Helgesen, Poul Uddrag fra Compendiosa regum Daniæ historia

78. Rex Sueno Estridssøn Chanuti duri ex Estrita sorore nepos. Huius temporibus Magnus rex Noruegiæ occupaturus regnum Daniæ ex pacto quod cum Chanuto duro pepigerat, pugnauit aduersus Suenonem ac vicit. Sueno igitur in Schaniam fugiens atque inde in Sueciam fugam parans, audiuit Magnum esse mortuum, qui mox reuersus ab vniuersis Danis in regem eligitur. Regnauit autem annis 28. Huic erant multi filij, quorum quinque ex ijs regnarunt. Iste Sueno erat magnus religionis cultor et praecipuus cleri amator, cui inter ceteros erat charissimus Wilhelmus Roschildensis episcopus, a quo Sustinuit libere coargui et admoneri, siquando admisisset quicquam correctione dignum. Nam quemadmodum in vita sua se mutuo dilexerant, ita in morte quoque non sunt separati. Episcopus enim regio funeri solempni more occursurus iussit parari duo monumenta duoque feretra ex vrbe Roschildensi efferri, cumque cognouisset in Topsøw ore adesse regium funus, erectis in coelum oculis et manibus, si quo rerum auctori seruitio placuisset, vitam a se finiri petiuit. Hæc fatus, veluti in domestico lectulo acquiescens extinguitur.