque sub ipsius tyrannico principatu nec parcitum est sacris secus quam prophanis.

Sed et reipsa multis exemplis declarauit suam crudelitatem. Nam sacratos episcopos atque prelatos contra omnem equitatem uiolenter captos in uincula et carcerem coniecit. Adhec equitesauratos, proceres permultos aliosque insigni probitate uiros, quos etiam inaudita crudelitate capitibus truncatos sinebat eodem quo fuerant interfecti loco, palam iacere, nullis adhibitis custodibus, qui uel canes aut porcos abigerent, quorum laniatui uidebantur expositi, qui tamen ad illum bona fide uenerant, freti illius commeatu atque securitate sacratissimo iureiurando 87 firmata. Inter quos fuerant | Reuerendi in Christo patres episcopi Strengenensis et Scharensis una cum electo Lincopensi, uniuersi etiam regni Suetie consules, uno et altero exceptis, plerique proceres atque Holmensis opidi magistratus. Nam vniuersi capitibus truncati, sacri et prophani, proceres et plebei, plures septuaginta fuisse creduntur.

Deinde triumphata Suetia, cum rediret in Datiam, declinauit ad Monasterium quoddam Cistertiensis Ordinis Nydall nuncupatum, vbi crudeliter uinciri fecit sacratum abbatem cum aliquot Monachis sacerdotibus, eadem hora, qua ab altari (peracto uenerando eucharistie mijsterio) uenerant, quos statim uinctos aquis prefocari atque submergi fecit, crudeliterque interfici, absque culpa, atque sine iudicio, iure et misericordia, nam adeo erant innoxii, ut ne uerisimile quidem crimen in eos confingi posset, nisi quod aliquam eiusdem anni commeatus partem ad secretiores nemorum secessus efferri curassent, ne a militibus gregariis cuncta distraherentur (quorum iniquitas hac in parte longa experientia plus satis est famosa) et quo future fratrum necessitati prospectum vtcunque esset. Nam interini in monasterio tanta erat commeatuum copia, ut abunde sufficeret regi et vniuerso eius satellitio, | etiam si illuc uenisset cum non exiguis militum copiis. Nec istud crudelitatis ingenium erat in illo nouum, quia olim, cum regnaret in Noruagia, uiuente adhuc patre, detinuit in teterrimis carceribus atque dura captiuitate episcopum Hammerensem Carolum nomine, uirum sanguine et uirtute nobilem, usque ad diem mortis sue, que ex diuturna captiuitate, situ 88 ac squalore carceris, immature nimis accelerata fuit, idque factum est sola potestate et nullo iure, accepta dumtaxat hinc occasione, quod a dicto Carolo, tanquam fideli et Christiano consiliario, frequenter moneretur tyrannicos quosdam et plusquam ethnicos mores emendare, quibus in Noruegia ceu tyrocinio quodam ad futuram malicie libertatem preludere cepit. Simili uiolentia et pari crudelitate captiuum duxit Reuerendum in Christo patrem, dominum Ioannem Andree episcopum Ottoniensem, qui bona fide aduenerat, regiis litteris ad communem dominorum et procerum regni congregationem uocatus, qui iam pluribus annis detentus erat, sub arctissima custodia de vno carcere ad alium translatus, atque grauissimo seruitutis iugo depressus, non absque maximo uite discrimine, preter iudicium, ius et equitatem. Adhec sub tempus captiuitatis eiusdem Reuerendi patris cepit curiam episcopalem ciuitatis Ottoniensis violenter occupare, atque nonnulla | eiusdem diocsis castra, possessiones et predia, ut interea taceatur uniuerse eiusdem suppellectilis distractio, nempe armorum, equorum, uasorum, uestimentorum atque rerum preciosarum, que etiam nunc occupat, detinet malaque fide possidet.

Idem quoque rex uocatos ad se Lundensis ecclesie prelatos per bone fidei litteras carceri mancipauit, comminatus mox atrociora, ac deinceps ui metuque mortis adegit, ad tradendum sibi castrum quoddam, totamque eiusdem castri ditionem, et quicquid iuris habebat dieta ecclesia Lundensis in insula quadam nuncupata Borgenholm una cum ciuitate Aasensi ac aliis multis eiusdem diocesis 89 possessionibus, ditionibus et iuribus, que non poterat prius iure usurpare. Quinetiam singulari quodam odio erga clerum affectus, sola potestate autoritateque et nullo iure uiolenter oppresserat iniustis ac insolitis exactionibus episcopos, prelatos, uniuersum quoque clerum, quos singulari pietate conueniebat defendere, tueri ac patrocinari, exemplo omnium Christianorum principum, quos nihilominus sua tyrannide spoliauit priuilegiis, libertatibus ac prerogatiuis, quas habent ex iure pontificio, iureque Cesareo, idque fecit contra iurisiurandi fidem, ipsis ac toti regno iam olim promissam. | Itaque ob has prefatas, atque alias innumeras uiolentias et oppressiones sacrilegaque facinora, adeo sunt afflicta hec tria regna, Datia, Suetia et Noruagia, ut ne unum quidem habeant archiepiscopum suo munere fungentem, suoque iure utentem. Nam post obitum Reuerendi patris Birgeri (felicis recordationis) archiepiscopi Lundensis, ita fuit diocesis Lundensis afflicta, ut affligi magis non potuerit. Nunc enim quos uolebat, posito omni iure, archiepiscopos instituit, ac rursum destituit, metu mortis adigens iam ad religionis ingressum, nunc etiam uitam igne et patibulo eripiens, adeoque insaniens, ut denique ardelionem quendam, nebulonem ac sycophantam, hominemque peregrinum et alienigenam in archiepiscopum instituere mallet, quam uirum probum et bonum, omnium con sensu eiectum, aut alium quempiam ex regni inquilinis.

Archiepiscopus vero Suetie multo tempore exilium apud Danos passus est. Is enim cum Christierni regis causa ac Danorum fauore sustinuisset in 90 Suetia grauissimam obsidionem, letifera vulnera, omnium rerum ecclesie Vpsalensis direptionem, parentis etiam sui, ac amicorum duram captiuitatem, rerumque omnium depopulationem, insignis etiam castri euersionem, adeo non est consecutus apud regem Christiernum ullam gratiam, ut etiam idem rex, multis excogitatis dolis, ac mira uafritie, moliretur in penam capitis eiusdem Reuerendi patris. |

De exilio archiepiscopi Noruagie sic res habet. Cum enim rex Christiernus multa multis annis machinatus esset in perniciem eiusdem Reuerendi patris, tandem, ut diu meditata perficeret, subornauit per quendam Ieorgium scribam, uocari prefatum Reuerendum patrem ad quedam comitia in Bergensi opido cum regni Noruagie magistratibus celebranda, hac ratione, ut ad primum ciuitatis ingressum mox caperetur captusque in saccum coniiceretur ac demergeretur in profundum maris. Quum hec clam agerentur, uolente deo, ac sibi fidentibus succurrente, insidie sunt eidem Reuerendo patri patefacte, qui confestim eodem quo iam uenturus erat ad comitia nauigio, transfretauit in Hollandiam, ac deinde Rhomam profectus migrauit ad dominum.

Sed et alij episcopi multi, quidam crudeliter morte affecti, nonnulli etiam suis sedibus pulsi, de quorum numero sunt episcopi, Ottoniensis, Strengenensis, Scharensis, Arosiensis, Oboensis, Opsloensis, Bergensis, Hammerensis, Stauangensis, non absque maxima iactura et grauissimis istorum trium regnorum dispendiis.

Insuper idem rex sola potestate et nullo iure grauiter afflixerat insignes nobilitate uiros auorumque 91 stemmate claros, et precipue regni consules atque magistratus, quos maxime honoratos oportuit, ueluti suos in regno coadiutores. | Inter quos D. Chanutum Chanuti, equitemauratum ac regni Noruegie consulem, fecit absque ulla iuris spetie, capite truncari, imo refragante toto regni concilio, quod sciebat crudelissimum regem nequaquam iure et equitate, sed odio et autoritate commoueri, ac postea non minori tyrannide, uniuersam eius ditionem, que heredibus debebatur, sub corona confiscari.

Pari etiam crudelitate decollari fecit nobilem uirum Torbernum Oxe, contra sentenciam ac decretum tocius concilij, atque cum illo alium quendam in armis nobilem virum, Ioannem nomine, ac deinde Stephanum Webersteen, suum fidelissimum belli ducem ac principem.

Idem rex nonminus impie quam iniuste fecit exhumari e templo fratrum predicatorum ciuitatis Arhusiensis corpus et cadauer uiri cuiusdam nobilis Magni Thome, qui iam recenter mortem obierat more et ritu Christiani uiri, susceptis prius ecclesie sacramentis, quem etiam tam crudeliter exhumatum iussit in patibulo suspendi in foro ciuitatis Arhusiensis, ac demum vniuersam eius possessionem et uxoris illius fecit sub corona confiscari.

Adhec contra iurisiurandi fedus, ac fidem signatis libellis promissam, absque iudicio, misericordia et equitate, inaudita crudelitate decollari fecit nobiles equitesauratos, regni Suetie consules ac alios insignes nobilitate uiros in ciuitate Holmensi, negato illis penitencie sacramento, quorum corpora post triduum extra opidum elata ac super ingentem 92 coniecta rogum concremari fecit. Adeo estuabat furore ac tyrannide sanguinarium illud pectus, ut non sineret ullas superesse illorum reliquias, cum tamen iam recenter ab eisdem communibus suffragiis assumptus atque electus fuisset in principem, dominum ac regem tocius regni Suetie, diademateque eiusdem regni insignitus.

Nec hac immanitate contentus, etiam sub corona fecit confiscari uniuersam ipsorum possessionem, fraudatis in hoc heredibus, multis etiam nobilibus domicellis ac feminis una cum filiis infantibus in captiuitatem ductis, que etiam usque ad illius fugam in captiuitate detinebantur. Nec alio spectabat auarissimus princeps, quam ut unus omnium possessiones sibi uindicaret. Nam biennio ante fugam exegit perpetuo iure duos aureos nummos singulis annis recipiendos a singulis tocius regni agricolis, ad quorumcunque siue ecclesiasticorum siue procerum prophanorum ius uiderentur pertinere. Cuius ferociam adeo tunc horrebant quidam ex regni consiliariis, ut priusquam regiam arcem conscenderent, admissa confiterentur peccata, formidine capitis | aut carceris, ni consentirent regis imperio. Ab illo nanque die, cum non fieret uoti compos, cepit moliri in perniciem omnium procerum tam sacrorum quam prophanorum tocius regni Datie. Nec dubium, si impiis illius conatibus successisset, quin omnes nos aut nunc essemus de miseranda Rutenorum seruitute, aut Bohemica scelestissima factione. Insuper uniuersos regni Datie nobiles, equitesauratos, ac alios in armis claros uiros, grauissima exactione afflixerat, seu pocius expilauerat, interini nec parcens 93 nobilibus uiduis, uirginibus ac mulieribus, quibus non magis parcitum est, quam seruilibus mancipiis. Quinetiam preter ius et decorum, sola tyrannica potestate fretus, priuauit eosdem suis priuilegiis, libertatibus atque debitis honoribus, quibus a principio gauisi fuerant maiores ipsorum. Atque hec omnia fecit contra iurisiurandi fidem nobis et regno promissam, obsignatos quoque sue electionis atque coronationis libellos.

Adhec nullo unquam honore dignatus est ecclesiasticos uiros, regni prelatos, consules ac magistratus, equitesauratos atque alios in armis strenuos uiros. Sed magis per impiam ac maleficam quandam feminam, concubine sue matrem, Sigisbertam nomine (omnibus regni proceribus authoritate, estimatione, honore ac dignitate antepositam) magno dedecore eosdem affecerat, que fuerat eidem regi maxima dictorum ac dicendorum causa, atque con-|silium ad alia impietatis crudelitatisque facinora in eiusdem regis atque omnium regni inquilinorum perpetuum dispendium. Vnde consilio eiusdem femine flagitiosissime, idem rex promouerat, atque honore et potestate extulerat homines nequam, sycophantas ac nebulones seruilis condicionis supra uniuersos regni consules ac nobiles, quos etiam regni castris, ditionibus ac feudis prefecerat. Inde uiri nobiles et stemmatibus clari uidebantur, imo uere erant oppressi, despecti atque contempti.

Ad hunc etiam modum uiolenta potestate, contra iusiurandum, transtulit a Concilio ac regni magistratu fidem atque conseruationem castrorum, ditionum et eiusdem regni feudorum, in uxoris sue, 94 liberorumque suorum ius et potestatem, que tamen in regis obitu debet regni consihariis tradi atque consignari, alioqui non uideretur Datie regnum esse electionis iure liberum.

Preterea asserturus ac stabiliturus tyrannidem suam, ob tocies uiolatam fidem aduersus Suecos aliasque uicinas regiones atque Wandalie ciuitates, inconsultis regni consihariis ac magistratibus, sibi pessime conscius induxerat in regnum Datie peregrinos quosdam exercitus, exterorumque militum copias, in perniciem eorundem, tociusque regni Datie et incolarum eius perpetuam ruinam atque dispendium. Tante enim erat perfidie etiam erga aliorum principum legatos, ut regis | Polonie legatum Holmis ad se missum primum honorifice exciperet, magnisque muneribus donatum dimitteret, comprehensum tamen, postquam abnauigauerat, vna cum xxiiii uiris, quibus stipatus aduenerat, submergi fecit, uiolata omni equitate, a gentibus etiam olim obseruata. Nam huic legato archana quedam communicarat, que postea communicata penituit, ideoque extinctum uoluit, ne quod acceperat effutiret. Adeo futilis erat idem tyrannus, ut nihil tacere posset. Infelix tamen ille, apud quem effutiuerat, quod illum mox perdere contenderet, ueritus ne reticeret, quod illi creditum esset. Vnde solitus erat dicere, Si scirem (inquit) capitis mei galerum meorum consiliorum esse conscium, mox in ignem coniectum exuri sinerem.

