Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

65. Rex Ericus Siuardi filius dictus Barnn. Hic principio regni sui religiosissimum quemque aut supplicijs insequi aut rebus exuere exilioque muletare perseuerauit. Sed paulo post prædicante Beato Ansgario Archiepiscopo Bremensi, sacrilegæ mentis errore deposito, Christianissimus euasit. Regnauit annis, vt volunt quidam, quadraginta sex, et primus Ripis Basilicam extruxit. Huius temporibus erant principes homines crudelissimi, grassantes incredibili seuitia, non solum in Dania sed etiam in Anglia et Hibernia, omnes filij Regneri Lodbrogi, quorum hæc sunt nomina: Ericus, Oruicus, Godefridus, Inguarus, Rotulphius, Sigfridus, Iuarus, Vbbo, Vlfo et Biorno. Isti fratres duce Inguaro, qui omnium fratrum fuit crudelissimus, primum Noruegiam sibi subiecerunt, deinde in Angliam venientes duos reges occiderunt duosque fugarunt, postea Sanctus Emundus rex ab Inguaro captus, ligatus et flagellatus, nouissime vero decollatus est. Inde recedens diuisit classem cum alijs nouem regibus Aquilonis, ex quibus quosdam destinauit in Germaniam, quosdam vero in Galliam, qui omnes fere vrbes 22 Galliæ et Germaniæ aut sibi subdederunt aut destruxerunt, templa cum clericis igne vastantes, omnemque populum sibi resistentem, cum mulieribus et pueris, in ore gladij trucidantes. Dum hæc aguntur, moritur Ericus Barnn, relicto vnico filio Lodneknud adhuc infante, quod audiens OLAVVS rex Sueciæ cum grandi exercitu Daniam inuasit, vicit et occupauit quinquennioque possedit factus rex 66.