Helgesen, Poul Skrifter af Paulus Helie 6. Bind / ved Marius Kristensen og Hans Ræder. - 1937 Udgivet af Det Danske Sprog- og Litteraturselskab

[22 a] Inicium noui euangelij Secundum Manicheum

Liber generationis Antichristi filij perdicionis filij Diaboli, Diabolus genuit iniquitatem, Iniquitas genuit mendatium, Mendatium autem genuit infidelitatem, Infidelitas autem genuit Simonem Magum et fratres eius, Simon autem genuit Marcionem, Martion autem genuit Hebionem, Hebion autem genuit Cherintum, Cherintus autem genuit Eunomium, Eunomius autem genuit Basilidem, Basilides autem genuit Arrium, Arrius autem genuit Sabellium, Sabellius autem genuit Macedonium, Macedonius autem genuit Luciferum, Lucifer autem genuit Donatum, Donatus autem genuit Vigilantium, Vigilantius autem genuit Pelagium, Pelagius autem genuit Sergium apostatam, Sergius autem genuit Machometum Arabie regem, Machometus autem genuit Porphyrium, Porphyrius autem genuit Auerrhoim, Auerrhois autem genuit Patauinum, Patauinus autem genuit Wiclephum ex ea que fuit Belial, Wiclephus autem genuit Huss, Huss autem genuit Pragensem, Pragensis autem genuit Rochezanam, et fratres eius in exilio Bohemico, Et paulopost exilium Bohemicum Rochezana genuit Wesselum, Wesselus autem genuit Gocchium, Gocchius autem genuit Lutherum prothopriapistam, Lutherus autem genuit Carolostadium, Carolostadius autem genuit Pomeranum, Pomeranus autem genuit Ecolampadium, Ecolampadius autem genuit Capitonem, Capito autem genuit Zwinglium, Zwinglius autem genuit Lambertum, Lambertus autem genuit Brunpheltium, Brunpheltius autem [22 b] [genuit] Bucerum, Bucerus autem genuit Cruciferum priapistam, Crucifer autem genuit Nestuedianum lictorem, Nestuedianus autem genuit Vascularium, Vascularius autem genuit Ruffum, et ceteros perfidie viros, de qua nascetur filius qui vocabitur Antichristus.

Per hec diabolica dieta seducat vos Lutherus prothopriapista.

174

In principio erat error, et error erat apud Lutherum, et Lutherus erat error, hic erat in principio apud Lutherum, omnia per ipsum destructa sunt, et sine ipso destructum est nichil quod destructum est, In ipso mors erat, et mors erat tenebre hominum, et tenebre in luce tenebrescent, et vita eas non apprehendit, Erat homo missus a diabolo, cui nomen Ioannes Huss, Hic venit ad testificandum, vt testaretur de tenebris, vt omnes errarent per illum, Non erat ille tenebre sed missus erat vt testaretur de tenebris, Erant tenebre ille tenebre vere, que obscuram omnem hominem venientem in suum mundum, In mundo erat, et mundus per ipsum destructus est, et mundus eum non cognouit, In aliena venit, et alieni qui ab omni vento doctrine mouentur, eum receperunt, Quotquot autem receperunt eum dedit eis potestatem fihos diaboli fieri, iis qui credidissent in eum, Sed non tantum ex sanguinibus, et ex voluntate carnis, et ex voluntate viri, sed [23 a] ex diabolo nati sunt, Et error eius heresis facta est, et habitauit cum illis, et vidimus heresim eius heresim quasi a cacodemone spiratam, plenam mendacii et impietatis,

Te Lutherum damnamus, te hereticum confitemur.

Te errorum patrem, omnis terra detestatur.

Tibi omnes angeli, tibi celi et vniuerse potestates

Tibi clerici et laici incessabili voce proclamant,

Totus, totus, totus blasphemus in deum Sabaoth

Pieni sunt celi et terra, horrende miserie tue

Te odiosus tyrannorum gladius

Te hypocritarum detestabilis numerus

Te fornicatorum adulterinus laudat exercitus,

Te per orbem terrarum sancta detestatur ecclesia

Patrem immense immanitatis,

Venenosum tuum dictum, et perniciosum documentum, falsum quoque per te accipiunt spiritum, Tu rex inique secte,

Tu patris Antichristi sempiternus es filius,

Tu ad perdendos homines non horruisti religionis habitum,

Tu destructo veritatis fundamento, aperuisti sequacibus tuis portas inferorum

[23 b] Tu ad Luciferi dexteram sedes in perpetuis penis

175

Tu Lucifer crederis in luctum venturus,

Te ergo quesumus tuis discipulis subueni quos errore falso imbuisti,

Eterna caue cum illis flamma comburi,

Saluum fac populum tuum, quem erroribus decepisti, et valedic hereditati tue,

Et corrige eos et exterge eos vsque ineternum,

Per singulos dies maledicimus te,

Et damnamus nomen tuum in seculum et in seculum seculi,

Dignare Lucifer ipse isto peccato exilire,

Miserere tui Lucifer miserere tui,

Fiat iusticia tua domine super nos quemadmodum sperauimus in te,

In te Lucifer qui sperabit confundetur ineternum,