Demum idem uiolentissimus princeps, absque ulla misericordia, et supra uires ac facultates regni, et incolarum eius immodicis exactionibus tam 95 frequenter renouatis, nulla necessitate sed mera habendi libidine, uniuersas regni ciuitates atque rura afflixerat, grauiterque oppresserat nouis subinde excogitatis atque impositis censibus, tributis, teloniis, prohibicionibus, legibus ac aliis innumeris grauaminibus, de quibus singulatim scribere foret nimis prolixum nedum operosum, quarum rerum uiolentia omnes regni prouintie adeo sunt facultatibus uacuefacte, ut ubique regnaret mera paupertas omniumque rerum caristia. | Et cum iniquissimis grauaminibus uniuersos pene thesauros suo fisco intulisset, tunc demum cudi fecit usualem monetam ex impositione magni pretij, sed ex re nullius prorsus ualoris, que iccirco non solum attulit regni inquilinis maxima damna, sed etiam est atque erit perpetuo, re et nomine, toti Danorum regno ingenti probro. Atque ut paucis dicamus, adeo cecutiebat crudelis princeps, solo priuati commodi respectu, ut diceret omnes omnium possessiones, iura, predia, hereditates atque opes ad sese pertinere, esseque sui iuris et potestatis, ideoque omnium rerum, que in regno erant, non dubitabat auarissimus rex se dominum appellare. Vnde sibi persuaserat licitum esse, quicquid uncquam animo illius collibuisset. Nec secus usurpabat sibi dominium in liberos homines Christi sanguine redemptos, quam in brutas pecudes, quod illos multo crudelius interficeret, quam bestias bestiarum laniatores.

Ob hec tam crudelia facta, ob impietates, cedes, strages, compilationes, aliaque innumera grauamina, iniquum atque impium erat, coram deo et hominibus hunc tyrannum ab ipsis diutius tolerari, cum 96 reuerenter ac frequenter admonitus nunquam sese emendare curauit. Imo ut suam tyrannidem perpetuo stabiliret, uocari | iussit omnes regni consules, precipue Iutos, ad Calundeburgam, ueluti ab illis postulaturus consilium aduersus rebellantes Suecos, sed reuera animo perdendi omnes uno supplicio. Sibi tamen probe conscij uocati ueniebant. Verum priusquam illo peruenissent, repulsi sunt ad littora Iutie contrario uento, domino de illis hac ratione melius disponente. Quod cum ille resciuisset, iterum iussit fieri solennem dominorum conuentum Ciuitate Arhusiensi ad diem conuersionis beatissimi Pauli apostoli.

Interea dum publico rumore discunt aquilonares Iuti Christiernum regem ad Arhusiam uenturum, cum grandi exercitu recens ex Germania uocato, atque precedere illum bombardas bombardicosque pulueres et globos, quibus erat de illis supplicium sumpturus, si ad sua presidia confugissent, preuenientes illum fecerunt et ipsi Wibergie conuentum, ubi ualida conspiratio facta est aduersus intolerabilem Christierni regis tyrannidem, creuitque quotidie conspirantium numerus. Communibus igitur litteris primum missis, significabant eidem iustissimas defectionis atque rebellionis causas, moxque miserunt litteras feciales. Rex uero suis copiis diffisus, animo destitutus, quod esset sibi male conscius, relicto in Pheonia exercitu, ubi tunc erat, ad Haffniam est reuersus, inde paraturus sibi fugam, quam fuerat iam diu meditatus.

Interini eligitur nouus princeps ac rex, illustrissimus Holsatie dux Fridericus, Christierni re-|gis 97 patruus. Cui iam per totam Cymbriam circumducto iuratum est, prestitumque fidelitatis obsequium, ab omnibus regni consihariis, proceribus et magistratibus nomine tocius communitatis, quibus etiam ipse uicissim iurauit, quod iurari solitum est a suis precessoribus regibus, qui inaugurari solent ad huius regni magistratum ac principatum. Mutatus est itaque dominus, regnum uero minime sublatum, ut ex sequentibus liquebit.

Anno domini .1523. uigesima die Aprilis fugit ex hoc Datie regno, mala conscientia, et iusto dei iudicio condemnatus ac territus Christiernus eius nominis secundus, rex Datie, Suetie et Noruagie, una cum uxore ac liberis, compilatis prius potioribus regni thesauris. Siquidem sibi pessime conscius ob tyrannidem atque principatum crudelissime gestum, cum uniuersos regni thesauros suis nauibus intulisset, posteaquam iam ab illo desciuissent uniuersi proceres, magistratus et inquilini regni, per litteras patentes, quibus defectionis causas copiosissime prodiderunt, ne inopinato ab illis opprimeretur, collecta nauium suarum classe, traiecit primum in Hollandiam. Cumque ibidem non daretur tutus commeatus, statim illinc soluit, in Selandiam nauigaturus, quo cum uentum | esset, obtinuit quem uoluit commeatum uxoris sue fauore, magis quam propriis mentis. Adeo male meritus erat de uniuersis Europe nacionibus, ut nusquam superesset illi cuiusquam gratia aut fauor. Deinde multo tempore ut exul et peregrinus ac hospes uagus perlustrauit fere totam Germaniam, omnibus inuisus ob famosam tyrannidem.

98

Eodem anno mense Iunio in profesto Barnabe apostoli, obsessa est ciuitas Haffnensis ab exercitu Friderici primi noui regis, cui erant iuncte Lubicensium copie. Reliquerat enim in fuga Christiernus rex militum presidia, quibus pollicitus est se reuersurum, intra trium mensium spatia, cum multa armatorum manu, ac rursum regnum quod defecerat recuperaturum. Persuaserat enim sibi, illud esse hac occasione factu facilimum, quod diu antea cogitauerat, nimirum ex regno libero facere hereditarium. Nam si armis uindicasset regnum e manibus deficientium, mox hereditarium fecisset, extinctis nobilibus regni presidiis. Sed Clementissimo deo, qui natura crudelitatem et impietatem odit, aliter uisum est, qui flagellare ob peccata solet, non perdere, corrigere, non extinguere. Quod si predicta non reliquisset in regno presidia, nec Haffnia nec Malmogia rebellassent, sed mox uenissent in dedicionem cum reliquis regni ciuitatibus et castris. Durauit autem obsidio pertinacia militum (qui regnum in Haffnia uerius habebant quam miliciam) pene octo menses, scilicet usque ad festiuitatem trium regum anni xxiiii, durassetque diucius, si illos commeatus copia non destituisset, qua destituti fecerunt dedicionem, que liberis condicionibus suscepta est, abeuntibus e regno militibus una cum domino Henrico Gøije, Christierni regis uicario fidelissimo.

Anno domini .1524. mense Augusto, septima die eiusdem mensis, cum multo tempore Haffnie celebrata essent solennia comitia omnium procerum et magistratuum tocius regni Datie, ad que etiam conuenerant magistratus ciuitatum Wandalie, pro 99 firmando pacto aduersus regem Christiernum, qui iam publicus regni et dictarum ciuitatum hostis habebatur, ac missi essent etiam quorundam principum legati, nempe Caroli imperatoris, regis Anglie Henrici octaui, atque Ferdinandi archiducis Austrie fratris Caroli supradicti, hac ratione ut uel preter spem componere possent inter illustrissimum principem ac regem Danorum Fridericum primum, magistratus regni Datie et expulsum regem Christiernum, quorum tamen legatione nichil effectum est. Interea Illustrissimus princeps atque electus rex Datie Fridericus primus, qui Christierno communibus tocius regni suffragiis suffectus erat, regio diademate est solenniter insignitus, presentibus ibidem uniuersis regni magistratibus | ac proceribus, adhec consulibus et dominis dictarum Wandalie ciuitatum, cum ingenti multitudine domicellarum atque promiscue plebis, qui ex diuersis regni partibus noui principis felicibus auspiciis gratulaturi aduenerant.

Eodem anno et mense, ipso die beati Laurentij Martyris, correptus est subitaneo morbo, apoplexia siue paralysi, dominus Nicolaus Høg equesauratus in edibus sanctispiritus ciuitatis Haffnensis, quo mox priuatus est loquendi postetate ac membrorum usu, deportatusque in stabulum ubi diuersabatur, post nonum diem a correptione defecit ac mortuus est. Hic habitus est a quibusdam ecclesiasticorum hostis, quod constanter insultaret quorundam uitiis ac insolentie, auersareturque luxum et fastum episcoporum, incertum an zeli aut odij aut auaricie affectu permotus, erat enim ualde eloquens mireque disertus. Subiectis uero rusticis (ut ferebatur) imminebat 100 grauis et intolerabilis. Multi sunt ecclesiasticorum osores, quia opibus et possessionibus sunt felices, non quod ipsis male utantur, sed quod possideant, atque iccirco magis odio quam zelo cupiunt uiros ecclesiasticos reformari.

Eodem anno mense Augusto, ipso die feriarum beati Bartolomei, habitus est Malmogie solennis dominorum conuentus inter regem Danorum Fridericum primum ac D. Gostauum Erici, eiectum regem Suetie, pro firmanda perpetua pace inter hec tria regna, quo fortius obsistere possent trium regnorum imma-|nissimo hosti regi Christierno, iam e regno profligato. In quo conuentu communi consensu statutum est, ut Gotlandia insula (de qua semper inter Danos et Suecos fuerat controuersia) esset sub ditione regni Datie, quemadmodum iam fuerat centum uiginti annos et ultra, a temporibus Waldemari patris Margarete regine trium regnorum. Restituta fuit etiam Blekingia, que duobus pene annis a Suecis fuerat occupata, dolo et fraude intercepta in fuga regis Christierni secundi famosi tyranni. Hec pax et concordia facta est authore magistratu Lubecensi, qui tum regebat dictum Gostauum, cuius suffragio et procuratione electus erat in regem Suetie, cum tamen tanto principatu uideretur indignus, cum ob generis ignobilitatem, tum maxime ob animi ferociam atque ignaui pectoris nimiam superbiam.

Eodem anno mense Septembri, xxiiii die mensis periit Naufragio magister Ioannes Mwle recens consecratus episcopus Opsloensis, non procul a monasterio Westerwiig. Impegerat namque in uadum ipsa nauis ui tempestatis impulsa, qua confracta coniecit 101 se in schapham cum nouem aliis uiris, qui omnes una perierunt, procellis undique obruti et euersi. Nam qui permanserant super nauis fragmenta, salui ad littus tranquillo iam mari peruenerunt, ut frequenter | usuuenire solet. Ferunt qui cum uulgo sentiunt fatidici, illum ita periisse, quod malis artibus episcopatum sit adeptus. Ad resignationem namque suum predecessorem Andream Mwss, alioqui ob inertiam et ingenii stuporem episcopatu indignum, metu mortis adegerat. Nullus itaque presumat temere ante tempus iudicare. Naufragio etiam perire solent uiri Sancti et deo amabiles. Ipse Ioannes ea fide, qua uulgus (pessimus uere probitatis censor) fidelem uocat, fuit olim Christierno regi fidelissimus, quod promptus esset ad gerendum illi morem in omnibus, nulla animaduersa ratione, an Christo digna mandasset nec ne, modo per phas et nephas regis fisco multa inferre posset. Huius item delationibus exilium pertulit usque ad mortem Reuerendus pater ac dominus D. Ericus Walkendorff archiepiscopus Nidrosiensis. Sic tum publica fama ferebat.

Eodem anno mense Iunio igne consumpta est maior ac potior pars ciuitatis Welensis, que est Iutie aquilonaris, irrumpente subito incendio ex domo cuiusdam ciuis Engelberti nomine ex incauta luminis custodia. Habebat enim hospites quosdam equisones, quorum incuria neglecta est in stabulo candela ardens, que cadens primum paleas deinde totam domum succendit. Vulgus autem predicte ciuitatis existimabat, ignem irrupisse iusto dei iudicio, ob alearum ac tesserarum lusum. Itaque falso prefato Engelberto imputabant, quod tota | illa nocte lusisset 102 alea, simul molientes insidias, ut illum perderent. Adeo namque communis sensus aleam et tesseras auersatur, ut credat rem diuina ultione dignam, et tamen plerique huiusmodi rebus ita sese noctes et dies oblectant, perinde atque essent res maxime licite, declarantes se huiusmodi factis nec sensum habere communem nec proprium.

