Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

30. Rex Frotho cognomento pacis author, Fridleui filius, designatus rex sub prouidentia curatorum, cum esset iam septem annorum. Igitur principio regni eius gubernatoribus male agentibus, tanta erat vitæ licentia, vt nec legibus nec pudore cohiberetur obscena aulicorum petulantia. Verum adulto rege Frothone mutatæ sunt vices rerum, euasit enim regnum ipsius non solum diuitijs, æquitate et legibus gloriosum, sed etiam incredibilibus quibusdam victorijs clarissimum. Cuius memoria etiamnum Celebris est, tametsi apparet ipsum regnasse ante quindecim secula: nimirum eo tempore quo in Betlehem Iudeæ ex virgine matre natus sit Dei filius, homo factus.