Helgesen, Poul Uddrag fra Chronicon Skibyense

Demum idem uiolentissimus princeps, absque ulla misericordia, et supra uires ac facultates regni, et incolarum eius immodicis exactionibus tam 95 frequenter renouatis, nulla necessitate sed mera habendi libidine, uniuersas regni ciuitates atque rura afflixerat, grauiterque oppresserat nouis subinde excogitatis atque impositis censibus, tributis, teloniis, prohibicionibus, legibus ac aliis innumeris grauaminibus, de quibus singulatim scribere foret nimis prolixum nedum operosum, quarum rerum uiolentia omnes regni prouintie adeo sunt facultatibus uacuefacte, ut ubique regnaret mera paupertas omniumque rerum caristia. | Et cum iniquissimis grauaminibus uniuersos pene thesauros suo fisco intulisset, tunc demum cudi fecit usualem monetam ex impositione magni pretij, sed ex re nullius prorsus ualoris, que iccirco non solum attulit regni inquilinis maxima damna, sed etiam est atque erit perpetuo, re et nomine, toti Danorum regno ingenti probro. Atque ut paucis dicamus, adeo cecutiebat crudelis princeps, solo priuati commodi respectu, ut diceret omnes omnium possessiones, iura, predia, hereditates atque opes ad sese pertinere, esseque sui iuris et potestatis, ideoque omnium rerum, que in regno erant, non dubitabat auarissimus rex se dominum appellare. Vnde sibi persuaserat licitum esse, quicquid uncquam animo illius collibuisset. Nec secus usurpabat sibi dominium in liberos homines Christi sanguine redemptos, quam in brutas pecudes, quod illos multo crudelius interficeret, quam bestias bestiarum laniatores.