Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Eodem anno venit in Daniam a pontifice Rhomano missus legatus, Danus quidam doctor Hermannus, professor Ordinis diui Ioannis Monasterij Ottoniensis, predicaturus quam uocant cruciatam aduersus Turcham, qui suis remissionibus et bullis, hoc est mera licentia, extinxit multam pietatem. Neque docebant huiusmodi legati eorumque vicarij homines penitenciam agere, sed intrepide peccare, atque tunc primum aperta fuit Lutheranismo fenestra. Neque unquam potentior factus est Turcha, quam dum cepta est predicari aduersus illum cruciata, qua compilata sunt Christianorum regna, aucteque facultates cognatorum Rhomani pontificis, Turcha magis ac magis triumphante, posterioribus prioribus semper deterioribus. Hanc enim cruciatam non persuasit pietas sed auaritia. |