Anno domini .1525. cum Seuerinus Nørby prefectus Gotlandie adhuc militaret regi Christierno trium regnorum hosti, nullo iudicio sed summa desperatione, emisit aliquot naues duce Ottone Stigoti (homine perfidissimo, multisque sacrilegiis famoso) inuasurus nescio quas Danie partes nomine eiusdem Christierni regis famosi tyranni. Cumque iam occupassent arcem Syllisburgensem, Ciuitatem Aasensem atque arcem illi uicinam, statim obsessa est ciuitas Aasensis ab exercitu Danorum, D. Tuchone Crabbe principe ac belli duce. Ex obsidione igitur diete ciuitatis missi sunt gregarii milites quingenti, duce D. Nicolao Bilde equiteaurato, repressuri insultus quorundam rusticorum, qui in saltibus latentes insidias moliebantur Domino Tuchoni Crabbe illiusque copiis, quibus dictam ciuitatem Aasensem obsidebat. Quo cum peruenissent, et diluculo trucidassent paucos quos offenderant rusticos, statim furore et insania perciti irruerunt in opidum Syllisburgense, quo | existimabant rusticos, quos querebant, fugisse. Quod opidum, crudelissime interfectis omnibus ciuibus, spoliarunt, omnibusque bonis uacuefecerunt, uixque temperatum fuit a sacris. Adeo seuiebant crudeles illi tortores tartaro digni, apud quos nunc est rerum summa, quod soli hisce temporibus 103 satis feliciter sibi fruuntur principum insania. Atque hec faciebant sanguinarii illi absque mandato domini Tuchonis et dicti Nicolai Bilde, ut fertur. Hec facta sunt mense Martio, die mensis undecima.

Eodem anno, cum audisset Seuerinus Nørby rem iis, quos premiserat, successisse, statim subsecutus magna nauium classe, ac ingenti militum copia, uindicaturus sub potestate regis Christierni totam Schaniam, si pro uoto fuisset belligeratum. Porro qui cum domino Tuchone erant, obsidentes ciuitatem Aasensem, metuentes Seuerinum esse uiribus et armis superiorem, relictis castris, ad Malmogiam profugerunt, ut auctis uiribus inde possent occurrere ueluti ex insidiis Seuerini copiis. Interini per uniuersam Schaniam libere grassatur Seuerinus, concurritur undique, conspirat insanum uulgus suo malo, quod autumat se iam ab omni uiolentia omnique principatu liberatum. Igitur uastant omnia, immanibus sacrilegiis monasteria et templa prophanantes, omniumque nobilium arces et edes spoliantes, que non habebant turres et munitiones, quasdam etiam igne | succendunt. Cumque iam obtinuisset ciuitatem Lundensem ac Landiscronensem, fugientibus inde militibus, qui positi erant in presidiis, statim cepit opera rusticorum ciuitatem Landiscronensem aggere et fossis munire, aliisque propugnaculis, vnde hostes imminentes arceri poterant. Proinde hac coniuratione facta, cepit idem Seuerinus xviii die mensis Aprilis arcem Helsinburgensem oppugnare, Christierni regis nomine. Verum post decimum diem obsidionem soluere coactus est, propter subitam irruptionem, quam in illum faciebant ex 104 Malmogia irrumpentes proceres et regni copie, belli duce ac principe domino Tuchone Crabbe, quo eisdem temporibus nemo uisus est, pro asserendo Datie regno a Christierni regis, Seuerini Nørby ac ceterorum regni inuasorum tyrannide, fortius depugnasse. Nec alia fuit huius tragedie occasio, quam stulticia et sedicio ignobilis uulgi Lundensis diocesis, quod est tributorum ac censuum regalium impatientissimum. Quam uero calamitatem passa sit Schania ob negatum regium censum (cuius summa erat xxiiii solidorum a singulis soluenda incolis) ex sequentibus patebit.

Eodem anno xxviii die mensis Aprilis, Dominus Tucho Crabbe, Malmogiam egressus | cum ualida armatorum manu eumque multis regni proceribus, pugnaturus aduersus instructam aciem Seuerini Nørby, que iam fixerat castra sua in ciuitate Lundensi, unde irruptionem parabant in reliquam Schanie partem adhuc a prodicione ac sedicione alienam. Habebat autem Seuerinus Nørby exercitum satellitum Danicorum, militum gregariorum, ciuium ac rusticorum. Igitur D. Tucho in aperta ac patente planicie non procul a porta Lundensi cum Seuerini copiis congressus, strauit ex illis tria milia et quingentos, ceteris in fugam uersis, atque ex militibus gregariis in captiuitatem ductis quingentis triginta sex. Erat autem tam atrox tamque crudele bellum, ut fugientes, in templis ac basilicis comprehensi, trucidarentur.

E bello igitur fugientes mox reuersi sunt ad Seuerinum Nørby, qui tum ex opido Landiscronensi, quod occupabat, aduersus D. Tuchonem rebellionem parabat, quem sciebat uictorem factum, mox 105 obsidione cincturum dictum opidum Landiscronense. Cumque iam obsideretur, subornauerat quendam Ottonem Stigoti, qui coactis aliquot rusticorum milibus, ex insidiis inuaderet D. Tuchonis castra. Quod cum D. Tucho rescisset, exploratis rusticorum uiribus, relictis castrorum presidiis, intempesta nocte perrexit obuiam rusticis | iam ex aduerso uenientibus iuxta lucum quendam vulgo nuncupatum Bwncketoffte, qui uidebantur insidiose conclusuri dominum Tuchonem Crabbe cum suis copiis, qui tum graui obsidione circumdederat Seuerinum Nørby, publicum regni hostem et inuasorem, in dicto opido Landiscronensi. Verum is insidiarum prescius illos inopinatos anteuertit, strauitque duo fere milia et ducentos, ceteris in fugam actis, nonnullis etiam in captiuitatem ductis. Huiusmodi turbas excitarunt quidam regni proditores, qui adhuc principis Christierni cause inique fauebant, qui insidiantes tocius regni saluti, abutebantur uulgi simplicitate usque ad grauissima dispendia, et horrendam tocius Schanie calamitatem. Quandoquidem qui ex bello superstites fuerant, maxima pecunia mulctati sunt, supra uires et facultates suas, que ad omnes Seuerino adherentes peruenit. In hoc prelio primus omnium fugit Otto Stigoti sceleris artifex, cum uidisset exercitum domini Tuchonis, qui postea captus ab iratis rusticis, traditus est dominis Schanie corrigendus, a quibus in carcerem missus super arcem D. Ioannis Holgeri, Glymminge nuncupatam, ac inde dimissus in arce Haffnensi carceri mancipatus est, supplicio capitis afficiendus, sed | quia nondum erat illius completa malicia, iusto dei iudicio alteri malo reseruatus, etiam multorum precibus inde liberatus est.

106

Hoc commune malum, odium uulgi contra proceres regnorum et principatuum, adeo infecerat totam Germaniam, ut initio facto ab atra ualle, eisdem ferme diebus uniuersum pene uulgus Germanie conspirauerit in perniciem omnium principum, satraparum, procerum, ac dominorum, accepta primum occasione ex Lutherana heresi, que ob animi stoliditatem egerrime ferebat primatum et presidentiam. Sic sibi libertatem quandam (authore Luthero) hoc est peccandi licentiam persuaserant, ut nulli principatui ducerent esse parendum. Postea uero quam primo egressi sunt rustici numero admodum pauci, uires et incrementa accipientes adhesione multarum prouintiarum et ciuitatum, euerterunt procerum castra, monachorum cenobia, et sacerdotum atque canonicorum collegia, sacrilega prophanatione, grauissimaque clade omnia uastantes. Principes itaque Germanie, uidentes imminere nouissimam cladem, ni obsisteretur tante uiolentie, coacto grandi exercitu, ceciderunt plures quam centum milia rusticorum, ceteris mulctatis maxima pecuniarum summa, oppressisque grauissima seruitute.

Eodem anno mense Augusto, ipso die feriarum beati Hypoliti, cum essent in ciuitate Haffnensi publica comitia, coronata est in Danorum reginam illustrissima domina Sophia, Friderici primi Danorum regis uenustissima coniunx, et filia ducis Pomeranie, multorum virorum nobilium maxima gratulatione.

Anno domini .1526. mense Februario, xix die mensis, diem clausit extremum uir ualde uenerabilis, et ob id longa memoria dignus, magister Andreas Ffriis, Cantor Haffnensis dignissimus, posteaquam 107 multis annis fuerat eiusdem ecclesie Haffnensis tutor et dispensator, que sub illius tutela susceperat multa et preclara incrementa, rebus testantibus. Hic multis annis graui egritudine laborabat, cuius tolerantia pie credimus abolitum esse atque expiatum, quod per illum humana fragilitate in uita designatum est, maxime cum largiendis eleemosynis multis liberalibus uiris prestaret. Vnde ob insignem erga pauperes benignitatem, omnium ore et uoce celebratus est. Semper enim in mente habebat hoc Christi uerbum: Date eleemosynam et omnia munda sunt uobis. Desideratur adhuc hodie, et posthac etiam multis annis desiderabitur, quem tulit dominus, ne uiderent illius oculi abhominationem illam horrendissimam, a Lutheranis postea factam, permittente Friderico sacrilego rege, sub Ioanne Taussøn omnium hereticorum pertinacissimo.

Eodem anno mense Maio, xxviii die mensis, cum per uniuersam Cimbriam serperet uirus | Lutheranice factionis, submersus est quidam Ioannes Esberni sacerdos, sacerdotisque filius, iuxta Olburgam, eiusdem factionis pertinacissimus sectator. Erat autem filius domini Esberni olim canonici Vibergensis. Iste Ioannes post multas in deum ac diuos omnes sanctaque ecclesie sacramenta blasphemias, cum dixisset execrabili sua lingua, se malie perungi stercore bouino, quam Chrismate aut oleo uerbo dei et solenni benedictione sacrato, baptisassetque in fonte baptismatis diue uirginis statuam, iamque probe potus, tactus est fatali quodam desiderio, maris sinum, qui eandem urbem alluit, transmittendi. Cumque soluisset a littore, preceps in mari delapsus 108 submersus est, puero tamen periculum euadente, quem dictus Ioannes scapham secum coegerat ascendere. Occulta quadam dispensatioue diuina factum est eisdem temporibus, in ultionem scortacionum sacerdotalium, ut nulli magis fauerent impie secte quam sacerdotum spurii, inter quos erant plerique michi noti, sed multo plures pluribus. Primus michi notus erat iste Ioannes, filius domini Esberni canonici Vibergensis. 2us quidam magister Ieorgius cuiusdam Vicarii Vibergensis filius, cuius sororem, Dorotheam nomine, magister Ioannes Taussøn, omnium priapistarum in Dacia primus, duxit uxorem. 3us sceleratissimus quidam dominus Laurentius Hwijd, Sigisberte secretarius, filius domini Petri Hwijd etiam Canonici Vibergensis. 4us quidam D. Ioannes, olim Cancellarius episcopi Vibergensis. | Nouissimus carmelita quidam lector, nomine Mauritius, filius cuiusdam prepositi in Sampsøø. Hic erat callide impudens et impudenter callidus. Taceo alios quosdam michi propius notos, de quibus forte olim, si uita fuerit comes, sum scripturus, nempe completa ipsorum malicia.

Eodem anno mense Iunio, cum ante biduum Haffniam intrasset Fridericus sacrilegus rex, Christierni secundi famosi tyranni successor et patruus, unacum Magno Gøije equitum magistro, aliisque Holsatis multis, cepit Lutheranorum more feriis sextis carnibus uesci, quibus Christiani omnes a temporibus apostolorum carnibus abstinuerant. Hoc pessimo exemplo Sialandis prius inaudito multi sunt scandalisati. Nec dubium quin eiusdem magistri equitum consilio factum sit, quod is totis uiribus 109 Lutheranismum in hoc regnum certaret inferre. Quandoquidem eodem anno idem Magnus Gøije sua sacrilega temeritate cepit communicare sub utraque spetie absque ulla preparatione preuia, qua ueteres Christiani expiari solebant, contritione, oratione, ieiunio, confessione, eleemosyna aliisque piis factis, ceperuntque eodem anno, sic uolente et conniuente principe, proceres aliquot regni, uniuersa sacra conspuere atque contemnere omnium seculorum sanctissima decreta, que a temporibus apostolorum ad nostram usque etatem fuerant religiose seruata. Quod si ius-|tissimus deus perpetuo tulit hec probra, iudicet posteritas. Ego uero non potui michi non persuadere, quin ultio diuina illis breui immineret, quod superbissime contemneret sacrilegus princeps omnium bonorum uirorum, nobilium et ignobilium, sacrorum et prophanorum, salutaria monita et consilia. Diuina enim dispensatione factum est, ut nec sacerdotes omnes, nec proceres omnes fauerent ipsi factioni, alioqui iamdudum de omnibus sacris rebus actum fuisset.

Eodem anno et mense, ipso die decem milium martyrum, soluit e portu Haffnensi, multo nobilium comitatu, filia Friderici regis, mare Germanicum transmissura ad magistrum Prussie, cui iam nupserat, posteaquam contempto religionis uoto, quo tenebatur, defecerat ab ecclesie Rhomane obedientia, factus iam Lutheranice factionis peruicacissimus sectator, uindicato per tyrannidem toto cruciferorum ordine.

