Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Huius Christierni temporibus defecit Sueti regnum a federe trium regnorum, electo sibi proprio 57 rege, Carolo Chanuti marscalco regni, sed maximo suo malo. Ob hanc enim defectionem afflictum est grauissima calamitate Suetie regnum usque in presentem diem. Considerantes enim proceres regni cordatiores tam sacri quam prophani Caroli regnum in tyrannidem esse uersum, nec seruari regiam fidem regni incolis publice iuratam, a Carolo deficientes, eumque ex regno deturbantes, postularunt regem Christiernum, qui adsumpto regni diademate, paucis annis regnauit in Suetia, sedicionem aduersus illum mouentibus quibusdam Suecis natura factiosis, Carolo | iam ad regnum reuocato ex vrbe Gedanensi, in qua septem annis exilium passus fuerat. Paucis tamen diebus a reditu superuixit. Subrogatus igitur in locum Caroli Steno quidam Sture, qui iam non amplius regis, sed gubernatoris titulo ornaretur, id suadente Carolo rege eidem Stenoni ex sorore sibi nepoti, ob Suetici populi perfidiam, adeo regibus insidiosam, ut uix diu regium principatum absque rebellione sustineat, rebellauit etiam idem Steno aduersus regem Christiernum, regisque obedientie adhuc bona fide adherentes: que rebellio multis fuit occasio tribulationis et ruine, ut ex sequentibus patebit.