Eodem anno, die beati Ioannis baptiste, accersitus fuit ad arcem Haffnensem quidam frater Paulus Helie carmelita iussu sacrilegi regis Friderici primi 110
per dominum Tuchonem Crabbe, ut suam de Lutheranismo publice predicans sentenciam diceret, cui ob id promissus fuerat securus commeatus, ne ullo modo lederetur uerbis aut factis ab impiissimis impurissimisque dicti regis mili-|tibus, qui una cum rege erant sacrilege Lutheranorum secte addictissimi, eumque multis Holsatis, magistro equitum Magno Gøije, omnium Lutheranorum in Datia antesignano. Cumque idem Paulus mediocri libertate suam de Lutheranismo sententiam dixisset, ingenue confessus neutram partem esse sobriam, adeoque alteram non sine altera corrigendam, ab arce descendens, tantis fuit affectus contumeliis, conuitiis et calumniis, a turba frementium ac insultancium militum, ut a cede ipsius uix sit temperatum. Subornarant enim histrionem Magni Gøije, Iacobum nar appellatum, qui uibrato ense illum illiusque socium usque ad castri portam est insecutus, ac uere alterum illorum lesisset, nisi illius cursus a sequentibus sacerdotibus et clericis fuisset remoratus. Nec cessatum fuit a clamore et exprobratione, donec omnino ab oculis insanorum militum esset subductus. Aliqui uociferantes insanis uocibus clamabant illum ad maledicendum Christo deique uerbo muneribus esse corruptum, quidam lupum et animicidam appellabant, alij monachum et hypocritam, nonnulli uero lupum et impostorem. Talis erat fides principum huius seculi, talis etiam honos clericis habitus. Hoc eodem die, anno dominj mdxxii, cum idem | Frater Paulus Helie concionaretur in dieta arce coram rege Christierno famosissimo tyranno, de Herodis ac adultere Herodiadis crudelitate, adeo 111 offensus fuit idem tyrannus ob dicendi libertatem, ut proxima sexta feria donationem Hospitalis Sancti Ieorgii, atque eius ditionis possessionem (quam perpetuo possidendam dederat collegio carmelitarum, cui tunc prefuit idem Paulus) reuocaret. Sic non tanguntur montes, nisi statim fumigauerint.

Anno domini .1527. mense Augusto, habitus est solennis dominorum ac magistratuum regni conuentus ciuitate Ottonia insule Pheonie, ubi aderat etiam Fridericus sacrilegus rex, una cum suis Holsatis, penes quos tunc erat rerum summa. In hoc conuentu minis extortum est ius episcoporum, non tam principis quam prophanorum procerum malicia, quod habebant ex iure ecclesiastico, ex legibus Cesareis, ex lege Danica, ex longa consuetudine, atque etiam ex priuilegio omnium principum Christianorum, in criminosos, nimirum adulteros, incestos, atque eos qui aliquousque in ius diuinum quicquam designassent, quos comprehensos et de crimine conuictos punire solebant, nunc pecuniaria muleta, quandoque carcere et inedia, nonnunquam flagris et compede. Hoc qualecun-|que ius, quod tamen multum ponderis conciliabat pontificum authoritati, transiit ad singulos regni proceres, ut quisque cum sibi subiectis rusticis aut aliis quibuscunque subditis hoc iuris habeat, perpetuoque possideat, hac lege, ut cetera episcoporum iura omnia ipsis remaneant illibata. Qua in re, nec est seruata publica principis ceterorumque nobilium fides, nec ulla diplomata, quantiscunque sigillis obfirmata, quoniam ab hoc conuentu minus est seruata publica fides et sigillata diplomata ecclesiasticis uiris, quam unquam regis 112 Christierni temporibus. Ex hoc conuentu emanarunt etiam mira impudentia ac temeritate littere quedam decretales, episcopis et inuitis et irrequisitis, quibus omnes et singuli sacerdotes ac monachi recipiebantur sub publica regis tutela, qui euangelice libertatis pretextu uolebant uel clericatum abdicare, uel etiam uxorem ducere. Vnde sequuta est magna uite licentia, turpisque multorum scelerum seruitus, cepitque ab illo die publice et palam conculcari pietas, negligi religio, rideri pudicitia, prophanari uite sanctimonia. Talis erat fides sacrilegorum principum illius seculi, contra iusiurandum, contra publicam fidem, ac contra signatos inaugurationum libellos et diplomata. |

Eodem anno defecit ab orthodoxorum ecclesia et ordine carmelitarum quidam frater Petrus Laurentij Nestuediensis lector, factusque est impudentissimus Lutheranice professionis sectator, ut erat ingenii peruersi ac peruicacis, qui aliquamdiu manens in monasterio Assensi eiusdem Ordinis, dispersis fratribus, dissipatis atque compilatis monasterij rebus, ac monasterio arbitrio ciuium Lutheranorum tradito, tandem ad Malmogiam, sacrilegorum apostatarum speluncam, atque omnium hereticorum asylum, se transtulit, ibidem futurus priapista, quia noluit esse papista.

Anno ab orbe redempto .1528. defecit ab ecclesie unitate tota pene Malmogia, sub predicatore quodam Nicolao uasculario, olim sacerdote, tunc uero apostata perfidissimo. Hic, mira regnandi libidine, in; illius ciuitatis populo negotiabatur, quod esset rerum alioqui nouarum cupidissimus. Erat autem 113
uascularius iste homo plane indoctus bonarumque disciplinarum plane rudis, nullius etiam iudicij, sed uulgari lingua mire facundus et disertus, ac plusquam credi possit audax et temerarius. Cui eodem anno contigit socius et coadiutor, alius quidam apostata de ordine sanctispiritus, Ioannes sitularius uulgo dictus, Nicolao parum | doctior, sed tamen authoritate minor. Vterque Malmogensis erat. Nec Christi uerbum (non est propheta sine honore nisi in patria sua) de illis impletum est, quia in sua patria habiti sunt uiri magni pretij, quamuis obscuris parentibus essent nati. Hii docebant populum, diuos omnes blasphemare, omnia sacra Christiane religionis conculcare, sacramenta irridere, opera bona damnare, prophanare templa deo dicata, demoliri sacras aras, flammis ultricibus dare diuorum statuas, ridere ieiunia, solennes ac publicas preces, et quicquid hactenus seruatum est a fidelibus pro uirtutum custodia, uel ad cohibendam carnis lasciuiam, aut ad promouenda pietatis studia, contemnere etiam publicam et multis seculis approbatam ecclesiasticorum authoritatem, eiicere monachos, spoliare templa, ui occupare monasteria. Dicebant autem mira impudentia, a temporibus apostolorum non esse uerum et germanum in orbe predicatum euangelium, nec ullos tantisper fuisse ueros syncerosque Christianos nisi eos tantum, quos ecclesia semper pro hereticis habuit. Vnde et impudentissima impudentia ac stolidissima stoliditate dicebant, omnes pontifices Rhomanos, fidei nostre doctores, esse et semper fuisse ipsissimos antichristos, nec alium antichristum expectandum. Vniuer-|sos uero tocius orbis episcopos, 114
prelatos, monachos, sacerdotes et clericos Rhomano pontifici parentes, esse papistas atque Rhomane tyrannidis satellites. Proinde quicquid hactenus habitum sit sacrosanctum, ac ueluti ab apostolis et apostolorum auditoribus nobis traditum religiose seruandum, ut est sacer ritus celebrandi missam, uotorum obseruatio, ciborum abstinentia, defunctorum commemoratio, sacramentorum administratio, bene operandi studium, aliaque multa, que ad uirtutum scholam pertinent, aiebant esse papistica atque Rhomane auaritie figmenta, nec quicquam uolebant esse ad salutem consequendam necessarium, preter unam solam fidem, opera magis esse oneri quam honori, quod sint inanis glorie atque hypocrisis ineuitabilis materia. Adeo cecutiebant miseri homines, ut propter quarundam rerum abusum, ac quosdam impios Pontifices, mallent confondi ac subuerti omnia Christianismi sacramenta, ac pietatis rudimenta aboleri, quam quorundam impuritatem ad calculum et correctionem uocari. Habebant autem omnes eiusdem factionis sectatores uirulentissimas atque maledicentissimas linguas, quando absterso omni pudore nihil frontis erat in illis. Quandoquidem uiros sanctissimos, | martyres et confessores (quorum memoria fuit semper sacrosancta) non uerebantur appellare lupos, impostores, seductores, fures, animicidas et latrones. Et cum hec agerentur, erant ciuitatis Malmogensis consules Vestphalus quidam Ieorgius Cocus, faber monetarius, homo preter usuram, peculatum et imposturam, etiam multis adulteriis infamis, et quidam Iacobus Nicolai, ut natu maior, ita impietate ac impudentia altero non inferior. Hii duo 115
uiri, sacrilegiis et perfidia insignes, fecerunt Malmogiam esse latronum speluncam, omniumque desperatorum et apotastarum asylum. Porro cum uidissent, prefatos contionatores ob erudicionis inopiam non satis posse nouatam tueri religionem, si quandoque ueniret in concertacionem, uocatis ad se duobus apostatis de ordine Carmelitarum postea ad omnem impietatem abusi sunt. Primus erat nacione Battauus, lector Franciscus nomine, alter Sialandus ex Nestuedia oriundus, lector Petrus Laurentij, Francisco non solum tunc impudentior, sed etiam natu grandior. Hic Petrus factus est ciuitatis Cancellarius. Editis enim aliquot libellis, conatus est hereticorum more, innouate apud Malmogenses religionis rationem reddere, qua in re se torsit uehementer, | casso tamen labore, quando impietas contra pietatem nichil efficaciter statuere potest. Iste Petrus, uxore ducta, perseuerauit in sua perfidia, impudentior seipso factus. Proinde Battauus ille Franciscus multo tempore sue perfidie uirus dissimulauit, in abusus ac malos mores uehemens declamator, interea nihil errorum admiscens pertinaciter et contentiose, alioqui de multis thematibus libere disputans. Verum hac cunctatione factus est omnium nocentissimus. Principio enim uidebatur mitigaturus correcturusque ea, que primorum <contionatorum> uel impudentia uel imprudentia irrepserant in ecclesiam Malmogensem, idque ad normam ecclesiasticorum dogmatum. Hoc autem faciebat, ne uideretur edificare super fondamento ab aliis iacto, alioqui erat opinione, sentencia, studio, et affectu aliis omnibus deterior, sceleratior, impudentior, qui postea quam multis spem 116 perpetui celibatus fecisset, captus insano amore, duxit et ipse puellam quandam uxorem, inuitis eiusdem puelle curatoribus, omnibusque amicis reclamantibus, qui ut incredibilem libidinis sue furorem coniugij titulo fucaret, bis librum edidit de sacerdotum, monachorum ac monialium coniugio, uernacula lingua, uerum calumniis et mendaciis adeo plenum, ut | sit <ipso> mendatio mendatior, et ipsa calumnia calumniosior. Nam coniunx factus, adeo mutauit ingenium, frontemque perfricuit, ut omnium Lutheranorum impudentissimus factus, multa et scripsit et docuit impudentissime, nullo iudicio, nullo item consilio, sed sola ambicione cecus, erat enim quoddam glorie mancipium.

Anno domini .1529.xxix aprilis oppetiit mortem uir nobilis ac perpetua memoria dignus, D. Lago Wrnæ episcopus Roschildensis. Cepit namque, uigente adhuc etate, anno etatis sue, ut creditur, sexagesimotercio, squinantia siue angina laborare, qua suffocatus, quinta die mortuus est. Solet morbus ille, quando fatalis est, quinta die a correptione mortem inferre, et ultra illum diem uix sinit quenquam uiuere, cum plerumque etiam primo, secundo et tercio die interemisse compertum est. Porro cum ipsa natura, omnium rerum parens, aut potius nature deus preclaro huic uiro eximias quasdam dotes contulisset, adeo ut erudicione, doctrina, facundia ac uaria morum grauitate uniuersos regni episcopos precederet, quibus rebus cum prudentissime <authoritatem> suam uindicasset a contemptu, appareretque paulo seuerior, non defuerunt tamen pontificie dignitatis osores, qui hec adsciberent fastui ac 117 tyrannidi, idque dum adhuc uiueret. Quandoquidem post fata ab omnibus desyderatus est, etiam iis, qui adhuc uiuenti subinuidebant. Hec est enim eximiarum rerum condicio, ut tunc | primum desiderantur, cum absunt. In suos nihilominus cognatos et affines erat propensior, quos magno affectu, sed nullo iudicio diligebat, non sine magna pauperum Christi iniuria, quos constat ueros esse bonorum ecclesiasticorum heredes. Tumebat enim nobilitatis titulo et maiorum imaginibus, quod quidem uicium cum multis sit commune, nobilibus tamen est proprium ac familiare, cum auaricia coniunctum. Sed quoniam ille lapsus humanus est, pie credimus ab illo condonatum, cuius proprium est misereri et parcere, una cum aliis, que per humanam fragilitatem admisit. Ab huius reuerendi patris obitu cepta est mox ruina ecclesie Roschildensis.

Huic Lagoni successit uir nobilis Ioachimus Rønnow, multis malis et uehementer iniquis condicionibus, non tam suo, quam sacrilegi principis Friderici regis uitio, qui tum abrogato per tyrannidem electionis iure, ui ac potestate omnium ecclesiarum iura occupauerat, adeo ut nulli contingeret ulla dignitas, nisi interueniente grandi pecunia, contempta religione, et abiurata obedientia perpetuo debita ac prestita Rhomanis pontificibus, doctoribus et magistris fidei tocius occidentis. Nec sublata fuit tyrannis, qua Rhomanus pontifex sibi omnes tocius orbis ecclesias subiecerat, sed uerius commutata. Quandoquidem confirmatio olim mille aureis a pontifice redempta, nunc a principe prophano et sacrilego sex milibus commercabatur. Et qui pontificis 118 auariciam | execrabantur etiam usque ad schismatis perfidiam, decuplo auariores facti, sibi pulchre placebant, iis non paruam gratiam habentes, qui hereseos ac schismatis occasionem euangelice libertatis pretextu inuexissent. Que res, cum tanto principum lucro coniuncta, magnam fenestram aperuit Lutheranismo in hoc regno propagando.

Eodem anno eisdemque diebus, cum Fridericus sacrilegus rex se totum Lutheranismo addixisset, pariterque decreuisset uniuersum hoc regnum labefactare, transtulit ex Wiberga ciuitate Iutie in Haffniam quendam Ioannem Taussøn, apostatam ex ordine Hierosolymitanorum, ac omnium Lutheranorum in Datia antesignanum, ut pestifera sua predicatione Haffniam seduceret, quemadmodum Vibergam aliasque Iuti urbes antea seduxerat, quas, exterminata omni religione, miseranda abhominatione prophanauerat. Quo cum peruenisset, adeo creuit malicia, ut ea ciuitas, que pietatis ac religionis prius fuerat amantissima tenacissimaque, facta sit omnis impietatis ac abhominationis spelunca sceleratissima. Seductus namque barbarus et ignauus populus incredibili furore et insania, tantum seuiebat contra templorum religionem, ut non solum euerterit diuorum statuas, uerumetiam sacrosanctam eucharistiam horrendis conuitiis affecerit, atque demum patrauerit, quicquid impietatis audiuerat patratum, uel a | perfidis Malmogensibus, aut etiam insanis Wibergensibus. Nec patiebantur scelerati ciues, ullas Lutheranorum urbes aliqua abhominatione et impietate esse se superiores.

Anno domini .1530. in festo Visitacionis beate 119
Marie uirginis celebrata sunt Haffnie solennia comitia, ad que uocati fuerant cum orthodoxis episcopis et presbyteris etiam concionatores Lutherani, hoc animo ut sub iudice uulgo res uniuersa transigeretur, de qua tunc erat controuersum inter orthodoxos et Lutheranos hereticos. Lutherani uero destituti solidis ac synceris scripturis, rationibusque efficacibus, grauiter tamen imminebant orthodoxis, freti tyrannide ac fauore principis, cuius presidiis et protectione tuti erant et exempti ab omni iure, preualuissentque indubie heretici aduersus uniuersum clericorum ordinem, ni orthodoxi prudenti consilio diu fuissent tergiuersati, non esse eos idoneos iudices, quos Lutherani delegissent, atque tandem prouocassent ad generalis Concilij sententiam. Interea tamen fucum uulgo faciebant heretici, se uictores esse, seque iactantes orthodoxos ad liberam disputationem tocies prouocasse, quod etiam reuera faciebant, uerum lege intolerabili, quia disputationem Danicam | sub iudice uulgo insanissimis urgebant clamoribus, scientes hac ratione uictoriam esse certissimam, que maximopere pendebat ex populi clamore, atque sacrilegi principis et quorundam procerum fauore, nonminus insano quam uiolento. Cleri namque odio execati, ac bonorum ecclesiasticorum cupiditate ardentes, neque ratione neque consilio aut prudentia regebantur, sed affectibus peruersi, ac armis potentes et ualidi, una uiolentia totum ecclesiasticum ordinem simul uastare et perdere conabantur, ni externi hostis metus obstitisset, nempe regis Christierni, qui tum erat toti regno formidabilis, sed precipue satrapis ac proceribus. In eisdem 120 comitiis, sacrilego principe non solum conniuente, uerumetiam instigante, ac adhortantibus quibusdam insanis proceribus sceleratisque ciuibus, tanta lingue petulantia debaccati sunt in episcopos ac regni prelatos contionatores Lutherani, ut omne conuitiorum genus contra eos euomuerint. Nec tantum eos perstringebant, sub luporum aut mercenariorum nomine in gratiam insanientis uulgi, sed perpetuo furore clamabant illos fures, latrones, seductores, proditores ac animicidas. Huius tante insanie rabiem nunquam impune tulissent princeps ac reg-|ni proceres, si in illis fuisset ulla mica pudoris, uerum odio, auaricia ac impudentia pieni nihil non et ferebant et faciebant.

Iterum restituitur templum orthodoxorum cultui.

Anno dominj .1531. tercio die natiuitatis domini, qui diuo Ioanni euangeliste sacer est, Lutherani quidam Haffnenses, incredibili furore seuientes ac insanientes, inuaserunt templum diue uirginis, quod illius urbis est summum ac maximum, illudque sacrilegis manibus prophanantes, primum diuorum statuas omnes deiecerunt, ac securibus confringentes, sputis, colaphis ac blasphemis uocibus irriserunt, deinde cleri locum ingredientes, subsellia ac uniuersa subselliorum tabulata prorsus destruxerunt. Summum tamen altare mansit incolume, illud protegente non sine capitis periculo urbis prefecto, cetera omnia sunt prophanata, etiam usque ad librorum dilacerationem. Que uero probra et conuitia in Christi sacerdotes, atque in omnia nostre religionis sacra sunt congesta, narrare non libet, quod sint omni fide maiora. Huius autem sacrilegij precipui authores dicebantur esse, Ambrosius quidam, tunc 121 ciuitatis primarius consui (quo magistratu paulopost ob prodicionis crimen est spoliatus) Conradus cognomento Kiøkinfiitt, Andreas faber argentarius, Wilhelmus Ronge, Ioannes Niger, Erasmus | pistor, Theodegarius nauclerus, Hermannus Røling, Iacobus figulus, Petrus argentarius. Hij namque cum essent sine mente, sine ratione, ac sine prudentia, homines plane deplorati, ac multis etiam sceleri bus infames, quidam prorsus oberati, in deum impij, atque in omnia sacra et diuina blasphemi, quod singulari quadam consuetudine adhererent seditionis authori Ioanni Taussøn, monstro omnium immanissimo, cuius etiam lingua nihil unquam fingi potest impudentius, clanculariis conspirationibus coegerunt ex fece plebis magnam turbam, ut non esset certus tanti sacrilegii autor, cui tantum flagitium posset imputari. Hec itaque turba flagitiosorum hominum uix sub noctem cessabat a sacrilega prophanatione, ac procul dubio diei noctem coniunxisset, nisi tandem superuenisset sceleris artifex, Ioannes Taussøn (qui totum diem latuerat) cuius iussu egre cessatum est, Vnde euidentibus compertum est argumentis, facilius esse insanos homines irritare, quam irritatos cohibere. Hec abhominatio facta est, Petro Kempone Lutherano proconsule, qui cum nec esset genere clarus, nec uirtute insignis, nec prudentia conspicuus, ne non aliquid esset, hoc famoso scelere, aliisque sacrilegiis multis contendebat nobilitari.

Ab hoc sacrilegio notatus est Ioannes Taussøn magna factorum suorum inconstantia, ut | est inconstans hereticorum hominum genus, siquidem proximo sermone adeo laudibus extulit hoc nephandum 122 sacrilegium, ut diceret esse perpetuis dignum premiis, ac facinus, quod precipue deceret euangelicos uiros. At ubi bonam magistratus partem hoc sacrilegio uehementer offensam comperisset, diraque minari, quibusdam etiam sacrilegis manus iniicere, magistratui gratificaturus conuerso iam sermone clamabat, immane scelus esse patratum, nec uulgaribus suppliciis, sed patibulo et rota expiandum, ob quam inconstanciam multi desciuissent ab eo, nisi impiissimum iusiurandum ob[s]titisset, quo sic Satane persuasione multi erant obstricti, ut nunquam phas esset factionis leges deserere. Postea uero quam sic prophanatum est templum, mox clausum est, adeoque cessarunt omnia sacra, ut nec pateret Lutheranis nec orthodoxis, mansitque clausum integro pene anno, scilicet usque ad diem Anni domini .1531. Tunc enim egre apertum est iussu et consensu quorundam procerum regni, qui eisdem diebus agebant Haffni, pro apertione tamen acriter instante et urgente domino electo Roschildensi, nec minus acriter reclamantibus repugnantibusque uniuersis Lutheranis, atque imprimis Ioanne Taussøn, primario urbis concionatore. | Qui nulla re uidentur magis offensi, quam quod templum tali lege sit apertum, ut neque Lutheranis neque Lutheranorum cultui pateat, sed tantum orthodoxis. Que res non parum offendit sacrilegum regem, contristauitque magistrum equitum inter hereticos hereticissimum, quorum uiolentis presidiis uigebat, quicquid usquam erat Lutheranismi in toto Danorum regno.

Sed neque alia causa, sublato electionis iure, ui ac potestate intrusus erat D. Ioachimus Rønnow, tunc pro electo Roschildensi habitus, quam ut per 123 illum tota Sielandia Lutheranismo adiungeretur. Nam cum uidisset princeps, irritam esse suam postulationem, qua filio suo adhuc infantulo episcopatum Roschildensem inde principatum facturo postulauerat, odio tocius cleri sibi uehementer inuisi, prefatum D. Ioachimum Rønnow, accepta ui magna auri, uiolenter intulit dicto episcopatui, quem sciebat esse animi ferocis ac impotentis, et in Lutheranam factionem ualde propensi. Verum ubi princeps sacrilegus comperisset, eundem dominum Ioachimum Rønnow, accepta episcopatus ditione, sentenciam mutasse, factumque paulo synceriorem, quam sperauerat ille (tametsi erat prophanior, quam uel decet episcopum aut etiam ecclesie rebus expediret) indoluit | rex, penituitque magistrum equitum, quod illi unquam eredita fuerat ecclesie Roschildensis dispensatio. Verum utriusque partis Successus in sequentibus patebit.

Hoc eodem anno, cum Christiernus rex famosus tyrannus semel et iterum frustra tentasset armis uindicare Danorum regnum, a quo fuerat iusto dei iudicio deturbatus, iam magna recuperandi regni spe erectus, tercio tentauit, quod antea non successerat. Instructa igitur magna classe, atque coacto grandi exercitu, soluit ex Hollandia, ac alto mari diu iactatus, multa etiam naufragia passus, tandem in Noruegiam, circa festum beati Martini, desperatorum asylum peruenit, ubi diu fluctuabat inter spem et metum, incertus quorsum tandem diuerteret. Relictis igitur presidiis in obsidione arcis Agershwss, cum reliqua parte copiarum ui occupauit arcem quandam Karsborg nuncupatam, in ditione quadam que uulgo Wiigen dicitur, interfectis omnibus presidia 124 ibidem habentibus. Deinde semel apud Ludosiam cum Suecis ac paucis Danis infelici marte conflixit, cui cum nec gloriosa nec sperata contigisset uictoria, et illo pugnante, exusta essent illius castra per dominum Nicolaum Bilde prefectum arcis Baahwss, que habebat in opido Kongælde, et que habiturus | erat in Marstrand et Oddewald, uisum est redire cum superstitibus a bello et fame militibus in Opslo ciuitatem, ubi primum ueniens in Noruegiam appulerat, ibique aliquanto manens tempore uirium incrementa recepit adhesione quorundam episcoporum ac nobilium regni eiusdem, qui rebus deploratis ob grassantem Lutheranismum coacti sunt uel equis uel iniquis rationibus illi adherere.

Anno domini .1532. mense Aprili, celebrata sunt Haffni publica comitia, in quibus consultandum erat de ratione exturbandi regem Christiernum e regno Noruegie, quod hostiliter inuaserat, cuiusque magnam partem iam occupabat. Interea iustissimo simul ac misericordissimo deo pro Danis pugnante, contigit insperata uictoria. Electus enim ad episcopatum Ottoniensem Chanutus quidam Henrici, aurea stella uulgo nuncupatus, prefectus est Danorum copiis aduersus regem Christiernum in Noruagiam missis. Qui cum esset rege Christierno uiribus ac armis superior, non ausus rem bello transigere, ut illi iussum erat cum a regia maiestate, tum etiam a regni magistratu, dolo ac fraude cogitauit dolosum ac fraudulentum regem circumuenire, quem armis uincere desperabat, | quod tamen factu erat facilimum, si tam fortem habuisset animum, quam inuictas habebat copias. Oblatis igitur regi 125
Christierno pacis ac concordie legibus, facile impositum est regi non solum calamitoso, sed etiam uiribus ac copiis militaribus destituto. Nam ex sex millibus uix erant superstites sesquimille, mari, fame, peste ac gladio simul aduersus regis Christierni crudelitatem iusto dei iudicio (quia nunquam misereri didicit) conspirantibus, acriterque pugnantibus. Igitur post multas technas et uersutias, hac tandem lege, egre dolosum consilium persuasum est, ut rex Christiernus, dimissis per terras militibus in Germaniam profecturis, solus cum paucis familiaribus ac uniuersa suppellectili, conscensa naue, transmitteret in Daniam, cum rege ac regni magistratu de ratione ineunde pacis tractaturus, que si non contingeret pro ipsius uoto, iam sineretur liber abnauigare aut in Hollandiam, unde soluerat, aut in aliam Germani prouintiam, quam sibi commodiorem delegisset. Vbi tandem ad portum Haffnensem uentum esset, omisso pacis tractatu, de rumpendi fderis modo cum prefato electo Ottoniensi initi acriter consultatum est. Itaque ruptum est fdus hoc pretextu, quod initum erat inuito rege, ut ferebatur, ac regni magistratu inconsulto, quorum | iussu ac permissu potestatem acceperat dictus Chanutus, non componende pacis sed belligerandi cum rege Christierno. Friderici tamen regis arbitrio ruptum est magis quam magistratus consilio. Quandoquidem ipsi Friderico haudquaquam uidebatur esse tutum, cum tam perfido principe de fdere pacisci. Igitur Christierno rege seducto, qui alios uenerat seducturus, uiolatis item litteris (non sine perfidi suspicione apud exteras naciones) quibus sibi persuaserat, tutissimum 126
fore initum fdus, missus est tandem in arcem Synderborg insule Alss, carceri mancipandus, ibidemque asseruandus ueluti in loco tutissimo, donec de illo Seruando aut perdendo plenius consuleretur. Thesaurus uero, quem secum attulerat rex Christiernus, curribus quinquaginta et amplius impositus, mox ad arcem quandam Slesuici ducatus dictam Gotterop translatus est, ubi tum erat noua regia, sed maxima Danici regni iactura, ingenti uero lucro Holsatici Ducatus, cui hac ratione uniuersum Dani regnum olim liberrimum uidetur multo tempore fuisse tributarium. Nec caret mysterio diuin prouidenti sic iusta iudicia dispensantis, quod perfidus rex proditus sit a perfido ac personato episcopo, operculum sane tali patel-|la dignum. Nam qui nulli unquam fidem seruauit, hoc iuste meruit apud deum, ut nec illi seruaretur fides, sed ab eo, qui etiam nuper apostata factus recessit a deo. Prefatus namque Chanutus, non amplius aurea, sed plumbea stella appellandus, cum malis artibus obtinuisset episcopatum (supplantato per dolum ac uersutiam suo antecessore D. Ioanne Andree uiro constantissimo) nimirum non a deo electus, sed a sacrilego rege grandi pecunia corrupto uiolenter intrusus, statim defecit ab obedientia uniuersalis ecclesie, factus Lutheranice hereseos nephandissimus sectator, omniumque sacrorum Christiane religionis sacrilegus uiolator. Qui denique tribus horrendis prodicionibus euasit infamis, primum proditor dei factus, cuius omnia sacra (que susceperat tutanda ac conseruanda) per apostasiam Lutheranis hereticis tradidit prophananda, deinde orthodoxi episcopi antecessoris 127
sui proditor, cui nec seruauit sacrosanctum iusiurandum, nec facte resignationis signatas litteras, ac demum regis Christierni proditor, cui etiam iurisiurandi pollicitatione, ac signatis litteris, liberam abnauigationem promiserat, si de ineundo fdere desperatum fuisset. Hosti enim quamuis immani fides etiam ab ethnicis solet seruari, nedum a Christianis. Cui proculdubio | seruata fides fuisset, si dictus Chanutus strenue et constanter suum iusiurandum signatasque litteras tutatus fuisset. Christierno enim rege nauem ascendente, idem Chanutus quibusdam e circumstantibus dixisse fertur: Iam proditus est ille, qui uniuersum orbem prodere satagebat, quam quidem uocem imprudenter uerius quam scienter effutiuit animus diu meditate prodicionis sibi conscius. Iccirco iusto dei iudicio, prodendus princeps proditor ab episcopo proditore proditus est, ut intelligant mortales omnes, qua ratione diuina prouidentia abuti solet quorundam hominum malicia ad ostensionem glorie sue, qua etiam in presenti seculo ulcisci potest sacrilegam tyrannidem ac infamem crudelitatem. Quod si Christiernus rex paterne pietatis, synceritatis ac fidelitatis strenuus emulator fuisset, non iam esset tanto suo pudore, tantaque omnium Danorum iactura, tam turpiter e regno deturbatus. Nunc habent <in>illo principes potentesque omnes exemplum, a quo caueant, admoniti nimirum a deo sacrilege ac famosissime tyrannidis potentissimo uindice, ut abstineant ab heresi, perfidia et crudelitate, olim alioqui confusionis, tribulationis, ac calamitatis consortes, cuius fuerant in participatione scelerum stulti imitatores. Nec alia res regem 128 Christiernum in omnem scelerum lernam magis precipitauit, quam Lutheranismi perfidia, omnium malorum incentrix ac instigatrix, quam semel abiuratam in manu Caroli Csaris, iterum amplexus est, sceleratissimorum hominum consilio inductus, precipue cuiusdam Pauli Kemponis, qui illi factus Cancellarius, contra omnia Christiane religionis sacra euasit ipso Luthero blasp[h]emior ac maledicentior. Hanc nihilominus perfidiam, heresimque omnium pestilentissimam, adhuc quidam insani principes, odio et auaricia execati, summam putant esse pietatem, qui etiam sensu communi carentes, ad omnem sacram scripturam surdi, nec etiam ad penitenciam commouentur his horrendis exemplis, quibus diuina clementia, ad nostram omnium edificationem, iam multis annis seuierat in regem Christiernum, omnium tyrannorum facile principem, magis posthac seuitura, nisi tandem resipiscat.

Anno precedenti scilicet .1531. die beati Martini episcopi, mortuus est, longa egritudine fatigatus, venerabilis prepositus Roschildensis, D. Chunibertus Iacobi, quondam D. Christine regine Cancellarius. Hic tametsi uiuens a paucis sit dilectus, eo quod ad rem erat attentior, adeoque illiberalis, post mortem nihilominus a multis est desideratus, atque ab iis precipue, qui successiones uidebant semper fieri deteriores, eas potissimum, quibus plebeis | successerunt... eiusdem seculi episcopis habebat commune. Vnde factum est, ut zelus in eo non sit desideratus, sed 129 tantum scientia, cuius neglectu diu labefactata fuit illis temporibus Christiane religionis uera pietas.

Anno domini .1532. obiit mortem, diuturno morbo uexatus, Venerabilis magister Laurentius Olaui, Canonicus Roschildensis, duorumque episcoporum Cancellarius, nimirum D. Lagonis Wrne ac D. Ioachimi Rønnow, qui utinam ita caruisset ceteris aulicorum uitiis, ut erat egregius pecuniarum contempfor, fuisset profecto longa uita dignissimus, maxime si ut affectu ita iudicio contempsisset. Ob hanc enim causam non solum obiit pauper, uerum etiam oberatus, multorum admiratione, atque illorum precipue, qui ex eadem functione diuites euaserant, maxime autem quia fuerat Reuerendi domini Lagonis officialis, que functio non paucos antea ditauerat. Hic erga omnes erat liberalissimus, isti nec in pauperes erant benigni. Ille putabat beatius esse dare quam accipere, isti uero utilius iudicabant accipere quam dare. Itaque si tam habuisset delectum, quam habebat affectum, fuisset amplissima ditione dignus. Cuius anime misereatur is, qui ut est misericordissimus, ita misericordiam ab omnibus exigit, deus optimus maximus. |

Anno ab orbe redempto .1533. mortuus est in hebdomada sancta Fridericus primus Danorum rex, cum regnasset annis decem. Nam anno .1523. in fuga Christierni regis famosi tyranni ex Duce Holsatie est rex electus. Iste Fridericus ex clarissimo duce factus est rex obscurissimus, cum tamen esset clarissimis parentibus ortus, nimirum Christierno rege eius nominis primo Christianissimo patre, matre 130
uero Dorothea principe clarissima ac religiosissima; omnem enim administrati Ducatus laudem ac gloriam infelix ac sacrilegum regnum obscurauit. Qui cum in arduis rebus gerendis esset ingenio simplici ac propemodum ignauo et stupido, ad corradendam nihilominus undique pecuniam erat callidissimus. Sciebat enim, Christiernum regem, communem regni hostem, omnibus esse formidabilem, atque precipue satrapis et nobilibus, quos omnes uno supplicio perdidisset, si regno fuisset restitutus. Quoties igitur Friderico quicquam postulanti, aut negatum aut non mox a magistratu regni concessum est, continuo simulata graui offensa, ac arte quadam furore mentito, ingerebat illis ineundi fderis suspicionem, componendeque litis significationem cum rege Christierno, quo artificio nihil non impetrabat quantumuis iniquum. Collegerat enim quosdam e reg-|ni proceribus mira calliditate, quorum familiarem consuetudinem aut muneribus aut conuiuiis aut chartis et alea redemerat. Horum ingeniis ad persuadendum aliis, quicquid animo concepisset, uersutissime abutebatur. Illi uero in gratiam fucati principis territabant ceteros, donec ad tyrannidis consensum non iam inducerent, sed omnino cogerent. Inde factum est, ut apud hunc Fridericum minor esset libertas uel expostulandi uel tergiuersandi, quam olim fuerat sub principatu regis Christierni famosi tyranni. Nec sustinebat se obtestari per sacrosanctum iusiurandum aut signatas regie obligationis litteras, quibus de seruanda fide erat regno regnique consulibus solenni fdere obstrictus. Ab aliis flagitabat fidem firmam et indubiam, iniquis etiam legibus extortam, 131
quibus tamen nulla fides est seruata. Neque hoc ingenium fuerat illi perpetuum, sed primo natum cum noua Lutheranismi professione, que perfidie mater est, cum erga deum tum erga homines. Huius Friderici temporibus, odio Rhomani pontificis, abrogatum est omne ius ecclesiasticum, adeo ut manifeste rideretur episcoporum authoritas, potestasque ecclesie plane contemneretur. Vnde in hoc regno magna uite licentia | uidetur consecuta, sublata nimirum legum reruerentia, que homines inhumaniter uiuentes in officio continere solet. Sub huius principatu spoliata sunt templa campanis, imaginibus, preciosis uasis, sacratis sacrosancte eucharisti pixidibus, sacris uestibus, omnique cultu Christiane religionis, adhec decimis et oblationibus, nec spoliata tantum, sed etiam quedam monasteria et templa, diuinis usibus dicata, prorsus demolita sunt, adeoque prophanata omnia religionis nostre sacra, contra sancrosanctum iusiurandum, ac solennem fidem regni satrapis publice promissam, ut plerisque in locis uix reperiatur ullum Christiane pietatis uestigium. Nec ulli erant magis tuti ac securi regia protectione in hoc regno, quam tante impietatis authores et executores, quoniam apud hunc sacrilegum regem nullus erat uel iusticie uel innocentie respectus, apud quem pietas erat supersticio, pudicitia hypocrisis, religio stulticia, abstinentia insania. Habebat autem regiam suam in arce Gotterop Ducatus Slesuicensis (nunc violenta occupatione Holsatie subiecti, cum sit reuera uetustissimum Danie feudum) ingenti Danici regni iactura, maximo uero Holsatici Ducatus emolumento, cui hac ratione 132
uniuersum Dani regnum, | olim liberrimum, uidetur longo tempore fuisse tributarium. Quicquid enim tributorum, censuum et uectigalium, quocunque pretextu extortum, in Ducatum Slesuicensem semper est transmissum. Promiserat enim tempore coronationis sue, se habiturum regiam suam in meditullio regni, sed ut neque cetera, ita ne hoc quidem seruatum est. Infelix semper Dania suis opibus emptam, auctam et locupletatam Holsatiam adhuc sustinet inimicam, insidiatricem ac deuoratricem. Quicquid etiam cum capto rege Christierno, compilatis eiusdem scriniis, corrasum est, ad eandem arcem Gotterop est deportatum. Habebant autem illius scrinia uetustos quosdam regni thesauros uarios ac preciosos, adhec diplomata et libellos priuilegiorum et immunitatum regni, multis thesauris meliores, quibus nunc gaudet et gloriatur Holsatia. Hac igitur ratione Danorum regnum adeo bonis omnibus uacuefactum est, huius sacrilegi principis astutia, uiolentia, uersutia et calliditate, ut relictum sit in illius obitu pauperrimum, uastatum et depopulatum uerius, quam regia gubernatione administratum. Quod si ita sanguinem sitisset ut opes et thesauros, regnum Christierni secundi non solum equasset, sed pene superasset. Cumque regnasset annis (ut dictum est) decem, transegissetque totum huius uite fluxe et momentanee stadium in | uoluptatibus, lusibus ac deliciis, que sibi soli usurpabat, tanquam se digna, iusticie et equitatis cura in alios delegata, ueluti se indigna, quibus ob lusum intendere haudquaquam uacabat, irriso primum sacerdote, penitencie ministro, ceterisque ecclesie sacramentis studio 133 contemptis, formidabili rugitu uociferans, trepidantibus pre horrore circumstantibus, mortuus est, mense aprili anno etc. .1533. paucis dolentibus.

Anno dominj .1533. in feriis beatissime trinitatis, cum in Dania esset interregnum, mortuo scilicet rege Friderico, celebrata sunt publica comitia in ciuitate Haffnensi, in quibus ab uniuerso regni magistratu erat consultandum de electione noui regis. Que quidem consultacio in hoc dilata est, ut tempore interregni priuatis magis quam publicis commodis seruiretur ac consuleretur. Erat enim rerum summa penes regni consules, sed inter sese adeo studiis et affectibus discordes dissidentesque, ut pene nulla de re inter illos conueniret, nedum de eligendo rege. Porro cum non alia re magis dissiderent, quam Lutherani schismatis perfidia, uariantibus utrinque sentenciis, Intelligentes quidam cordatiores ex proceribus tam sacris quam prophanis, futuram in regno occasione Lutheranismi grauissimam calamitatem, cui uolentes | oportuno remedio occurrere, ceperunt nonnichil tractare de ratione corrigendi ac in ordinem redigendi sacrilegos contionatores populum regni a uera pietate ac simplicitate subuertentes, obedientiam ac prelationem contemnentes, de sartiendis patratis in diuersis locis sacrilegiis, de restituendis prophanatis sacris locis, ac de releuandis potenter oppressis sacerdotibus ac monachis. D. Magnus Gøije primarius eques, ne huic tractatui cogeretur consentire, clam se subduxit, assumpto secum gnatone suo D. Erico Erici, cuius clanculariis persuasionibus, cum esset pertinacissimus Lutheranice factionis adiutor ac 134
defensor, factus est induratior ac intractabilior. Acta est autem res miro artificio, sed maxima insynceritate, quoniam Magnus ille Gøije absens erat presentissimus. Adeo preualuit Satanas in hoc Dani regno, ut in rebus fidei ac religionis dissentirent non solum laici quidam ab episcopis et sacerdotibus, sed etiam pseudepiscopi (quales tum multi erant) a ueris episcopis, quibus adeo inuisa erant nostre hoc est Christiane religionis sacra, ut usque ad ipsa mysteria plane contemnerentur. Episcoporum titulos, honores, pompas, salutaciones, priuilegia, immunitates, possessiones, predia, fundos miro studio ambiebant I multoque strepitu uindicabant, ab episcoporum officiis prorsus alieni, qua re factum est iusto dei iudicio (quod nemo commoueretur ad conuersionem sanioris uite), ut aduersus impiissimam Lutheranorum sectam nihil poterat serio definiri, quod unico tantum exemplo compertum est. Victus enim regni magistratus improbis quorundam piorum efflagitacionibus unum tantum diem dederunt causse Lutheranorum, quo antesignanus ipsorum Lutheranorum Ioannes Taussøn uocatus est, accusatus, auditus, conuictus, ac tandem, remissa sentencia capitali, exilio condemnatus, sed tanto insani uulgi Haffnensis tumultu et furore, ut de capite pene periclitarentur tam actores quam iudices, adeo nec honos nec reuerentia ulla habita est regni magistratui, in quorum etiam capita sediciosis hereticorum uocibus conspiratum est. Interea leuissimis rationibus acta est fabula aduersus eundem Ioannem Taussøn, quandoquidem ad serium tante rei tractatum ob sedicionis periculum non est peruentum. 135
Accusatus enim in paucis articulis impie predicatis, clamabat ficta quadam simplicitate se falso accusari, pertinaciter negans se id docuisse ac predicasse, quod etiam Lutheranorum testimoniis | aperte confessum est, tametsi nemo aperte reclamaret, ne uiderentur esse coniurationis in factionem public fact transgressores, tantum ualuit impietatis et perfidi uinculum, ut factionis professores nec faterentur uerissima, nec proderent falsissima, magno suarum conscientiarum detrimento. Qua re palam factum est, quam heresis res sit uehementer periculosa, que non solum hominum mentes dementat, uerumetiam plane execat. Nam cum negasset se laudibus extulisse prophanationem sacrilegam templi diue uirginis, docuisse sacram eucharistiam non esse adorandam, permisisse laicis iudicium scripturarum, uetuisse plebi accessum templi diue uirginis, adeoque coegisse hominum conscientias ad consensum factionis, maledixisse episcopis, sacerdotibus ac monachis tocius regni, aliaque multa, de quibus iustissime accusabatur, et sine quibus haudquaquam fuisset Lutheranus, habuit nihilominus ex astantibus ciuibus acclamantes testes, eadem impudenter negantes, | que ille prius negarat, non sine risu quorundam ex magistratu, qui ab eisdem ciuibus diuersam relationem audierant, priusquam res ipsa ad iudicium peruenisset. Verum rebus impiis palam diuersum testantibus obstructa sunt ora loquentium iniqua, ac tandem lata in illum condemnationis sentencia, qua perpetuo sit damnatus exilio. <Porro> post mensis spatium secessit, ne uideretur contemptu manifesto dare occasionem grauioris dissidij. Sed 136 quoniam diuertit ad magistrum equitum D. Magnum Gøije tocius Lutheranismi propugnatorem in hoc regno, quo uocatus erat, illius interuentu, eiusque fili [[Sophi]] ab episcopo adamat, restitui meruit. Episcopus enim Roschildensis heresi quam religioni addictior, vtriusque, patris scilicet et fili [[meretricis]], importunitate uictus, nonminus stulte quam temere contra decretum tocius magistratus consensit, eundem Ioannem Taussøn esse in Haffniam remittendum. Estque mox remissus, cum uix quindecim dies abfuisset, posterioribus prioribus deterioribus | factis. Hanc uero grauissimam iniuriam mirandum est a magistratu regni fuisse toleratam. Quicquid igitur Lutheranismi erat in hoc regno, vsurariorum, adulterorum, meretricum, sacrilegorum et crapule seruientium, patrocinio uigebat, in odium cleri, pudiciti, sobrietatis, abstinenti, atque omnium sacrorum Christiane religionis. Quecunque enim multis seculis obseruata sunt, aut pro virtutum custodia, aut pro diuini cultus maiestate, ab hoc pseudepiscopo impudentissime sunt contempta. Porro quam erat fictus et fucatus, huiusmodi argumento palam fecit. Friderico namque rege adhuc uiuente, solitus erat grauiter comminari Lutheranis a morte Friderici superstitibus, quibus postea non solum pepercit, uerumetiam magno fauore, magnificis donis, ac multis honoribus prosecutus est, maximo simplicium conscientiarum offendiculo, qui nihil aliud metuebant futurum ex huiusmodi prohemiis, quam ingentem religionis et pietatis ruinam. |

Eodem anno, cum Lubicenses insolescerent nimio rerum successu, iam facti hostes non tantum 137Csaris, sed tocius Christiani orbis ob Lutheranismi perfidiam, cui promptissimis <ac pertinacissimis> animis addicti erant, ceperunt pyraticam exercere in Hollandos ac uniuersos Csaris subditos, aut propria temeritate acti, aut quorundam Lutheranorum principum, defectionem a Cesare parantium, clanculariis consiliis instigati. Csariani uero, non ferentes publicos predones liberum mare infestantes, emissa classe instructissimarum nauium, iusserunt inquiri Lubicensium naues, atque de illis dignum sumi supplicium. Quod cum in nonnullis prospere successisset, ceteri timentes mox fugierunt, uehementer gauisi, quod Csarianorum manus effugissent, uenientesque in proprium portum ibidem tota hieme quieuerunt. Quod cognoscentes Csariani decreuerunt in Dania hibernare, quo essent in proximam estatem paratiores uel ad resistendum, uel ad inuadendum Lubicensium copias. Vt enim erat dubius rei euentus, ita incertum vtrinque propositum. Res tota occultis quibusdam rationibus est acta, interini Danis fluctuantibus non sine graui metu, quibus imminebat bellum Uel a Lubicensibus, uel a Cesarianis, nisi utriusque partes prudenter dissimulassent. |

Eodem anno Episcopus Roschildensis repertas in arce Hiortholm litteras super iure, quod ecclesia Roschildensis habet ad arcem Haffnensem, ueterem suam possessionem, postulauit a dominis capituli Roschildensis sibi suisque heredibus dari, non quod esset spes recuperande arcis ob longam prescriptionem, sed ad sopiendas in futurum omnes lites, credebat easdem ab se redimendas, aut perpetua aliqua possessione, aut certa pecuni summa, quod cum 138consultissime negaretur, grauiter in quosdam est offensus. Auaricie morbo adeo execatus erat, ut nec postulantis impudentiam animaduerteret, nec negantium prudentiam iuste expenderet. Ab illo namque tempore cpit palam et Lutheranus et tyrannus fieri, quando iam tentabat non solum uiolare publica et longo usu confirmata iura, uerumetiam proprium iusiurandum, quo se obstrinxerat, non tantum ad conseruationem priuilegiorum ac libertatum ecclesie Roschildensis, sed etiam ad earundem defensionem aduersus quoscunque inuasores, quantumuis potentes et uiolentos, ne boni pastoris officium negligere uideretur. |

Hanc prudentissimam simul ac iustissimam <tergiuersationem> sic ultus est in totum capitulum Roschildense. Occasione <namque> et pretextu defensionis cleri aduersus uiolentiam nobilium prophanorum, ui occupauit ius tocius cleri perpetuo possessum, accepta ab inquilinis eiusdem perpetua subiectionis obligatione, quo exemptos a iure propriorum dominorum semper haberet sibi obnoxios. Verum huius iuris occupatio (qua uisus <est> primo conatu tantum a singulis singulorum inquilinis vnam hauene tunnam quesisse) prestitit eidem magnam questus materiam, quod postea, rebus semper in deterius uergentibus, manifestis argumentis compertum est. Nec potuit ab hac inuasione ullis rationibus reuocari. Pulsatus primum instantissimis precibus, obtestatus deinde de fide iurisiurandi palam prestiti, ac sigillo et propria manu signati, sollicitatus demum consiliis et hortatibus cognatorum et amicorum ac precipue fratris Eieri Rønnow, Domini Tuchonis Crabbe, et 139 D. Ioannis Wrnæ, <vt ceptis desisteret,< adeo | ad hec omnia obstupuit, ut factus ipsa impudentia impudentior, et ipsa insania insanior, omnino perduraret in sua sentencia, nec unquam clerus tantam pertulit tyrannidem ab ullo prophano principe, quantam ab hoc personato et heretico pontifice. Huius tam uiolente tyrannidis caussa, erat regni Dani interregnum in hoc etiam studio quorundam potentium prorogatum, ut nullo rege iusto ultore existente, liberam exercerent impij tyrannidem. Quam ob caussam prestitisset iamdudum in Dania esse hereditatem non electionem, quando uidemus hereditatis regna semper esse florentissima, electionis uero miserrima et inflicissima, multorumque prede et tyrannidi semper exposita.

Hac vnica violentia, in qua se crudelissime gessit, adeo terruit uniuersum clerum, ut eidem postea quiduis petenti nihil vnquam negaretur. Nam mox obtinuit postulationem super arcem Haffnensem, pauloantea | negatam, eodem iure obtenturus Angli aut Scoti regnum ab eisdem donatoribus, ipso postulatore stultioribus, quibus nec licebat iam possessa ulli mortalium donare, nedum olim amissa, siue illa per vim fuerant occupata, siue iure permutacionis alienata, nam de ea re uariabant multorum capita. Quod si arx Haffnensis ullo iure poterat obtineri ab iis, qui nunc possident, non minus pertineret ad sedem Roschildensem, quam cetere eiusdem sdis arces perpetuo possesse.

Anno dominj .1533. in festo beati Martini, celebri magistratus regni conuentu Ottonie congregato, ac presentibus ibidem Caroli Csaris nuntiis, ictum 140 est perpetuum fdus inter Danos et Csarianos, odio Lubicensium, qui mira temeritate liberum mare infestantes, piraticam exercebant in occidentales omnes Csaris imperio subiectos.

Eodem anno mortui sunt equitesaurati duo, vnus in Schania, D. Mauricius Iacobi, alter in Pheonia, D. Ioannes Biørssøn, decoctor magnarum et multarum possessionum | maxima liberorum suorum iniuria. Vt enim contendebat uniuersos pompa armorum, equorum, frenorum, ephippiorum, phalerum, ornamentorum et conuiuiorum precedere, ita publica fabula factus, omnibus fuit risui, ut solent ij, qui stulta gloria sibiipsis plus satis placent.

Eodem anno .1533. mortuus est in monasterio Burglanensi D. Nicolaus Stygge, uir nobilis plenus dierum, mundo magis quam deo diues, qui tota uita sua vnicam sobrietatis uirtutem coluisse fertur, ceterarum egregius contemptor. Fuerat olim ex monacho Burglanensi episcopus Burglanensis factus, monachatu prorsus abdicato, ac uita spirituali procul ablegata. Nam ut diu ita semper male uixit, lusibus, lasciuiis, chartis, aleis, et tornandis sagittis totam uitam usque ad senectam transigens. Siquidem hoc artificio oblectabat sese subinde, lusibus et uanitatibus fatigatus, a nemine | repertus alioqui blandus et exhilaratus, nisi quoties illi aderat nobilium meretricum turba, aut scurrarum, mimorum et adulatorum grata societas. Nam tempore regis Ioannis ob infamiam semel fuit eiectus e cetu magistratus regni, tanto serio ut postea egre sit receptus, mulctatus prius graui pena. Cui tamen hoc nomine ignoscendum est, quod ex profunda ignorantia multa 141 fecit ignorans et errans. Putabat longa consuetudine et multo rerum usu episcopatum non esse officium sed statum, non administrationem sed presidentiam, non functionem aliquam spiritualem dirigendis animabus destinatam, sed secularem quandam dignitatem congregandis pecuniis delegatam. Hunc tamen quia pie credimus obiisse penitentem, sibi ex animo displicentem, ac omnino diuine misericordie confidentem, commendamus ex Christiana charitate eienientissimo deo, misericordie ulnis recipiendum, qui seram penitenciam tum donat, tum approbat. | ...

Anno domini M. D.xxxiiii, cum exorta esset grauis simultas inter Lubicenses Lutheranos et occidentales orthodoxos Cesaris imperio parentes de iure nauigationum, a quibus Lubicenses contendebant occidentales esse arcendos, atque ad certum nauium numerum cogendos, acceptis vtrinque damnis, Hamburgenses uero, Videntes, imminere grauem calamitatem, impetrarunt a Domina Maria Caroli Cesaris sorore, ac eius nomine per inferiorem Germaniam regente, celebrari in ciuitate illorum solennem conuentum inter eosdem super tractatu ineundi federis, aut componende perpetue pacis. Lubicenses igitur multis dolis et technis obtinuerunt fdus .iiij. annorum, animo interim belligerandi aduersus Holsatas, Danos et Suecos, etiamsi conuentum erat cum occidentalibus et csarianis, ne vnquam fdus facerent cum Lubecensibus, nisi Holsatis, Danis et Suecis sub eodem fdere comprehensis et conclusis.

Eodem anno obsederat grandi exercitu (multorum principum symbolo coacto) urbem quandam 142 Westphali, nomine Monasterium, episcopus Monasteriensis, que Lutheranismi occasione rebel-|lis et heretica facta, insania et impudentia omnium Lutheranorum vrbes uicerat. Erant namque in ea vrbe, preter Lutheranos, etiam sacramentarij et anabaptiste, penes quos erat rerum summa, Lutheranis propemodum vbique pre nausea contemptis ac neglectis, quod quibusdam in rebus modestius insanirent, quam vel sacramentarij vel anabaptiste.

Lubicenses igitur iam a Cesarianis tuti, coacto grandi exercitu, Duce eiusdem Comite Oldenburgensi, statim missis fcialibus ex insperato denuntiant bellum Clarissimo principi Christierno duci Holsatie circa festum Ascensionis dominj, moxque Holsatiam ingressi uastant omnia, precipue nobilium bona, ferro et igne.

Interea dum hec aguntur ancipiti spe, incertaque uictoria, Malmogenses ueteri perfidia insignes, nimioque rerum successu elati, non tam Lubicensium fauore seducti, quam nobilitatis extinguende desyderio flagrantes, grauissimam moliuntur proditionem aduersus regni consules et magistratus, uniuersam quoque nobilitatem, Malmogensibus alioqui addictissimam. Porro euangelium, quod tum falso titulo a damnatis hereticis predicatum est, cum apud Malmogenses, tum etiam apud Haff-|nenses, non erat Christi negotium, sed regis Christierni famosi tyranni, in hoc magno studio magnoque artificio procuratum, ut perdito primum clero, ac uniuersa nobilitate extincta, uindicarent tandem diu affectatam carnis libertatem, ut sub personato rege, omnis nobilitatis osore, uitam uiuerent plane ignobilem, nimirum 143 seditiosam, probrosam, ac prorsus sine lege detestabilem.

Animaduertentes itaque Malmogenses, nunc adesse oportunum tempus perficiendi, que olim decreuerant, non solum ob interregnum, aut nobilium periculosa dissidia, uerumetiam ex imminenti bello Lubicensi, subornant sediciosi ciues huius infamis prodicionis infamem ducem ac principem, nimirum Ieorgium Cocum Vestphalum, fabrum monetarium, primarium ciuitatis consulem, hominem fortis, vsuris, sacrilegiis, peculatu, multisque adulteriis infamissimum. Hic ex fece plebis collecto magno numero, feria sexta intra octauas pentecostes, que erat xxviii dies Maij, sub horam diei nonam, dolo uocatum ad commune colloquium Magnum Gyldenstierne, arcis Malmogensis prefectum, mox captiuum tenuit, arce quoque per fraudem intercepta, | continuo eam arcis partem, que urbem respiciebat, demoliri fecit ab ipsis etiam fundamentis, aliosque duos e magistratu regni nobiles uiros, D. Trugotum Gregorij, et D. Nicolaum Podebusch, ad se bona fide uenientes, nec quicquam mali suspicantes, captiuos fecit. Quosdam etiam nobilium liberos, Malmogiam instituendi gratia missos, et iam a parentibus reuocatos, etiam tenuerunt captiuos. Ceterum de caussis ac circumstantiis huius horrende sedicionis, deque <tante> rei successu, uidebitur in progressu.

Eodem anno, ac ipso die pentecostes, moritur venerabilis quidam uir dominus Simon Canonicus Roschildensis, plenus dierum, semper religiosus et probus, tametsi quorundam opinione fuerat erga pauperes inclementior. Cui successit in Canonicatu filius 144 nobilis uiri sed heretici Chanuti Ebbonis nomine Cornificius, adhuc puer, quales tum multi fiebant canonici, futuri reddituum possessores, sed officiorum ac laborum haudquaquam successores.

Eisdem ferme diebus uita functus est vir valde venerabilis, vita et conuersatione | integerrimus, moribus uero ac consuetudine grauissimus, magister Nicolaus Conradi, archidiaconus Lundensis, longa uita dignissimus, si ita uisum fuisset superis. Cui successit nobilis quidam ex Canonicis, magister Holgerus Schaldre, uir quidem humanis virtutibus preditus, sed parum spiritualis et religiosus.

Eodem anno Comes de Aaldenborg nomine Christophorus, regis Christierni consanguineus, ex Holsatia, quam inuaserat Lubicensium opera, Christierni ducis armis pulsus, ipso die decem milium martyrum uenit in portus Sialandi, Lubicensium nauibus transuectus, occupaturus, si pro uoto illi omnia succederent, non tantum Sialandiam, sed vniuersam Daniam nomine regis Christierni iam captiui. Cumque vnam tantum noctem quieuissent, diluculo profesti beati Ioannis baptiste, terram ascendentes, eodem die Roschildiam peruenerunt, vbi mira alacritate vulgi iuratum est in nouum principatum, nullo sanguine fuso, ac pene nulla ui admota. In curiam | episcopi mira spoliandi libidine grassatum est, atque in quosdam clericos grauiter seuitum, idque potius seuitia militum quam iussu principis, a quo minarum uiolentia sic multis est intentata, ut nihil non impetraret. Hic uidere licuisset, quanta sit ignobilis uulgi insania, quod nullo iudicio, nulloue consilio preceps ruit in omnem immanitatem. Nam ante finem 145
tridui adeo defecerat vniuersum Sialandie uulgus a propriis dominis, sic urgente ualida conspiratione, ut non solum incenderet ac spoliaret nobilium edes, sed etiam perderet ac captiuaret bonam nobilium partem, si licuisset. Erat enim iustum dei iuditium, quod tunc nobilitati imminebat, nimirum crudelitatis, auariti, superbi ac hereseos condigna pena. Nam Lutheranismus heresis omnium maxima adeo illorum ingeniis arridebat, vt solo Cleri odio facti erant omnium sacrorum Christian religionis impudentissimi contemptores, hoc nequiores, quod euangelij titulo | et pietatis spetie fucarent omnia, cum essent alioqui sceleratissimi. Nec alius secutus est predicati Lutheranismi fructus, quam communis uulgi rebellio et inobedientia, diu antea multorum uaticiniis prenunciata. Porro diuina vltione factum est, ut hec tragdia tanta celeritate gereretur, ut ipsis nobilibus omne repugnandi consilium <preclusum sit mutua a se distantia>. Nec tantum distabant a se corporum societate et commertio, sed etiam animis dissidebant, sibiinuicem parum fidentes, et ex nobilibus, qui tenues erant, non minus erant ditioribus et potencioribus infesti quam ipsum ignobile uulgus, unde factum est, ut plerique ex tenuibus etiam ad partes Christierni regis deficerent, sic edes et facultates suas ab incendio redimentes. Decreuerant enim Sialandi procres, audito rumore uenturi hostis, ex Haffnia repugnare, quo tamen congregari non poterant ob innatam Danorum | tarditatem, quorum iccirco tarda sunt semper consilia, ac tunc maxime, quando res ardua maturitatem flagitat. Quidam etiam illibenter credebant se Haffnensibus ob perfidi 146 suspicionem. Erant enim ex Haffnensibus multi, quia Lutherani, Christierno regi addictissimi, quidam uero nobilitatis osores grauissimi, ob negociationes, quas exercebant ditiores, maximo omnium ciuitatum detrimento, ac perpetuo earundem murmure. Siquidem nobilium negotiationes et tyrannis uidetur fuisse precipua huius tragdi caussa, mercatus boum erat ciuitatum maxima iactura, pastura uero eorundem erat rusticis ut nouum onus ita intolerabile. Sicque factum est, ut auariti et questus caussa ruerent in mutuam perdicionem.

Porro cum prefatus Comes de Oldenborg unam tantum noctem Roschildie transegisset, exusta ibidem curia episcopi, nomine Bystrop, et incenso castro Harildsborg, ad opidum Kiøgense profectus est. Quo cum perue-|nisset, ibidem castrametatus est, cepitque reparare ueteres municiones paulo antea destructas, quo illic haberet tutiora presidia, ac liberiores excursiones. Interea libere grassatum est in edes et bona nobilium, ac illorum imprimis, qui aliqua ratione uel differebant uel tergiuersabantur iurare fidelitatem regi Christierno. Hinc ex omnibus Sialandi angulis confluebant nobiles et ecclesiastici, et pretio redempturi suas edes ab incendio, ac fidem promissuri regi Christierno, noua et insolita iurisiurandi forma, eaque dura et intolerabili, quandoquidem nemo iurandum fateri ausus est, quid et quomodo iurauerit. In omnibus regnabat domina auaritia, in exactoribus iuramentorum ut uindicarent regnum, in iurantibus ne regnum amitterent, imo ne fundum aut edem perderent, parati erant quiduis, quantumuis iniquis rationibus, iurare. |

147

In Sialandia igitur nulla uictoria gloriosior fuit quam incendij et spolij, tametsi multa fliciter gessit contra nobiles prodicione ciuium ac rusticorum. Huiusmodi namque armis expugnata fuit ferme tota Sialandie nobilitas, a qua, ob imitacionem tyrannidis regis Christierni, populus semper meditabatur defectionem, adeoque tacitis uotis ambiebant regnum Christierni regis, quod aut contineret nobiles in offitio, aut prorsus extingueret. Et quoniam D. Ioachimus Rønnow, tunc pro electo episcopo Roschildensi habitus, iram dei ob heresim et impietatem contra se iuste prouocauerat, Erat enim uersutissimus ac callidissimus, nec ulla re insignis nisi impostura, uiolentia, tyrannide, ac auaricia, quare etiam omnium bonorum uirorum odia et inuidiam in se concitauerat, iusto dei iudicio, ab inuasa functione, et occupata uerius quam legittime obtenta, turpiter depositus est non suo tantum pudore, sed etiam amicorum omnium, maximoque detrimento ecclesie Roschildensis, quando in hac depositione multa ecclesie bona tum distracta tum alienata sunt. |

Eisdem diebus cum Haffnensis ciuitas esset multis prodicionibus infamis, fide nec seruata deo, nec regni magistratibus, quando occultis consiliis et clandestinis machinationibus idem molirentur <Haffnenses>, quod perfidi Malmogenses, simulabant sese non facturos ciuitatis dedicionem, donec regem Christiernum carceribus exemptum uiderent portis Haffnensibus restitutum. Verum nondum exacto decem dierum spatio, tradita est ciuitas in potestatem Comitis, nulla urgente necessitate, sed mera libidine perdendi dominum Ioannem Wrne arcis 148 Haffnensis prefectum, ac uniuersos regni nobiles, quorum erant perfidissimi proditores, futuri etiam eorundem crudelissimi carnifices, si quod ardentissimis uotis moliebantur pro arbitrio successisset. Nec alia potiore lege tradita est ciuitas, quam ut circumiacentem uiciniam, integro miliari continuam Haffnensium ciuitati, perpetuo iure susciperet occupandam. Dedicionem igitur ciuitatis mox consecuta est arcis deditio, militibus a domino Ioanne Wrne perfidissime deficientibus, adeoque uiolentia et proditione dedicionem urgentibus, ut omnino prohiberi nequiret. Neque eo prelio sine prodicione | aliqua fuit parta uictoria, adeo inualuerat eo seculo proditorum malicia.

Schaniensibus interim tumultuantibus, ac rebellionem molientibus, eligitur in episcopum Roschildensem Gostauus Trolle, olim archiepiscopus Vpsalensis, homo leuis et inconstans, ac animi ferocis, minas et cedem spirantis in omnes, quibus ille male uolebat, sed nondum accepta possessione destitutus est, supplantante illum precessore suo domino Ioachimo Rønnow, donatione decem milium marcharum Danicarum. Nam bina vice emerat ecclesiam Roschildensem, semel a rege Friderico sex florenorum milibus, et nunc iterum a Comite Christophoro decem milibus marcharum Danicarum. Gostauus uero successit in episcopatu Ottoniensi turpiter fugienti Chanuto Henrici, qui magnam occasionem dederat huic bello, ob non seruatam fidem regi Christierno iam infelici captiuitate detento.

Schanienses uero, quoniam desperabant diu expectata Suecorum auxilia et presidia, timentes 149 ualidam contra se irruptionem, nec habentes fidem ciuibus Landiscronensibus, apud quos parauerant sibi presidia, vnde fuissent repugnaturi, tandem etiam ipsi iurisiurandi sacramento iunxerunt se Comiti Christophoro, non sine graui offensa Gostaui Suecorum regis, a cuius etiam | solenni fdere hac ratione discessum est.

Eisdem diebus, quoniam Pheonia contempta obedientia defecerat ad partes comitis de Oldenborg, inuaserunt Pheoniam Holsate et Iuti, hanc defectionem grauiter ulciscentes, non solum direptione facultatum ciuitatis Ottoniensis, Verumetiam interfectione crudelissima multorum ciuium eiusdem. Verum non potentes vti uictoria, a uigilantissima Comitis milicia, vsque ad vnum in opido Nyborg aut capti aut interfecti sunt, fugientibus paulo antea quam erat congrediendum Domino Ioanne Rantzo et Petro Ebbonis eiusdem belli ducibus.

Illustrissimo interea Christierno Holsati duce in regem a Iutis electo, mittuntur legati ad regem Suetie, eidem persuasuri, ut Schaniam inuadat, qui mox, coacto grandi exercitu, cepit opidum Halmstadense, non sine graui iactura Suecorum. Moxque Varbergense opidum obsidione cingentes oppugnant, sed diu frustra, irritis semper Suecorum conatibus, qui tametsi erant uiribus superiores, fortuna tamen erant longe inferiores, si rerum exitus prohemiis respondebant. Dum hec aguntur...

150